Scripta inter a. 394 et 395.
A. Hieronimo, de nova post LXX Veteris Testamenti interpretatione ex hebreo quam ipsi minime probatur (n. 1-2) deque Petro a Paulo reprehenso (Gal. 2, 14) expostulans de suscepto hinc patrocinio mendacii officiosi, quo admisso, tota Scripturae Sacrae auctoritas labet ac pessum eat oportet (n. 3-5); quaedam sua ipsius scripta ei mittit fraterne ac severe recensenda (n. 6).
Domino dilectissimo, et cultu sincerissimo caritatis obsequendo atque amplectendo fratri et compresbytero Hieronymo, Augustinus
1. 1. Nunquam acque quisquam tam facie cuilibet innotuit, quam mihi tuorum in Domino studiorum quieta, laeta, et vere exercitatio liberalis. Quanquam ergo percupiam omnino te nosse; tamen exiguum quiddam tui minus habeo, praesentiam videlicet corporis: quam ipsam etiam posteaquam te beatissimus nunc episcopus, tum vero iam episcopatu dignus, frater Alypius vidit, remeansque a me visus est, negare non possum magna ex parte mihi esse relatu eius impressam; et ante reditum, cum te ille ibi videbat, ego videbam, sed oculis eius. Non enim animo me atque illum, sed corpore duos, qui noverit, dixerit, concordia dumtaxat et familiaritate fidissima, non meritis quibus ille antecellit. Quia ergo me primitus communione spiritus quo in unum nitimur, deinde illius ex ore iam diligis; nequaquam impudenter quasi aliquis ignotus commendo Germanitati tuae fratrem Profuturum, quem nostris conatibus, deinde adiutorio tuo vere profuturum speramus; nisi forte quod talis est, ut ipse tibi per eum fiam commendatior, quam ille per me. Hactenus fortasse scribere debuerim, si esse vellem epistolarum solemnium more contentus; sed scatet animus in loquelas communicandas tecum de studiis nostris, quae habemus in Christo Iesu Domino nostro; qui nobis multas utilitates et viatica quaedam demonstrati a se itineris, etiam per tuam caritatem non mediocriter ministrare dignatur.
2. 2. Petimus ergo, et nobiscum petit omnis Africanarum Ecclesiarum studiosa societas ut interpretandis eorum libris, qui graece Scripturas nostras quam optime tractaverunt, curam atque operam impendere non graveris. Potes enim efficere ut nos quoque habeamus tales illos viros, et unum potissimum, quem tu libentius in tuis litteris sonas. De vertendis autem in latinam linguam sanctis Litteris canonicis laborare te nollem, nisi eo modo quo Iob interpretatus es; ut signis adhibitis quid inter hanc tuam et Septuaginta, quorum est gravissima auctoritas, interpretationem distet, appareat. Satis autem nequeo mirari, si aliquid adhuc in hebraeis exemplaribus invenitur, quod tot interpretes illius linguae peritissimos fugerit. Omitto enim Septuaginta, de quorum vel consilii vel spiritus maiore concordia, quam si unus homo esset, non audeo in aliquam partem certam ferre sententiam, nisi quod eis praeeminentem auctoritatem in hoc munere sine controversia tribuendam existimo. Illi me plus movent, qui cum posteriores interpretarentur, et verborum locutionumque hebraearum viam atque regulas mordicus, ut fertur, tenerent, non solum inter se non consenserunt, sed etiam reliquerunt multa, quae tanto post cruenda et prodenda remanerent. Et aut obscura sunt, aut manifesta: si enim obscura sunt, te quoque in eis falli posse creditur; si manifesta, illos in eis falli potuisse non creditur. Huius igitur rei pro tuo caritate, expositis causis, certum me facias obsecraverim.
3. 3. Legi etiam quaedam scripta, quae tua dicerentur, in Epistolas apostoli Pauli; quarum ad Galatas, cum enodare velles, venit in manus locus ille, quo apostolus Petrus a perniciosa simulatione revocatur. Ibi patrocinium mendacii susceptum esse vel abs te tali viro, vel a quopiam, si alius illa scripsit, fateor, non mediocriter doleo, donec refellantur (si forte refelli possunt), ea quae me movent. Mihi enim videtur exitiosissime credi, aliquod in Libris sanctis haberi mendacium; id est eos homines, per quos nobis illa Scriptura ministrata est atque conscripta, aliquid in libris suis fuisse mentitos. Alia quippe quaestio est, sitne aliquando mentiri viri boni; et alia quaestio est, utrum scriptorem sanctarum Scripturarum mentiri oportuerit: imo vero non alia, sed nulla quaestio est. Admisso enim semel in tantum auctoritatis fastigium officioso aliquo mendacio, nulla illorum librorum particula remanebit, quae non ut cuique videbitur vel ad mores difficilis vel ad fidem incredibilis, eadem perniciosissima regula ad mentientis auctoris consilium officiumque referatur.
