Scripta ante a. 392.
A. presbyter Aurelio, Carthaginiensi episcopo, gratias agens pro eius benevolentia in semetipsum ac fratrum suorum coetum (n. 1) deflensque comessationes ac ebrietates per Africam in coemeteriis et memoriis Martyrum frequentari specie religionis (n. 2-3); cui tam turpi malo obtestatur ut mediri velit sua Conciliorumque auctoritate modeste animadvertens in plebem Christianam, quam inprimis oportet institui Scripturae S. testimoniis (n. 4-6). Dolet subinde etiam contentiones et humanae laudis appetitum ab ipso Clericorum ordine non exsulare (n. 7-8). Petit ut Saturninum inducat ad colloquendum cum ipso (n. 9).
Aurelio episcopo, Augustinus presbyter
1. 1. Qua gratia responderem litteris Sanctitatis tuae cum diu haesitans non reperirem (omnia enim vicit affectus animi mei, quem iam sponte surgentem lectio epistolae tuae multo ardentius excitavit), commisi me tamen Deo, qui pro viribus meis operaretur in me, ut ea rescriberem quae utrique nostrum studio in Domino et cura ecclesiastica pro tua praestantia et mea obsecundatione congruerent. Atque illud primum, quod orationibus meis te adiuvari credis, non solum non defugio, verum etiam libenter amplector. Ita enim, etsi non meis, certe tuis, me Dominus noster exaudiet. Quod fratrem Alypium in nostra coniunctione mansisse, ut exemplo sit fratribus curas mundi huius vitare cupientibus, benevolentissime accepisti, ago gratias, quas nullis verbis esplicare possim: Dominus hoc rependat in animam tuam. Omnis itaque fratrum coetus, qui apud nos coepit coalescere, tanta tibi praerogativa obstrictus est, ut locis terrarum tantum longe disiunctis ita nobis consulueris tanquam praesentissimus spiritu. Quapropter precibus quantum valemus incumbimus, ut gregem tibi commissum tecum Dominus sustinere dignetur, nec te uspiam deserere, sed adesse adiutor in opportunitatibus, faciens cum Ecclesia sua misericordiam 1 per sacerdotium tuum, qualem spirituales viri ut faciat, lacrymis cum gemitibusque interpellant.
1. 2. Scias itaque, domine beatissime et plenissima caritate venerabilis, non desperare nos, imo sperare vehementer, quod Dominus et Deus noster per auctoritatem personae quam geris, quam non carni, sed spiritui tuo impositam esse confidimus, multas carnales foeditates et aegritudines quas Africana Ecclesia in multis patitur, in paucis gemit, conciliorum gravi ense et tua possit sanare. Cum enim Apostolus tria breviter genera vitiorum detestanda et vitanda uno in loco posuerit, de quibus innumerabilium vitiorum exsurgit seges, unum horum quod secundo loco posuit, acerrime in Ecclesia vindicatur; duo autem reliqua, id est primum et ultimum, tolerabilia videntur hominibus, atque ita paulatim fieri potest, ut nec vitia iam putentur. Ait enim vas electionis: Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et dolo; sed induite vos Dominum Iesum Christum, et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis 2.
1. 3. Horum ergo trium, cubilia et impudicitiae tam magnum crimen putantur, ut nemo dignus non modo ecclesiastico ministerio, sed ipsa etiam sacramentorum communione videatur, qui se isto peccato maculaverit: et recte omnino. Sed quare solum? Comessationes enim et ebrietates ita concessae et licitae putantur, ut in honorem etiam beatissimorum martyrum, non solum per dies solemnes (quod ipsum quis non lugendum videat, qui haec non carnis oculis inspicit), sed etiam quotidie celebrentur. Quae foeditas si tantum flagitiosa et non etiam sacrilega esset, quibuscumque tolerantiae viribus sustentandam putaremus. Quanquam ubi est illud, quod cum multa vitia enumerasset idem Apostolus, inter quae posuit ebriosos, ita conclusit, ut diceret cum talibus nec panem edere 3? Sed feramus haec in luxu et labe domestica, et eorum conviviorum quae privatis parietibus continentur, accipiamusque cum eis corpus Christi, cum quibus panem edere prohibemur; saltem de sanctorum corporum sepulcris, saltem de locis sacramentorum, de domibus orationum tantum dedecus arceatur. Quis enim audet vetare privatim, quod cum frequentatur in sanctis locis, honor martyrum nominatur?
