EPISTOLA 30

Scripta a. 394 vel 395.

Paulinus Augustino, non accepto ab eo responso ad suas litteras, denuo per Romanum et Agilem scribit (n. 1-3).

 

Domino fratri unanimo et venerabili Augustino, Paulinus et Therasia peccatores

Paulinus exposcit Augustini rescriptum.

1. Iamdudum, frater in Christo Domino mi unanime, ut te in sanctis et piis laboribus tuis nescientem agnovi, absentemque vidi, tota mente complexus, alloquio quoque familiari atque fraterno per litteras adire properavi. Et credo in manu, et in gratia Domini sermonem meum ad te fuisse perlatum; sed morante adhuc puero quem ad te aliosque dilectos aeque Deo salutandos, ante hiemem miseramus, non potuimus ultra et officium nostrum sospendere, et desiderium sermonis tui cupidissimum temperare. Scripsimus itaque iterato nunc, si priores ad te litterae nostrae pervenire meruerunt; aut primo, si illis in manus tuas perveniendi felicitas non fuit.

Christifideles se invicem in Christi corpore amant.

2. Sed tu, frater spiritalis omnia iudicans 1, amorem in te nostrum ne pendas officio solo, aut tempore litterarum. Dominus enim testis est, qui unus atque idem operatur 2 in suis ubique caritatem suam, iam abinde nobis, ex quo te beneficio venerabilium episcoporum Aurelii et Alypii, per tua in Manichaeos opera cognovimus, ita inditam dilectionem tuam, ut nobis non novam aliquam amicitiam sumere, sed quasi veterem caritatem resumere videremur. Denique nunc etsi sermone, non tamen tanquam et affectu rudes scribimus, teque vicissim in spiritu per interiorem hominem, quasi recognoscimus. Nec mirum si et absentes adsumus nobis, et ignoti nosmet novimus; cum unius corporis membra simus 3, unum habeamus caput, una perfundamur gratia, uno pane vivamus, una incedamus via, eadem habitemus domo. Denique in omne quod sumus, tota spe ac fide, qua stamus in praesenti, nitimur in futurum, tam in spiritu, quam in corpore Domini unum sumus, ne simus nihil si ab uno excidamus.

Paulinus sperat se recepturum per Romanum et Agilem.

3. Quantulum ergo est, quod absentia corporalis nobis invidet nostri, nisi sane fructum istum, quo pascuntur oculi temporalium exspectatores? quamvis nec corporalis quidem gratia, temporalis in spiritalibus dici debeat, quibus etiam corporum aeternitatem resurrectio largietur, ut audemus in virtute Christi et bonitate Dei Patris, vel indigni praesumere. Quare utinam hoc, quoque nobis munus annueret gratia Dei, per Dominum nostrum Iesum Christum, ut etiam in carne faciem tuam videremus! non solum desideriis nostris magnum conferretur gaudium, sed etiam mentibus lumen accresceret, et ex tua copia locupletaretur inopia nostra. Quod quidem et absentibus largiri potes, hac praesertim occasione, qua filii nostri unanimes et carissimi nobis in Domino, Romanus et Agilis, quos ut nos alios tibi commendamus, in nomine Domini revertentur, opere caritatis impleto; in quo tuae caritatis affectu specialiter utantur, rogamus. Nosti enim quam celsa promittat Altissimus fratri fratrem adiuvanti 4. Per hos, si quo me gratiae, quae tibi data est, dono remunerari voles, tuto facies. Sunt enim, velim credas, unum cor et una in Domino anima 5 nobiscum. Gratia Dei tecum, ut est, in aeternum maneat, frater in Christo Domino unanime, venerabilis, dilectissime, et desiderabilis. Omnes in Christo sanctos, quales tibi cohaerere non dubium est, a nobis saluta. Commenda nos omnibus sanctis, ut tecum pro nobis orare dignentur.