EPISTOLA 14

Scripta eodem tempore (389-91).

A., licet occupatissimus, respondet Nebridii quaestioni quare sol non idem praestet quod cetera sidera (n. 1-2), obiterque attingens hominem a Deo susceptum disserit utrum Summa Sapientia hominis cuiusque rationem contineat (n. 3-4).

 

Nebridio Augustinus

Augustino parum otii esse.

1. Recentissimis litteris tuis respondere malui; non quod contempserim praecedentia quaesita tua, minusve me delectaverint, sed quod in respondendo maiora quam opinaris molior. Quanquam enim longiorem, quam longissima est, epistolam tibi mittendam esse praescripseris, non tamen tantum habemus otii, quantum existimas, et quantum nos semper optasse nosti et optamus. Nec quaeras cur ita sit: illa enim facilius quibus impedior, quam cur impediar exposuerim.

De sole ceterisque sideribus.

2. Scribis cur ego et tu cum simus singuli eadem multa faciamus, sol autem non idem faciat quod caetera sidera. Cuius rei causam conarer. Nam si eadem nos agimus, multa et ille cum caeteris agit: si non ille, nec nos. Ambulo et ambulas, movetur et moventur; vigilo et vigilas; lucet et lucent; disputo et disputas; circuit et circumeunt: tametsi actus animi nullo modo est iis, quae videmus, comparandus. Si autem animum, ita ut aequum est, animo conferas, magis idem vel cogitare vel contemplari, vel si quid aliud commodius dicitur, si ullus eis inest animus, sidera quam homines consideranda sunt. Caeterum in corporum motibus, si, ut soles diligenter attendas, nihil omnino a duobus idem fieri potest. An tu cum deambulamus simul, statim idem nos agere existimas? Absit a prudentia tua. Septentrioni namque vicinior nostrum qui deambulat, aut alterum pari motu antecedat, aut tardius ingrediatur necesse est; neutrum tamen sentiri potest. Sed tu, ni fallor, quid intellegamus, non quid sentiamus exspectas. Quod si ab axe in meridiem tendamus, coniuncti nobis atque inhaerentes quantum valemus, innitamurque marmori laevi et aequali, vel etiam ebori, tam non potest esse amborum idem motus, quam venae pulsus, quam forma, quam facies. Remove nos et pone Dauciam prolem, nihil egeris. Quippe his etiam simillimis geminis tanta est necessitas ut proprie moveantur, quanta fuit ut singuli nascerentur.

De Christo homine eodemque Deo.

3. At enim hoc, inquies, rationi tantum: quod autem sol ab astris differt, sensibus etiam clarum atque manifestum est. Si magnitudinem me cogis respicere, nosti de intervallis quam multa dicantur, et ad quantum incertum perspicuitas ista revocetur. Sed ut concedam ita esse ut apparet, sic enim et credo, cuius tandem et sensum fefellit illa proceritas Naevii pede longioris quam qui est sex longissimus? cui te credo nimium quaesisse hominem aequalem, et cum minime reperisses, usque in eius formam nostram epistolam tendere voluisse. Quare cum in terris quoque aliquid tale existat, nihil de coelo puto esse mirandum. Si autem te movet, quod praeter solem nullius sideris lumen implet diem; quis, quaeso te, hominibus tantus apparuit quantus ille homo quem Deus suscepit, longe aliter quam caeteros sanctos atque sapientes? Quem si cum aliis hominibus conferas, maiori distantia continentur, quam collatione solis caetera sidera. Quam sane similitudinem diligenter intuere. Fieri enim potest mente qua excellis, ut quamdam quaestionem de homine Christo a te propositam transeuntes dissolverimus.

Summa Sapientia rerumque rationes.

4. Item quaeris utrum summa illa veritas et summa sapientia et forma rerum, per quam facta sunt omnia, quem Filium Dei unicum sacra nostra profitentur, generaliter hominis, an etiam uniuscuiusque nostrum rationem contineat. Magna quaestio. Sed mihi videtur, quod ad hominem faciendum attinet, hominis quidem tantum non meam vel tuam ibi esse rationem; quod autem ad orbem temporis, varias hominum rationes in illa sinceritate vivere. Verum hoc cum obscurissimum sit, qua similitudine illustrari possit ignoro: nisi forte ad artes illas quae insunt animo nostro confugiendum est. Nam in disciplina metiendi una est anguli ratio, una quadrati. Itaque quoties demonstrare angulum volo, non nisi una ratio anguli mihi occurrit. Sed quadratum nequaquam scriberem, nisi quatuor simul angulorum rationem intuerer: ita quilibet homo una ratione, qua homo intellegitur, factus est. At ut populus fiat, quamvis et ipsa una ratio, non tamen hominis ratio, sed hominum. Si igitur pars huius universi est Nebridius, sicut est, et omne universum partibus confit; non potuit universi conditor Deus rationem partium non habere. Quamobrem quod plurimorum hominum ibi ratio est, non ad ipsum hominem pertinet, quanquam miris rursum modis ad unum omnia redigantur. Sed tu id commodius cogitabis: his contentus sis interim peto, quanquam iam excesserim Naevium.