Scripta non post a. 396.
Augustinus Proculeiano, donatistae partis apud Hipponem Regium episcopo, christianam profitetur benevolentiam eumque ad schisma conlatione quadam componendum invitat (n. 1-2), excusatione deprecans si quid vehementius in disputando Evodius fortasse dixerit (n. 3) atque exponit quibus condicionibus fructuose convenire ipsi possint, ut caritas triumphet qua hi omnes una vinciantur (n. 4-6).
Domino honorabili et dilectissimo Proculeiano, Augustinus
1. Propter imperitorum hominum vanitates, diutius apud te de titulo epistolae meae disputare non debeo. Cum enim nos revocare invicem ab errore conamur, quamvis ante plenissimam discussionem causae quibusdam videri possit, quis nostrum erret, incertum; servimus tamen invicem nobis, si bono animo nobiscum agimus, ut a perversitate discordiae liberemur. Quod me sincero corde agere, et cum tremore christianae humilitatis, etiamsi plerisque hominibus apertum non est, videt tamen ille cui nulla corda clauduntur. Quid autem in te honorare non dubitem, facile intellegis. Non enim errorem schismatis, unde omnes homines, quantum ad me attinet, cupio sanari, dignum honore aliquo existimo: sed te ante omnia, quod ipsius nobis humanae societatis vinculo astringeris, et quod nonnulla in te praeeminent placidioris mentis indicia, quibus nullo modo desperandum est, facile te posse veritatem, cum fuerit demonstrata, complecti, sine ullo aestu dubitationis honorandum puto. Dilectionis autem tantum tibi debeo, quantum nobis imperat ipse qui nos dilexit usque ad crucis opprobrium.
2. Sed ne mireris quod apud Benevolentiam tuam diu tacui; non putabam in hac te esse sententia, quam mihi frater Evodius, cui fidem non habere non possum, gaudens indicavit. Nam cum forte contigisset ut in unam domum conveniretis, et sermo inter vos de spe nostra, hoc est de Christi haereditate ortus esset, ait dixisse Benignitatem tuam, velle te bonis viris sedentibus conferre nobiscum. Quod te multum gaudeo nostrae humilitati offerre dignatum; neque ullo modo possum tantam occasionem benigni animi tui deserere, ut quantum vires Dominus praebere dignabitur, quaeram tecum atque discutiam, quae causa, quae origo, quae ratio in Ecclesia Christi, cui dixit: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis 1, tam lugendae atque plagendae discissionis extiterit.
3. Audivi quidem de memorato fratre te fuisse conquestum, quod nescio quid tibi contumeliose responderit: quod, quaeso te, ne illam contumeliam deputes; quam certum mihi est non de superbo animo processasse; novi enim fratrem meum, sed si quid in disputando pro fide sua, et pro Ecclesiae caritate dixit fortasse ferventius, quod tua gravitas nollet audire, non illa contumacia, sed fiducia nominanda est. Collatorem enim et disputatorem, non assentatorem et adulatorem se esse cupiebat. Nam hoc est oleum peccatoris, quo propheta non vult impinguari caput; ita enim dicit: Emendabit me iustus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum 2. Mavult enim severa misericordia iusti emendari, quam leni adulationis unctione laudari. Unde etiam illud propheticum est: Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt 3. Ideoque de homine, quem falsae blanditiae faciunt arrogantem, recte etiam vulgo dicitur: Crevit caput; impinguatum est enim oleo peccatoris; hoc est, non aspera veritate corrigentis, sed leni falsitate laudantis. Neque hoc in eam partem peto accipias, quasi ego te a fratre Evodio, tanquam a iusto, emendatum intellegi velim. Vereor enim ne me quoque aliquid contumeliose in te dicere existimes, quod vehementer caveo, quantum possum. Sed iustus est ille qui dixit: Ego sum veritas 4. Itaque de cuiuslibet hominis ore nobis verum cum aliqua asperitate sonuerit, non ab illo homine, qui forte peccator est, sed ab ipsa Veritate, hoc est a Christo, qui iustus est, emendamur; ne nostrum caput blandae, sed perniciosae adulationis unctio, hoc est oleum peccatoris, impinguet. Quanquam etiamsi frater Evodius aliquantum pro suae communionis defensione turbatior, aliquid elatius animo commotiore dixisset, aetati hominis et necessitati causae te oporteret ignoscere.
