Scripta eodem tempore (388-91).
Nebridius scribit sibi videri memoria sine phantasia esse non posse (n. 1); hanc autem imagines non a sensibus sed a semetipsa adsumere (n. 2).
Augustino Nebridius
1. Epistolas tuas perplacet ita servare ut oculos meos. Sunt enim magnae, non quantitate, sed rebus, et magnarum rerum magnas continent probationes. Illae mihi Christum, illae Platonem, illae Plotinum sonabunt. Erunt igitur mihi, et ad audiendum propter eloquentiam dulces, et ad legendum propter brevitatem faciles, et ad intellegendum propter sapientiam salubres. Curabis ergo quod tuae menti sanctum bonumque fuerit visum, me docere. His autem litteris respondebis, cum de phantasia et memoria subtilius aliquid disputaris. Mihi enim ita videtur, quod quamvis non omnis phantasia cum memoria sit, omnis tamen memoria sine phantasia esse non possit. Sed dicis: Quid, cum recordamur nos intellexisse, aut cogitasse aliquid? Contra haec ego respondeo, et dico propterea hoc evenisse, quia cum intelleximus vel cogitavimus corporeum ac temporale aliquid, genuimus quod ad phantasiam pertinet: nam aut verba intellectui cogitationibusque nostris adiunximus, quae verba sine tempore non sunt, et ad sensum vel phantasiam pertinent: aut tale aliquid intellectus noster cogitatione passa est, quod in animo phantastico memoriam facere potuisset. Haec ego inconsiderate ac perturbate, ut soleo, dixi: tu explorabis, et falso reiecto, veritatem in litteris conferes.
2. Audi aliud: cur, quaeso te, non a se potius quam a sensu phantasiam habere omnes imagines dicimus? Potest enim, quemadmodum animus intellectualis ad intellegibilia sua videnda a sensu admonetur potius quam aliquid accipit, ita et phantasticus animus ad imagines suas contemplandas, a sensu admoneri potius quam aliquid assumere. Nam forte inde contingit, ut ea quae sensus non videt, ille tamen aspicere possit: quod signum est, in se et a se habere omnes imagines. De hac re quoque quid sentias, respondebis.