AUGUSTINUS HIPPONESIS

 

EPISTULA AD CATHOLICOS DE SECTA DONATISTARUM

 

 

Augustinus episcopus dilectissimis fratribus ad nostrae dispensationis curam pertinentibus: salus quae in Christo est et pax unitatis et caritatis eius sit vobiscum et integer spiritus vester et anima et corpus in diem Domini nostri Iesu Christi servetur.

Petiliano responditur.

1. 1. Meministis, fratres, Petiliani Donatistarum Constantiniensis episcopi perparvam Epistolae partem in manus nostras aliquando venisse eique particulae quod responderimus scripsisse me ad Dilectionem vestram. Sed cum postea tota et plena nobis a fratribus qui ibi sunt mitteretur, placuit ei ab exordio respondere, tamquam praesentes ageremus, quemadmodum semper scitis nos cum eis agere voluisse, ut sine studio contentionis, quid vel ab ipsis vel a nobis dicatur, collata disputatione omnibus appareret. In multorum enim manibus illam Epistolam esse didicimus, qui etiam multa ex illa memoriter tenent, aliquid verum adversus nos eum dixisse arbitrantes. Sed nunc si legere voluerint quae respondimus, profecto intellegent quid sibi abiciendum et quid tenendum sit. Neque enim illa nostra sunt, sicut ipsi possunt considerare, si velint sine studio partium iudicare; nam de Scripturis sanctis ita sunt omnia prolata et probata, ut ea negare non possit nisi qui illarum Scripturarum se inimicum esse profitetur. Sed de illo opere nostro video quid possint dicere illius tam malae causae pertinacissimi defensores, me videlicet absentis Epistolae respondisse, ubi verba mea ille non audiret quibus continuo responderet. Defendat ergo verba epistulae suae et, si potest, ostendat responsionibus meis non ea fuisse refutata atque convicta aut, si hoc non vult, faciat et ipse huic epistulae meae quod ego illi ipsius, cui iam respondi; illam quippe scripsit ad suos, sicut ego hanc ad vos. Cui si velit etiam ipse respondeat.

Quaestio est ubi sit Ecclesia.

2. 2. Quaestio certe inter nos versatur ubi sit Ecclesia, utrum apud nos an apud illos. Quae utique una est quam maiores nostri Catholicam nominarunt, ut ex ipso nomine ostenderent quia per totum est; " secundum totum " enim kaq_ o}lon Graece dicitur. Haec autem Ecclesia corpus Christi est, sicut dicit Apostolus: Pro corpore eius, quae est Ecclesia 1. Unde utique manifestum est eum, qui non est in membris Christi, christianam salutem habere non posse. Membra vero Christi per unitatis caritatem sibi copulantur et per eamdem capiti suo cohaerent, quod est Christus Iesus. Totum igitur, quod annuntiatur de Christo, caput et corpus est. Caput est ipse unigenitus Iesus Christus Filius Dei vivi, ipse Salvator corporis 2, qui mortuus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram 3, corpus eius Ecclesia de qua dicitur: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi 4. Inter nos autem et Donatistas quaestio est ubi sit hoc corpus, id est ubi sit Ecclesia. Quid ergo facturi sumus? In verbis nostris eam quaesituri an in verbis capitis sui Domini nostri Iesu Christi? Puto quod in illius potius verbis eam quaerere debemus, qui veritas est 5 et optime novit corpus suum; novit enim Dominus qui sunt eius 6.

Quibus in verbis Ecclesia non est quaerenda.

2. 3. Quae sint autem verba nostra, in quibus eam quaeri non oportet, advertite et videte etiam ibi quid intersit inter nostra verba et illorum; et tamen in verbis nostris Ecclesiam quaeri nolumus. Quidquid nobis obicimus invicem de traditione codicum divinorum, de turificatione, de persecutionibus, verba nostra sunt. Et in talibus quidem nos hunc tenemus modum, ut vel utraque vera esse deputentur, sive quae a nobis sive quae ab ipsis dicuntur, vel utraque falsa, vel nostra vera et sua falsa, vel nostra falsa et sua vera, et in his omnibus nullum crimen esse orbis christiani, cui nos communicamus, ostendimus. Si enim vera sunt crimina et quae a nobis in illos et quae ab ipsis in nos dicuntur, faciamus quod ait Apostolus: Donantes nobismetipsis sicut et Deus in Christo donavit nobis 7, ut maligni homines nec illi, qui forte fuerunt vel sunt apud nos, nec illi, qui vel fuerunt vel sunt apud illos, impediant concordiam nostram et vinculum pacis, uno eorum scelere correcto, quod se frustra separaverunt ab unitate orbis terrarum, cum tales haberent. Si autem utraque falsa sunt, sive quae nos illis sive quae illi nobis obiciunt vel de traditione vel de persecutione innocentium, nullam video litis causam, nisi quia est causa ut illi se corrigant, qui se sine causa separaverunt. Quodsi nos vera dicimus, quoniam Gesta quae proferimus et litteris Imperatoris, ad quem tunc et primo scripserunt et postmodum appellaverunt, et totius orbis communione firmamus, quae autem illi dicunt ideo falsa esse convincuntur, quia ipsis temporibus, cum eadem quaestio versaretur, obtinere causam suam minime potuerunt, maior in eis apparet sacrilegae animositatis furor et animarum innocentium persecutio, quam si solo schismatis crimine tenerentur. Et illa quidem tribuant non omnibus sed quibus voluerint suorum; schisma tamen crimen est omnium. Porro si crimina traditionis et persecutionis vera volunt esse quae obiciunt et falsa quae obiciuntur a nobis, nec sic purgantur a crimine schismatis; ad quosdam quippe illa pertinere possunt, non ad universum orbem christianum. Quem si contagione perisse arbitrantur - omitto dicere quam multa sancti bono pacis etiam cognita mala in hominum congregatione toleraverint -, illud dico: isti ostendant quomodo eorum contagione non perierint, quos sacrilegos incestatores consecratae pudicitiae feminarum inter se latere sive latuisse vel modo nesciunt vel aliquando nescierunt. Profecto dicturi sunt hoc ipso se non contaminatos, quod nescierunt. Quomodo ergo contaminatus est orbis, qui adhuc nescit, an vera sint ista quae dicunt ? Putemus nobis modo probata, modo demonstrata: quid agimus de tot gentibus? Deseruntur nescientes; ergo deseruntur innocentes et, cum illud sit nullum crimen illorum, hoc esse incipit sceleratissimum nostrum. An currere debemus et eos docere quod scimus? Ut quid hoc? Si, ut innocentes sint, innocentes sunt etiam dum nesciunt; non enim malefacta hominum cognoscendo sed cognitis non consentiendo, de incognitis autem non temere iudicando innocentiam custodimus. Ac per hoc, ut dixi, innocens est orbis terrarum, qui crimina quae ab istis in quosdam dicuntur, etiamsi vera dicuntur, ignorat; ab his autem innocentibus qui se ipsos separaverunt, eodem ipso crimine separationis et schismatis innocentiam perdiderunt. Et modo nos docent vera se dicere in quosdam, ut ab eis nos separent, in quos non habent vera quae dicant.

Quid dicit verissime Donatistis orbis christianus.

2. 4. Hoc enim eis dicit orbis terrarum, quod quidem sermone brevissimum est, sed robustissimum veritate: Afri nempe inter se episcopi confligebant. Si finire inter se obortam dissensionem non poterant, ut sive per concordiam compositis sive degradatis qui male contenderent hi, qui bonam causam habebant, in communione orbis terrarum per unitatis vinculum permanerent, restabat utique ut episcopi transmarini, qua pars maxima diffundebatur Ecclesiae catholicae, de Afrorum collegarum dissensionibus iudicarent, illis videlicet instantibus, qui malae ordinationis crimen aliis obiciebant. Hoc si factum non est, culpa eorum est a quibus fieri debuit, non orbis terrarum qui non ad se perlata nescivit. Si autem factum est, quid peccaverunt ecclesiastici iudices, qui crimina, etiamsi vera et ad se delata, sibi tamen non probata damnare nullo modo debebant? Numquid eos mali polluere poterant, qui eis manifestari non poterant? Si autem manifestati sunt eis et aliqua vel segnitia vel conniventia tales a communione removere noluerunt et perverso iudicio pro eis etiam dixerunt sententias, quid peccavit orbis terrarum, qui causam illam malos iudices habuisse nescivit et eos bene iudicasse credidit, de quibus iudicare non potuit? Sicut enim reorum scelus, si iudices latuit, non eos utique contaminavit, sic et iudicum scelus, si aliquod fuit, quia orbem terrarum latuit, eum profecto contaminare non potuit. His igitur innocentibus innocenter communicamus hodieque nescientes, quae tunc acta sint. Quapropter etiamsi vera esse quae in quosdam dicunt hodie didicerimus, nulla causa est, cur ab innocentibus qui haec nesciunt recedamus et transeamus ad eos, qui propterea crimine schismatis omnes implicati sunt, quia id fecerunt quod nos facere suadent, ut non exemplo Apostolorum toleremus malos, sed exemplo haereticorum deseramus bonos. Sed faciamus orbem terrarum, quod fieri non potest, hodie nobiscum ad liquidum posse cognoscere vera esse quorundam scelera, quos isti criminantur: numquid ex hoc innocentior fieri poterit quam erat antequam nosset? Sicut enim eos maculare non poterant incogniti mala, etiamsi adhuc in hac vita essent, ita qui iam ex hac vita emigrarunt etiam cogniti maculare non possunt. Si ergo talis est causa nostra in verbis nostris de quorundam criminibus, quae alternis nobis obicimus, ut tamen invicta sit, etiamsi falsa esse quae in quosdam illorum dicimus et vera esse quae in quosdam nostrum dicunt hodie cognoscamus, quid habent quod respondeant, sive illa potius vera sint quae nos dicimus et falsa quae dicunt, sive utraque falsa sint, sive utraque vera sint, quandoquidem et ibi vincuntur quod solum votis omnibus sibi ut credatur exoptant?

Quaeramus in libris dominicis Ecclesiam.

3. 5. Sed, ut dicere coeperam, non audiamus: " Haec dicis, haec dico ", sed audiamus: " Haec dicit Dominus ". Sunt certe Libri dominici, quorum auctoritati utrique consentimus, utrique cedimus, utrique servimus: ibi quaeramus Ecclesiam, ibi discutiamus causam nostram. Hic forte dicturi sunt: " Quid quaeris in libris quos ignibus tradidisti? ". Ad hoc respondeo: " Quid times ne legantur hi libri, si eos ab ignibus custodisti? ". Eos certe ille tradidisse credatur, qui eis lectis non consentire convincitur. Aut si forte isti Libri ita designant traditorem suum, sicut designavit Dominus Iudam, legant in eis nominatim et expresse vel Caecilianum vel ordinatores eius eorundem Librorum futuros fuisse traditores, et si non eos anathematizavero, ipse cum eis iudicer tradidisse. Sed neque nos in eis Libris invenimus Maiorini ordinatores designatos esse traditores, quamvis haec aliunde recitemus. Auferantur ergo illa de medio, quae adversus nos invicem non ex divinis canonicis Libris, sed aliunde recitamus. Quodsi nolunt ut auferantur, videant quia, et si utraque vera sunt, nulla fuit causa separationis illorum, ut eos fugerent quos habebant, et si utraque falsa sunt, nulla fuit causa separationis illorum, ut eos fugerent quos in nullo crimine repperiebant, et si nostra vera, illa autem falsa sunt, nulla fuit causa separationis illorum, quia potius se corrigere atque in unitate permanere debebant, et si nostra falsa sunt et illa vera sunt, nulla fuit causa separationis illorum, quia innocentem orbem terrarum, cui haec demonstrare vel noluerunt vel non potuerunt, deserere non debebant.

