Scripta anno 394.
A. Licentium, iuvenem nobilem ac doctum, ipsius quondam discipulum, hortatur ad sapientiam sectandam contempto mundo (n. 1-2); abutens insuper illius carmine, quo praeceptoris auxilium ad verum vestigandum orabat librosque De musica petebat (n. 3), inordinatam vitam vituperat, precaturque atque obsecrat ut Deo non voluptatibus elegans ingenium consecret subdaturque suavi Christi iugo (n. 4-6).
Licentio Augustinus
1. Vix reperi occasionem scribendi tibi; quis credat? Sed mihi tamen Licentium necesse est credere. Nolo te causas rationesque rimari, quae etiamsi reddi possent, fidei tamen, qua mihi credis, non eas debeo. Nam et litteras tuas non per eos accepi, per quos possem scripta redhibere. Quae autem petisti ut peterem, curavi per epistolam quantum promendum videbatur; sed quid effecerim tu videris. Quod si nondum effectum est, vel cum sciero, agam instantius, vel cum rursus ipse admonueris. Hactenus quae huius vitae vincula perstrepunt, tecum locutus sim: nunc paucis accipe pectoris mei aestus de spe tua non transitoria, quonam modo via tibi patescat in Deum.
2. Mi Licenti, etiam atque etiam recusantem et formidantem compedes sapientiae, timeo te rebus mortalibus validissime et perniciosissime compediri. Nam sapientia quos primo alligaverit, et exercitatoriis quibusdam laboribus edomuerit, solvet postea, liberatisque sese donat ad fruendum; et quos primo temporalibus nexibus erudiverit, post aeternis amplexibus alligabit; quo vinculo nec iucundius nec solidius cogitari quidquam potest. Prima haec aliquantulum dura esse confiteor; illa vero ultima nec dura dixerim, quia dolcissima sunt; nec mollia, quia firmissima; quid igitur nisi quod dici non potest, sed credi tamen et sperari et amari potest? Vincula vero huius mundi asperitatem habent veram, iucunditatem falsam; certum dolorem, incertam voluptatem; durum laborem, timidam quietem; rem plenam miseriae, spem beatitudinis inanem. Hisne tu inseris et collum et manus et pedes, cum et honoribus huiuscemodi subiugari affectas, et facta tua non aliter fructuosa existimas, et ambis inhaerere, quo non modo invitatus, sed nec compulsus quidem ire debuisti? Hic tu fortasse Terentiani servi mihi responsum dederis:
Ohe! tu verba fundis hic sapientia! 1
Cape igitur ut fundam potius quam effundam. Aut si ego canto, tu autem ad aliam vocem saltas, nec sic quidem me poenitet. Habet enim suam hilaritatem ipsa cantatio, etiam cum ad eam membra non movet, cui plena caritatis modulatione cantatur. Verba quaedam in epistolis tuis me moverunt, sed de his tractare, cum factorum vitaeque totius tuae cura excoquat, ineptum putavi.
Carmen Licentii ad Augustinus praeceptorem
3. Arcanum Varronis iter scrutando profundi
Mens hebet, adversamque fugit conterrita lucem.
Nec mirum, iacet omnis enim mea cura legendi
Te non dante manum, et consurgere sola veretur.
Nam simus ut perplexa viri compendia tanti
Volvere suasit amor, sacrosque attingere sensus,
Quis numerum dedit ille tonos, mundumque Tonanti
Disseruit canere, et pariles agitare choreas,
Implicuit varia nostrum caligine pectus,
Induxitque animo rerum violentia nubem.
Inde figurarum positas sine pulvere formas
Posco amens, aliasque graves offendo tenebras.
Ad summam, astrorum causas clarosque meatus,
Obscuros quorum ille situs per nubila monstrat,
Sic iacui nutans, ut talem omnino ruinam,
Nec qui nos prohibet latebras agnoscere coeli,
Nec persona daret functorum freta cavernis.
