EPISTOLA 27

Scripta anno 394.

A. Paulino respondet amplectens illius benevolentiam mutuum declarans amorem studiumque illius videndi (n. 1-3) nonnulla praeterea attingens de Romaniano atque Alypio episcopo (quem illi magis innotescere vult) necnon de Licentio, Romaniani filio, cuius aetati metuebat, ne vergeret ad ea quae sunt mundi, neglecta sapientia (n. 4-6).

 

Domino vere sancto et venerabili, et eximia in Christo laude praedicando, fratri Paulino, Augustinus, in Domino salutem

Pro benevolentia Paulino gratias agit cupidus eum videndi.

1. O bone vir et bone frater, latebas animam meam: et ei dico ut toleret quod adhuc lates oculos meos, et vix mihi obtemperat; imo non obtemperat. An vero tolerat? Cum ergo me excruciat desiderium tui apud ipsam intus animam? Nam si molestias corporis paterer, et si non perturbarent aequitatem animi mei, recte illas tolerare dicerer; cum autem non aequo animo fero quod te non video, intolerabile est istam appellare tolerantiam. Sed quando tu talis es, esse sine te fortasse intolerabilius toleraretur. Bene est ergo, quia aequo animo ferre non possum, quod si aequo animo ferrem, aequo animo ferendus non essem. Mirum est, sed tamen verum, quod mihi accidit: doleo quod te non video, et me ipse consolatur dolor. Ita mihi displicet fortitudo qua patienter fertur absentia bonorum, sicuti es. Nam et Ierusalem futuram desideramus utique, et quanto impatientius desideramus ipsam, tanto patientius sustinemus omnia propter ipsam. Quis igitur potest non gaudere te viso, ut possit quandiu te non videt, non dolere! Ergo neutrum possum, et quoniam si possem, immaniter possem, non posse delector, atque in eo quod delector nonnullum solatium est. Dolentem itaque me non sedatus, sed consideratus consolatur dolor. Ne reprehendas, quaeso, sanctiore gravitate qua praevales, et dicas non recte me dolere, quod adhuc te non noverim, cum animum mihi tuum, hoc est teipsum interiorem aspiciendum patefeceris. Quid enim? Si uspiam te vel in terrena tua civitate didicissem fratrem et dilectorem meum, et tantum in Domino ac talem virum, nullumne me dolorem sensurum fuisse arbitrareris, si non sinerer nosse domum tuam? Quomodo ergo non doleam, quod nondum faciem tuam novi, hoc est domum animae tuae, quam sicut meam novi?

Quam sanctus ex eius epistola appareat Paulinus.

2. Legi enim litteras tuas fluentes lac et mel 1, praeferentes simplicitatem cordis tui, in qua quaeris Dominum sentiens de illo in bonitate 2, et afferentes ei claritatem et honorem 3. Legerunt fratres, et gaudent infatigabiliter et ineffabiliter, tam uberibus et tam excellentibus donis Dei, bonis tuis. Quotquot eas legerunt, rapiunt, quia rapiuntur cum legunt. Quam suavis odor Christi 4, et quam fragrat ex eis, dici non potest. Illae litterae cum te offerunt ut videaris, quantum nos excitant ut quaeraris! Nam et perspicabilem faciunt et desiderabilem. Quanto enim praesentiam tuam nobis quodammodo exhibent, tanto absentiam nos ferre non sinunt. Amant te omnes in eis, et amari abs te cupiunt. Laudatur et benedicitur Deus, cuius gratia tu talis es. Ibi excitatur Christus, ut ventos et maria tibi placare dignetur 5 tendenti ad stabilitatem suam. Videtur a legentibus ibi coniux, non dux ad mollitiem viro suo, sed ad fortitudinem redux in ossa viri sui, quam in tuam unitatem redactam et redditam, et spiritalibus tibi tanto firmioribus, quanto castioribus nexibus copulatam, officiis vestrae Sanctitati debitis, in te uno resalutamus. Ibi cedri Libani 6ad terram depositae, et in arcae fabricam compagine caritatis erectae, mundi huius fluctus imputribiliter secant. Ibi gloria ut acquiratur, contemnitur, et mundus ut obtineatur, relinquitur. Ibi parvuli, sive etiam grandiusculi filii Babylonis eliduntur ad petram 7, vitia scilicet confusionis superbiaeque secularis.

Quam sincere A. miretur Paulini virtutes.

3. Haec atque huiusmodi suavissima et sacratissima spectacula litterae tuae praebent legentibus; litterae illae, litterae fidei non fictae, litterae spei bonae, litterae purae caritatis. Quomodo nobis anhelant sitim tuam, et desiderium defectumque animae tuae in atria Domini 8! quid amoris sanctissimi spiranti quantam opulentiam sinceri cordis exaestuant! quas agunt gratias Deo! quas impetrant a Deo! Blandiores sunt, an ardentiores; luminosiores, an fecundiores? Quid enim est, quod ita nos mulcent, ita accendunt, ita compluunt et ita serenae sunt? quid est, quaeso te, aut quid tibi pro eis rependam, nisi quia totus sum tuus in eo cuius totus es? Si parum est, plus certe non habeo. Tu autem fecisti ut non mihi parum videatur, qui me in illa epistola tantis laudibus honorare dignatus es, ut cum tibi me refundo, si parum hoc putem, tibi non credidisse convincar. Pudet me quidem tantum boni de me credere, sed plus piget tibi non credere. Est quod faciam: non me credam talem qualem putas, quoniam non agnosco; et credam me abs te diligi, quoniam sentio et plane percipio: ita nec in me temerarius, nec in te ingratus extitero. Et cum me tibi totum offero, parum non est: offero enim quem vehementissime diligis; et offero, si non qualem me esse arbitraria, eum tamen pro quo, ut talis esse merear deprecaris. Hoc enim magis iam peto facias, ne minus optes mihi adiici ad id quod sum, dum me existimas iam esse quod non sum.

