EPISTOLA 12

Scripta inter a. 389 et a. 391.

A. quaestionem de Incarnatione in superiore epistola perstrictam iterum tractandam suscipit (Epistolae minima pars nobis pervenit).

 

Nebridio Augustinus

1. Plures epistolas te scribis misisse quam accepimus; sed neque tibi possum non credere, neque mihi tu. Etsi enim rescribendo par esse non valeo; tamen non minore a me diligentia servantur litterae tuae, quam frequentantur abs te. Prolixiores autem nostras, non te amplius quam binas accepisse convenit inter nos; non enim misimus tertias. Sane recognitis exemplaribus animadverti quinque fere tuis rogationibus esse responsum; nisi quod una ibi quaestio quasi transeunter perstricta, quanquam non temere ingenio tuo commissa sit, non tamen fortasse satisfecit avaritiae tuae; quam refrenes aliquantulum opus est, et nonnulla compendia libenter feras. Ita plane ut si quidquam fraudo intelligentiam, dum sum parcus in verbis, nihil parcas mihi; sed tu iure, quo mihi valentius esset forte aliquid, si quidquam posset esse iucundius, totum quod debetur, efflagites. Hanc igitur epistolam numerabis inter minores epistolas meas, quam tibi non sivi nihil mihi de acervo minuere. Non enim et tu mittis minores, quae non eumdem acervum augeant. Quare illud quod de Filio Dei quaeris, cur ipse potius dicatur hominem suscepisse, quam Pater, cum simul uterque sit, dignosces facillime si sermocinationum nostrarum quibus, ut potuimus (nam ineffabile quiddam est), quid sit Dei Filius quo coniuncti simus, recorderis. Quod ut hic breviter attingam, disciplina ipsa et forma Dei, per quam facta sunt omnia quae facta sunt, Filius nuncupatur. Quidquid autem per susceptum illum hominem gestum est, ad eruditionem informationemque nostram gestum est.