Scripta ineunte a. 387.
A. Nebridio respondet se immerito ab ipso vocari beatum qui tam multa ignoret (n. 1). Qua in re sit vera beatitudo (n. 2); magis quam corpus amandum esse animum (n. 3-4); quaestiuncula quaedam prosodiam spectans (n. 5).
Nebridio Augustinus
1. Utrum nescio quo, ut ita dicam, blandiloquio tuo factum putem, an vere ita se res habeat; incertum apud me est. Nam repente accidit, nec satis deliberatum est, quatenus debeat committi fidei. Exspectas quid istuc sit. Quid censes? Prope persuasisti mihi, non quidem beatum esse me; nam id solius sapientis praedium est; sed certe quasi beatum: ut dicimus hominem, quasi hominem in comparatione hominis illius quem Plato noverat; aut quasi rotunda et quasi quadra ea quae videmus, cum longe ab eis absint quae paucorum animus videt. Legi enim litteras tuas ad lucernam iam coenatus; proxime erat cubitio, sed non ita etiam dormitio: quippe diu mecum in lecto situs cogitavi, atque has loquelas habui, Augustinus ipse cum Augustino: Nonne verum est quod Nebridio placet, beatos nos esse? Non utique; nam stultos adhuc esse, nec ipse audet negare. Quid, si etiam stultis beata vita contingit? Durum quasi vero parva, vel alia ulla miseria sit quam ipsa stultitia. Unde ergo illi visum est? an lectis illis libellis etiam sapientem me ausus est credere? Non usque adeo temeraria est laetitia gestiens, praesertim hominis cuius quanti ponderis consideratio sit, bene novimus. Illud igitur est: scripsit quod nobis putavit dulcissimum fore; quia et illi dulce factum est quidquid posuimus in illis litteris, et scripsit gaudens, nec curavit quid committendum gaudenti calamo esset. Quid, si Soliloquia legisset? Laetaretur multo exundantius, nec tamen reperiret plus aliquid, quod me appellaret, quam beatum. Cito ergo summum nomen effudit in me, nec sibi aliquid reservavit quod de me laetior asseveret. Vide laetitia quid faciat!
2. Sed ubi est ista beata vita? ubi? ubinam? O si ipsa esset repellere atomos Epicuri! O si ipsa esset scire nihil deorsum esse praeter mundum! O si ipsa esset nosse extrema sphaerae tardius rotari quam medium! Et alia similia quae similiter novimus. Nunc vero quomodo vel qualiscumque beatus sum, qui nescio cur tantus mundus sit, cum rationes figurarum per quas est, nihil prohibeant esse, quanto quis voluerit, ampliorem? Aut quomodo non mihi diceretur, imo non cogeremur confiteri corpora in infinitum secari ut a certa velut basi in quantitatem certam certus corpusculorum numerus surgeret? Quare cum corpus nullum esse minimum sinitur, quo pacto sinamus esse amplissimum, quo amplius esse non possit? Nisi forte illud quod Alypio aliquando dixi occultissime, habet magnam vim: ut quoniam numerus ille intellegibilis infinite crescit, non tamen infinite minuitur, nam non cum licet ultra monadem risolvere; contra sensibilis (nam quid est aliud sensibilis numerus, nisi corporeorum vel corporum quantitas?) minui quidem infinite, sed infinite crescere nequeat. Et ideo fortasse merito philosophi in rebus intellegibilibus divitias ponunt, in sensibilibus egestatem. Quid enim aerumnosius quam minus atque minus semper posse fieri? Quid ditius, quam crescere quantum velis, ire quo velis, redire cum velis, quousque velis, et hoc multum amare quod minui non potest? Quisquis namque intellegit istos numeros, nihil sic amat, ut monadem; nec mirum, cum per eam fiat, ut caeteri amentur. Sed tamen cur tantus est mundus? poterat enim esse vel maior, vel brevior. Nescio: tale est enim. Et cur hoc loco potius quam illo? Nec in ea re debet esse quaestio, ubi quidquid esset, quaestio esset. Unum illud multum movebat, quod infinite corpora secarentur. Cui fortasse responsum est, de vi contraria intellegibilis numeri.