Quo animo Augustini scripta legenda.

4. Ecce carissimus meus est, et ab ineunte adolescente mihi familiariter amicissimus qui hanc Eximietati tuae ac praestantissimae Caritati epistolam apportat. Huius nomen est in libro de Religione, quem tua Sanctitas, quantum litteris indicas, libentissime legit: factus est enim tibi etiam tanti viri, qui tibi cum misit, commendatione iucundior. Neque tamen huic tam familiari amico meo velim credas, quae de me forte laudans dixerit. Sensi enim etiam ipsum saepe non mentiendi studio, sed amandi propensione falli iudicantem, et arbitrari iam me accepisse quaedam, quibus accipiendis a Domino patente ore cordis inhiarem. Et si hoc in os meum, quis non coniiciat quanta de me absente meliora quam veriora laetus effundat? Librorum autem nostrorum copiam faciet venerabili studio tuo: nam nescio me aliquid, sive ad eorum qui extra Ecclesiam Dei sunt, sive ad aures fratrum scripsisse, quod ipse non habeat. Sed tu cum legis, mi sancte Pauline, non te ita rapiant quae per nostram infirmitatem veritas loquitur, ut ea quae ipse loquor minus diligenter advertas; ne dum avidus hauris bona et recta quae data ministro, non ores pro peccatis et erratis quae ipse committo. In his enim quae tibi recte, si adverteris, displicebunt, ego ipse conspicior; in his autem quae per donum Spiritus quod accepisti, recte tibi placent in libris meis, ille amandus, ille praedicandus est apud quem est fons vitae, et in cuius lumine videbimus lumen 9, sine aenigmate, sed facie ad faciem, nunc autem in aenigmate videmus 10. In his ergo quae ipse de veteri fermento eructavi, cum ea legens agnosco, me iudico cum dolore; in his vero quae de azymo sinceritatis et veritatis 11 dono Dei dixi exsulto cum tremore. Quid enim habemus, quod non accepimus 12? At enim melior est qui maioribus et pluribus, quam qui minoribus et paucioribus donis Dei dives est. Quis negat? sed rursus melius est, vel de parvo Dei dono gratias ipsi agere, quam sibi agi velle de magno. Haec ut ex animo semper confitear, meumque cor a lingua mea non dissonet, ora pro me, frater. Ora, obsecro, ut non laudari volens, sed laudans invocem Dominum, et ab inimicis meis salvus ero 13.

Commendatur epistolae lator, Alypio episcopo propinquus.

5. Est etiam aliud quo istum fratrem amplius diligas: nam est cognatus venerabilis, et vere beati episcopi Alypii, quem toto pectore amplecteris, et merito; nam quisquis de illo viro benigne cogitat, de magna Dei misericordia, et de mirabilibus Dei muneribus cogitat. Itaque cum legisset petitionem tuam, qua desiderare te indicasti ut historiam suam tibi scribat, et volebat facere propter benevolentiam tuam, et nolebat propter verecundiam suam: quem cum viderem inter amorem pudoremque fluctuantem, onus ab illo in humeros meos transtuli; nam hoc mihi etiam per epistolam iussit. Cito ergo, si Dominus adiuverit, totum Alypium inseram praecordiis tuis; nam hoc sum ego maxime veritus, ne ille vereretur aperire omnia quae in eum Dominus contulit, ne alicui minus intellegenti (non enim abs te solo illa legerentur), non divina munera concessa hominibus, sed seipsum praedicare videretur, et tu qui nosti quomodo haec legas, propter aliorum cavendam infirmitatem fraternae notitiae debito fraudareris: quod iam fecissem, iamque illum legeres, nisi profectio fratris improvisa repente placuisset. Quem sic commendo cordi et linguae tuae, ut ita comiter ei te praebeas, quasi non nunc illum, sed mecum ante didiceris. Si enim cordi tuo non dubitaverit aperire seipsum, aut ex omni, aut ex magna parte sanabitur per linguam tuam. Volo enim eum numerosius contundi eorum vocibus, qui amicum non seculariter diligunt.

A. timet Licentii moribus.

6. Filium autem eius, filium nostrum, cuius etiam nomen in aliquibus nostris libris invenies, etsi ad tuae caritatis praesentiam ipse non pergeret, statueram litteris in manum tuam tradere consolandum, exhortandum, instruendum, non tam oris sono, quam exemplo roboris tui. Ardeo quippe, ut dum adhuc aetas eius in viridi feno est, zizania convertat in frugem, et credat expertis quod experiri periculose desiderat. Nunc ergo ex eius carmine, et ex epistola quam ad eum misi, intellegit benevolentissima et mansuetissima prudentia tua, quid de illo doleam, quid timeam, quid cupiam. Nec despero affuturum Dominum, ut per te ministrum eius tantis curarum aestibus liberer. Sane quia multa scripta nostra lecturus es, multo erit mihi gratior dilectio tua, si ex his quae tibi displicuerint, emendaveris me iustus in misericordia 14, et argueris me. Non enim talis es, cuius oleo timeam impinguari caput meum. Fratres non solum qui nobiscum habitant, et qui ubilibet habitantes Deo pariter serviunt, sed prope omnes qui nos in Christo libenter noverunt, salutant, venerantur, desiderant Germanitatem, Beatitudinem, Humanitatem tuam. Non audeo petere; sed si tibi ab ecclesiasticis muneribus vacat, vides quid mecum sitiat Africa.