Ecclesia est ubique.

3. 6. Quaerat fortasse aliquis et dicat mihi: " Cur ergo ista vis auferri de medio, quando communio tua, etiamsi proferantur, invicta est? ". Quia nolo humanis documentis, sed divinis oraculis sanctam Ecclesiam demonstrari. Si enim sanctae Scripturae in Africa sola designaverunt Ecclesiam et in paucis Romae Cutzupitanis vel Montensibus et in domo vel patrimonio unius Hispanae mulieris, quidquid de chartis aliis aliud proferatur, non tenent Ecclesiam nisi Donatistae. Si in paucis Mauris provinciae Caesariensis eam sancta Scriptura determinat, ad Rogatistas transeundum est. Si in paucis Tripolitanis et Byzacenis et provincialibus, Maximianistae ad eam pervenerunt. Si in solis orientalibus, inter Arrianos et Eunomianos et Macedonianos et si qui illic alii sunt, requirenda est. Quis autem possit singulas quasque haereses enumerare gentium singularum? Si autem Christi Ecclesia canonicarum Scripturarum divinis et certissimis testimoniis in omnibus gentibus designata est, quidquid attulerint et undecumque recitaverint qui dicunt: Ecce hic est Christus, ecce illic, audiamus potius, si oves eius sumus vocem pastoris nostri dicentis: Nolite credere 8. Illae quippe singulae in multis gentibus ubi ista est non inveniuntur, haec autem quae ubique est etiam ubi illae sunt invenitur. Ergo in Scripturis sanctis canonicis eam requiramus.

In Scripturis quaerenda est Ecclesia.

4. 7. Totus Christus caput et corpus est. Caput Unigenitus Dei Filius et corpus eius Ecclesia, sponsus et sponsa, duo in carne una 9. Quicumque de ipso capite a Scripturis sanctis dissentiunt, etiamsi in omnibus locis inveniantur in quibus Ecclesia designata est, non sunt in Ecclesia. Et rursus quicumque de ipso capite Scripturis sanctis consentiunt et unitati Ecclesiae non communicant, non sunt in Ecclesia, quia de Christi corpore, quod est Ecclesia, ab ipsius Christi testificatione dissentiunt. Verbi gratia qui non credunt Christum in carne venisse de virgine Maria ex semine David, quod apertissime Scriptura Dei loquitur, aut non in corpore ipso resurrexisse, in quo crucifixus et sepultus est, etiamsi per omnes terras inveniantur per quas est Ecclesia, non utique sunt in Ecclesia, quia ipsum caput Ecclesiae non tenent, quod est Christus Iesus; nec in aliqua divinarum Scripturarum obscuritate falluntur, sed notissimis et apertissimis earum testimoniis contradicunt. Item quicumque credunt quidem quod Iesus Christus, ita ut dictum est, in carne venerit et in eadem carne, in qua natus et passus est, resurrexerit et ipse sit Filius Dei, Deus apud Deum et cum Patre unum et incommutabile Verbum Patris, per quod facta sunt omnia 10, sed tamen ab eius corpore, quod est Ecclesia, ita dissentiunt, ut eorum communio non sit cum toto quacumque diffunditur, sed in aliqua parte separata inveniatur, manifestum est eos non esse in catholica Ecclesia. Quapropter quoniam cum Donatistis quaestio nobis est non de capite, sed de corpore, id est non de ipso salvatore Iesu Christo, sed de eius Ecclesia, ipsum caput de quo consentimus ostendat nobis corpus suum de quo dissentimus, ut per eius verba iam dissentire desinamus. Ille est autem unigenitus Filius et Verbum Dei, et ideo nec Prophetae sancti vera loqui potuissent, nisi ab ipsa veritate, quod est Verbum Dei, manifestaretur eis quod dicerent et iuberetur ut dicerent. Proinde prioribus temporibus per Prophetas sonuit Verbum Dei, deinde per se ipsum, cum Verbum caro factum est et habitavit in nobis 11, deinde per Apostolos quos misit ad se praedicandum 12, ut esset salus usque ad fines terrae. In his igitur omnibus quaerenda est Ecclesia.

Aperta et manifesta dicta deligamus.

5. 8. Sed quoniam multa in alios vel ob aliud dicta in quos volunt et ad quod volunt maledici plerumque convertunt, multa etiam propter exercendas rationales mentes figurate atque obscure posita per aenigmatis imaginem vel ambiguitatis ancipitem sensum fallaci aliquando interpretationi consonare et convenire creduntur, hoc etiam praedico atque propono, ut quaeque aperta et manifesta deligamus; quae si in sanctis Scripturis non invenirentur, nullo modo esset unde aperirentur clausa et illustrarentur obscura. Verbi enim gratia videte, quam facile sit vel nobis in eos dicere vel illis in nos, quod ait Dominus Pharisaeis: Similes estis monumentis dealbatis, quae a foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. Sic et vos a foris quidem apparetis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate 13. Haec sive in illos a nobis sive ab eis in nos dicantur, nisi prius probetur manifestissimis documentis, qui sint, qui cum sint iniusti iustos se esse confingant, conviciante magis levitate quam convincente veritate dici quis mediocriter sanus ignoret? Aliter quippe illa Dominus in Pharisaeos dicebat tamquam Dominus, id est cognitor cordis et humanorum omnium secretorum 14 et testis et iudex; nos autem prius debemus invenire et ostendere quid arguamus, ne ipsi potius gravissimo crimine insanae temeritatis arguamur. Sane si ante docuerint nos tales esse, nequaquam recusare debemus talibus sanctarum Scripturarum verbis nos reprehendi atque contundi; item si nos eos tales esse docuerimus, erit similiter in potestate nostra, quibus dominicis increpationibus iam demonstratos convictosque feriamus.

Seponenda quae obscure et figurate dicuntur.

5. 9. Sic et illa interim seponenda sunt, quae obscure posita et figurarum velaminibus involuta et secundum nos et secundum illos possunt interpretari. Est quidem acutorum hominum diiudicare atque discernere, quis ea probabilius interpretetur, sed nolumus in has ingeniorum contentiones in ea causa, quae populos tenet, nostram disputationem committere. Nulli nostrum dubium est per arcam Noe salva rerum Gestarum fide, ut deletis peccatoribus domus iusti a diluvio liberaretur, etiam Ecclesiam fuisse figuratam; quae forte humani ingenii coniectura videretur, nisi Petrus apostolus hoc in epistula sua diceret 15. Sed quod ille ibi non dixit, si quis nostrum dicat, propterea cuncta animalium genera ibi fuisse, quia in omnibus gentibus futura praenuntiabatur Ecclesia, fortasse Donatistis aliud videatur et aliter hoc interpretari velint. Similiter et ipsi aliquid obscure vel ambigue positum si pro sua sententia interpretentur, si nobis pateat aliud inde dicere quod pro nobis sonat, quis erit finis? Nam quidam eorum episcopus cum hic apud Hipponem, sicut audivimus, sermonem in populo faceret, dixit eamdem arcam Noe ideo bituminatam intrinsecus, ne aquam emitteret suam, ideo etiam extrinsecus, ne admitteret alienam. Ad hoc utique valere voluit hanc interpretationem, ne baptismus vel extra Ecclesiam posse exire credatur vel qui extra datus fuerit acceptetur. Visus est aliquid dicere et acclamatum est ab eis, qui libenter audiebant nec diligenter de his quae audierant cogitabant, ut, quod erat facile, adverterent fieri non posse, ut extrinsecus admittat aquam compago lignorum, si non emittit intrinsecus, si autem ab ea parte quae intus est emittit, consequens esse, ut ab ea etiam quae est foris admittat, sed etsi hoc de compacto ligno verum esset quod ille dixit, quis me prohiberet de arca ex utraque parte bituminata, si possem, aliquid aliud dicere, ut incertum esset, quid horum vel quid fortasse aliud tertium res illa significaret? Neque enim absurde dicitur aut non etiam multo probabilius per bitumen, quia violentum gluten et res ferventissima est, significatam esse caritatem. Unde enim dicitur in Psalmo: Agglutinata est anima mea post te 16, nisi flagrantissima caritate? Quae quoniam praeceptum est ut sit in nobis in invicem et in omnes, ideo et intus et foris arcam bituminatam. Aut certe quia scriptum est: Caritas omnia tolerat 17, vis ipsa tolerantiae tenax unitatis per bitumen significata est, quo ideo intus et foris arca illita est, quia et intus et foris mali tolerandi sunt, ne pacis compago solvatur. In hac ergo disputatione nostra parcamus talibus interpretationibus et apertum aliquid, quo manifestetur Ecclesia, requiramus.

Quid dicitur in libro Iud 6, 34-36.

5. 10. Nempe scriptum est in libro Iudicum: Et dixit Gedeon ad Dominum: Quoniam tu salvum facies Israel in manu mea quemadmodum locutus es, ecce ego pono vellus lanae in area, et si factus fuerit ros in vellere, in omnem vero terram siccitas, sciam quoniam salvum facis in manu mea Israel sicut locutus es. Et factum est sic. Et diluculo vigilavit Gedeon in crastinum et expressit vellus, et decucurrit ros de vellere, plena pelvis aquae. Et dixit Gedeon ad Dominum: Non irascatur furor tuus in me, Domine, et loquar adhuc semel et temptabo adhuc semel in vellere: fiat siccitas in vellere tantum, in omnem autem terram fiat ros. Et fecit Deus sic in nocte illa, et facta est siccitas in vellere tantum, super omnem autem terram ros 18. Non video quid hic aliud figuratum et praenuntiatum sit, nisi ut aream intellegamus orbem terrarum, locum autem velleris populum Israel. Novimus enim illam quondam gentem divini sacramenti gratia tamquam caelesti rore perfusam, cuius muneris per omnes in circuitu gentes, quia eo carebant, tamquam siccitas fuit. Erat autem apud illum populum hoc munus in vellere, hoc est in velamine et quasi nube secreti quia nondum fuerat revelatum. Nunc autem videmus orbem terrarum iam revelato rore saginari per Evangelium Domini nostri Iesu Christi, quod tunc in illo tegmine figurabatur, illam vero gentem amisso sacerdotio quod habebat, quia in Scripturis non intellegit Christum, tamquam in sicco vellere remansisse. Nec in talibus tamen rerum figuris, quamvis non videam quid hic aliud possit intellegi, volo quaeramus Ecclesiam. Prorsus quae alicuius vel talis interpretationis indigent interim seponamus, non quia falsa sunt, quae hoc modo de talibus tamquam involucris interpretando solvuntur, sed quia vel interpretem quaerunt, nolo in eis nostra ingenia comparentur, sed aperta veritas clamet, luceat, in obturatas aures irrumpat, dissimulantium oculos feriat - nemo in eius latebris quaerat falsae suae sententiae locum -, omnem conatum contradicendi confundat, omnem frontem impudentiae elidat.

Prophetia in Gen 22, 16-18.