1. 4. Haec si prima Africa tentaret auferre, a caeteris terris imitatione digna esse deberet: cum vero et per Italiae maximam partem, et in aliis omnibus aut prope omnibus transmarinis Ecclesiis, partim quia nunquam facta sunt, partim quia vel orta vel inveterata, sanctorum et vere de vita futura cogitantium episcoporum diligentia et animadversione exstincta atque deleta sunt, [...] dubitare quomodo possumus tantam morum labem, vel proposito tam lato exemplo emendare? Et nos quidem illarum partium hominem habemus episcopum, unde magnas agimus gratias Deo: quanquam eius modestiae atque lenitatis est, eius denique prudentiae et sollicitudinis in Domino, ut etiamsi Afer esset, cito illi de Scripturis persuaderetur curandum, quod licentiosa et male libera consuetudo vulnus inflixit. Sed tanta pestilentia est huius mali, ut sanari prorsus, quantum mihi videtur, nisi concilii auctoritate non possit. Aut si ab una ecclesia inchoanda est medicina; sicut videtur audaciae, mutare conari quod Carthaginensis Ecclesia tenet, sic magnae impudentiae est, velle servare quae Carthaginensis Ecclesia correxit. Ad hanc autem rem quis alius episcopus esset optandus, nisi qui ea diaconus exsecrabatur?
1. 5. Sed quod erat tunc dolendum nunc auferendum est; non aspere, sed sicut scriptum est, in spirito lenitatis et mansuetudinis 4. Dant enim mihi fiduciam litterae tuae indices germanissimae caritatis, ut tecum tanquam mecum audeam colloqui. Non ergo aspere, quantum existimo, non duriter, non modo imperioso ista tolluntur; magis docendo quam iubendo, magis monendo quam minando. Sic enim agendum est cum multitudine: severitas autem exercenda est in peccata paucorum. Et si quid minamur, cum dolore fiat, de Scripturis comminando vindictam futuram ne nos ipsi in nostra potestate, sed Deus in nostro sermone timeatur. Ita prius movebuntur spiritales vel spiritalibus proximi, quorum auctoritate, et lenissimis quidem sed instantissimis admonitionibus caetera multitudo frangatur.
1. 6. Sed quoniam istae in coemeteriis ebrietates et luxuriosa convivia, non solum honores martyrum a carnali et imperita plebe credi solent, sed etiam solatia mortuorum; mihi videtur facilius illis dissuaderi posse istam foeditatem ac turpitudinem, si et de Scripturis prohibeatur, et oblationes pro spiritibus dormientium, quas vere aliquid adiuvare credendum est, super ipsas memorias non sint sumptuosae, atque omnibus petentibus sine typho, et cum alacritate praebeantur: neque vendantur; sed si quis, pro religione aliquid pecuniae offerre voluerit, in praesenti pauperibus eroget. Ita nec deserere videbuntur memorias suorum, quod potest gignere non levem cordis dolorem, et id celebrabitur in Ecclesia quod pie et honeste celebratur. Haec interim de comessationibus et ebrietatibus dicta sint.
2. 7. De contentione autem et dolo quid me attinet dicere, quando ista vitia non in plebe, sed in nostro numero graviora sunt? Horum autem morborum mater superbia est, et humanae laudis aviditas, quae etiam hypocrisim saepe generat. Huic non resistitur, nisi crebris divinorum Librorum testimoniis incutiatur timor et caritas Dei: si tamen ille qui hoc agit, seipsum praebeat patientiae atque humilitatis exemplum, minus sibi assumendo quam offertur; sed tamen ab eis qui se honorant nec totum nec nihil accipiendo, et id quod accipitur laudis aut honoris, non propter se qui totus coram Deo esse debet et humana contemnere, sed propter illos accipiatur quibus consulere non potest, si nimia deiectione vilescat. Ad hoc enim pertinet quod dictum est: Nemo iuventutem tuam contemnat 5; cum hoc ille dixerit, qui alio loco ait: Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem 6.
