EPISTOLA 23

Scripta inter a. 391 et 395.

A. aestimationem suam aperiens Maximino, episcopo Donatistae, qui diaconum catholicum rebaptizare dicebatur, ut aut fateatur factum impium ac nefarium aut profiteatur se ortodoxum (n. 1-4), invitans illum ad pacificas disputationes ut Ecclesiae concordia sarciatur (n. 5-8).

 

Domino dilectissimo et honorabili fratri Maximino, Augustinus presbyter Ecclesiae catholicae, in Domino salutem

Epistolae tituli explicatio.

1. Priusquam ad rem veniam de qua tuae Benevolentiae scribere volui, tituli huius epistolae, ne vel te, vel alium quempiam moveat, rationem breviter reddam. Domino, scripsi, quia scriptum est: Vos in libertatem vocati estis, fratres, tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per caritatem servite invicem 1. Cum ergo vel hoc ipso officio litterarum per caritatem tibi serviam, non absurde te dominum voco propter unum et verum Dominum nostrum qui nobis ista praecepit. Dilectissimo autem quod scripsi, novit Deus quod non solum te diligam, sed ita diligam ut meipsum; quandoquidem bene mihi sum conscius bona me tibi optare quae mihi. Honorabili vero quod addidi, non ad hoc addidi, ut honorarem episcopatum tuum; mihi enim episcopus non es, neque hoc cum contumelia dictum acceperis; sed ex animo quo in ore nostro debet esse: Est, est, Non non 2. Neque enim ignoras, aut quisquam hominum qui nos novit ignorat, neque te esse episcopum meum, neque me presbyterum tuum. Honorabilem igitur ex ea regula te libenter appello, qua novi te esse hominem, et novi hominem ad imaginem Dei et similitudinem factum 3, et in honore positum ipso ordine et iure naturae, si tamen intellegendo quae intellegenda sunt, servet honorem suum. Nam ita scriptum est: Homo in honore positus non intellexit; comparatus est iumentis insensatis, et similis factus est illis 4. Cur ergo te honorabilem in quantum homo es non appellem, cum praesertim de tua salute atque correctione, quandiu in hac vita es, desperare non audeam? Fratrem vero ut vocem, non te latet praeceptum nobis esse divinitus, ut etiam eis qui negant se fratres nostros esse, dicamus: Fratres nostri estis; et hoc vehementer valet ad causam, propter quam scribere volui Fraternitati tuae. Iam enim reddita ratione cur epistolae talem ianuam fecerim, audi placidissime quae sequuntur.

Rebaptizare immanissimum esse scelus.

2. Ego cum in ista regione consuetudinem hominum lugendam atque plangendam, qui cum christiano nomine glorientur, Christianos rebaptizare non dubitant, quibus verbis poteram detestarer non defuerunt laudatores tui, qui mihi dicerent te ista non facere. Fateor, primo non credidi. Deinde considerans posse fieri ut animam humanam de futura vita cogitantem Dei timor invaderet, ut se ab scelere apertissimo temperaret, gratulatus credidi, quod tali proposito ab Ecclesia catholica nolueris esse nimis alienus. Quaerebam sane occasionem loquendi tecum, ut si fieri posset, ea quae parva remanserat inter nos dissensio tolleretur; cum ecce ante paucos dies diaconum nostrum Mutugennensem te rebaptizasse nuntiatum est. Dolui vehementer, et illius miserabilem lapsum, et tuum, frater, inopinatum scelus. Novi enim quae sit Ecclesia catholica. Gentes sunt haereditas Christi, et possessio Christi termini terrae 5. Nostis et vos, aut si non nostis, advertite; facillime a volentibus sciri potest. Rebaptizare igitur haereticum hominem, qui haec sanctitatis signa perceperit quae christiana tradidit disciplina, omnino peccatum est: rebaptizare autem catholicum, immanissimum scelus est. Tamen non adeo credens, quia de te mihi bene persuasum tenebam, Mutugennam ipse perrexi; et eum quidem miserum videre non potui, a parentibus vero eius audivi quod vester iam etiam diaconus factus sit. Et tamen tam bene adhuc de tuo corde sentio, ut eum rebaptizatum esse non credam.

Deo rationem omnium quae facimus reddendam.