6. 11. O Donatistae, Genesim legite: Per me ipsum iuravi, dicit Dominus: Propter quod fecisti verbum hoc et non pepercisti filio tuo amantissimo propter me, nisi benedicens benedicam te et implendo implebo semen tuum tamquam stellas caeli et tamquam harenam quae secus oram maris est, et hereditate possidebit semen tuum civitates adversariorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obaudisti vocem meam 19. Quid ad haec dicitis? An Iudaeorum nobiscum perversitate contenditis, ut dicatis in solo populo nato ex carne Abrahae intellegendum semen Abrahae? Sed Iudaei Paulum apostolum non legunt in synagogis suis, quem vos legitis in conventiculis vestris. Quid ergo dicat Apostolus audiamus - quaerimus enim iam quemadmodum intellegendum sit semen Abrahae -: Fratres, inquit, secundum hominem dico. Tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit: " Et seminibus ", tamquam in multis, sed tamquam in uno: " Et semini tuo ", quod est Christus 20. Ecce in quo semine benedicuntur omnes gentes, ecce testamentum Dei, aperite aures: Hominis, inquit, confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. Quare vos irritum facitis testamentum Dei dicendo nec in omnibus gentibus esse completum et perisse iam de gentibus in quibus erat semen Abrahae? Quare superordinatis dicendo in nullis terris heredem permanere Christum, nisi ubi potuerit coheredem habere Donatum? Non invidemus alicui. Legite nobis hoc de Lege, de Prophetis, de Psalmis, de ipso Evangelio, de apostolicis Litteris. Legite et credimus, sicut nos vobis legimus et de Genesi et de Apostolo, quia in semine Abrahae, quod est Christus, benedicuntur omnes gentes.

Promissio facta ad Isaac.

6. 12. Audite hoc idem testamentum ad Isaac etiam filium Abrahae: Facta est autem fames supra terram praeter famem quae ante facta est in tempore Abraham. Abiit autem Isaac ad Abimelech regem Philistinorum in Gerara. Et apparuit illi Dominus et dixit: Noli descendere in Aegyptum, habita autem in terra quam tibi dixero, et habita in terra hac, et ero tecum et benedicam te. Tibi enim et semini tuo dabo omnem terram hanc et statuam ius iurandum meum quod iuravi Abraham patri tuo et ampliabo semen tuum tamquam stellas caeli et dabo tibi et semini tuo omnem terram hanc, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, pro his quae obaudivit Abraham pater tuus vocem meam et servavit praecepta mea et iustitias meas et legitima mea 21. Respondete ad ista. Semen quippe Abraham hoc idem semen est et Isaac, quod est Christus. Quomodo enim venerit Christus ex tribu Iuda in carne per virginem, quis quoquo modo christianus ignorat?

Quid ad Iacob.

6. 13. Audite hoc idem testamentum ad Iacob: Et exiit Iacob a puteo iurationis et profectus est in Charram. Et devenit in locum et dormivit in loco illo, quoniam solis occasus erat. Et sumpsit lapidem ex lapidibus loci et posuit ad caput suum et dormivit in loco illo. Et visum vidit; et ecce scala stabilita super terram, cuius caput pertingebat ad caelum, et angeli Dei ascendebant et descendebant per illam. Et Dominus incumbebat super illam et dixit: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac, noli timere; terram in qua tu dormis super eam, tibi dabo eam et semini tuo. Et erit semen tuum sicut harena terrae et multiplicabitur supra mare et in africum et in aquilonem et ad orientem; et benedicentur in te omnes tribus terrae et in semine tuo. Et ecce ego sum tecum, custodiens te in omni via quacumque ibis, et reducam te in terram hanc, quia non te derelinquam donec faciam omnia quae tecum locutus sum 22. Ecce cui promissioni resistitis, ecce quam firmum testamentum irritum facitis! Dicit Dominus : Non te derelinquam donec faciam omnia quae tecum locutus sum, et vos contradicitis, dicentes ut vobis potius credamus quidquid criminis obicitis ignoto et ignaro orbi terrarum, Deo autem dicenti: Non relinquam donec faciam, non credamus.

Legite nobis.

6. 14. Legite nobis de Scripturis canonicis eos tradidisse divinos codices, quos nominatim accusatis. Legite tam aperta quam sunt ista, quae vobis de Genesi legimus. Non a vobis quaerimus quid lapis ille significet, quem Iacob sibi ad caput posuit cum dormiret, quid scala stabilita super terram, cuius caput pertingebat ad caelum, quid angeli Dei ascendentes et descendentes per illam. Requirant ista prudentiores atque doctiores et in populo pacato eloquantur, ubi non obstrepat improba contradictio, de obscuritate sacramenti et aenigmate lectionis armans impudentiam suam. Non desunt corda fidelium, quae commemoret Dominus ex Evangelio, ubi ait, cum vidisset Israelitam, in quo dolus non erat 23, quia Iacob, qui has vidit scalas, ipse dictus est Israel; non desunt ergo quos inde ipse commemoret Dominus. Ibi quippe ait: Videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis 24, id est super semen Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes. Sed haec non inculco recusantibus. Ecce quod audite: Erit semen tuum sicut harena terrae et multiplicabitur supra mare et in africum et in aquilonem et in orientem; et benedicentur in te omnes tribus terrae et in semine tuo 25. Date mihi hanc Ecclesiam, si apud vos est. Ostendite vos communicare omnibus gentibus, quas iam videmus in hoc semine benedici. Date hanc aut furore deposito accipite non a me, sed ab illo ipso in quo benedicuntur omnes gentes. Haec de primo legis libro commemorasse suffecerit; plura innotescent sine impia contentione et cum pia dilectione legentibus.

Multa et manifesta testimonia Prophetarum de Ecclesia futura in toto orbe terrarum.

7. 15. Quid in Prophetis? Quam multa et quam manifesta sunt testimonia Ecclesiae per omnes gentes toto terrarum orbe diffusae! Unde pauca commemorabo, plura relinquens otio diligentiae cum Dei timore legentibus. Accipiamus per os Isaiae sancti divina responsa et eius ora tamquam Dei oracula sciscitemur. Sileant humanarum contentionum animosa et perniciosa certamina. Inclinemus aurem verbo Dei, dicat Isaias ubi Ecclesiam sanctam Deo revelante praeviderit, ut in verbis futura dicentis iam nunc praesentia videamus: Repleta est, inquit, universa terra, ut cognoscant Dominum, ut aqua multa operiat mare. Et erit in illa die radix Iesse et qui exurget principum habere in nationes, in eum gentes sperabunt 26. Radicem Iesse Christum esse ex semine David secundum carnem natum nullus quoquo modo christianus ignorat, et si contentiosus est, cum Apostolo contendat, qui hoc testimonio in litteris suis utitur 27. Item dicit: Germinabit et florescet Israel et replebitur orbis terrarum fructu eius 28. Israel nempe filius fuit Isaac, nepos Abraham, cui promissum est quod in semine eius benedicerentur omnes gentes, quod semen Christum interpretatur Apostolus. Venit autem Christus ex semine Abraham per Isaac et per Israel et deinceps, sicut generationes ad ortum Christi pertinentes Evangelista contexit 29. Qui ergo vult contra disputare, contradicat Evangelio, neget ex semine Israel venisse Christum, ut possit negare quod Isaias dicit: Germinabit et florescet Israel et replebitur orbis terrarum fructu eius. Item dicit: Ego Deus primus et in his quae advenient ego sum. Viderunt gentes et timuerunt fines terrae 30. Hoc est quod alibi Scriptura dicit: Primus et novissimus 31, ut sit A et W, quae sunt litterae in signo Christi omnibus notae. Pro eo enim, quod ibi est novissimus, hic positum est: Et in his quae advenient ego sum. Huic ergo manifestationi contradicunt qui nolunt credere, immo qui nolunt iam videre compleri quod sequitur: Viderunt gentes et timuerunt fines terrae. Item paulo post: Iacob puer meus, suscipiam illum. Israel electus, suscepit eum anima mea. Dedi spiritum meum in illum: iudicium gentibus proferet. Non clamabit neque cessabit neque audietur foris vox eius. Harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet, sed cum veritate proferet iudicium. Refulgebit et non confringetur, donec ponat in terra iudicium, et in nomine eius gentes sperabunt 32. Hoc testimonium de Christo intellegendum et in Evangelio positum est 33. Qui audet contradicat: qui autem non audet, speret in eum cum gentibus et ab unitate gentium in eum sperantium non recedat aut si recesserat redeat, ne pereat.

Testimonia Isa 49 de Ecclesia diffundenda.

7. 16. Item dicit Isaias: Et nunc sic dicit Dominus: Qui finxit me in utero servum sibi, ut congregem Iacob et Israel ad eum. Appropinquabo illum et honorabor coram Domino et Deus meus erit mihi virtus. Et dixit mihi: Maximum tibi erit hoc, vocari te puerum meum, ut constituas tribus Iacob et prolem Israel convertas. Et posui te in testamentum generis, in lucem gentium, ut sis salus usque ad fines terrae 34. Et paulo post: Sic dicit, inquit, Dominus Israel: Tempore aptissimo exaudivi te et in die salutis adiuvi te 35. Certe ista verba cum commemorasset apostolus Paulus, non nisi in christianis ostendit impleri. Connexuit enim dicens: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis 36. Audiamus ergo quid Isaias adiungat: Dedi te, inquit, in testamentum gentium, ut incolas terram et possideas hereditatem deserti 37. Et interpositis deinde connectit et dicit: Ecce isti a longinquo venient, hi autem ab aquilone et mari, alii autem ex terra Persarum. Exulta, caelum, et in laetitia esto terra. Emittant montes iucunditatem, quoniam misertus est Deus populi sui et humiles populi sui allocutus est. Dixit autem Sion: Dereliquit me Dominus et Deus oblitus est mei. Numquid capiet oblivio mulierem filii sui vel potest fieri ut non misereatur foetus uteri sui? Nunc ecce etsi illam oblivio habebit, me tamen tui nullo modo oblivio capiet, dicit Dominus. Ecce super manus meas descripsi muros tuos, in conspectu etiam meo es in perpetuum et brevi aedificaberis ab his a quibus eversa es 38. Cum igitur per apostolicam vocem non sinamur hoc de populo Iudaeorum, sed de christianorum intellegere, quid intellecturi sumus in eo, quod ait hoc loco Isaias: Et brevi aedificaberis ab his a quibus eversa es, nisi reges terrae, qui primo persequebantur Ecclesiam, post adiuturos eam tanto ante praedictum? Sed quia multi eorum in suis iniquitatibus morituri erant, adiungit et dicit: Et qui desolaverunt te, discedent a te 39. Deinde quia omnes gentes adiungerentur Ecclesiae, sequitur et dicit: Circumspice ubique oculis tuis et vide universos. Vivo ego, dicit Dominus. Omnes hos indues te et dispones eos ut ornamentum novae nuptae, quoniam quae deserta fuerunt in te et corrupta et dilapsa, nunc in maxima arctura erunt per eos qui commorantur istic; longe a te efficiantur qui te transvorabant. Dicent enim in aures tuas filii tui quos amiseras: Angustia nobis est in isto loco; facito itaque nobis etiam nunc locum in quo commoremur. Tu vero dices in corde tuo: Quis generavit mihi istos, cum sciam esse me sine filiis et viduam? Quis ergo istos educavit mihi? Ego enim derelicta fui sola, hi autem mihi ubi erant? Sic dicit Dominus: Ecce tollam in nationes manus meas et in insulas signum meum et adducam filios tuos in sinu; filias etiam tuas super umeros portabunt, et erunt reges educatores vestri, quae autem principales sunt nutrices vestrae; super terram declinantes faciem deprecabuntur te et vestigia pedum tuorum elingent, et scies quoniam ego Dominus, nec erubesces. Et paulo post adiungit et dicit: Audite me, audite populus meus, reges quoque intendite mihi, quoniam lex a me prodiet et iudicium meum in lucem gentibus. Appropinquat mature iustitia mea et salutare meum proficiscetur et in brachio meo gentes salvantur 40. De hoc brachio Scripturas apostolicas consulamus. Cum enim apostolus Paulus de Iudaeorum infidelitate eiusdem prophetae testimonium posuisset, quod eis Christus non fuerit revelatus, hoc posuit: Quis credidit auditui nostro? Et brachium Domini cui revelatum est? 41 Deinde in consequentibus adiungit Isaias et dicit: Erumpant laetitia simul deserta Ierusalem, quoniam misertus est eius et eruit Ierusalem, et patefaciet Dominus brachium suum sanctum in conspectu universarum gentium, et videbunt omnes nationes usque ad ultima terrae salutem quae a Deo est 42. Quis tam surdus, quis tam demens, quis tam mente caecus his tam evidentibus testimoniis obloquatur, nisi qui nescit quid loquatur ?

