EPISTOLA 20

Scripta eodem tempore (389-90).

Antonino pro benevolentia ac aestimatione bona sibi impensis gratias agit A. (n. 1-2) optatque ut familia ipsius tota veram unam fidem ac pietatem profiteatur (n. 3).

 

Augustinus Antonino

Antoninus accipiet rescriptum Augustinumque ex ore latoris.

1. Cum a duobus tibi scripta deberentur, cumulatissime magis pars reddita est, quod unum nostrum praesentem vides, cuius ex ore cum me quoque accipis, poteram non rescribere, nisi ipso iubente fecissem, quo proficiscente supervacaneum videbatur esse quod feci. Quapropter fertilius tecum fortasse colloquor, quam si coram adessem, cum et epistolam meam legis, et eum audis in cuius pectore me habitare optime nosti. Cum magno gaudio litteras Sanctitatis tuae consideravi atque digessi, quod et christianum animum tuum sine ullo fuco iniqui temporis, et in nos amicissimum prae se gerunt.

Augustinus gratulatur Antonini benevolentia gratiasque agit.

2. Gratulor tibi, et gratias ago Deo et Domino nostro de spe et fide et caritate tua tibique apud eum, quod de nobis tam bene existimas ut fideles Dei servos esse credas, idque ipsum in nobis corde purissimo diligas: quanquam hinc etiam gratulandum benevolentiae tuae potius, quam gratiae tibi agendae sint. Tibi enim prodest ipsam dirigere bonitatem, quam profecto diligit qui cum diligit quem credit bonum, sive ille se ita, sive aliter quam creditur habeat. Unus tantum in hac recavendus est error, ne quisquam non de homine, sed de ipso hominis bono aliter sentiat, quam veritas postulat. Tu vero, frater dilectissime, qui nullo modo erras credendo vel sciendo, magnum bonum esse libenter Deo casteque servire, cum quemlibet hominum propterea diligis, quod huius boni participem credis, tecum est fructus tuus, etiam si ille non ita sit. Quapropter tibi de hac re gratulandum est; illi autem, non si propterea diligitur, sed si talis est, qualem esse existimat a quo propterea diligitur. Quales itaque nos simus, quantumque in Deum promoverimus, ipse viderit, cuius non solum de hominis bono, sed de homine ipso non potest errare iudicium. Tibi ad mercedem beatitudinis, quod ad hanc rem attinet, satis est, quod nos tales credens quales oportet esse servos Dei, toto sinu cordis amplecteris. Gratias vero tibi uberes agimus, quod nos cum laudas, tamquam tales simus, mirabiliter hortaris, ut tales esse cupiamus; uberiores etiam, si non solum te commendes orationibus nostris, sed etiam non praetermittas orare pro nobis. Gratior est enim Deo pro fratre deprecatio, ubi sacrificium caritatis offertur.

Tota Antonini domus fide pietateque catholica fruatur.

3. Parvulum tuum plurimum saluto, et secundum praecepta Domini salutaria opto grandescere. Domui quoque tuae unam fidem et devotionem veram, quae sola catholica est, provenire desidero et precor: in quam rem, si quam forte aliam nostram operam necessariam existimas, ne tibi vindicare dubites et communi domino fretus et iure caritatis. Illud sane admonuerim religiosissimam prudentiam tuam, ut timorem Dei non irrationabilem vel inseras infirmiori vasi tuo 1, vel nutrias, divina lectione gravique colloquio. Nemo enim fece sollicitus de statu animae suae, atque ob hoc sine pertinacia inquirendae voluntati Domini intentus est, qui bono demonstratore usus non dignoscat quid inter schisma quodlibet atque unam Catholicam intersit.