Protea namque ferunt veterum commenta Pelasgum 2,
Qui dum sollicitis non vult aperire futura,
Spumat aper, fluit unda, fremit leo, sibilat anguis,
Captum aliquando tamen in munera parva volucrum.
At mihi, qui nimium curis gravioribus angor,
Dulcia quaeque animae, subdulcia pabula quaero,
Varronis responsa latent. Quod supplice cantu
Praesidium nymphamve rogem et flumina poscam?
An te voce vocem, clari quem rector Olympi
Fontibus infantum praefecit, et abdita iussit
Ubertate animi longe ructare fluenta?
Ferto magister opem actutum, ne desere vires
Invalidas, mecumque sacras subvertere glebas
Incipe: tempus enim, nisi me mortalia fallunt,
Labitur, in seniumque trahit. Tibi noster Apollo
Corda replet, patremque suum patremque deorum
Conciliat, legemque bonam, pacemque cruentam
Monstrat, et abducto velamine singula pandit.
Viginti emensus nam longos forsitan orbes
Solis eras, cum te ratio pulcherrima mundi,
Ditior imperiis, et nectare dulcior omni
Corripuit, statuitque vagum, medioque locavit,
Omnibus unde aciem posses intendere rebus.
O bone, carpe iter annorum, sapientia quantum
Crescit amore sui, inveniens nova culmina semper.
Perge viam qua te soboles praeclara tonantis
Perducit, sternens in planos ardua campos 3.
Et cum luciferos praecordia vesper in ortus
Distulerit, sanctumque super benedixerit ignem,
Sis memor ipse mei: bibulam qui ponitis aurem 4
Legibus invictis, contundite pectora palmis,
Sternite membra solo, meritoque ciete dolores,
Et prohibete nefas 5, Deus imperat omnibus unum,
Admonet antistes, venturaque fulmina terrent 6.
O mihi transactos revocet si pristina soles
Laetificis aurora rotis, quos libera tecum
Otia tentantes, et candida iura bonorum,
Duximus Italiae medio, montesque per altos 7!
Non me dura gelu prohiberent frigora cano,
Nec fera tempestas Zephyrûm, fremitusque Borini,
Quin tua sollicito premerem vestigia passu.
Hoc opus ut iubeas tantum, cruor irriget artus,
Solstitio Neuros, bruma sectabimur Istrum.
Ignotus Garamas 8 solvet mihi vincula gentis
Xampaeosque lacus fugiens Hypaneius amnis
Callipidum Scythicas resonat spumosus ad undas.
Ibimus et Leucos, qua Leucia solis in ortus
Tenditur: et vasti deserta cacumina Cassi,
Queis Epidamneas aequat sibi Cassia rupes,
Unde quiescentem auroram, currusque solutos,
Sopitamque diem media sub nocte viderem,
Te suadente petam: nec enim labor aut metus ullus
Terret, ubi insontes precibus Dei audit apertis.
Et nunc Romulidum sedes et inania tecti
Culmina, bacchatasque domus, vanosque tumultus
Desererem, et totus semel in tua corda venirem,
Ni mens coniugio incumbens retineret euntem.
Crede meis, o docte, malis, veroque dolori,
Quod sine te nullos promittunt carbasa portus,
Erramusque procul turbata per aequora vitae.
Praecipites densa veluti caligine nautae,
Quos furor australis, stridens et flautus ab Euro
Perculit, et raptis privavit turbo magistris 9;
Protinus abruptis miseri volvuntur in undis:
Non forus aut prorae, non lintea deinde procellas
Ferre valent, ratioque iacet stupefacta regendi 10:
Sic me ventus agit, volvuntque cupidinis aestus
In mare lethiferum, nec terrae protinus adsunt.
Sed mecum reputans, tua candida verba, magister,
Haec magis esse reor tibi credere: callida res est,
Decipit, atque animis molitur retia nostris.
Praeteritos oblitus enim, praesentia praesto
Nunc tibi, care, tuo nos nunc de pectore lapsi 11
Heu mihi quo ferar, unde velim tibi pandere mentem!