Alia testimonia manifestiora: de sponso et sponsa.

7. 17. Sed ad manifestiora veniamus. Certe sacratissimas nuptias in Scripturis novimus sponsum et sponsam Christum et Ecclesiam. Utrumque describit Isaias, ne forte in eorum aliquo erremus, quod cui acciderit utrumque amittit, quia de hoc coniugio in sacramento dictum est, sicut testatur Apostolus: Erunt duo in carne una 43. Sic ergo prior ipse describitur. Post multa quae de illo ita dicit Isaias, ut et ipsi ommutescant Iudaei, ne longum sit omnia commemorare, hoc paululum advertite: peccata, inquit, eorum ipse portabit; ideo <ipse> hereditate possidebit multos et fortium partietur spolia. Propter quod tradita est in mortem anima eius et inter iniquos deputatus est et ipse peccata multorum sustinuit et propter iniquitates nostras traditus est 44. Haec de Domino nostro Iesu Christo tanto ante praedicta et prophetata fatemini. Hic ergo sponsus ut quid traditus est ad mortem, ut quid inter iniquos deputatus est? Tanta humilitate celsitudinis suae quid egit, quid adquisivit? Quis ita surdus est ut haec non audiat, quis ita obtunsus ut non intellegat, quis ita caecus ut non videat? Ideo, inquit, ipse hereditate possidebit multos et fortium partietur spolia. Propter quod tradita est in mortem anima eius et inter iniquos deputatus est. Quid est, haeretici, quod de paucitate gloriamini, si propterea Dominus noster Iesus Christus traditus est ad mortem, ut hereditate multos possideret? Et qui sunt hi multi vel quam late occupant terram? Quae sequuntur audiamus.

...procedat et Sponsa in verbis Isaiae.

7. 18. Praenuntiato sponso et expresso procedat et sponsa in verbis Isaiae. Legamus eam in veritate paginarum sanctarum et agnoscamus in orbe terrarum. Hoc testimonium de sancta Ecclesia praedictum etiam Paulus apostolus posuit; non est quo fugiat contentiosa tergiversatio haereticorum. Laetare, sterilis, inquit, quae non paris, erumpe et exclama quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet virum 45. Ubi est, inquam, quod de paucitate gloriamini? Nonne isti sunt multi, de quibus paulo ante dictum est: Ideo ipse hereditate possidebit multos? Nam quae est hereditas eius nisi Ecclesia eius? Multi, inquit, filii desertae magis quam eius quae habet virum, Synagogam scilicet Iudaeorum volens intellegi virum habentem, quoniam acceperat legem. Hinc iam potest diiudicari quod dicimus. Comparent isti multitudinem suam in Afris vel in Africa constitutam cum multitudine Iudaeorum per omnes terras quacumque dispersi sunt, et videant quam sint in illorum comparatione paucissimi. Quomodo ergo de se dictum assignabunt: Multi filii desertae magis quam eius quae habet virum? Rursus comparent multitudinem christianorum per omnes gentes quibus non communicant, et videant quam pauci sint in comparatione omnes Iudaei, et tandem aliquando intellegant in Ecclesia catholica toto orbe diffusa istam prophetiam esse completam: Multi filii desertae magis quam eius quae habet virum. Sed cui habenti virum haec deserta praelata fuerit in multitudine filiorum, sit obscurum, sit in aenigmate; hanc tamen esse Ecclesiam Christi, de qua dictum est: Multi filii desertae magis quam eius quae habet virum, quisquis contradicit, non mihi, sed Apostolo contradicit.

Ecclesia habet filios in toto terrarum orbe.

7. 19. Unde autem multos filios esset habitura, consequenter adiungit et ait: Dixit enim Dominus: Dilata locum tabernaculi tui et aularum tuarum, fige - noli parcere -, longos fac funiculos tuos et palos tuos confirma, adhuc in dextram et in sinistram extende. Et semen tuum gentes possidebit et civitates desertas inhabitabis. Ne timeas, quoniam praevalebis, neque verearis quod detestabilis fueris. Confusionem aeternam oblivisceris, ignominiae viduitatis tuae non eris memor. Quoniam ego Dominus qui facio te, Dominus nomen illi, et qui liberavit te Deus Israel universae terrae vocabitur 46. Ecce quo usque iussa est extendere funiculos, donec Deus eius Israel universae terrae vocetur. De illa quippe et ei dicitur alio loco per eundem prophetam: Propter Sion non tacebo et propter Ierusalem non quiescam, donec prodeat sicut lux iustitia mea. Salvatio autem mea sicut facula ardebit et videbunt omnes gentes iustitiam tuam et reges honorem tuum. Et vocabit te nomine tuo novo quod Dominus vocabit illud, et eris corona pulchritudinis in conspectu Domini et diadema regni in manu Dei tui, et iam non vocaberis derelicta et terra tua non vocabitur deserta. Tu enim vocaberis voluntas mea et terra tua orbis terrarum 47. Quid dici manifestius adhuc exigendum est? Ecce ex uno propheta quam multa, quam clara! et tamen resistitur et contradicitur non cuiquam homini, sed Spiritui Dei et evidentissimae veritati, et tamen ab eis, qui nomine christiano gloriari volunt, gloriae Christi ipsius invidetur, ne ista, quae tanto ante de illo praenuntiata sunt, credantur impleri, cum iam non praenuntiantur, sed ostenduntur, videntur, tenentur. Iam vero si de omnibus Prophetis Ecclesiae praesignatae, quam sicut legimus cernimus, testimonia colligere in hanc unam Epistolam velim, vereor, ne ipse videar iudicare pauca esse quae tam multa sunt, ut ex isto solo Isaia si omnia congregare vellem, modum debiti sermonis excederem.

Pauca verba de Psalmis.

8. 20. Iam ergo pauca de Psalmis audiamus tanto ante cantata et nunc iam compleri cum magno gaudio videamus. Et prius illud ipsum, quod Petilianus in epistula sua quo ore posuerit nescio, audiant et iudicent. Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam fines terrae 48. Quis enim christianus umquam dubitavit hoc de Christo esse praedictum, aut hanc hereditatem aliud quam Ecclesiam esse intellexit? Et quia bonos et malos intra eadem retia sacramentorum erat habitura: Reges eos, inquit, in virga ferrea, tamquam vas figuli conteres eos 49. Eadem quippe firma et inflexibili iustitia boni reguntur, mali conteruntur.

Gloria eius super omnem terram, quia Ecclesia est per omnem terram.

8. 21. Quis tam devius et absurdus est a divinis eloquiis, qui non ipsum Evangelium recognoscat, dum cantatur ille Psalmus ubi scriptum est: Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea et super vestimentum meum miserunt sortem 50, quando etiam cum hoc factum Evangelista narraret, huius testimonii memor fuit? Quid autem huius crucis pretio, quid tantae celsitudinis tanta humilitate, quid illo innocentissimo et divino sanguine comparatum est nisi quod illic in consequentibus dicitur: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium, quoniam Domini est regnum et ipse dominabitur gentium 51? Nonne Apostolus de praedicatoribus Novi Testamenti dictum exposuit quod scriptum est: In omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum 52? De quo alio nisi de Christo intellegitur: Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. Ex Sion species decoris eius 53? Cuius nisi Christi vox est: Dormivi conturbatus? Et unde conturbatus, sequitur et dicit: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum machaera acuta 54. Quorum nisi eorum qui clamaverunt: Crucifige, crucifige 55? Ut quid hoc totum? Cui bono, cui lucro? Audi quid sequatur: Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua 56. Ecce habes Christum in passione dormisse et resurrectione super caelos ascendisse. Et unde gloria eius super omnem terram, nisi quia Ecclesia eius per omnem terram? In his duabus sententiis brevissimis vos, haeretici, totum quod inter nos agitur interrogo. Exaltare, inquit, super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua: cur Dominum Christum exaltatum super caelos praedicatis et eius gloriae super omnem terram non communicatis?

Psalmus septuagesimus et primus loquitur de Christo et de Ecclesia.

8. 22. Psalmus septuagesimus et primus in Salomonem titulatur. Sed quia ita dicta sunt, quae in illum regem temporalem et postea graviter peccantem convenire non possunt, etiam contra ipsos Iudaeos de Christo esse praedicta invictissime defenduntur. Nullus autem hoc christianus negat; talia enim dicta sunt, de quibus dubitari non possit quod ad Christum pertineant. Ibi etiam dicuntur haec, ubi agnoscatur Ecclesia toto orbe diffusa omnibus etiam regibus Christo subiugatis. Et dominabitur, inquit, a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae 57. A flumine utique, ubi eum Spiritus Sanctus in columbae specie et vox de caelo manifestavit. Deinde sequitur: Coram illo decident Aethiopes et inimici eius terram lingent. Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent. Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei 58. Et paulo post: Et benedicentur in eo omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum. Benedictus Dominus Deus Israel, qui fecit mirabilia solus, et benedictum nomen gloriae eius in aeternum et in saeculum saeculi, et replebitur gloria eius omnis terra. Fiat, fiat 59. Ite nunc, Donatistae, et clamate: " Non fiat, non fiat ". Vicit vos Dei verbum dicens: Fiat, fiat. Ecce manifestata est in Psalmis Ecclesia toto orbe diffusa, super quam requiescit gloria regis eius. Unde et ipsa regina est sponsa eius, de qua ei dicitur in quadragesimo quarto Psalmo: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate 60, et ad eam ipsam exhortandam continuo divinus sermo dirigitur: Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui, quoniam concupivit rex speciem tuam. Quia ipse est Deus tuus 61. Attendite, unde coeperit alloqui sponsam Christi divina prophetia: Audi, inquit, filia, et vide. Vos autem nec audire vultis haec praedicta, nec videre completa, et tamen et auditis et videtis inviti. Audite ergo quid paulo post ei dicitur, audite hoc ex pagina divina quomodo praenuntietur et videte in omni terra quomodo compleatur. Pro patribus tuis, inquit, nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram 62. Quam multa praeteream de hac re testimonia Scripturarum, norunt qui legunt, et ego novi; sed onerare epistulam nolo cui responderi flagito.

Ergo: in V. T. commemorantur vera et manifesta dicta.

9. 23. Quid ad haec dicturi sunt, quae commemoravimus ex Lege et Prophetis et Psalmis de Christi Ecclesia quae toto orbe diffunditur, cui malunt repugnare perversi quam communicare correcti? Quid, inquam, dicturi sunt? Utrum haec falsa esse an obscura? Sed falsa esse non audent dicere; premuntur enim mole tantae auctoritatis. Haec ergo cum vera esse fateantur, impleri non posse contendunt; quasi aliud sit prophetiam crimine falsitatis arguere quam dicere quae praenuntiavit non posse compleri; hoc est enim dicere non esse prophetiam, sed potius pseudoprophetiam. Et cum quaeris ab eis, cur haec impleri non possint, respondent: " Quia homines nolunt. Cum arbitrio quippe libero - inquiunt -, homo creatus est, et si vult credit in Christum, si non vult non credit; si vult perseverat in eo quod credit, si non vult non perseverat. Et ideo cum coepisset per orbem terrarum crescere Ecclesia, noluerunt homines perseverare et defecit ex omnibus gentibus christiana religio excepta parte Donati ". Quasi vero nescierit Spiritus Dei futuras hominum voluntates: quis hoc insanissimus dixerit? Cur ergo non hoc potius praenuntiavit, quod de voluntatibus hominum sciebat futurum? Hoc enim modo, quo isti putant haec esse praedicta, quisquis voluerit potest esse propheta, ut, cum ea quae praedixerit impleta non fuerint, respondeat: " Homines noluerunt; libero enim arbitrio christiani sunt ". Hoc modo poterat aliquis prophetare Christum non in cruce passurum, sed gladio moriturum, ut, cum aliter factum esset, responderet: " Quid ego feci? Homines in libero arbitrio constituti noluerunt ei facere quod ego praedixeram, et hoc fecerunt quod ipsi voluerunt ". Iam cui non occurrat, quam multa isto modo poterant prophetari vel etiam possunt a quibuslibet hominibus? Quis enim dubitaverit quod Iudas Christum, si noluisset, non utique tradidisset, et Petrus, si noluisset, ter Dominum non negasset? Sed ideo fuit de istis certa praedictio, quia Deus etiam futuras praevidet voluntates.