2. 8. Magnum est de honoribus et laudibus hominum non laetari, sed et omnem pompam inanem praecidere, et si quid inde necessarium retinetur, id totum ad utilitatem honorantium salutemque conferre. Non enim frustra dictum est: Deus confringet ossa hominibus placere volentium 7. Quid enim languidius, quid tam sine stabilitate ac fortitudine, quod ossa significant, quam homo quem male loquentium lingua debilitat, cum sciat falsa esse quae dicuntur? Cuius rei dolor nullo modo animae viscera dilaniaret, si non amor laudis ossa eius confringeret. Praesumo de robore animi tui: itaque ista quae tecum confero, mihi dico; dignaris tamen, credo, mecum considerare quam sint gravia, quam difficilia. Non enim huius hostis vires sentit, nisi qui ei bellum indixerit; quia si cuiquam facile est laude carere dum denegatur, difficile est ea non delectari cum offertur; et tamen tanta mentis in Deum debet esse suspensio, ut si non merito laudemur, corrigamus eos quos possumus; ne arbitrentur aut in nobis esse quod non est, aut nostrum esse quod Dei est, aut ea laudent quae quamvis non desint nobis, aut etiam supersint, nequaquam tamen sunt laudabilia; velut sunt bona omnia quae vel cum pecoribus habemus communia, vel cum impiis hominibus. Si autem merito laudamur propter Deum, gratulemur eis quibus placet verum bonum; non tamen nobis quia placemus hominibus, sed si coram Deo tales sumus, quales nos esse credunt, et non tribuitur nobis, sed Deo, cuius dona sunt omnia quae vere meritoque laudantur. Haec mihi ipse canto quotidie, vel potius ille cuius salutaria praecepta sunt, quaecumque sive in divinis Lectionibus inveniuntur, sive quae intrinsecus animo suggeruntur; et tamen vehementer cum adversario dimicans, saepe ab eo vulnera accipio, cum delectationem oblatae laudis mihi auferre non possum.
2. 9. Haec propterea scripsi, ut si tuae Sanctitati iam non sunt necessaria, sive quod plura huiusmodi ipse cogites atque utiliora, sive quod tuae Sanctitati medicina ista non opus sit, mala tamen mea nota sint tibi, sciasque unde pro mea infirmitate Deum rogare digneris: quod ut impensissime facias, obsecro per humanitatem illius qui praeceptum dedit ut invicem onera nostra portemus 8. Multa sunt quae de vita nostra et conversatione deflerem, quae nollem per litteras ad te venire, si inter cor meum et cor tuum ulla essent ministeria praeter os meum et aures tuas. Si autem venerabilis nobis omniumque nostrum tota sinceritate carissimus, cuius in te vere fraternam cum praesens essem benignitatem studiumque perspexi, senex Saturninus dignatus fuerit, quando opportunum videbitur, ad nos venire, quidquid cum eius Sanctitate, et spiritali affectu colloqui potuerimus, aut nihil, aut non multum distabit, ac si cum tua Dignatione id ageremus. Quod ut nobiscum ab eo petere atque impetrare digneris, tantis precibus posco, quantis verba nulla sufficiunt. Absentiam enim meam tantum longe Hipponenses vehementer nimisque formidant, neque ullo modo mihi sic volunt credere, ut et ego videam agrum quem fratribus datum provisione et liberalitate tua didicimus, ante epistolam tuam, per sanctum fratrem et conservum nostrum Parthenium, a quo multa alia, quae audire desiderabamus, audivimus. Praestabit Dominus ut etiam caetera, quae adhuc desideramus, impleantur.