Ante sub Aegeo aptabunt pia tecta palumbes,
Et versa halcyone component in arbore nidos;
Esuriens vitulos alet ante leaena sequaces,
Atque impasta diu teneros lupa nutriet agnos,
Mutantesque suis divisum partibus orbem,
Aut Barcaeus alet taurum, aut Hyrcania sauros:
Ante Thyesteis iterum male territa mensis,
Interrupta dies refugos vanescet in ortus 12;
Ante dabunt imbres Nilum, super aethera damae
Errabunt, montesque canent, et flumina plaudent,
Quam mihi post tergum veniant tua dona, magister.
Arcet amor, copulamque tenet communis honesti.
Hic, hic regnat amicitiae decus hoste fugato.
Nam neque propter opes vitreas, aurumque rebelle,
Iungimus assensus animorum: nam neque vulgi
Nos fortuna ruens, quae separat ardua, iunxit.
Sed labor interiora legens, vulgata libellis,
Atque animis inventa tuis, et nobile dogma
Indictum, contraque bonus responsa relatus.
Et mea Calliope, quamvis te cominus altum
Horreat, et vultus abscondat, inutile tractans:
Hoc tamen, hoc animi vinclum, nexusque fideles,
Non qui montosis firmatas rupibus Alpes
Fregit 13, et Italicas pressit cum moenibus urbes,
Rumperet, aut nostro terreret robore quidquam.
Ite procul latices tumidis anfractibus Oxi,
Aut ab Aremphaeis Rhiphaeos aut oppida Caspi,
Cimmeriasque domos seiungere flumine largo:
Maeotidumque plagae, Pontus quas obruit Helles,
Europae atque Asiae longe discrimina tendant.
Nonne bonum per utrumque latus armenta fatigans
Finibus abscidit Thalari Dodona Molossos,
Cognatosque Arabas? nec pacis foedus amicum
Sidonios inter mansit regnumque Pelopum
Sacrilegosque Phryges, quamvis pro tempore cunctis
Hospitium commune fuit. Quid denique fratrum
Dissidium, pugnasque canam? quid honesta parentum
Verbera, quid matrum furias, natosque superbos?
Est etiam superum concors discordia rerum,
Totque fluunt ritus, quot dat sententia leges.
Nec tenet unus amor, non si mihi murmura centum
Det Boreas, totidemque animas, centumque per ora
Lingua rigens adamante fremat, memorare valebo
Quae sociata prius veterum natura locorum
Distulit, et tereti limavit glarea mundo.
Sed nos praetereo, quod ab una exsurgimus urbe,
Quod domus una tulit, quod sanguine tangimur uno
Seclorum, christiana fides connexuit, et quod
Nos iter immensum disterminat, et plaga ponti
Interfusa coercet; amor contemnit utrumque.
Gaudia qui spernens oculorum, semper amico
Absenti fruitur; quoniam de corde profundo
Pendet, et internae rimatur pabula fibrae.
Interea venient quaecumque futura bonorum
Scripta salutiferi sermonis, et illa priorum
Aequiparanda favis, reputans quae pectore in alto,
Conceptum in lucem vomuisti nectareum mel,
Praesentem ipsa mihi te reddent, si mihi morem
Gesseris et libros quibus in te lenta recumbit
Musica tradideris, nam ferveo totus in illos.
Annue, sic nobis verum ratione patescat,
Sic plus Eridano fluat, et contagia mundi
Nequicquam volitent nostri circum arva coloni.
Deo non cupiditatibus serviendum
4. Si versus tuus momentis inordinatis perversus esset, si suis legibus non staret, si mensuris imparibus aurem auditoris offenderet, puderet te certe, nec differes, nec desisteres donec ordinares, corrigeres, statueres, aequares versum tuum, discendo et agendo artem metricam acerrimo studio, et labore quolibet: quid cum inordinatus ipse perverteris, cum legibus Dei tui ipse non stas, neque in agenda vita honestis tuorum votis, et huic ipsi eruditioni tuae concinis, abiiciendum post tergum putas et negligendum? Quasi prae sono linguae tuae sis tibi vilior, et incompositis moribus quod offendis aures Dei levius sit, quam si incompositis syllabis tuis grammatica succenseret auctoritas. Scribis:
O mihi transactos revocet si pristina soles
Laetificis aurora rotis, quos libera tecum
Otia tentantes, et candida iura bonorum,
Duximus Italiae medio, montesque per altos!