Audiamus ipsius verbi vocem.

10. 24. Verumtamen quamquam haec et tardis cordibus 63 pateant, audiamus hinc et ipsius verbi vocem ore propriae carnis expressam. Certe cum post resurrectionem praeberet se etiam contrectandum atque palpandum manibus dubitantium discipulorum et cum accepisset coram illis et manducasset quod ei porrexerant, dixit eis: Isti sunt sermones quos locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quia oportebat adimpleri omnia scripta in Lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me 64. De quo autem nisi de illo scripta sunt, quae nos quoque commemoravimus ex Lege et Prophetis et Psalmis, sicut per singula demonstravi? Cum ergo ipse dicat qui Veritas 65 est: Oportebat adimpleri omnia, quomodo isti negant, nisi quia veritati inimici sunt? Si autem obscura esse adhuc dicunt, et hinc ipsum caput audiamus verissimum demonstratorem corporis sui. Cum enim dixisset: Quia oportebat adimpleri omnia scripta in Lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me, tamquam quaereremus, utrum in eo quod dixit de me illic intellegenda esset Ecclesia propter id quod scriptum est: Erunt duo in carne una 66, ut non solum de capite, verum etiam de corpore certa divina oracula teneremus, sequitur evangelista et dicit: Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas, et dixit illis: Quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die 67. Hic ipsum caput ostenditur, quod etiam se manibus discipulorum praebuit contrectandum. Vide quemadmodum de corpore adiungat, quod est Ecclesia, ut nos nec in sponso nec in sponsa errare permittat. Et praedicari, inquit, in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 68. Quid hac voce veracius, quid divinius, quid manifestius? Me piget eam commendare verbis meis, et haereticos non pudet eam oppugnare verbis suis.

Clariora sunt verba Christi de Ecclesia universali.

10. 25. Dicant ea testimonia, quae posui de Lege et Prophetis et Psalmis, obscura esse et figurate dicta etiam aliter posse intellegi - quamquam et in eis egerim, quantum potui, ut nec hoc audeant dicere -, sed ecce dicant: numquid et hoc obscure dictum aut aenigmatis velamento inumbratum est, quod ipse Christus dixit: Quia sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 69? Si obscurum est: Dormivi conturbatus, numquid obscurum est: Quia oportebat Christum pati 70? Si obscurum est: Exaltare super caelos, Deus 71, numquid obscurum est: Et resurgere tertia die? Item si obscurum est: Super omnem terram gloria tua 72, numquid obscurum est: Et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes? Si obscurum est: Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum 73, numquid obscurum est: Praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes? Sic enim terra vocata est a solis ortu usque ad occasum, quemadmodum ipse ait: Non veni vocare iustos, sed peccatores in paenitentiam. Si obscurum est: Ex Sion species decoris eius 74, numquid obscurum est: Incipientibus ab Ierusalem? Ipsa est enim Sion quae Ierusalem. Sed quid ad me? Dicant ea, quae posui de Lege et Prophetis et Psalmis, non pertinere ad haec verba Domini quae in Evangelio leguntur: non curo, non resisto. Certe tamen nisi in Lege et Prophetis et Psalmis hoc praedictum esset, sive in eis testimoniis quae ipse adhibui sive in aliis, nequaquam dixisset Dominus: Oportet adimpleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me 75, ac deinde aperto eorum sensu, ut intellegerent Scripturas, doceret ea ipsa, quae de illo scripta sunt in Lege et Prophetis et Psalmis, eo modo ut diceret: Quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 76. Non ego potuerim in Lege et Prophetis et Psalmis haec scripta cognoscere: ibi tamen hoc esse scriptum ille dicit qui Veritas est 77. Sed etsi haec ibi scripta esse non diceret, procul dubio sufficeret christianis quod Christus ipse dixisset, oportere praedicari in nomine suo paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. Sed dubitantes discipulos suos, quamvis conspecto et contrectato eius corpore, maiore documento Scripturarum voluit confirmare, quam quod se ipse visibilem atque palpabilem mortalium sensibus admovebat. Teneamus ergo Ecclesiam ex ore Domini designatam, unde coeptura et quousque perventura esset, coeptura scilicet ab Ierusalem et perventura in omnes gentes.

De omnium gentium Ecclesia incipiente ab Ierusalem.

10. 26. Hic iam quisquis dixerit Ierusalem non illam visibilem civitatem intellegendam, sed figurate positam, ut spirita liter accipiatur tota Ecclesia aeterna in caelis et ex parte in terris peregrina, potest dicere etiam illud figurate dictum: Quia oportebat Christum pati et resurgere tertia die 78, quod quisquis dixerit nec quoquo modo christianus habendus est. Sicut ergo illud proprie positum est, ita et quod adiunctum est de omnium gentium Ecclesia incipiente ab Ierusalem. Exposuit enim Dominus haec de se dicta esse in Lege et Prophetis et Psalmis, et utique ipsa expositio non potuit esse figurata; alioquin non esset expositio. Deinde cum Ierusalem figurate posita et spiritaliter intellecta universam Ecclesiam significet, quomodo universa Ecclesia incipit ab universa Ecclesia, tamquam Ierusalem incipiat ab Ierusalem? Manifestum est ergo proprie positum de illa civitate, unde etiam coepisse probatur Ecclesia, etiam atque etiam ipso manifestante et nullam insidiarum latebram calliditati haereticae relinquente. Sic enim sequitur et dicit: Et vos testes horum, et ego mitto promissionem meam super vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto 79. In qua utique civitate sedere eos iussit, quoadusque induerentur virtute ex alto, id est Sancto Spiritu, quem se missurum esse promiserat, ab ea civitate coepturam praedixit Ecclesiam. Si autem non eam putant esse Ierusalem, audiant quod sequitur: Produxit autem illos usque Bethaniam, et levavit manus suas et benedixit illos. Et factum est, cum benedixisset illos, discessit ab eis. Et ipsi reversi sunt cum gaudio magno in Ierusalem, et fuerunt semper in templo laudantes Deum 80. Ecce ubi ostenditur illa civitas in qua eos sedere iussit, donec induerentur virtute ex alto.

11. 27. Et hic quidem quot diebus cum eis fuerit, postea quam se vivum post passionem suam oculis eorum et manibus demonstravit, praetermissum est. Non autem tacetur in Actibus Apostolorum, ubi rursus eadem manifestatione verborum dominicorum futura per orbem terrarum praenuntiatur Ecclesia. Ubi nullus omnino dubitare permittatur, nisi qui de sanctarum Scripturarum fide dubitat, illam esse Ierusalem visibilem civitatem, unde coepit Ecclesia post Domini Iesu Christi resurrectionem et ascensionem, nec aliud eum voluisse ostendere nisi huius terrae loca unde illi daret initium, et quomodo eam per cuncta inde diffunderet. Sic enim scriptum est in Actibus Apostolorum: Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere, usque in diem quo Apostolos elegit per Spiritum Sanctum, mandans eis praedicare Evangelium; quibus et manifestavit se ipsum post passionem suam in multis signis, per dies quadraginta apparens eis et disputans de regno Dei; et cum conversaretur cum eis, praecepit eis ab Ierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem eius, quam audistis, inquit, ex ore meo: quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem Spiritu Sancto baptizabimini quem et accepturi estis non post multos hos dies. At illi quidem convenientes interrogaverunt eum dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel? Quibus respondens dixit: Non est vestrum scire tempora quae Pater posuit in sua potestate, sed accipietis virtutem Spiritus Sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram 81. Ecce et hic manifestatum est, unde coeptura et quo usque perventura esset Ecclesia.

Contra haec caeco furore latrare non possunt.

11. 28. Quid ad haec dicunt, qui christianos se superbissime dicunt et Christo apertissime contradicunt? Nos hanc Ecclesiam tenemus, contra istas divinas voces nullas humanas criminationes admittimus. Movet enim nos plurimum, quod Dominus noster, cui non credere sacrilegum et impium est, novissimis verbis suis, quae habuit in terra, haec primitivae Ecclesiae documenta salubria et novissima dereliquit. His enim dictis, mox ascendit in caelum, praemunire voluit aures nostras adversus eos, quos procedentibus temporibus exsurrecturos esse praedixerat et dicturos: Ecce hic est Christus, ecce illic 82, quibus ne crederemus ammonuit. Nec ulla nobis excusatio est, si crediderimus contra vocem pastoris nostri tam claram, tam apertam, tam manifestam, ut nemo vel obtunsus et tardus corde possit dicere: " Non intellexi ". Quis enim non intellegat: Sic oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 83? Quis non intellegat: Eritis mihi testes in Ierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram. His dictis elevatus est, et nubes suscepit eum et viderunt eum euntem in caelum 84? Quid hoc est, rogo? Cum verba novissima hominis morientis audiuntur ituri ad inferos, nemo eum dicit esse mentitum, et impius iudicatur heres qui forte illa contempserit. Quomodo ergo effugiemus iram Dei, si vel non credentes vel contemnentes reppulerimus verba novissima et unici Filii Dei et nostri Domini ac Salvatoris et ituri in caelum et inde prospecturi quis ea neglegat, quis observet, et inde venturi ut de omnibus iudicet? Habeo manifestissimam vocem pastoris mei commendantis mihi et sine ullis ambagibus exprimentis Ecclesiam. Mihi imputabo, si ab eius grege, quod est ipsa Ecclesia, per verba hominum seduci atque aberrare voluero, cum me praesertim admonuerit dicens: Quae sunt oves meae vocem meam audiunt et sequuntur me 85. Ecce vox eius clara et aperta. Hac audita qui eum non sequitur, quomodo eius ovem se dicere audebit? Nemo mihi dicat: " O quid dixit Donatus, o quid dixit Parmenianus aut Pontius aut quilibet illorum? ". Quia nec catholicis episcopis consentiendum est, sicubi forte falluntur, ut contra canonicas Dei Scripturas aliquid sentiant. Sed si custodito unitatis et caritatis vinculo in hoc incidunt, fiet in eis quod Apostolus ait: Et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit 86. Iam vero istae divinae voces de universa Ecclesia ita manifestae sunt, ut contra eas nisi haeretici animosa perversitate et caeco furore latrare non possint.

Testimonia ex Actis Apostolorum.

