EPISTOLA 25

Scripta in eodem tempore (c. 394).

Paulinus Nolanus Augustinum exquisitis laudibus exornat pro quinque eius adversus Manichaeos libros, quos Pentateuchum appellat atque ab Alypio acceperat, ab eo petens alia scripta contra haereses (n. 1-2); eum deinde obsecrat ut ipsum in viam christianae perfectionis sero ingressum ducat adiuvetque (n. 3-4). Panem ipsi dono mittit christianae unanimitatis indicem (n. 5).

 

Domino fratri unanimo et venerabili Augustino, Paulinus et Therasia peccatores

Maximis laudibus effertur Augustino eiusque "Pentateuchus" contra Manichaeos.

1. Caritas Christi quae urget nos 1, et absentes licet per unitatem fidei alligat, ipsa fiduciam ad te scribendi pudore depulso praestitit: teque per litteras tuas visceribus meis intimavit, quas et de scholasticis facultatibus affluentes, et de coelestibus favis dulces, ut animae meae medicas et altrices, in quinque libris interim teneo, quos munere benedicti et venerabilis nobis episcopi nostri Alypii, non pro nostra instructione tantum, sed etiam pro Ecclesiae multarum urbium utilitate suscepimus. Hos igitur nunc libros lectioni habeo; in his me oblecto; de his cibum capio, non illum qui perit 2, sed qui operatur vitae aeternae substantiam per fidem nostram, qua accorporamur in Christo Iesu Domino nostro: cum fides nostra, quae visibilium negligens, invisibilius inhiat 3, per caritatem omnia secundum veritatem omnipotentis Dei credentem 4, litteris et exemplis fidelium roboretur. O vere sal terrae 5, quo praecordia nostra ne possint seculi vanescere errore, condiuntur! O lucerna digne supra candelabrum 6 Ecclesiae posita, quae late catholicis urbibus de septiformi lychno pastum oleo laetitiae lumen effundens, densas licet haereticorum caligines discutis, et lucem veritatis a confusione tenebrarum splendore clarifici sermonis enubilas!

Ab Augustino alia scripta contra haereses petit.

2.Vides, frater unanime, admirabilis in Christo Domino et suscipiende, quam familiariter agnoverim te, quanto admirer stupore, quam magno amore complectar, qui quotidie colloquio litterarum tuarum fruor, et oris tui spiritu vescor. Os enim tuum fistulam aquae vivae et venam fontis aeterni merito dixerim, quia fons in te aquae salientis in vitam aeternam Christus effectus est. Cuius desiderio sitivit in te anima mea 8, et ubertate tui fluminis inebriari terra mea concupivit 9. Ideoque cum hoc Pentateucho tuo contra Manichaeos me satis armaveris, si qua in alios quoque hostes catholicae fidei munimina comparasti (quia hostis noster, cui mille nocendi artes 10, tam variis expugnandus est telis, quam oppugnat insidiis), quaeso promere mihi de armamentario tuo, et conferre non abnuas arma iustitiae. Sum enim laboriosus, etiam nunc sub magno onere peccator, veteranus in numero peccatorum, sed aeterno regi novus incorporeae tiro militiae. Sapientiam mundi miser hucusque miratus sum, et per inutiles litteras reprobatamque prudentiam Deo stultus 11 et mutus fui. Postquam inveteravi inter inimicos meos 12, et vanui in cogitationibus meis 13, levavi oculos meos in montes, ad praecepta legis et gratiae dona suspiciens: unde mihi auxìlium venit a Domino 14, qui non secundum iniquitates retribuens 15 illuminavit caecum, solvit compeditum 16, humiliavit erectum male, ut erigeret humiliatum pie.

Augustinum magistrum sui animi expetit.