3. Sed exspecta; videamus quid sit hoc nescio quid, quod suggeritur menti: certe sensibilis mundus nescio cuius intellegibilis imago esse dicitur. Mirum autem est quod in imaginibus videmus, quas specula referunt: nam quamvis ingentia specula sint, non reddunt maiores imagines, quam sunt corpora etiam brevissima obiecta. In parvis autem specillis, sicut in pupillis oculorum, etsi magna facies sese opponat, brevissima imago pro modo speculi formatur. Ergo et imagines corporum minui licet, si specula minuantur: augeri, si augeantur, non licet. Hic profecto aliquid latet, sed nunc dormiendum est. Neque enim Nebridio beatus quaerendo videor, sed fortasse aliquid inveniendo. Id autem aliquid quid est? an illa ratiocinatio, cui tanquam unicae meae blandiri soleo, et ea me nimis oblectare?
4. Unde constamus? Ex animo et corpore. Quid horum melius? Videlicet animus. Quid laudatur in corpore? Nihil aliud video quam pulchritudinem. Quid est corporis pulchritudo? Congruentia partium cum quadam coloris suavitate. Haec forma ubi vera melior, an ubi falsa? Quis dubitet ubi vera est, esse meliorem? Ubi ergo vera est? In animo scilicet. Animus igitur magis amandus est quam corpus. Sed in qua parte animi ista est veritas? In mente atque intellegentia. Quid huic adversatur? Sensus. Resistendum ergo sensibus totis animi viribus? Liquet. Quid si sensibile nimium delectant? Fiat ut non delectent. Unde fit? Consuetudine his carendi appetendique meliora. Quid si moritur animus? Ergo moritur veritas, aut non est intellegentia veritas, aut intellegentia non est in animo, aut potest mori aliquid in quo aliquid immortale est: nihil autem horum fieri posse Soliloquia nostra iam continent, satisque persuasum est; sed nescio qua consuetudine malorum territamur atque titubamus. Postremo etiamsi moritur animus, quod nullo modo posse fieri video, non esse tamen beatam vitam in laetitia sensibilium, hoc otio satis exploratum est. His rebus fortasse atque talibus Nebridio meo si non beatus, at certe quasi beatus videor: videar et mihi; quid inde perdo, aut cur parcam bonae opinioni? Haec mihi dixi: deinde oravi, ut solebam, atque dormivi.
5. Haec placuit scribere tibi. Delectat enim me quod mihi gratias agis, si nihil te quod in buccam venerit celem; et gaudeo, quia sic tibi placeo. Apud quem igitur libentius ineptiam, quam cui displicere non possum? At si in potestate fortunae est, ut hominem amet homo, vide quam beatus sim, qui de fortuitis tam multum gaudeo, et talia bona, fateor, desidero mihi ubertim accrescere. Fortunae autem bona verissimi sapientes, quos solos beatos fas est vocari, nec timeri voluerunt, nec cupi, an cupiri, tu videris. Et belle accidit. Nam volo me declinationis huius gnarum facias. Cum enim adiungo verba similia, incertior fio. Nam ita est cupio, ut fugio, ut sapio, ut iacio, ut capio; sed utrum fugiri an fugi, utrum sapiri an sapi, sit modus infinitus, ignoro. Possem attendere iaci et capi, ni vererer ne me caperet, et pro ludibrio iaceret quo vellet, qui aliud iactum et captum, aliud fugitum, cupitum, sapitum esse convinceret. Quae item tria, utrum penultima longa et inflexa, an gravi brevique pronuntianda sint, similiter nescio. Provocaverim te ad epistolam longiorem; peto, ut paulo diutius te legam. Nam non queo tantum dicere, quantum volupe est legere te.