EPISTOLA 4

Scripta post superiorem.

A. Nebridio significans quantum profecerit in secessu contemplatione rerum aeternarum (n. 1), confiteturque mentem esse meliorem sensibus (n. 2).

 

Nebridio Augustinus

Rerum intellegibilium contemplatio.

1. Mirum admodum est, quam mihi praeter spem evenerit, quod cum requiro quibus epistolis tuis mihi respondendum remanserit, unam tantum inveni quae me adhuc debitorem teneret, qua petis ut tanto nostro otio, quantum esse arbitraria tecum, aut nobiscum cupis, indicemus tibi quid in sensibilis atque intellegibilis naturae discernentia profecerimus. Sed non arbitror occultum tibi esse, si falsis opinionibus tanto quisque inseritur magis, quanto magis in eis familiariusque volutatur, multo id facilius in rebus veris animo accidere. Ita tamen paulatim ut per aetatem proficimus. Quippe cum plurimum inter puerum et iuvenem distet, nemo a pueritia quotidie interrogatus se aliquando iuvenem dicet.

Mens sensibus melior.

2. Quod nolo in eam partem accipias, ut nos in his rebus quasi ad quamdam mentis iuventutem firmioris intellegentiae robore pervenisse existimes. Pueri enim sumus, sed, ut dici assolet, forsitan belli, et non mali. Nam plerumque perturbatos et sensibilium plagarum curis refertos mentis oculos illa tibi notissima ratiuncula in respirationem levat, mentem atque intellegentiam oculis et hoc vulgari aspectu esse meliorem: quod non ita esset, nisi magis essent illa quae intellegimus, quam ista quae cernimus. Cui ratiocinationi utrum nihil valide inimicum sit, peto mecum consideres. Hac ego interim recreatus, cum Deo in auxilium deprecato, et in ipsum, et in ea quae verissime vera sunt attolli coepero, tanta nonnumquam rerum manentium praesumptione compleor, ut mirer interdum illa mihi opus esse ratiocinatione, ut haec esse credam, quae tanta insunt praesentia, quanta sibi quisque sit praesens. Recole tu quoque; nam te fateor huius rei esse diligentiorem, ne quid forte nesciens rescriptis adhuc debeam. Nam mihi non facit fidem tam multorum onerum, quae aliquando numeraveram, tam repentina depositio: quamvis te accepisse litteras meas non dubitem, quarum rescripta non habeo.