11. 29. Sed praedictam demonstravimus Ecclesiam in verbo Dei sponso eius, sive per Legem et Prophetas et Psalmos sive per os proprium, ab Ierusalem coepturam et perventuram usque ad terminos orbis terrae. Quomodo autem coeperit ab Ierusalem et in omnes gentes inde diffusa fructificet, in eodem verbo Dei etiam per Apostolos demonstratur, sicut scriptum est in Actibus Apostolorum, quod iam commemoravi, dixisse Dominum: Eritis mihi testes in Ierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram 87. Deinde sequitur: Haec cum dixisset, videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Et cum intuerentur in caelum eunte illo, ecce duo viri adstiterunt illis in veste candida, qui et dixerunt: Viri Galilaei, quid statis respicientes in caelum? Iste Iesus, qui assumptus est in caelum a vobis, sic veniet quemadmodum eum vidistis euntem in caelum. Tunc reversi sunt in Ierusalem a monte qui vocatur Elaeon, qui est iuxta Ierosolymam sabbati habens iter. Et cum introissent, ascenderunt in superiora ubi erant inhabitantes, Petrus et Ioannes, Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Iacobus Alphaei et Simon zelotes et Iudas Iacobi. Hi omnes erant adservientes unanimes orationi cum mulieribus et Maria quae fuit mater Iesu et fratribus eius. In his autem diebus surgens Petrus in medio discipulorum dixit; erat autem turba hominum circiter centum viginti 88. Deinde narratur Petro faciente sermonem, quemadmodum Mathias in locum Iudae traditoris Domini subrogatus sit, et post eius ordinationem sequitur Scriptura dicens: Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes simul in unum; et factus est repente de caelo sonus velut decurrentis Spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes, et visae sunt illis distributae linguae velut ignis; consedit autem super unumquemque eorum, et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui variis linguis prout Spiritus dabat pronuntiare eis. Erant autem inhabitantes in Ierusalem Iudaei viri et religiosi ex omni gente quae est sub caelo; cumque facta esset haec vox, convenit multitudo ac mente confusa est, quia audiebat unusquisque eorum sua lingua loquentes eos. Stupebant autem et mirabantur ad invicem dicentes: nonne omnes hi qui loquuntur Galilaei sunt? Et quomodo nos audivimus unusquisque propriam linguam in qua nati sumus? Parthi et Medi et Elamitae, et qui inhabitant Mesopotamiam Iudaei et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiamque et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae quae sunt ad Cyrenen, et qui advenerant Romani Iudaeique et advenae, Cretenses et Arabes, audiebant loquentes illos suis linguis magnalia Dei. Stupebant autem et haesitabant, ad invicem dicentes; Quidnam vult hoc esse? Alii vero irridebant eos dicentes: Quia musto repleti sunt isti. Stans vero Petrus cum undecim discipulis elevavit vocem suam et locutus est dicens: Viri Iudaei et universi qui habitatis Ierusalem, hoc vobis notum sit 89 et cetera quibus eos exhortabatur ad fidem. Quae cum terminasset, sequitur Scriptura ita narrans: His igitur auditis compuncti sunt corde, dicentes ad Petrum et ad Apostolos: Quid faciemus, viri fratres? Ostendite nobis. Petrus autem dixit ad eos: Paenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Iesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis gratiam Sancti Spiritus. Nobis est enim promissio et filiis nostris et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. Et aliis quidem verbis plurimis testificabatur eis dicens: Salvamini a generatione prava hac. Illi vero recepto verbo hoc crediderunt et baptizati sunt, et adiectae sunt in illa die animae circiter tria milia 90. Ecce quemadmodum coeptum est ab Ierusalem, inde itura Ecclesia per omnes linguas, quod etiam praesignatum in eis qui ibidem constituti accepto Spiritu Sancto linguis omnibus sunt locuti.

Quomodo per alias gentes Ecclesia ierit Acta testantur.

11. 30. Iam per alias gentes quemadmodum ierit, quod etiam ipse Petrus praedixerat ubi ait: Nobis est promissio et filiis nostris et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster 91, deinceps videamus. Narrantur enim consequenter ea quae tunc gesta sunt Ierosolymis usque ad passionem Stephani diaconi, ubi etiam Saulus commemoratur consentiens occisioni eius. Qua completa ita deinde narratur: Facta est autem in illa die persecutio magna in Ecclesia quae erat in Ierosolymis; omnesque dispersi sunt in regionibus Iudaeae et Samariae exceptis Apostolis qui remanserunt Ierosolymis 92. Videte quemadmodum deinceps impleatur quod per ordinem Dominus dixerat: Eritis mihi testes in Ierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram 93. Iam in Ierusalem factum erat; sequebatur in Iudaea et Samaria, propter quod illi dispersi sunt in regionibus Iudaeae et Samariae. Hoc enim de illis mox dicitur: At illi qui dispersi erant transeuntes per civitates et castella evangelizabant verbum Dei 94. Quia vero ierant et Apostoli audito quod recepisset Samaria verbum Dei, quando per impositionem manus eorum acceperunt Spiritum Sanctum, ita dicitur de Petro et Ioanne: Petrus autem et Ioannes testificati verbum Domini redibant Ierosolymam, multosque vicos Samaritanorum evangelizabant transeuntes 95. Deinde narratur de illo eunucho qui rediens ab Ierosolymis a Philippo baptizatus est, et de ipso Philippo dicitur: Angelus autem Domini rapuit Philippum ab eo et amplius non vidit eum eunuchus; ibat autem viam suam gaudens. Philippus autem inventus est venisse in Azotum, unde revertens evangelizabat per omnes civitates, usque dum veniret in Caesaream 96. Sic ergo invenitur et per Iudaeae et Samariae civitates praedicatum Evangelium. Restabat ergo ut praedicaretur ex ordine etiam per omnes gentes 97, sicut Dominus dixerat, usque in totam terram 98. Vocatur ergo Saulus de caelo, fit ex persecutore praedicator et dicit de illo Dominus ad Ananiam: Vade, quoniam vas electionis est mihi, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel magnificari; ego enim monstrabo ei quanta patietur propter nomen meum 99. Iam itaque tenemus Ecclesiam in Ierusalem et per totam Iudaeam et Samariam, unde apertissime paulo post dicitur: Ecclesiae quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebant pacem instructae et confirmatae in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebantur 100. Deinde paucis interpositis venitur ad eum locum, ubi Cornelius centurio credidit et cum suis baptizatus est qui omnes gentiles erant incircumcisi. Quod antequam fieret, Petrus vidit in assumptione mentis, cum oraret, caelum apertum et quattuor initiis ligatum vas quoddam tamquam linteum limpidum, in quo omne genus quadrupedum ac ferarum et volucrum caeli. Et facta est vox: " Petre, surge, macta et manduca ". Ait autem Petrus: " Domine, numquam manducavi omne commune et immundum ". Et vox rursus ad eum: " Quae Deus mundavit tu ne communia dixeris " 101. Quod autem per hoc visum gentes crediturae significatae sint, non opus est ut nos coniciamus; ipse quippe apostolus hoc exponit in illo vase sibi demonstratum. Cum enim ingressus esset domum ubi erat Cornelius et multi convenissent, dixit ad eos: Vos melius scitis quomodo abominandum sit viro Iudaeo iungi aut accedere ad alienigenam; sed mihi Deus ostendit nullum communem aut inquinatum dicere hominem 102. Ita exposuit illam vocem, quam de animalibus in illo linteo demonstratis audierat: Quae Deus mundavit tu ne communia dixeris 103. Iam cui non appareat illo vase significatum orbem terrarum cum omnibus gentibus? Unde etiam quattuor initiis erat alligatum propter notissimas quattuor orbis partes Orientem et Occidentem, Austrum et Aquilonem, quas saepissime Scriptura commendat. Iam vero Paulus missus ad gentes quae loca circumierit disseminans verbum Dei et natas confirmans ecclesias, longum est commemorare. Cui Iudaei cum restitissent Antiochiae, ipse et Barnabas dixerunt ad eos: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam reppulistis illud et indignos vos iudicastis vitae aeternae ecce convertimur ad gentes. Sic enim praecepit nobis Dominus: Posui te lumen gentibus, ut sis in salutem usque in extremum terrae 104. Et sequitur dicens: Audientes autem gentes perceperunt verbum Dei, et crediderunt quotquot erant destinati in vitam aeternam 105. Ecce et hic commemoratum est testimonium ex propheta Isaia quod et nos posuimus, ut sit salus usque in extremum terrae.

Ex seditione africana aliae Ecclesiae non pereunt.

12. 31. Ut ergo non commemorem gentes, quae post Apostolorum tempora crediderunt et accesserunt Ecclesiae, illae ipsae solae, quas in sanctis litteris, in Actibus et in Epistolis Apostolorum et in Apocalypsi Ioannis invenimus, quas utrique amplectimur et quibus utrique subdimur, dicant istae nobis quemadmodum Africana seditione perierint. Has enim accepimus non ex conciliis contendentium episcoporum, non ex disputationibus, non ex forensibus vel municipalibus Gestis, sed ex litteris sanctis canonicis. Antiochena Ecclesia, ubi primo appellati sunt discipuli christiani 106, quomodo potuit Afrorum perire criminibus? Quis tam vehemens africus tam longe potuit ablatam spargere pestilentiam, ubi nec nomina eorum, per quos ortum est vel de quibus ortum est hoc malum, nota esse potuerunt, Athenis, Iconio, Lystris? Quis delevit Ecclesias apostolico labore fundatas? In extremis Epistolae ad Romanos dicit idem Apostolus doctor gentium: Audacius autem scripsi vobis ex parte, tamquam commemorans vos propter gratiam quae data est mihi a Deo, ut minister sim Christi Iesu in gentibus, consecrans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium acceptabilis, sanctificata in Spiritu Sancto. Habeo ergo gloriam in Christo Iesu ad Deum; non enim audeo quicquam eorum loqui quorum non perfecerit Christus per me in obedientiam gentium, verbo et opere, in potestate signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti; ita ut ego ab Ierusalem et in circuitu usque in Illyricum repleverim Evangelium Christi 107. Quaerite, Donatistae, si nescitis, quaerite ab Ierusalem per terrena itinera in circuitu usque in Illyricum quot mansiones sint: si tot Ecclesias computemus, dicite quemadmodum per Africanas contentiones perire potuerunt. Ad Corinthios, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Thessalonicenses, ad Colossenses vos solas Apostoli epistulas in lectione, nos autem et epistulas in lectione ac fide et ipsas Ecclesias in communione retinemus. Iam vero Galatia non una Ecclesia est, sed in ea regione innumerabiles. Corinthios autem videte quemadmodum salutaverit: Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei et Timotheus frater Ecclesiae Dei quae est Corinthi cum sanctis omnibus qui sunt in universa Achaia 108. Quot putatis esse Ecclesias in universa Achaia? Fortasse ubi sit Achaia nescitis et de tam incognita provincia tanta caecitate iudicatis, ut eam criminibus Afrorum perisse dicatis. Nonne plena sunt florentissimis Ecclesiis omnia loca quae Petrus nominat, Pontus, Cappadocia, Asia et Bithynia 109? Quid? Ioannes quibus scripsit, Smyrnae, Pergami, Sardis, Thyatirae, Philadelphiae, Laodiciae, quae sunt Ecclesiae 110 - iam enim Ephesum commemoravimus -, dicat mihi aliquis vestrum ubi sint, quantum ab invicem distent. Fortasse modo id quaeritis vel legendo vel audiendo cognoscere. Cognoscite ergo etiam quam longe ab Africa remotae sunt, et dicite nobis, cur eas omnino vobis incognitas et in apostolicis litteris manifestatas tam sacrilega temeritate accusetis et tanta dementia criminibus Afrorum perisse dicatis. Postremo quid de illis in sanctis canonicis Libris scriptum est scio, quid de illis vos dicatis nescio. Certe, sicut nos eas legimus Ecclesias Christi ex codicibus quos et vos veneramini, sic et vos ex codicibus quos et nos veneramur quemadmodum perierint legite nobis. An placet vobis, ut contra ecclesias, quae membra sunt unius Ecclesiae toto orbe diffusae, quas nobis per Scripturas suas Sanctus Spiritus commendavit et tradidit, undelibet prolata quaelibet hominum maledicta credamus? Hoc quidem vobis placet, sed nobis non placet. Quibus autem iustius placeat et vos videtis, sed victi animositate non vultis vinci veritate. Ecce sunt Scripturae Dei, ecce sunt in eis Ecclesiae et universali totius orbis nomine et nominatim designatae et expressae. Quid maiores vestri collegis suis obiecerint nescierunt, quales ea causa iudices habuerit nescierunt: quomodo ergo perierunt? Ecce sunt Scripturae quibus credo, ecce sunt Ecclesiae quibus communico: ubi tibi lego nomina earum, ibi mihi lege crimina earum.