4. Illud tamen quod promittere dignatus es, peto memineris, ut sedentibus quos ipse delegeris (dummodo verba nostra non inaniter ventilentur, sed stilo excipiantur, ut et tranquillius et ordinatius disseramus, et si quid forte a nobis dictum de memoria lapsum fuerit, recitatione revocetur), rem tam magnam, et ad salutem omnium pertinentem cum concordia requiramus. Aut si placet, nullo medio interposito, prius nobiscum sive per epistolas, sive per collocutionem atque lectionem, ubi placuerit, conferamus: ne forte intemperantes nonnulli auditores malint quasi nostrum exspectare certamen, quam de sua salute in nostra collocutione cogitare: ut quod fuerit inter nos terminatum, postea per nos populus noverit; aut si per epistolas agi placet, ipsae plebibus recitentur, ut aliquando non plebes, sed plebs una dicatur. Prorsus sicut volueris, sicut iusseris, sicut tibi placuerit, libenter amplector. Et de animo beatissimi et venerabilis mihi patris Valerii nunc absentis tota securitate polliceor hoc eum cum magna laetitia cogniturum: novi enim quantum diligat pacem, et nulla vani fastus inanitate iactetur.
5. Rogo te quid nobis est cum veteribus dissensionibus ut hucusque vulnera illa duraverint, quae animositas hominum superborum nostris membris inflixit; quorum vulnerum putrefactione etiam dolorem perdidimus, quo solet medicus implorari. Vides quanta et quam miserabili foeditate christianae domus familiaeque turpatae sint. Mariti et uxores de suo lecto sibi consentiunt, et de Christi altari dissentiunt. Per illum sibi iurant, ut inter se pacem habeant, et in illo habere non possunt. Filii cum parentibus unam domum habent suam, et domum Dei non habent unam. Succedere in eorum haereditatem cupiunt, cum quibus de Christi haereditate rixantur. Servi et domini communem Dominum dividunt, qui formam servi accepit 5, ut omnes serviendo liberaret. Honorant nos vestri, honorant vos nostri. Per coronam nostram nos adiurant vestri, per coronam vestram vos adiurant nostri. Omnium verba suscipimus, neminem offendere volumus. Quid nos solus Christus offendit, cuius membra laniamus? Et homines quidem causas suas seculares apud nos finire cupientes, quo modo eis necessarii fuerimus, sic nos sanctos et Dei servos appellant, ut negotia terrae suae peragant; aliquando agamus et nos negotium salutis nostrae et salutis ipsorum, non de auro, non de argento, non de fundis et pecoribus, pro quibus rebus quotidie submisso capite salutamur, ut dissensiones hominum terminemus, sed de ipso capite nostro tam turpis inter nos et perniciosa dissensio est. Quantumlibet capita submittant qui nos salutant, ut eos concordes m terra faciamus, de coelo usque ad crucem submissum est caput nostrum, in quo concordes non sumus.
6. Rogo te atque obsecro, si est in te aliqua humanitas, quam multi praedicant, hic appareat bonitas tua, si non propter honores transitorios simulatur, ut contremiscant in te viscera misericordiae, et velis aliquando rem discuti instando nobiscum orationibus, et omnia pacifice conferendo: ne miserae plebes, quae nostris honoribus obsequuntur, premant nos obsequiis suis in iudicio Dei; sed potius nostra non ficta caritate nobiscum revocatae ab erroribus et dissensionibus, in veritatis et pacis itinera dirigantur. Opto te coram oculis Dei beatum esse, domine honorabilis et dilectissime.