Scripta inter a. 388 et a. 391.
Nebridius deplorat quod A. nimium civium negotiis a contemplatione interpelletur atque in suum rus eum vocat.
Augustino Nebridius
1. Itane est, mi Augustine, fortitudinem ac tolerantiam negotiis civium praestas, necdum tibi redditur illa exoptata cessatio? Quaeso, qui te tam bonum homines interpellant? Credo qui nesciunt quid ames, quid concupiscas. Nullusne tibi est amicorum, qui eis amores referat tuos? nec Romanianus, nec Lucinianus? Me certe audiant. Ego clamabo, ego testabor te Deum amare, illi servire atque inhaerere cupere. Vellem ego te in rus meum vocare, ibique acquiescere. Non enim timebo me seductorem tui dici a civibus tuis, quos nimium amas, et a quibus nimium amaris.