Scripta circa eodem tempore (386-7).
A. Zenobium cupit praesentem alloqui commonetque disputationem inter se coeptam inter se finiendam.
Zenobio Augustinus
1. Bene inter nos convenit, ut opinor, omnia quae corporeus sensus attingit, ne puncto quidem temporis eodem modo manere posse, sed labi, effluere et praesens nihil obtinere, id est, ut latine loquar, non esse. Horum itaque perniciosissimum amorem, poenarumque plenissimum, vera et divina philosophia monet frenare atque sopire; ut se toto animus, etiam dum hoc corpus agit, in ea quae semper eiusdem modi sunt, nec peregrino pulchro placent, feratur atque aestuet. Quae cum ita sint, et cum te verum ac simplicem, qualis sine ulla sollicitudine amari potes, in semetipsa mens videat, fatemur tamen congressum istum atque conspectum tuum, cum a nobis corpore discedis, locisque seiungeris, quaerere nos, eoque dum licet cupere. Quod profecto vitium, si te bene novi, amas in nobis; et cum omnia bona optes carissimis et familiarissimis tuis, ab hoc eos sanari metuis. Si autem tam potenti animo es, ut et agnoscere hunc laqueum, et eo captos irridere valeas, nae tu magnus atque alius. Ego quidem quamdiu desidero absentem, desiderari me volo. Invigilo tamen, quantum queo, et enitor, ut nihil amem quod abesse a me invito potest. Quocum officio commoneo te interim, qualiscumque sis, inchoatam tecum disputationem perficiendam, si curae nobismetipsis sumus. Nam eam cum Alypio perfici nequaquam sinerem, etiamsi vellet. Non vult autem. Non enim est humanitatis eius nunc mecum operam dare, ut in quam multis possemus litteris te nobiscum teneamus, nescio qua necessitate fugientem.