Scripta paulo post superiorem.
Rursus interpellat Eusebium, ut Primum diaconum a sua communione depellat (n. 1-2) utque Clericorum Donatistarum licentiam coercendam curet per Proculianum episcopum: alioquin ut de se nemo queratur, si hanc illi perferri in notitiam per publicos codices fecerit (n. 3-4), illum ut respondeat enixe rogans (n. 5).
Domino eximio meritoque suscipiendo atque honorabili fratri Eusebio, Augustinus
1. Non ego recusanti voluntati tuae iudicium, sicut dicis, inter episcopos subeundum molestus exhortator aut deprecator imposui. Quod quidem etiamsi suadere voluissem, possem fortasse facile estendere quam valeas iudicare inter nos in tam manifesta atque aperta causa, et quale sit illud quod facis, ut, non auditis partibus, iam ferre non dubites pro una parte sententiam, qui iudicium reformidas; sed hoc, ut dixi, interim omitto. Nihil autem rogaveram aliud honorabilem benignitatem tuam, quod quaeso tandem in hac saltem epistola digneris advertere, nisi ut quaereres a Proculeiano, utrum hoc ipse dixerit Victori presbytero suo, quod ab eo sibi dictum publicum officium renuntiavit; an forte qui missi sunt, non quod a Victore audierunt, sed falsum Gestis persecuti sint; deinde quid illi de tota ipsa quaestione inter nos discutienda videretur. Arbitror autem non iudicem fieri eum, qui rogatur ut interroget aliquem, et quod ei responsum fuerit rescribere dignetur. Hoc ergo etiam nunc rogo ut facere non graveris, quia litteras meas, sicut etiam expertus sum, non vult accipere: quod si voluisset, non utique per tuam Eximietatem id agerem. Cum autem id non vult, quid possum mitius agere, quam ut per te talem virum, et qui eum diligis, interrogetur aliquid, unde me tacere mea sarcina prohibet? Quod autem mater a filio caesa, tuae gravitati displicuit; sed ille, dixisti, si sciret, a communione sua tam nefarium iuvenem prohibiturus esset; breviter respondeo: modo cognovit, modo prohibeat.
2. Addo etiam aliud: Subdiaconus quondam Spaniensis Ecclesiae, vocabulo Primus, cum ab accessu indisciplinato sanctimonialium prohiberetur, atque ordinata et sana praecepta contemneret, a clericatu remotus est, et ipse irritatus adversus disciplinam Dei transtulit se ad illos, et rebaptizatus est. Duas etiam sanctimoniales concolonas suas de fundo catholicorum Christianorum, sive idem transtulit, sive illum secutae, etiam ipsae tamen rebaptizatae sunt; et nunc cum gregibus Circumcellionum inter vagabundos greges feminarum, quae propterea maritos habere noluerunt ne habeant disciplinam, in detestabilis vinolentiae bacchationibus superbus exsultat, gaudens latissimam sibi apertam esse licentiam malae conversationis, unde in Catholica prohibebatur. Et hoc fortasse Proculeianus ignorat. Ergo per tuam gravitatem atque modestiam eidem in notitiam perferatur; iubeat eum, qui non ob aliud illam communionem delegit, nisi quia in Catholica clericatum amiserat, propter inobedientiam et perditos mores, a sua communione removeri.
3. Etenim ego, si Domino placet, istum modum servo, ut quisquis apud eos propter disciplinam degradatus ad Catholicam transire voluerit, in humiliatione poenitentiae recipiatur, quo et ipsi eum forsitan cogerent, si apud eos manere voluisset. Ab eis vero considera, quaeso te, quam exsecrabiliter fiat, ut quos male viventes ecclesiastica disciplina corripimus, persuadeatur eius ut ad lavacrum alterum veniant, atque ut id accipere mereantur, Paganos se esse respondeant; quae vox ne procederet de ore christiano, tantus sanguis martyrum fusus est: deinde quasi renovati et quasi sanctificati, disciplinae quam ferre non potuerunt, deteriores facti, sub specie novae gratiae, sacrilegio novi furoris insultent. Aut si male facio, per tuam benevolentiam ista corrigenda curare, de me nullus queratur si haec illi perferri in notitiam per codices publicos fecero, qui mihi negari, ut arbitror, in Romana civitate non possunt. Nam cum Deus imperet ut loquamur et praedicemus verbum, et docentes quae non oportet refellamus, et instemus opportune atque importune, sicut dominicis et apostolicis Litteris probo 1, nullus hominum mihi silentium de his rebus persuadendum arbitretur. Violenter autem vel latrocinanter si quid audendum putaverint, non deerit Dominus ad tuendam Ecclesiam suam, qui iugo suo in gremio eius toto orbe diffuso omnia terrena regna subiecit.
4. Nam cum ecclesiae quidam colonus filiam suam, quae apud nos fuerat catechumena, et ad illos seducta est invitis parentibus, ut ubi baptizata etiam sanctimonialis formam susciperet, ad communionem catholicam paterna vellet severitate revocare, et ego feminam corruptae mentis nisi volentem, et libero arbitrio meliora diligentem suscipi noluissem; ille rusticus etiam plagis instare coepit, ut sibi filia consentiret; quod statim omnimodo fieri prohibui: tamen per Spanianum transeuntibus nobis, presbyter ipsius stans in medio fundo catholicae ac laudabilis feminae, voce impudentissima post nos clamavit, quod traditores et persecutores essemus; quod convicium etiam in illam feminam iaculatus est, quae communionis est nostrae, in cuius medio fundo stabat; quibus vocibus auditis, non solum meipsum a lite refrenavi, sed etiam multitudinem, quae me comitabatur, compescui. Et tamen si dicam: Quaeratur qui sint vel fuerint traditores vel persecutores; respondetur mihi: Disputare nolumus, et rebaptizare volumus. Nos oves vestras insidiantibus morsibus luporum more depraedemur; vos, si boni pastores estis, tacete. Quid enim aliud mandavit Proculeianus, si vere ipse mandavit? Si Christianus es, serva hoc iudicio Dei, nisi nos faciamus, tu tace. Ausus est etiam idem presbyter homini rusticano conductori fundi ecclesiae comminari.
5. Haec quoque omnia per te, quaeso, noverit Proculeianus; coerceat insaniam clericorum suorum, unde, honorabilis Eusebi, non apud te tacui. Dignaberis itaque non quid tu de his omnibus sentias, ne tibi arbitreris a me iudicis onus imponi, sed quid illi respondeant mihi rescribere. Misericordia Dei te incolumem tueatur, domine eximie et merito suscipiende ac dilectissime frater.