3. Quare te, frater dilectissime, per divinitatem et humanitatem Domini nostri Iesu Christi obsecro, ut rescribere mihi digneris quid gestum sit, et sic rescribere, ut noveris me in Ecclesia fratribus nostris epistolam tuam velle recitare. Quod ideo scripsi, ne cum id postea facerem quod me non sperares esse facturum, offenderem Caritatem tuam, et iustam de me apud communes amicos querelam deponeres. Quid ergo te impediat ad rescribendum, non video. Si enim rebaptizas, nihil est quod homines de tuo collegio formides, cum id te rescripseris facere quod te illi facere etiamsi nolles iuberent. Cum autem id quantis potueris documentis faciendum esse defenderis, non solum non succensebunt, sed etiam praedicabunt. Si autem non rebaptizas, arripe libertatem christianam, frater Maximine, arripe, quaeso te; non cuiusquam hominis, in contemplatione Christi, aut reprehensionem verearis, aut exhorreas potestatem. Transit honor huius saeculi, transit ambitio. In futuro Christi iudicio, nec absidae gradatae, nec cathedrae velatae, nec sanctimonialium occursantium atque cantantium greges adhibebuntur ad defensionem, ubi coeperint accusare conscientiae, et conscientiarum arbiter iudicare. Quae hic honorant, ibi onerant; quae hic relevant, ibi gravant. Ista quae pro tempore propter Ecclesiae utilitatem honori nostro exhibentur, defendentur forte bona conscientia; defendere autem non poterunt malam.

Baptismatis signaculum sempiternum in anima.

4. Quod ergo tam pio et tam religioso animo facis, si tamen facis, ut Ecclesiae catholicae baptismum non iteres, sed approbes potius tanquam unius verissimae matris, quae omnibus gentibus, et regenerandis praebet sinum, et regeneratis ubera infundit, tanquam unius possessionis Christi, sese usque ad terrae terminos porrigentis 6; si hoc vere facis, cur non erumpis in exsultantem et liberam vocem? cur lucernae tuae tam utilem splendorem premis sub modio 7? Cur non discissis atque abiectis veteribus pellibus timidae servitutis, christiana potius indutus fiducia exis et dicis: "Ego unum baptismum novi, Patris et Filii et Spiritus Sancti nomine consecratum atque signatum; hanc formam ubi invenio necesse est ut approbem; non destruo quod dominicum agnosco, non exsufflo vexillum regis mei"? Vestem Christi et qui diviserunt, non violaverunt 8; et illi adhuc Christum non resurrecturum crediderant, sed morientem videbant. Si a persecutoribus vestis non conscissa est pendentis in cruce, cur a Christianis destruitur sacramentum sedentis in coelo? Si veteris populi temporibus Iudaeus essem, quando aliud esse melius non possem, accepissem utique circumcisionem. Quod signaculum iustitiae fidei 9, tantum illo tempore valuit, antequam Domini evacuaretur adventu, ut infantem filium Moysi Angelus praefocasset, nisi mater arrepto calculo circumcidisset puerum, et hoc sacramento imminentem perniciem depulisset 10. Hoc sacramentum etiam Iordanem fluvium refrenavit, et reduxit in fontem 11. Hoc sacramentum ipse Dominus, quamvis evacuaverit crucifixus, tamen natus accepit 12. Non enim signacula illa damnata sunt, sed succedentibus opportunioribus decesserunt. Nam sicut circumcisionem abstulit Domini primus adventus, sic Baptismum auferet secundus adventus. Sicut enim nunc posteaquam venit libertas fidei, et remotum est servitutis iugum, nullus christianus circumciditur carne; sic tunc regnantibus iustis cum Domino, damnatisque impiis, nemo baptizabitur, sed illud quod ista praefigurant, id est circumcisio cordis, et munditia conscientiae manebit in aeternum. Si ergo illo tempore Iudaeus essem, et veniret ad me Samaritanus, velletque, illo errore derelicto quem etiam Dominus improbavit dicens: Vos adoratis quod nescitis; nos adoramus quod scimus, quoniam salus ex Iudaeis est 13: vellet ergo Samaritanus, quem Samaritani circumciderant, fieri Iudaeus, vacaret certe iterationis audacia, et id quod apud haeresim factum erat, quod praeceperat Deus, non repetere sed approbare cogeremur. Quod si in carne circumcisi hominis non invenirem locum ubi circumcisionem repeterem, quia unum est illud membrum; multo minus invenitur locus in uno corde, ubi baptismus Christi repetatur. Ideo qui duplicare Baptismum vultis, necesse est omnino ut corda duplicia requiratis.

A Donatistis baptizatorum unitas laceratur.

