EPISTOLA 32

Scripta paulo post superiorem.

Paulinus Romaniano, ditissimo ac beneficentissimo Augustini municipi, significat quantopere gavisus sit nuntiis ex Africa allatis (n. 1), ecclesiae Hipponensi gratulans quod Augustinum meruit episcopi conlegam (n. 2). Licentium, Romaniani filium, pro quo scripserat Augustinus, hortatur ad aulae fastum spernendum Deoque se dandum, ut Augustinum magistrum, soletur (n. 3-5). Huic epistolae carmen adiungit hortatorium a se conscriptum ipsique Licentio dicatum.

 

Domino merito praedicabili et honorando fratri Romaniano, Paulinus et Therasia

Nuntiis a fratribus allatis gaudet.

1. Pridie quam has daremus, reversis ex Africa fratribus nostris, quorum exspectatione nos pendere vidisti, optatissime sanctorum et carissimorum virorum, inde epistolas receperamus, id est Aurelii, Alypii, Augustini, Profuturi, Severi, iam omnium pariter episcoporum. Ergo tot sanctorum talium recentissimis sermonibus gratulantes, properavimus ad te nostram referre laetitiam, ut tibi quoque exspectatum in peregrinatione sollicita gaudium festivissimis conferremus indiciis. Si forte eadem de venerabilibus et amantissimis viris per aliarum adventus navium comperisti, per nos etiam repetita accipe, et quasi renovata hilaritate rursus exsulta. Quod si primus hic a nobis tibi nuntius veniet, gratulare tantam nobis in tua patria caritatem Christo donante partam, ut quidquid illic divina Providentia gerat, mirabilis semper, ut scriptum est, in sanctis suis 1, vel primi, vel cum primis sciamus.

Augustinus Hipponensis episcopi conlega ordinatus.

2. Non autem tantum hoc scribimus gratulandum, quod episcopatum Augustinus acceperit, sed quod hanc Dei curam meruerint Africanae Ecclesiae, ut verba coelestia Augustini ore perciperent, qui ad maiorem Dominici muneris gratiam novo more provectus, ita consecratus est, ut non succederet in cathedra episcopo, sed accederet. Nam incolumi Valerio Hipponensis Ecclesiae episcopo, coepiscopus Augustinus est. Et ille beatus senex, cui purissimam mentem nulla unquam liventis invidiae macula suffudit, dignos sui cordis pace nunc ab altissimo fructus capit, ut quem successorem sacerdotii sui simpliciter optabat, hunc mereatur tenere collegam. Credine hoc potuit antequam fieret? Sed in hoc quoque Omnipotentis opere dici evangelicum illud potest: Hominibus haec ardua; apud Deum autem omnia possibilia 2. Exsultemus itaque et laetemur in eo qui facit mirabilia solus 3, et qui facit unanimes habitare in domo 4, quoniam ipse respexit humilitatem nostram 5, et visitavit in bono plebem suam 6: qui erexit cornu in domo David pueri sui 7, et nunc exaltavit cornu Ecclesiae suae in electis suis, ut cornua peccatorum, sicut per prophetam spondet, hoc est Donatistarum Manichaeorumque, confringat 8.

Paulinus pro Licentio sollicitus.

3. Utinam haec nunc Domini tuba, qua per Augustinum intonat, filii nostri Licentii pulset auditus, sed ut illa audiat aure, qua Christus ingreditur, de qua non rapit Dei semen inimicus 9! Tunc vere sibi summus Christi pontifex Augustinus videbitur, quia se tunc et exauditum sentiet ab excelso, si quem tibi dignum genuit in litteris, hunc et sibi digne filium pariat in Christo. Nam et nunc, velim credas, flagrantissima de ipso nobis sollicitudine scripsit. Credimus in omnipotente Christo, quod adolescentis nostri votis carnalibus spiritalia vota Augustini praevaleant. Vincetur vel invitus (mihi crede); vincetur piissimi parentis fide, ne mala victoria vincat, si maluerit in perniciem suam vincere, quam pro salute superari. Ne vacuum fraternae humanitatis officium videretur, de buccellato christianae expeditionis, in cuius procinctu quotidie ad frugalitatis annonam militamus, panes quinque tibi pariter et filio nostro Licentio misimus. Non enim potuimus a benedictione secernere, quem capimus eadem nobis gratia penitus annectere. Paucis tamen et ad ipsum loquamur, ne neget sibi scriptum quod de se tibi scriptum est. Aeschino enim dicitur, quod audit Micio. Sed quid de alienis loquar, cum de proprio cuncta possimus, et aliena loqui non soleat esse sani capitis? quo Dei gratia sano et salvo sumus, quibus caput est Christus. Incolumem te aetate quamplurima, et beatum semper cum tota domo tua, ut cupimus, habeamus in Christo, domine frater, merito honorandissime et desiderantissime.