3. 4. Si enim mentiebatur apostolus Paulus cum apostolum Petrum obiurgans diceret: Si tu cum sis Iudaeus, gentiliter et non iudaice vivis, quemadmodum gentes cogis iudaizare?1 et recte illi videbatur Petrus fecisse, quem non recte fecisse et dixit et scripsit, ut quasi animos tumultuantium deliniret; quid respondebimus, cum exsurrexerint perversi homines, prohibentes nuptias, quos futuros ipse praenuntiavit 2, et dixerint totum illud, quod idem apostolus de matrimoniorum iure firmando locutus est, propter homines qui dilectione coniugum tumultuari poterant, fuisse mentitum; scilicet non quod hoc senserit, sed ut illorum placaretur adversitas? Non opus est multa commemorare. Possunt enim videri etiam de laudibus Dei esse officiosa mendacia, ut apud homines pigriores dilectio eius ardescat; atque ita nusquam certa erit in Libris sanctis castae veritatis auctoritas. Nonne attendimus eumdem Apostolum cum ingenti cura commendandae veritatis dicere: Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra: invenimur autem et falsi testes Dei; quia testimonium diximus adversus Deus, quod suscitavit Christum, quem non suscitavit 3? Si quis huic diceret: Quid in hoc mendacio perhorrescis, cum id dixeris, quod etiam si falsum sit, ad laudem Dei maxime pertinet? Nonne huius detestatus insaniam, quibus posset verbis et significationibus, in lucem penetralia sui cordis aperiret, clamans non minore aut fortasse etiam maiore scelere in Deo laudari falsitatem, quam vituperaci veritatem? Agendum est igitur ut ad cognitionem divinarum Scripturarum talis homo accedat, qui de sanctis Libris tam sancte et veraciter existimet, ut nolit aliqua eorum parte delectari per officiosa mendacia, potiusque id, quod non intellegit, transeat, quam cor suum praeferat illi veritati. Profecto enim cum hoc dicit, credi sibi expetit, et id agit, ut divinarum Scripturarum auctoritatibus non credamus.
3. 5. Et ego quidem qualibuscumque viribus, quas Dominus suggerit, omnia illa testimonia, quae adhibita sunt astruendae utilitati mendacii, aliter oportere intellegi ostenderem, ut ubique eorum firma veritas doceretur. Quam enim testimonia mendacia esse non debent, tam non debent favere mendacio. Sed hoc intellegentiae relinquo tuae. Admota enim lectioni diligentiore consideratione, multo id fortasse facilius videbis quam ego. Ad hanc autem considerationem coget te pietas, qua cognoscis fluctuare auctoritatem Scripturarum divinarum, ut in eis quod vult quisque credat, quod non vult non credat, si semel fuerit persuasum aliqua illos viros, per quos nobis haec ministrata sunt, in scripturis suis officiose potuisse mentiri. Nisi forte regulas quasdam daturus es, quibus noverimus ubi oporteat mentiri, ubi non oporteat. Quod si fieri potest, nullo modo mendacibus dubiisque rationibus id explices, quaeso; nec me onerosum aut impudentem iudices, per humanitatem veracissimam Domini nostri. Nam, ut non dicam nulla, certe non magna culpa meus error veritati favet, si recte in te potest veritas favere mendacio.
4. 6. Multa alia cum sincerissimo corde tuo loqui cuperem, et de christiano studio conferre; sed huic desiderio meo nulla epistola satis est. Uberius idipsum possum per fratrem, quem miscendum et alendum dulcibus atque utilibus sermocinationibus tuis misisse me gaudeo. Et tamen, quantum vellem, nec ipse (quod pace eius dixerim) forsitan capit; quanquam nihilo me illi praetulerim. Ego enim me fateor tui capaciorem: sed ipsum video fieri pleniorem, quo me sine dubitatione antecellit: et posteaquam redierit, quod Domino adiuvante prosperatum iri spero, cum eius pectoris abs te cumulati particeps fuero, non est impleturus, quod in me adhuc vacuum erit atque avidum sensuum tuorum. Ita fiet ut et ego etiam tunc egentior sim, ille copiosior. Sane idem frater aliqua scripta nostra fert secum; quibus legendis si dignationem adhibueris, etiam sinceram atque fraternam severitatem adhibeas quaeso. Non enim aliter intellego quod scriptum est: Emendabit me iustus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum 4; nisi quia magis amat obiurgator sanans, quam adulator unguens caput. Ego autem difficillime bonus iudex lego quod scripserim, sed aut timidior recto, aula cupidior. Video etiam interdum vitia mea; sed haec malo audire a melioribus, ne cum me recte fortasse reprehendere, rursus mihi blandiar, et meticulosam potius mihi videar in me quam iustam tulisse sententiam.