5. Clama ergo recte te facere, si non rebaptizas; et non solum sine trepidatione, sed etiam cum gaudio mihi inde rescribe. Nulla te tuorum concilia, frater, exterreant. Si enim hoc eis displicuerit, non sunt digni qui te habeant; si autem placuerit, credimus de misericordia Domini, qui timentes sibi displicere, et conantes placere nunquam deserit, quod inter vos et nos cito pax erit: ne propter honores nostros, de qua sarcina periculosa ratio redditur, miserae plebes credentes in Christum habeant in domibus suis communes cibos, et mensam Christi communem habere non possint. Nonne ingemiscimus quod vir et uxor, ut fideliter coniungant corpora sua, iurant sibi plerumque per Christum, et ipsius corpus Christi diversa communione dilaniant? Hoc tantum scandalum, tantus diaboli triumphus, tanta pernicies animarum, si per tuam modestiam, et prudentiam, et dilectionem quam debemus ei qui pro nobis suum sanguinem fudit, ablata de medio in his regionibus fuerit; quis explicet verbis quam tibi palmam praeparet. Dominus, ut ad caetera membra sananda, quae per totam Africam tabefacta miserabiliter iacent, a te proficiscatur tam imitabile medicinae documentum? Quam vereor, quoniam cor meum videre non potes, ne tibi cum insultatione potius quam cum dilectione loqui videar! Sed certe amplius quid faciam non invenio, nisi ut inspiciendum sermonem meum tibi offeram, animum Deo.

Pacifice disputando schisma tollatur .

6. Tollamus de medio inania obiecta, quae a partibus imperitis iactari contra invicem solent; nec tu obiicias tempora Macariana, nec ego saevitiam Circumcellionum: si hoc ad te non pertinet, nec illud ad me. Area dominica nondum ventilata est; sine paleis esse non potest. Nos oremus, atque agamus quantum possumus, ut frumentum simus. Ego de rebaptizato diacono nostro silere non possum: scio enim quam mihi silentium perniciosum sit. Non enim cogito in ecclesiasticis honoribus tempora ventosa transigere, sed cogito me principi pastorum omnium rationem de commissis ovibus redditurum. Si forte nolles ut haec tibi scriberem, oportet te, frater, ignoscere timori meo. Multum enim timeo ne me tacente et dissimulante, alii quoque rebaptizentur a vobis. Decrevi ergo, quantum vires et facultatem Dominus praebere dignatur, causam istam sic agere, ut pacificis collationibus nostris omnes qui nobis communicant, noverint ab haeresibus aut schismatibus quantum catholica distet Ecclesia, et quantum sit cavenda pernicies vel zizaniorum vel praecisorum de vite Domini sarmentorum. Quam collationem mecum si libenti animo susceperis, ut concordibus nobis amborum litterae populis recitentur, ineffabilis exultabo laetitia. Si autem id aequo animo non accipis, quid faciam, frater, nisi ut te quoque invito epistolas nostras populo catholico legam, quo esse possit instructior? Quod si rescribere dignatus non fueris, vel meas legere decrevi, ut saltem diffidentia vestra cognita rebaptizari erubescant.

Quomodo disputandum ut Ecclesiae concordia restituatur.

7. Neque id agam cum miles praesens es, ne quis vestrum arbitretur tumultuosius me agere voluisse, quam ratio pacis desiderat; sed post abscessum militis, ut omnes qui nos audiunt intellegant non hoc esse propositi mei ut inviti homines ad cuiusquam communionem cogantur, sed ut quietissime quaerentibus veritas innotescat. Cessabit a nostris partibus terror temporalium potestatum: cesset etiam a vestris partibus terror congregatorum Circumcellionum. Re agamus, ratione agamus, divinarum Scripturarum auctoritatibus agamus, quieti atque tranquilli quantum possumus petamus, quaeramus, pulsemus 14, ut accipiamus et inveniamus, et aperiatur nobis, ne forte fieri possit, ut adiuvante Domino concordes conatus et orationes nostras, tanta deformitas atque impietas Africanarum regionum de nostris terris incipiat aboleri. Si non credis post discessum militum me velle agere, post discessum militum tu rescribe. Si enim ego praesente milite litteras meas legere populo voluero, prolata epistola mea demonstrabit me fidei violatorem. Quod misericordia Domini avertat a moribus atque instituto meo, quod mihi per iugum suum inspirare dignatus est.

A. agit nomine episcopi absentis.

8. Episcopus meus Benevolentiae tuae fortasse potius litteras misisset, si esset praesens, aut ego illo vel iubente vel permittente scripsissem. Sed illo absente cum diaconi rebaptizatio recens aut est aut esse dicitur, frigescere actionem ipsam dilatione non passus sum, de fraterna et vera morte acerbissimi doloris aculeis excitatus. Quem dolorem meum adiuvante misericordia et providentia Domini, pacis fortasse compensatio lenitura est. Deus et Dominus noster tibi mentem pacatam inspirare dignetur, domine dilectissime frater.