Paterne Licentium hortatur

4. Audi, ergo, fili, legem patris tui, id est fidem Augustini, et noli repellere consilia matris tuae 10, quod aeque nomen in te Augustini pietas iure sibi vindicat, qui te tantillum gestavit sinu suo, et a parvulis prima lacte sapientiae secularis imbutum, nunc etiam spiritalibus lactare et enutrire Domino gestit uberibus. Quoniam te adultum aetate corporea, in spiritalibus adhuc cunabulis vagientem, videt adhuc infantem verbo Dei, vixdum in Christo primis passibus et vestigio titubante repentem, si tamen Augustini doctrina tanquam manus matris et ulna nutricis instabilem regat parvulum. Quem si audias et sequaris, ut rursum te sermone Salomonis alliciam, Fili, coronam, accipies gratiarum tuo vertici 11. Et tunc vere eris ille non phantasmate somniatus, sed ab ipsa veritate formatus consul et pontifex, vacuas imagines falsi operis implente Christo solidis suae operationis effectibus. Vere enim pontifex et vere consul, Licenti, eris, si Augustini vestigiis propheticis et apostolicis disciplinis, ut sacrato beatus Elisaeus Eliae 12, ut illustri Apostolo Timotheus adolescens 13, adhaereas, indivulso per itinera divina comitatu, ut et sacerdotium corde perfecto discas mereri, et populis ad salutem magistro ore consulere.

Instantius ad Christum sectandum excitat Licentium.

5. Sat hoc monitis et hortatui: modico enim sermone et labore te arbitror, mi Licenti, ad Christum posse incitari, iam a pueris ad studia veritatis et sapientiae, quod utrumque vere est Christus, et omnis boni summum bonum venerabilis Augustini spiritu et ore flammatum. Qui si parum apud te pro te valuit, quid ego tanto intervallo posterior, et omnium illius opum pauper, efficiam? Sed quia et illius facultatis potentia, et tui ingenii humanitate confisus, pleniora atque maiora in te spero elaborata quam elaboranda, ausus sum hiscere duplici gratia, ut et illi viro debita caritate compararer in sollicitudine tui, et inter eos qui salutem tuam diligunt, vel contestato numerarer affectu. Nam effectus in tui perfectione palmam Augustino potissimum destinatam scio. Vereor, fili, ne aures tuas asperitate temerarii sermonis offenderim, et per aures animo etiam tuo taedii mei vulnus intulerim. Sed in mentem venit epistola tua, qua te musicis familiarem modis intellexi: a quo studio ego aevi quondam tui non abhorrui. Itaque mihi ad tuam mentem, si in aliquo exulcerassem, deliniendam remedium, litteras tuas recordatus reperi, ut te ad Dominum harmoniae omniformis artificem, modulamine carminis evocarem. Quaeso te ut aure audias, neque causam salutis tuae in verbis meis spernas; sed piam curam et mentem paternam etiam in despiciendis sermonibus libenter accipias, quibus insitum Christi nomen, quod est supra omne nomen 14, hanc deberi venerationem facit, ut non possit a credente contemni.

Carmen elegiacum Paulini ad Licentium

Quare age, rumpe moras 1, et vincla tenacia secli:
Nec metuas placidi mite iugum Domini,
Pulchra quidem, sed mira vagis praesentia rerum
Mentibus, at sapiens non stupet ista animus.
Nunc te sollicitat variis malesuada figuris,
Heu! validos etiam vertere Roma potens;
Sed tibi, nate, precor, semper pater Augustinus
Occurset, cunctas Urbis ad illecebras.
Illum tanta inter fragilis discrimina vitae
Aspiciens, et habens pectore, tutus eris.
Hoc tamen et repetens iterumque iterumque monebo 2,
Ut fugias durae lubrica militiae.
Blandum nomen honos, mala servitus, exitus aeger
Quem nunc velle iuvat, mox voluisse piget.
Scandere celsa iuvat, tremor est descendere celsis:
Si titubes, summa peius ab arce cades.
Nunc tibi falsa placent bona, nunc rapit omnibus auris
Ambitus, et vitreo fert cava fama sinu.
Ast ubi te magno damnosus cinxerit aestu
Balteus, et sterilis fregerit inde labor,

