Scripta fere eodem tempore (388-91).
Quanam caelestium potestatum in animam actione fiat ut imagines ac somnia dormienti subrepant.
Augustinu Nebridius
1. Festinanti mihi ad rem pervenire, nullum prooemium, nullum placet exordium. Qui fit, mi Augustine, vel qui modus est ille, quo utuntur superiores potestates, quas coelestes intellegi volo, cum eis placet nobis dormientibus aliqua somnia demonstrare? Qui, inquam, modus est; id est, quomodo id faciunt, qua arte, quibus manganis, quibusque instrumentis aut medicamentis? animumne nostrum per cogitationes suas impellunt, ut nos etiam ea cogitando imaginemur? an ipsa in suo corpore, vel in sua phantasia, facta nobis offerunt et ostendunt? Sed si in suo corpore ea faciunt, sequitur ut et nos alios oculos corporeos intrinsecus habeamus cum dormimus, quibus illa videamus quae illi in suo corpore formaverint. Si vero ad istas res non corpore adiuvantur suo, sed in phantastico suo ista disponunt, atque ita phantastica nostra contingunt, et fit visam quod est somnium; cur, quaeso te, non ego phantastico meo tuum phantasticum ea somnia generare compello, quae mihi primo in eo ipse formavi? Certe et mihi est phantasia, et quod volo potens est fingere, cum omnino nullum tibi facio somnium, sed ipsum corpus nostrum video in nobis somnia generare. Nam cum semel habuerit per affectum quo animae copulatur, cogit nos idipsum miris modis per phantasiam simulare. Saepe dormientes cum sitimus, bibere somniamus, et esurientes quasi comedentes videmur; et multa talia, quae quasi commercio quodam a corpore in animam phantastice transferuntur. Haec pro sui obscuritate, pro nostraque imperitia, ne mireris si minus eleganter minusque subtiliter esplicata sunt: tu id facere quantum poteris laborabis.