Scripta ante hiemem a. 394.
Paulinus Nolanus Alypio episcopo multa praefatus de caritate Dei atque fidelium rescribit se accepisse libros Augustini contra Manichaeos Eusebique Caesariensis Historiam ecclesiasticam (n. 2-3). Cupit edoceri de genere et vita Alypii quaeque ratio ei cum Ambrosio, Mediolanensi episcopo, fuerit, ipse vicissim de se nonnulla aperiens (n. 4): ex eo demum preces epistolarumque commercium petit mittitque panem ad mutuam communionem significandam (n. 5-6).
Domino merito honorabili et beatissimo patri Alypio Paulinus et Therasia peccatores
1. Haec est vera caritas, haec perfecta dilectio, quam tibi circa humilitatem nostram inesse docuisti, domine vere sancte, et merito beatissime ac desiderabilis. Accepimus enim per hominem nostrum Iulianum de Carthagine revertentem, litteras tantam nobis Sanctitatis tuae lucem afferentes, ut nobis caritatem tuam non agnoscere, sed recognoscere videremur. Quia videlicet ex illo, qui nos ab origine mundi praedestinavit sibi 1, caritas ista manavit, in quo facti sumus antequam nati, quia ipse fecit nos, et non ipsi nos 2, qui fecit quae futura sunt. Huius igitur praescientia et opere formati in similitudinem voluntatum et unitatem fidei vel unitatis fidem praeveniente notitiam caritate connexi sumus, ut nos invicem ante corporales conspectus revelante spiritu nosceremus. Gratulamur itaque et gloriamur in Domino, qui unus atque idem ubique terrarum operatur in suis dilectionem suam Spiritu Sancto, quem super omnem carnem effudit 3, fluminis impetu laetificans civitatem suam 4. In cuius te civibus principalem cum principibus populi sui 5, sede apostolica merito collocavit: nosque etiam, quos erexit elisos, et de terra inopes suscitavit, in vestra voluit sorte numerari. Sed magis gratulamur in eo Domini munere, quo nos in pectoris tui habitatione constituit; quoque ita visceribus tuis insinuare dignatus est, ut peculiarem nobis caritatis tuae fiduciam vindicemus, his officiis atque muneribus provocati, ut nos diffidenter aut leviter te amare non liceat.
2. Accepimus enim insigne praecipuum dilectionis et sollicitudinis tuae, opus sancti et perfecti in Domino Christo viri, fratris nostri Augustini libris quinque confectum, quod ita miramur atque suspicimus, ut dictata divinitus verba credamus. Itaque fiducia suspiciendae nobis unanimitatis tuae, et ad ipsum scribere ausi sumus, dum nos illi per te, et de imperitia excusandos, et ad caritatem commendandos praesumimus; sicut et omnibus sanctis, quorum nos et absentium officiis sospitare dignatus es, pari procul dubio curaturus affectu, ut per Sanctitatem tuam, nostris invicem salutentur obsequiis, et in clero Sanctitatis tuae comites, et in monasteriis fidei ac virtutis tuae aemulatores. Nam etsi in populis ac super populum agas, oves pascuae Domini regens sollicitis vigil pastor excubiis 6: tamen abdicatione saeculi, et repulsa carnis ac sanguinis, desertum tibi ipse fecisti, secretus a multis, vocatus in paucis.
3. Sane vicario aliquatenus munere, licet omnia tibi impara ut iusseras, providi illam Eusebii venerabilis episcopi Constantinopolitani de cunctis temporibus historiam. Sed in hoc fuit obtemperandi mora, quod instructu tuo, quia ipse non haberem hunc codicem, Romae reperi apud parentem nostrum vere sanctissimum Domnionem, qui procul dubio promptius mihi paruit in hoc beneficio, quod tibi deferendum indicavi. Verumtamen quia et loca tua mihi significare dignatus es, ut ipse monuisti, ad venerabilem socium coronae tuae, patrem nostrum Aurelium ita scripsimus, ut si nunc Hipponae-regio degeres, illo tibi litteras nostras, et transcriptam Carthagine membranam mittere dignaretur. Quod et sanctos viros, quos indice caritatis ipsorum, tuo sermone cognovimus, Comitem et Evodium rogavimus, ut scribere ipsi curarent, ne vel parenti Domnioni diutius codex suus deforet, et tibi transmissus sine necessitate redhibendi maneret.
4. Specialiter autem hoc a te peto, quoniam me immerentem et inopinantem magno tui amore complesti, ut pro hac historia temporum, referas mihi omnem tuae Sanctitatis historiam: ut quod genus, unde sis domo 7 tanto vocatus a Domino, quibus exordiis segregatus ab utero matris tuae, ad matrem filiorum Dei prole laetantem, abiurata carnis et sanguinis stirpe, transieris, et in genus regate et sacerdotale 8, sis translatus, edisseras. Quod enim indicasti, iam de humilitatis nostrae nomine apud Mediolanum te didicisse, cum illic initiareris, fateor curiosius me velle condiscere, ut omni parte te noverim, quo magis gratuler, si a suscipiendo mihi patre nostro Ambrosio, vel ad fidem invitatus es, vel ad sacerdotium consecratus, ut eumdem ambo videamur habere auctorem. Nam ego etsi a Delphino Burdegalae baptizatus, a Lampio apud Barcilonem in Hispania, per vim inflammatae subito plebis, sacratus sim; tamen Ambrosii semper et dilectione ad fidem innutritus sum, et nunc in sacerdotii ordine confoveor. Denique suo me clero vindicare voluit, ut etsi diversis locis degam, ipsius presbyter censear.
5. Sed de me quid ignores, scias antiquissimum peccatorem, non ita olim de tenebris et umbra mortis eductum 9,spiritum aurae vitatis hausisse, nec ita olim posuisse in aratro manum 10, et crucem Domini sustulisse; quam ut in finem perferre valeamus, orationibus tuis adiuvemur. Accumulabitur haec meritis tuis merces, si interventu tuo onera nostra relevaveris. Sanctus enim laborantem adiuvans (quia fratrem non audemus dicere) exaltabitur sicut civitas magna 11. Et tu quidem super montem civitas aedificata es, vel accensa super candelabrum lucerna 12 in septiformi claritate colluces; nos sub modio peccatorum delitescimus: visita litteris tuis, et profer in lucem in qua ipse versaris, super aurea candelabra conspicuus. Eloquia tua lumen semitis nostris erunt 13, et oleo lucernae tuae impinguabitur caput nostrum 14. Et accendetur fides, cum de spiritu oris tui cibum mentis et lumen animae sumpserimus.
6. Pax et gratia Dei tecum, et corona iustitiae tibi maneat in die illo, domine pater, merito dilectissime et venerabilis et exoptatissime. Benedictos Sanctitatis tuae comites et aemulatores, in Domino fratres, si dignantur, nostros, tam in ecclesiis quam in monasteriis Carthagini, Thagastae, Hippone-regio, et totis parochiis tuis atque omnibus cognitis tibi per Africam locis, Domino catholice servientes multo affectu et obsequio salutari rogamus. Si ipsam membranam sancti Domnionis acceperis, transcriptam nobis remittere dignaberis. Et hoc rogo scribas mihi quem hymnum meum cognoveris. Panem unum Sanctitatituae unitatis gratia misimus, in quo etiam Trinitatis soliditas continetur. Hunc panem eulogiam esse tu facies dignatione sumendi.