Evangelizzata est per Paulum Ecclesia futura.

12. 32. Si autem aliunde clamas vel recitas, nos post vocem pastoris nostri per ora Prophetarum, per os proprium, per ora Evangelistarum nobis apertissime declaratam vocem vestram non admittimus, non credimus, non accipimus. Quae sunt oves meae, inquit pastor caelestis, vocem meam audiunt et sequuntur me 111. Vox eius de Ecclesia non est obscura. Quisquis ab eius grege errare non vult, hanc audiat, hanc sequatur. Fidelissimus dispensator eius 112, Doctor gentium in fide et veritate 113, quia ipse in eo loquebatur, haec dicit: Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratia Christi in aliud Evangelium, quod non est aliud; nisi aliqui sunt conturbantes vos et volentes convertere Evangelium Christi. Sed licet si nos aut angelus de caelo vobis evangelizaverit praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Sicut praediximus, et nunc iterum dico, si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit 114. Evangelizata est nobis Ecclesia per totum orbem terrarum futura. Hoc in Lege et Prophetis et Psalmis esse praenuntiatum ipse Dominus testificatus est, qui eam coepturam ab Ierusalem et per omnes gentes permanaturam esse praedixit, testes sibi futuros in Ierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram, cum iam in caelum ascenderet, praenuntiavit. Haec verba facta secuta sunt: quomodo coeptum sit ab Ierusalem et deinde processum in Iudaeam et Samariam et inde in totam terram, ubi adhuc crescit Ecclesia, donec usque in finem etiam reliquas gentes ubi adhuc non est obtineat, Scripturis sanctis testibus consequenter ostenditur. Quisquis aliud evangelizaverit, anathema sit.

13. 32. Aliud autem evangelizat, qui perisse de cetero mundo Ecclesiam et in parte Donati in sola Africa remansisse dicit. Ergo anathema sit: aut legat mihi hoc in Scripturis sanctis et non sit anathema.

Ad nihil valet A. T. exempla commemorare.

13. 33. " Lego ", inquit. " Nam Enoch unus inter omnes homines placuit Deo et translatus est 115 et postea toto mundo aquarum inundatione deleto solus Noe cum coniuge et filiis et nuribus suis in arca meruit liberari 116 ". Adiungunt etiam de Loth, quod solus cum filiabus de Sodomis liberatus sit 117, de ipso quoque Abraham et Isaac et Iacob, quod pauci fuerint Deo placentes in terra idolis et daemonibus dedita. Postremo iam multiplicato populo Israel, iam temporibus regum in terra promissionis, quae fuerat omnibus duodecim tribubus distributa, commemorant decem tribus divisas et traditas servo Salomonis, duas autem remansisse filio Salomonis ad regnum quod erat Ierusalem 118. " Sic et nunc - inquiunt - totus mundus apostatavit, nos autem tamquam duae illae tribus in templo Dei, hoc est in Ecclesia, remansimus. Dominum etiam Iesum Christum cum plurimi discipuli sequerentur, septuaginta duobus apostatantibus soli cum illo duodecim remanserunt ". His atque huiusmodi exemplis haeretici suam paucitatem commendare conantur et in sanctis Ecclesiae multitudinem toto orbe diffusam blasphemare non cessant. Sed quaero ab eis, si, quod absit, nollem credere vera esse ista ipsa quae ab eis commemorantur exempla, unde me convincerent. Nonne de Scripturis sanctis, ubi leguntur tanta manifestatione, ut quisquis illas litteras in fidem recipit non possit nisi et ista verissima confiteri? Porro si haec exempla ideo cogerer credere vera esse, quia ibi scripta sunt, ubi non possum dicere falsa esse quae scripta sunt, cur non et ipsi de Ecclesia toto orbe diffusa eisdem Scripturis credunt? Ecce nos illa omnia credimus. Credant et ipsi quod ait Dominus: Praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 119, credant quod ascensurus in caelum novissime dixit: Eritis mihi testes in Ierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram 120. Et illa et ista vera esse credantur, et nulla inter nos contentio remanebit, quia nec illis veris ista nec istis veris illa impediuntur. " Et ista

- inquiunt - credimus et completa esse confitemur, sed postea orbis terrarum apostatavit et sola remansit Donati communio ". Haec nobis legant, sicut legunt de Enoch, de Noe et de Abraham, Isaac et Iacob et de illis duabus tribubus, quae decem separatis reliquae factae sunt, et de duodecim Apostolis, qui ceteris apostatantibus remanserunt. Et hoc similiter legant, et nihil resistimus. Si autem non ea de Scripturis sanctis legunt, sed suis contentionibus persuadere conantur, credo illa quae in Scripturis sanctis leguntur, non credo ista quae ab haereticis vanis dicuntur. Sed quia se duabus illis tribubus, quae cum Salomonis filio remanserunt, comparandos putant, legant, et eos hoc elegisse paenitebit. Sic enim commemorantur in Scripturis ipsi duo populi: pars quae erat ad Ierusalem Iuda nominatur, illa vero alia, quae cum servo Salomonis in ampliore numero segregata est, Israel vocatur 121. Legant quae dicant Prophetae de utrisque, quemadmodum peiorem dicant Iudam quam Israel, ita ut iustificatam dicant aversatricem Israel peccatis praevaricatricis Iudae 122, id est tam gravia esse peccata huius, ut in eius comparatione illa iusta dicenda sit. Nec huius tamen nec illius peccata obfuerunt aliquid iustis, qui et hic et illic fuisse inveniuntur. Nam et in illa parte, quam pro exemplo perditionis ponunt, id est in Israel, fuerunt sancti Prophetae. Ibi erat ille memorabilis Helias, ut de aliis taceam, cui etiam dictum est: Reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genua ante Baal 123. Ideo nequaquam pars illa populi tamquam haeresis fuisse deputanda est. Deus enim easdem tribus iusserat separari, non ut religio, sed ut regnum divideretur et hoc modo vindicaretur in regnum Iuda. Deus autem numquam iubet schisma vel haeresim fieri. Neque enim quia et in orbe terrarum plerumque regna dividuntur, ideo et unitas christiana dividitur, cum in utraque parte catholica inveniatur Ecclesia.

Desinant talia proferre.

13. 34. Hoc ideo de Iuda et Israel commemorandum arbitratus sum, maxime ut admoneantur isti non obesse iustis in medio impiorum constitutis, quidquid in ipsos populos propter impiorum multitudinem dicitur, ut desinant colligere testimonia, quaecumque sive per prophetas sive per os Domini sive per evangelistas in zizania vel paleam orbis terrarum dicta inveniuntur. Plerumque enim sermo divinus impias turbas Ecclesiae, quae nec in Ecclesia deputantur, tamen propter sacramenta, quae cum sanctis communiter habent, quia inest in eis quaedam forma pietatis cuius virtutem negant, sicut ait Apostolus: Habentes formam pietatis virtutem autem eius abnegantes 124, sic redarguit, tamquam omnes tales sint et nullus bonus omnino remanserit. Inde quippe admonemur in suo quodam numero eos dici omnes, id est omnes filios gehennae, quo eos Deus pertinere praescivit. Isti ergo vel imperite vel fallaciter agentes colligunt de Scripturis talia, quae vel in malos bonis usque in finem permixtos vel de vastatione prioris populi Iudaeorum dicta reperiuntur, et volunt ea detorquere in Ecclesiam Dei, ut tamquam defecisse ac perisse de toto orbe videatur. Desinant ergo talia proferre, si respondere huic Epistolae volunt. Neque enim nos ita dicimus per totum orbem diffundi Ecclesiam, ut in sacramentis eius solos bonos esse dicamus ac non etiam malos et eos multo plures, ut in eorum comparatione pauci sint, cum per se ipsos ingentem numerum faciant.

Habemus innumerabilia testimonia de commixtione malorum et bonorum.

14. 35. Habemus innumerabilia testimonia et de commixtione malorum cum bonis in eadem communione sacramenti, sicut Iudas ab initio malus inter bonos undecim conversatus est, et de bonorum paucitate propter malorum plurium comparationem et rursus de bonorum multitudine per se ipsam considerata. Ex quibus, ne longum faciam, pauca commemoro. Est in Canticis canticorum, quod de sancta Ecclesia dictum omnis christianus agnoscit: Sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum 125. Unde appellat spinas nisi propter malignitatem morum, et easdem unde filias nisi propter communionem sacramentorum? Videt etiam Ezechiel signatos quosdam, ne cum malis pariter interirent, de quibus ei dicitur: Qui gemunt et maerent peccata et iniquitates populi mei quae fiunt in medio eorum 126. Populum suum non diceret, quem solis illis illaesis perire mox iubet, nisi eum populum qui eius sacramenta gestabat. Dicit et Dominus de superseminatis zizaniis: Sinite utraque crescere usque ad messem 127, id est triticum et zizania, et ipse interpretatur messem finem esse saeculi, agrum vero, ubi utrumque seminatum est, mundum esse. Oportet itaque usque in finem saeculi crescere utrumque per mundum. Unde iam non permittuntur isti suspicari aut asserere quod dicunt, defecisse omnes bonos de mundo, ut in sola parte Donati remanerent. Conantur enim contra apertissimam sententiam Domini dicentis: Ager est mundus, et: Sinite utraque crescere usque ad messem, et: Messis est finis saeculi 128. Est <et> alia similitudo apertissima de commixtione bonorum et malorum intra eamdem sacramentorum communionem et conexionem, quam Dominus ipse et ponit et exponit: Simile est, inquit, regnum caelorum sagenae missae in mare, quae congregat omnia genera piscium; cum autem esset impleta, eduxerunt eam ad litus et sedentes elegerunt optimos in vasa sua, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi: exient angeli et separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in fornacem ignis; ibi erit fletus et stridor dentium 129. Nulla ergo malorum commixtio terret bonos, ut propterea velint tamquam retia rumpere et a congregatione unitatis exire, ne homines non pertinentes ad regnum caelorum in sacramentorum consortio patiantur, quandoquidem, cum ad litus, id est ad finem saeculi, ventum fuerit, fiet debita separatio non humana temeritate, sed divino iudicio.

Non contradicitur promissis Dei.

14. 36. De paucitate autem bonorum ipse Dominus apertissime dicit: Intrate per angustam portam. Quam lata et spatiosa via est quae ducit ad interitum, et multi sunt qui pergunt per illam; quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui ingrediuntur per illam 130. Istos paucos Donatistae se putant esse et ideo dicunt perisse orbem terrarum, se autem in hac paucitate quam laudavit Dominus remansisse. Qui quando comparantur cum eis, longe pauciores Rogatistas aut Maximianistas obicimus qui se ab eis separaverunt, si existimant sibi de paucitate esse gloriandum. Verumtamen hanc paucitatem in comparatione multitudinis malorum esse a Domino commendatam, multitudinem autem bonorum, cum per se ipsa consideratur, non tacuisse Scripturas, legant et videant quam plura testimonia reperiantur. Unde enim ipsum semen Abrahae sicut stellae caeli et sicut arena maris promittitur 131 nisi propter innumeram multitudinem, cum dicat Apostolus ideo dictum esse: In Isaac vocabitur tibi semen, quia non filii carnis, sed filii promissionis deputantur in semen 132? Unde: Multi filii desertae magis quam eius quae habet virum 133? Unde: Multi ab Oriente et Occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; filii autem regni ibunt in tenebras exteriores 134, hoc est impii Iudaei? Unde dicit Apostolus: Ut mundaret, inquit, nos sibi populum abundantem, aemulatorem bonorum operum 135? Unde Apocalypsis milia milium dicit esse sanctorum Ecclesiae filiorum 136? Ecce ipsi dicuntur multi qui dicuntur et pauci. Quare, nisi multi per se ipsos considerati, pauci autem in comparatione iniquorum?