Non me dura gelu prohiberent frigora cano,
Nec fera tempestas Zephyrûm fremitusque Borini,
Quin tua sollicito premerem vestigia passu.
Hoc opus, ut iubeas tantum.
Me miserum, si ego non iubeo, si non cogo atque impero, si non rogo ac supplico. Sed si aures tuae adversus meas voces clausae sunt, ori tuo pateant, pateant carmini tuo; exaudi teipsum, durissime, immanissime, surdissime. Quo mihi linguam auream et cor ferreum? quibus ego non carminibus, sed lamentationibus sufficiam plangere carmina tua, in quibus video, quam animam, quod ingenium non mihi liceat apprehendere, et immolare Deo nostro? Exspectas ut ego iubeam, sis bonus, sis quietus, sis beatus; quasi quidquam mihi dierum gratius illucescat, quam ut ingenio tuo fruar in Domino, aut vere tu nescias quam te esuriam et sitiam, aut non hoc ipso id carmine fatearis. Revoca animum quo ista scripsisti, nunc mihi dic: Hoc opus, ut iubeas tantum. Ecce iussum meum: da mihi te, si hoc opus est tantum; da Domino meo te, qui omnium nostrum dominus est, qui tibi illud donavit ingenium. Nam ego quid sum,nisi servus tuus per ipsum, et conservus sub ipso?
5. An ipse non iubet? audi Evangelium: Stabat, inquit, Iesus, et clamabat 14: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite iugum meum super vos, et discite a me quoniam mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est 15. Si haec non audiuntur, aut usque ad aures audiuntur, exspectasne, Licenti, ut Augustinus iubeat conservo suo, et non plangat potius frustra iubere Dominum suum; imo non iubere, sed invitare et rogare quodammodo, ut qui laborant reficiantur ab eo? Sed videlicet fortissimo et praefidenti collo, iugum mundi iugo Christi est iucundius: qui si laborare nos cogeret, vide quis cogeret, qua mercede cogeret. Vade in Campaniam, disce Paulinum egregium et sanctum Dei servum, quam grandem fastum seculi huius, tanto generosiore, quanto humiliore cervice incunctanter excusserit, ut eam subderet Christi iugo, sicut subdidit; et nunc illo moderatore itineris sui quietus et modestus exsultat. Vade, disce quibus opibus ingenii sacrificia laudis ei offerat, refundens illi quidquid boni accepit ex illo, ne amittat omnia, si non in eo reponat a quo haec habet.
6. Quid aestuas? quid fluctuas? quid imaginationibus mortiferarum voluptatum aurem accommodas, et avertis a nobis? Mentiuntur, moriuntur, in mortem trahunt. Mentiuntur, Licenti: "Sic nobis, sicuti optas, verum ratione patescat; Sic plus Eridano fluat". Non dicit verum nisi Veritas: Christus est veritas 16; veniamus ad eum, ne laboremus. Ut ipse non reficiat, tollamus iugum eius super nos, et discamus ab eo quoniam mitis est et humilis corde, et inveniemus requiem animis nostris. Iugum enim eius lene est, et sarcina eius levis est 17. Ornari abs te diabolus quaerit. Si calicem aureum invenisses in terra, donares illum Ecclesiae Dei. Accepisti a Deo ingenium spiritaliter aureum, et ministras inde libidinibus, et in illo satanae propinas teipsum! Noli, obsecro; sic aliquando sentias quam misero et miserando pectore haec scripserim; et miserearis iam mei, si tibi viluisti.