Scripta post superiorem.
A. respondet quam difficile sit consilium de convictu cum illo et secessione a mundanarum rerum tumultu ad effectum perducere (n. 1-2): in cordis penetralibus ac Deo adherendo inveniri tranquillitatem (n. 3).
Nebridio Augustinus
1. Numquam aeque quidquam tuarum inquisitionum me in cogitando tenuit aestuantem, atque illud quod recentissimis litteris tuis legi, ubi nos arguis quod consulere negligamus ut una nobis vivere liceat. Magnum crimen, et, nisi falsum esset, periculosissimum. Sed cum probabilis ratio demonstare videatur, hic nos potius quam Carthagini, vel etiam ruri, ex sententia posse degere, quid tecum agam, mi Nebridi, prorsus incertus sum. Mittaturne ad te accomodissimum tibi vehiculum? nam basterna innoxie te vehi posse noster Lucinianus auctor est. At matrem cogito, ut quae absentiam sani non ferebat, imbecilli multo minus esse laturam. Veniamne ipse ad vos? At hic sunt qui nec venire mecum queant, et quos deserere nefas putem. Tu enim potes et apud tuam mentem suaviter habitare; ii vero ut idem possint, satagitur. Eamne crebro et redeam, et nunc tecum, nunc cum ipsis sim? At hoc neque simul, neque ex sententia vivere est. Non enim brevis est via, sed tanta omnino, cuius peragendae negotium saepe suscipere, non sit ad optatum otium pervenisse. Huc accedit infirmitas corporis, qua ego quoque, ut nosti, non valeo quod volo, nisi omnino desinam quidquam plus velle quam valeo.
2. Profectiones ergo quas quietas et faciles habere nequeas, per totam cogitare vitam, non est hominis de illa una ultima, quae mors vocatur, cogitantis; de qua vel sola intellegis vere esse cogitandum. Dedit quidem Deus paucis quibusdam, quos gubernatores ecclesiarum esse voluit, ut et illam non solum exspectarent fortiter, sed alacriter etiam desiderarent, et earum obeundarum labores sine ullo angore susciperent: sed neque iis qui ad huiusmodi administrationes temporalis honoris amore raptantur, neque rursum iis, qui cum sint privati, negotiosam vitam appetunt, hoc tantum bonum concedi arbitror, ut inter strepitus inquietosque conventus atque discursus, cum morte familiaritatem, quam quaerimus, faciant; deificari enim utrisque in otio licebat. Aut si hoc falsum est, ego sum omnium, ne dicam stultissimus, certe ignavissimus, cui nisi proveniat quaedam secura cessatio, sincerum illud bonum gustare atque amare non possum. Magna secessione a tumultu rerum labentium, mihi crede, opus est, ut non duritia, non audacia, non cupiditate inanis gloriae, non superstitiosa credulitate fiat in homine, nihil timere. Hinc enim fit illud etiam solidum gaudium, nullis omnino laetitiis ulla ex particula conferendum.
3. Quod si in natura humana talis vita non cadit, cur aliquando evenit ista securitas? cur tanto evenit crebrius, quanto quisque in mentis penetralibus adorat Deum? cur in actu etiam humano plerumque ista tranquillitas manet, si ex illo adyto ad agendum quisque procedat? cur interdum et cum loquimur, mortem non formidamus, cum autem non loquimur, etiam cupimus? Tibi dico, non enim hoc cuilibet dicerem, tibi, inquam, dico, cuius itinera in superna bene novi, tune, cum expertus saepe sis quam dulce vivat, cum amori corporeo animus moritur, negabis tandem totam hominis vitam posse intrepidam fieri, ut rite sapiens nominetur? aut hanc affectionem, qua ratio nititur, tibi accidisse unquam, nisi cum in intimis tuis angeris, asserere audebis? Quae cum ita sint, restare unum vides, ut tu quoque in commune consulas, quo vivamus simul. Quid enim cum matre agendum sit, quam certe frater Victor non deserit, tu multo melius calles quam ego. Alia scribere, ne te ab ista cogitatione averterem, nolui.