3. Sequor igitur, non aequis adhuc passibus, magna iustorum vestigia, si possim orationibus vestris apprehendere, in quo Dei miserationibus apprehensus sum. Rege ergo parvulum in terra reptantem, et tuis gressibus ingredi doce. Nolo enim me corporalis ortus magis quam spiritalis exortus aetate consideres. Quippe aetas mihi secundum carnem ea iam est, qua fuit ille ab Apostolis in porta Speciosa, verbi potestate sanatus 17. In natalibus autem animae, illius adhuc mihi tempus infantiae est, quae intentatis Christo vulneribus immolata 18, digno sanguine agni victimam praecucurrit, et dominicam auspicata est passionem. Atque ideo ut infantem adhuc verbo Dei et spiritali aetate lactentem, educa verbis tuis, uberibus fidei, sapientiae, caritatis inhiantem. Si officium commune consideras, frater es; si maturitatem ingenii tui et sensuum, pater mihi es, etsi forte sis aevo iunior, quia te ad maturitatem meriti et honorem seniorum provexit et iuvenem cana prudentia. Fove igitur et corrobora me in sacris Litteris, et spiritalibus studiis, tempore, ut dixi, recentem, et ob hoc post longa discrimina, post multa naufragia, usu rudem, vixdum a fluctibus seculi emergentem, tu qui iam solido littore constitutus, tuto excipe sinu, ut in portu salutis, si dignum putas, pariter navigemus. Interea me de periculis vitae istius et profundo peccatorum evadere nitentem, orationibus tuis tanquam tabula sustine, ut de hoc mundo quasi de naufragio nudus evadam.

Perfectionis christianae desiderium.

4. Idcirco enim me levare sarcinis, et vestimentis onerantibus exuere curavi, ut undosum hoc, quod inter nos et Deum peccatis interlatrantibus separat, praesentis vitae salum, omni amictu carnis, et cura diei sequentis 19, iubente et adiuvante Christo expeditus enatem. Neque id me perfecisse glorior, quod etsi gloriari possem, in Domino gioriarer… 20, cuius est perficere, quod nobis adiacet velle 21: sed concupiscit adhuc anima mea desiderare iudicia Domini 22. Vide quando assequatur effectu Dei voluntatem, qui adhuc ipsum desiderare desiderat. Quod in me tamen est, dilexi decorem domus sanctae 23, et quantum in me fuit, elegeram abiectus esse in domo Domini 24. Sed cui placuit segregare me ab utero matris meae 25 et ab amicitia carnis et sanguinis ad gratiam suam trahere, eidem placuit inopem me omnis boni meriti, suscitare de terra 26 et de lacu miseriarum, ac de luto faecis educere 27, ut collocaret me cum principibus populi sui 28 et partem meam in tua sorte poneret, ut te praestante meritis, officio sociatus aequarer.

Panem dono mittit concordiae signum.

5. Praesumptione igitur non mea, sed placito et ordinatione Domini, Fraternitatis tuae mihi foedus usurpans, tanto indignus honore me dignor; quia te pro tua sanctitate certo scio, nam veritate sapis; non alta sapere, sed humilibus congruere 29. Ideoque promte et intime recepturum spero caritatem humilitatis nostrae, quam quidem iam recepisse te per beatissimum sacerdotem Alypium (quia dignatur) patrem nostrum, confido. Is enim sine dubio de se tibi exemplum praebuit nos ante notitiam et supra meritum diligendi, qui incognitos sibi nos, et longinqua soli vel sali intercapedine disparatos, spiritu verae dilectionis, qui ubique et penetrat et effunditur, et videre dirigendo potuit, et alloquendo pertingere. Hic nobis prima affectus sui documenta, et caritatis tuae pignora in supradicto digno munere librorum dedit. Et quanto studuit impendio, ut Sanctitatem tuam non ipsius tantum verbis, sed plenius eloquente et fide tua cognitam non possemus amare mediocriter tantopere curasse eumdem credimus, ut nos vicissim ipsius imitatione plurimum diligas. Gratia Dei tecum, ut est, in aeternum maneat optamus, frater in Christo Domino unanime, venerabilis, desiderantissime: totam domum, et omnem comitem, et aemulatorem in Domino sanctitatis tuae, plurimo fraternitatis unanimae salutamus affectu. Panem unum, quem unanimitatis indicio misimus caritati tuae, rogamus accipiendo benedicas.