EPISTOLA 21

Scripta ante Pascha a. 391.

Augustinus in presbyterum Hipponensis Ecclesiae ordinatus praesertim ad verbum Dei dispensandum (a. 391 ineunte), secum reputans quam difficile ac periculi plenum sit sacerdotem pium agere (n. 1-2), obsecrat Valerium episcopum ut patiatur ipsum in recessu precibus ,et Scripturae Sacrae studio hoc agere ut sit idoneus imposito muneri (n. 34) rationem Deo de hac re redditurus (n. 5-6).

 

Domino beatissimo et venerabili, in conspectu Domini sincera caritate carissimo patri Valerio Episcopo, Augustinus presbyter, in Domino salutem

Quam difficile ac periculosum sacerdotis munus.

1. Ante omnia peto, ut cogitet religiosa prudentia tua, nihil esse in hac vita, et maxime hoc tempore, facilius et laetius, et hominibus acceptabilius episcopi, aut presbiteri, aut diaconi officio si perfunctorie atque adulatorie res agatur: sed nihil apud Deum miserius, et tristius, et damnabilius. Item nihil esse in hac vita, et maxime hoc tempore difficilius, laboriosius, periculosius episcopi, aut presbiteri, aut diaconi officio; sed apud Deum nihil beatius, si eo modo militetur quo noster imperator iubet 1. Quis autem iste sit modus, nec a pueritia, nec ab adolescentia mea didici: et eo tempore quo discere coeperam, vis mihi facta est, merito peccatorum meorum (nam quid aliud existimem nescio), ut secundus locus gubernaculorum mihi traderetur, qui remum tenere non noveram.

Cur A. fleverit cum presbyter ordinatus esset.

2. Sed arbitror Dominum meum propterea me sic emendare voluisse, quod multorum peccata nautarum, antequam expertus essem quid illic agitur, quasi doctior et melior reprehendere audebam. Itaque posteaquam missus sum in medium, tunc sentire coepi temeritates reprehensionum mearum; quamquam et antea periculosissimum iudicarem hoc ministerium. Et hinc erant lacrymae illae quas me fundere in civitate, ordinationis meae tempore, nonnulli fratres animadverterunt, et nescientes causas doloris mei, quibus potuerunt sermonibus, qui omnino ad vulnus meum non pertinerent, tamen bono animo consolati sunt. Sed multo valde ac multo amplius expertus sum, quam putabam: non quia novos aliquos fluctus aut tempestates vidi quas ante non noveram, vel non audieram, vel non legeram, vel non cogitaveram; sed ad eas evitandas aut perferendas solertiam et vires meas omnino non noveram, et alicuius momenti arbitrabar. Dominus autem irrisit me, et rebus ipsis ostendere voluit meipsum mihi.

Differri non posse Scripturae Sacrae studium.

3. Quod si non damnando, sed miserando fecit, hoc enim spero certe vel nunc cognita aegritudine mea, debeo Scripturarum eius medicamenta omnia perscrutari, et orando ac legendo agere, ut idonea valetudo animae meae, ad tam pericolosa negotia tribuatur; quod ante non feci, quia et tempus non habui. Tunc enim ordinatus sum, cum de ipso vacationis tempore ad cognoscendas divinas Scripturas cogitaremus, et sic nos disponere vellemus, ut nobis otium ad hoc negotium posset esse. Et quod verum est, nondum sciebam quid mihi deesset ad tale opus, quale me nunc torquet et conterit. Quod si propterea in re ipsa didici quid sit homini necessarium, qui populo ministrat sacramentum et verbum Dei, ut iam non mihi liceat assequi quod me non habere cognovi: iubes ergo ut peream, pater Valeri! Ubi est caritas tua? certe diligis me? certe diligis ipsam Ecclesiam cui me sic ministrare voluisti? Et tamen certus sum quod et me et ipsam diligis. Sed putas me idoneum, cum ego melius me noverim, qui tamen nec ipse me nossem, nisi experiendo didicissem.

A. petit ut secedat ad orandum et ad studendum.

4. Sed dicit fortasse Sanctitas tua: vellem scire quid desit instructioni tuae. Tam multa autem sunt, ut facilius possim enumerare quae habeam, quam quae habere desidero. Auderem enim dicere, scire me, et plena fide retinere quid pertineat ad salutem nostram. Sed hoc ipsum quomodo ministrem ad salutem aliorum, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant 2? Et sunt fortasse aliqua, imo non est dubitandum esse, in sanctis Libris conscripta consilia, quibus cognitis et apprehensis possit homo Dei rebus ecclesiasticis ordinatioribus ministrare, aut certe inter manus iniquorum vel vivere conscientia saniore, vel mori, ut illa vita non amittatur, cui uni christiana corda humilia et mansueta suspirant. Quomodo autem hoc fieri potest, nisi quemadmodum ipse Dominus dicit, petendo, quaerendo, pulsando 3; id est orando, legendo, plangendo? Ad quod negotium mihi parvum tempus velut usque ad Pascha impetrare volui per fratres a tua sincerissima et venerabili caritate, et nunc per has preces volo.

Severum Dei iudicium in sacerdotem scientiae sacrae expertem.

5. Quid enim responsurus sum Domino iudici: Non poteram ista iam quaerere, cum ecclesiasticis negotiis impedirer? Si ergo mihi dicat: Serve nequam 4, si villa Ecclesiae calumniosum aliquem pateretur, cuius fructibus colligendis magna opera impenditur; neglecto agro quem rigavi sanguine meo, si quid agere pro ea posses apud iudicem terrae, nonne omnibus consentientibus, nonnullis etiam iubentibus et cogentibus pergeres, et si contra te iudicaretur, etiam trans mare proficisceris? Atque hoc modo vel annuam vel eo amplius absentiam tuam nulla querela revocaret, ne alius possideret terram, non animae sed corpori pauperum necessariam; quorum tamen famem vivae arbores meae multo facilius mihique gratius, si diligenter colerentur, explerent? Cur ergo ad discendam agriculturam meam vacationem temporis tibi defuisse causaris? Dic mihi quid respondeam, rogo te? An forte vis dicam: Senex Valerius dum me omnibus rebus instructum esse credidisset, quanto amplius me dilexit, tanto minus ista discere permisit?

A. Valerium implorat ut misereatur ipsius.

6. Attende omnia ista, senex Valeri, obsecro te per bonitatem et severitatem Christi, per misericordiam et iudicium eius, per eum qui tantam tibi inspiravit erga nos caritatem, ut ne te, nec pro lucro animae nostrae, audeamus offendere. Sic autem mihi Deum et Christum testem facis innocentiae et caritatis, et sinceri affectus quem circa nos habes, quasi ego non de his iurare omnibus possim. Ipsam ergo caritatem et affectum imploro, ut miserearis mei, et concedas mihi, ad hoc quod rogavi, tempus quantum rogavi, atque adiuves me orationibus tuis, ut non sit inane desiderium meum, nec infructuosa Ecclesiae Christi atque utilitati fratrum et conservorum meorum absentia mea. Scio quod illam caritatem pro me orantem, maxime in tali causa, non despicit Dominus; et eam sicut sacrificium suavitatis accipiens, fortassis breviore tempore quam postulavi, me saluberrimis consiliis de Scripturis suis reddet instructum.