Serus et incassum spes accusabis inanes,
Et modo quae nectis, rumpere vincla voles:
Tunc reminisceris frustra patris Augustini
Contempsisse dolens veridicos monitus.
Quare si sapiens, et si pius es, puer, audi,

Et cape verba patrum, consiliumque senum.
Quid retrahis fera colla iugo? mea sarcina lenis,
Suave iugum Christi est 3, vox pia, crede Deo:
Et caput adde iugis, da mollibus ora capistris,

Demissosque levi subde humeros oneri 4.
Nunc potes hoc, dum liber agis, dum nulla retentant
Vincula, nulla thori cura, nec altus honor.
Haec bona libertas, Christo servire, et in ipso
Omnibus esse supra: non dominis hominum,
Non vitiis servit, non regibus ille superbis,
Tantum qui Christo se dederit Domino.
Nec tibi nobilitas videatur libera, quam nunc
Sublimem attonita conspicis Urbe vehi.
Quam cernis tanta sibi libertate videri,
Ut dedignetur flectere colla Deo.
Multis ille miser mortalibus 5, et quoque servis
Servit, et ancillas ut dominentur, emit.
Norunt eunuchos et magna palatia passi,
Et quisquis Romam, sponte miser, patitur:
Quanto sudoris pretio, damnoque decoris
Constet ibi chlamydis, hic honor officii.
Nec tamen ipse potens, qui celsior omnibus esse
Emerit, ut nulli serviat, assequitur.
Cum bene se tota dominum iactaverit Urbe,
servit daemoniis, si simulacra colit.
Proh dolor! hos propter remoraris in Urbe, Licenti
Et regnum Christi spernis, ut his placeas:
Hos vocitas dominos, curva et cervice salutas,
Quos ligni servos conspicis et lapidis!
Nomine divino argentum venerantur et aurum,

Religio est quod amat morbus avaritiae.
Imprecor hos ut amet, qui non amat Augustinum,
Non colat et Christum, cui placet hos colere.
Inde ait ipse Deus, dominis non posse duobus
Serviri 6, quoniam mens placet una Deo:
Una fides, Deus unus 7, et unicus e Patre Christus,
Haud duplex uni servitus est domino.
Quanta etenim coelo ac terris distantia, tanta est
Caesaris et Christi rebus et imperiis.
Tollere humo, sed nunc dum spiritus hos regit artus 8,
Mente polum penetra, nil mora carnis obest.
Corporeis iam nunc morere actibus, et bona vitae
Coelestis liquido praemeditare animo.
Spiritus es, quanquam tenearis corpore, si nunc
Mente pia victor carnis opus perimas.
Haec tibi, care puer, fido compulsus amore
Scripsi; si recipis, suscipiere Deo.
Crede Augustinum tibi nunc in me geminatum,
Sume duos una cum pietate patres.
Spernimur? abstraheris maiore dolore duobus:
Audimur? pignus dulce duobus eris.
In te laeta patrum sudavit cura duorum,
Et tibi magnus honos laetificasse duos.
Sed me Augustino, cum copulo, non meritorum
Iacto parem, solo comparo amore tui.
Nam quid ego adfundam, rorans tibi paupere rivo?
Me praeter, gemino flumine prolueris;
Frater Alypius est, Augustinusque magister,
Sanguinis hic consors, hic sator ingenii.
Tanto fratre vales et praeceptore, Licenti,
Et dubitas pennis talibus astra sequi?
Quidquid agas (nam te nec speret mundus amicum),
Non daberis terrae, debita Christo anima.
Tu thalamos licet, et celsos mediteris honores,
Nunc olim Domino restituere tuo.
Credo unum vincent iusti duo peccatorem,
Et tua fraternae vota preces abigent.
Ergo redi, qua voce parens, qua sanguine frater,
Ambo sacerdotes te remeare iubent.
Ad tua te retrahunt, nam nunc aliena petessis;
Haec mage, quae retinent regna tui, tua sunt.
Haec repete, his inhia, externis ne contere tempus,
Si tua nolueris, quisquam aliena dabit?
Non eris ipse tuus, missusque per extera longe
Sensibus heu proprii pectoris exsul ages.
Sollicitum satis haec nato cecinisse parentem,
Dum tibi quae mihimet, vel volo, vel metuo.
Haec tibi, si recipis, feret olim pagina vitam:
Si renuis, eadem haec pagina testis erit.
Incolumem mihi te, fili carissime, Christus
Annuat, et servum det sibi perpetuo.
Vive, precor, sed vive Deo: nam vivere mundo
Mortis opus; viva est vivere vita Deo.