EPISTOLA 13

Scripta eodem tempore (389-91).

Quaestionem de animae quodam corpore subtiliore quam quod sensibus attingi possit declarat Augustinus nihil ad se pertinentem (n. 1-2) explanans quid intelligibile vel sensibile quidque mente vel sensu comprehendatur (n. 3-4).

 

Nebridio Augustinus

Epistola noctu scripta.

1. Usitata tibi scribere non libet, nova non licet. Alterum enim video tibi non convenire, alterum non mihi vacare. Nam ex quo abii abs te, nulla mihi opportunitas, nullum otium datum est ea quae inter nos quaerere solemus, agitandi atque versandi. Sunt quidem hiemales nimis longae noctes, nec a me totae dormiuntur; sed se objiciunt magis cogitanda cum otium est, quae diffirmando sunt otio necessaria. Quid ergo faciam? mutusne apud te, an tacitus sim? Neutrum vis, neutrum volo. Quare age, atque accipe quod de me excudere potuit ultimum noctis, quamdiu exsequebatur, quo haec epistola scripta est.

Illud animae quod dicitur "vehiculum".

2. Necesse est te meminisse quod crebro inter nos sermone iactatum est, nosque iactavit anhelantes, atque aestuantes, de animae scilicet vel perpetuo quodam corpore, vel quasi corpore, quod a nonnullis etiam dici vehiculum recordaris. Quam rem certe siquidem loco movetur, non esse intellegibilem, clarum est. Quidquid autem intellegibile non est, intellegi non potest. At quod intellectum fugit, si saltem sensum non refugit, aestimare inde aliquid verisimiliter non usquequaque denegatur. Quod vero neque intellegi neque sentiri potest, temerariam nimis atque nugatoriam gignit opinionem; et hoc de quod agimus tale est, si tamen est. Cur ergo, quaeso te, non nobis ad hanc quaestiunculam indicimus ferias, et nos totos imprecato Deo in summam serenitatem naturae summae viventis attollimus?

De corpore sensibili deque intellegibili.

3. Hic forsitan dicas, quanquam corpora percipi nequeant, multa nos tamen ad corpus pertinentia intellegibiliter posse percipere, ut est quod novimus esse corpus. Quis enim neget, aut quis hoc verisimile potius quam verum esse fateatur? Ita cum ipsum corpus verisimile sit, esse tamen in natura tale quiddam verissimum est: ergo corpus sensibile, esse autem corpus intelligibile iudicatur; non enim posset aliter percipi. Ita nescio quid illud, de quo quaerimus, corpus, quo inniti anima, ut de loco ad locum transeat, putatur, quanquam etiamsi non sensibus nostris, tamen quibusdam longe vegetioribus sensibile sit, utrum tamen sit, intellegibiliter cognosci potest.

De sensibili atque intellegibili cognitione.

4. Hoc si dices, veniat in mentem illud quod intellegere appellamus, duobus modis in nobis fieri: aut ipsa per se mente atque ratione intrinsecus, ut cum intellegimus esse ipsum intellectum; aut admonitione a sensibus, ut id quod iam dictum est, cum intelligimus esse corpus. In quibus duobus generibus illud primum per nos, id est, de eo quod apud nos est Deum consulendo; hoc autem secundum de eo quod a corpore sensuque nuntiatur, nihilominus Deum consulendo intellegimus. Quae si rata sunt, nemo de illo corpore utrum sit intellegere potest, nisi cui sensus quidquam de illo nuntiarit. In quo animantium numero si ullus est, nos quoniam non esse perspicimus, illud etiam perfectum puto, quod supra dicere coeperam, non ad nos istam pertinere quaestionem. Haec etiam atque etiam cogites velim, et quod cogitando generis, ut noverim cures.