Scripta paulo post superiorem.
A. respondens superiori Nebridii epistolae, dicit amicos non loco sed animo simul esse (n. 1): ad solvendam autem magnam quaestionem de somniis per superiores potestates immissis (n. 2) tantummodo aliquo exemplo utetur ut est illud ex motibus, ira praesertim, qui in corpus manifestentur (n. 3-4); hortatur demum Nebridium ad epistolam 7 denuo pertractandam (n. 5).
Nebridio Augustinus
1. Quanquam mei animi cognitor sis, fortasse tamen ignoras quantum velim praesentia tua frui. Verum hoc tam magnum beneficium Deus quandoque praestabit. Legi rectissimam epistolam tuam, in qua de solitudine questus es, et quadam desertione a familiaribus tuis, cum quibus vita dulcissima est. Sed quid aliud hic tibi dicam, nisi quod te non dubito facere? Confer te ad tuum animum, et illum in Deum leva, quantum potes. Ibi enim certius habes et nos, non per corporeas imagines, quibus nunc in nostra recordatione uti necesse est; sed per illam cogitationem, qua intellegis non loco esse nos simul.
2. Epistolas tuas cum considerarem, quibus non dubium tibi quaerenti magna respondi, vehementer me illa terruit, qua percontaris quomodo fiat ut nobis a superioribus potestatibus vel a daemonibus, et cogitationes quaedam inserantur et somnia. Magna enim res est, cui tu quoque pro tua prudente perspicis, non epistola, sed aut praesenti collucutione, aut aliquo libello respondendum esse. Tentabo tamen, callens ingenium tuum, quaedam quaestionis huius lumina praeseminare, ut aut caetera tecum ipse contexas, aut posse ad rei tantae probabilem investigationem perveniri minime desperes.
3. Arbitror enim omnem motum animi aliquid facere in corpore. Id autem usque ad nostros exire sensus, tam hebetes, tamque tardos, cum sunt maiores animi motus; velut cum irascimur, aut tristes, aut gaudentes sumus. Ex quo licet coniicere, cum etiam cogitamus aliquid, neque id nobis in nostro corpore apparet, apparere tamen posse aeriis aethereisve animantibus, quorum est sensus acerrimus, et in cuius comparatione noster ne sensus quidem putandus est. Igitur ea quae, ut ita dicam, vestigia sui motus animus figit in corpore, possunt et manere, et quemdam quasi habitum facere; quae latenter cum agitata fuerint et contrectata, secundum agitantis et contrectantis voluntatem, ingerunt nobis cogitationes et somnia; atque id fit mira facilitate. Si enim nostrorum corporum terrenorum et tardissimorum exercitationes, agendis organis musicis, seu in funambulo, caeterisque huiuscemodi spectaculis innumerabilibus, ad quaedam incredibilia pervenisse manifestum est; nequaquam est absurdum, eos qui aerio vel aethereo corpore aliquid in corporibus agunt, quae naturali ordine penetrant, longe maiore uti facilitate ad movendum quidquid volunt, non sentientibus nobis, et tamen inde aliquid perpetientibus. Neque enim etiam quomodo fellis abundantia nos ad iram crebriorem cogat sentimus; et tamen cogit, cum haec ipsa, quam dixi, abundantia facta sit irascentibus nobis.
5. Possunt latissime ista tractari, et multis rerum testimoniis ad certiorem plenioremque perduci notitiam. Sed huic epistolae adiunge illam quam tibi nuper de imaginibus et de memoria misi, et eam diligentius pertracta: nam minus plene a te intellecta, rescripto tuo mihi apparuit. Huic ergo quam nunc legis, cum adiunxeris de illa quod dictum ibi est, de naturali quadam facultate animi minuentis et augentis cogitatione quodlibet, fortasse te iam non movebit, unde fiat ut etiam formae corporum, quas numquam vidimus, vel cogitando apud nos vel somniando figurentur.