Cavenda est calliditas haereticorum.

15. 37. " De nobis - inquiunt - dictum est: Erunt primi qui erant novissimi 137. Ad Africam enim Evangelium postmodum venit et ideo nusquam litterarum apostolicarum scriptum est Africam credidisse. De orientalibus autem et ceteris gentibus, quae in sanctis Libris commemorantur fidem recepisse christianam, dictum est: Erunt novissimi qui erant primi, quia recessuri erant a fide ". Nonne ista est haereticorum cavenda calliditas, volentium convertere verba Dei a veritate propter quam dicta sunt ad perversitatem in qua ipsi sunt? Cur enim hoc non potius de Iudaeis intellegimus, qui novissimi facti sunt cum fuissent primi, et de christianis ex gentibus, qui primi facti sunt cum fuissent novissimi? Quem intellectum si aliquo certiore documento probare non possem, sufficere debuit bene iudicanti auditori, quod invenerim exitum in his verbis, unde istos appareat nihil pro se attulisse tamquam certum, ut dubitari non possit, quia, etsi non essent Iudaei et gentes de quibus hoc dictum intellegerem, nonnullae barbarae nationes etiam post Africam crediderunt, unde certum sit Africam in ordine credendi non esse novissimam. Huc accedit, quod ipse Dominus de quibus hoc dixisset exposuit et ora calumniatorum oppilavit. Loquens enim Iudaeis, qui ei dicturi sunt: In plateis nostris docuisti: Cum videritis, inquit, Abraham et Isaac et Iacob et omnes Prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. Et venient ab Oriente et Occidente et Aquilone et Austro, et accumbent in regno Dei. Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi 138. Hic certe quid contradicatur non invenitur.

Donatistae opponunt verba Domini de apostasia.

15. 38. Item dicunt de apostasia orbis terrarum dictum esse quod ait Dominus: Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra? 139 Quod nos intellegimus dictum vel propter ipsam fidei perfectionem, quae ita difficilis est in hominibus, ut in ipsis quoque admirabilibus sanctis, sicut in ipso Moyse, inveniatur aliquid ubi trepidaverint vel trepidare potuerint, vel propter illam iniquorum abundantiam et paucitatem bonorum, de qua satis diximus. Propterea enim tamquam dubitans hoc Dominus dixit. Neque enim ait: " Veniens Filius hominis non inveniet fidem in terra ", sed: Putas inveniet fidem in terra? 140 Cui utique cuncta scienti et praescienti de aliqua re dubitare non convenit, sed illius dubitatio nostram dubitationem figuravit, quia propter multa scandala circa finem saeculi pullulantia hoc erat quandoque infirmitas humana dictura. Unde in Psalmis dicitur: Dormitavit anima mea prae taedio; confirma me in verbis tuis 141. Quare: Dormitavit anima mea prae taedio, nisi propter illud quod Dominus ait: Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum 142? Et quare: Confirma me in verbis tuis, nisi propter id quod sequitur: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 143? Sunt ergo per totum mundum, in quibus quoniam abundat iniquitas, refrigescet caritas multorum, et sunt rursus per totum mundum, qui perseverando usque in finem salvi erunt, quia sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem, et: Messis est finis saeculi, ager autem mundus 144. Cuius humanae infirmitatis est etiam illa vox: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum 145. Et inter hos tamen est unum cor et una in Deum anima fidelium clamans: Salvum me fac, Domine. Quia enim sic unus est iste homo qui dicit: Salvum me fac, Domine, ut ex multis constet, paulo post in eodem psalmo dicitur: Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus 146. Et rursus paulo post plurali numero dicitur: Tu vero servabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum 147. Qua generatione, nisi de qua superius dictum est: Defecit sanctus et diminutae sunt veritates a filiis hominum 148? Sed utrumque hoc genus per totum mundum usque in finem, quia sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem, et: Ager est mundus, messis finis saeculi 149. Ipse enim unus homo, quod est corpus Christi ex multis constans, tamquam Enoch Deo placens transferetur et tamquam Loth de Sodomis et tamquam Noe de diluvio liberabitur 150. In ipso est miseria inopum et gemitus pauperum, quia eius anima dormitat a taedio, cum se petit confirmari in verbis Dei. In eo autem Psalmo dicit unde sit ipsum taedium: Taedium, inquit, detinuit me a peccatoribus relinquentibus legem tuam 151. Ipse item clamat, cum eodem taedio cor eius angitur; sed videant unde clamat: A finibus terrae, inquit, ad te exclamavi, dum angeretur cor meum 152. Ipse persecutionem vere pro iustitia patitur, non solum si tormentis corporalibus patiatur - hoc enim non semper -, sed quod semper, quamdiu transeat iniquitas, patitur cruciatus videlicet cordis, cum eum taedium detinet a peccatoribus relinquentibus legem Dei. Neque enim nullam persecutionem Loth in Sodomis patiebatur, ubi tamen ei habitanti nullus per corporales poenas molestus fuit, sed aspectu et auditu iustus inhabitans animam iustam iniquis aliorum factionibus cruciabat 153. De hoc dicit Apostolus: Sed et omnes qui volunt pie vivere in Christo persecutionem patientur 154. De illis autem qui relinquunt legem Dei - de quibus dicit idem ipsum corpus Christi: Vidi insensatos et tabescebam -: Mali autem, inquit, et facinorosi proficient in peius, ipsi errantes et alios in errorem mittentes 155. Sed utrumque hoc genus per totum mundum usque in finem, quia sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem: ager autem est mundus, messis finis saeculi 156.

Respuitur interpretatio Lc 18, 8.

15. 39. Verumtamen istos miror non attendere quid dicant, cum velut pro se commemorant quod ait Dominus: Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra? 157 quasi Africa non sit terra. Si enim hoc ita dixit tamquam omnino in nullis inventurus fidem, aut de quadam terra dixit et incertum est de qua dixerit, aut de tota terra dixit et non inveniunt quomodo de Africa non dixerit. Sane videant, ne forte consequentibus verbis tales tetigerit quales isti sunt. Cum enim dixisset: Filius hominis putas inveniet fidem in terra? credo quia poterat quibusdam superbis haereticis, qui in aliqua parte terrarum se ab orbis unitate separaverunt, ascendere in cor vana et inflata cogitatio, quod ipsi essent iusti deficientibus et pereuntibus a fide ceteris gentibus per quas Ecclesiae communio dilatatur, continuo secutus evangelista: Dixit autem, inquit, et ad quosdam, qui sibi iusti videbantur et spernebant ceteros, similitudinem istam 158, et sequitur de illis duobus in templo orantibus, Pharisaeo et publicano, in quibus duobus figurantur superba gloriatio bonorum operum et humilis confessio peccatorum. Desinant ergo isti, si respondere huic epistulae parant, ea testimonia commemorare, quae nos cum ipsis clamamus vel in perditionem Iudaeorum vel in zizania sive paleam sive malos pisces totius mundi, et sicut nos manifestissimis testimoniis asseruimus Ecclesiam toto orbe diffusam, sic et ipsi manifestum aliquid proferant, unde ostendant esse praedictum ceteris gentibus a fide Christi pereuntibus solam Africam remansuram et quocumque episcopi ex Africa mitterentur.

Ecclesia non est in sola meridiana.

16. 40. " Scriptum est - inquiunt - in Canticis canticorum sponsa, id est Ecclesia, dicente ad sponsum: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie 159 ". Hoc est unicum testimonium quod pro se isti resonare arbitrantur, eo quod Africa in meridiana orbis parte sit constituta. Unde primum quaero quomodo Christum interroget Ecclesia, ut annuntiet ei ubi sit Ecclesia; neque enim duae, sed una est. Aut ipsi ostendant, quoniam non negant haec verba Ecclesiam dicere Christo, quae sit Ecclesia quae interrogat et quae sit Ecclesia de qua interrogat. Quaerit enim quo veniat ad sponsum suum et dicit ei: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie. Iam ista Ecclesia est quae loquitur et quaerit, ubi sit Ecclesia in meridie. Neque enim interrogat: Ubi pascis, ubi cubas, et ei respondetur: In meridie, tamquam sponsus respondeat: In meridie pasco, in meridie cubo, sed omnia ista verba ad interrogationem pertinent: Ubi pascis, ubi cubas in meridie? Adhuc enim ipsa dicit: Ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum 160. Iam vero ille respondet: Nisi cognoveris temet ipsam, o decora inter mulieres 161 et cetera. Non ergo his verbis ostenditur in sola parte meridiana esse Ecclesia, sed <et> in aliis mundi partibus constituta. Interrogat fortasse quid ad eius communionem pertineat in meridie, id est ubi sponsus eius pascat et cubet in meridie, quia suos pascit et in suis cubat. Veniunt enim quaedam membra eius, id est boni fideles, ex partibus transmarinis in Africam et, cum audierint esse hic partem Donati, timentes ne incidant in manus alicuius rebaptizatoris, invocant Christum orantes et dicentes: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie, id est qui sint meridies ubi tu pascis et cubas, id est qui habent caritatem et non dividunt unitatem. Et vide quid adiungat: Ne forte fiam velut operta super greges sodalium tuorum, id est ne forte velut latens et incognita et non revelata - hoc est enim operta - fiam non super gregem tuum, sed super greges sodalium tuorum, qui cum primo tecum essent extra colligere voluerunt non tuum gregem, sed suos greges, nec audierunt te dicentem: Qui mecum non colligit spargit 162; nec quod Petro dixisti: Pasce oves meas 163, non: " Oves tuas ". Non est autem ista operta, quia non est sub modio sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt 164 - et de illa dictum est: Non potest civitas abscondi super montem constituta 165 -, sed Donatistis velut operta est, qui audiunt tam lucida et manifesta testimonia, quae illam toto orbe demonstrant, et malunt clausis oculis offendere in montem quam in eum ascendere, qui cum esset lapis praecisus de monte sine manibus, crevit et factus est mons ingens et implevit universam terram 166.

In parte meridiana potius Aegyptus invenitur.

16. 41. Potest et alio modo intellegi: Ubi pascis, ubi cubas in meridie. Ipsius enim vox est in Psalmis ex persona Moysi famuli Dei: Dexteram tuam notam fac mihi et eruditos corde in sapientiam 167; in illis enim meridies dicitur propter ingentem sapientiae lucem et ingentem caritatis ardorem. Unde quemdam cum exhortaretur Spiritus Dei ad bona opera per Prophetam, hoc illi etiam promittit: Et tenebrae tuae sicut meridies erunt 168. Sed si aliquis mundi locus intellegendus esset quod dictum est in meridie, tamen ipsa verba, sicut dixi, quae omnia unam faciunt interrogationem, nullo modo permitterent quemquam ad suum sensum istam detorquere sententiam; et si tamquam quaerenti, ubi pasceret et ubi cubaret, de terreno loco responderetur: In meridie, non continuo Africam accipere deberemus. Africa enim in parte quidem meridiana mundi est, sed ad africum, non ad austrum, ubi vere meridies est. Ibi enim sol facit medium diem, sub qua caeli plaga potius Aegyptus invenitur. Si ergo sponsus ab sponsa tamquam de loco familiarius dilecto et cubili quodam suo secreto interrogatus responderet esse in meridie, multo probabilius Ecclesia catholica in his membris suis hoc agnosceret, quae sunt in Aegypto in milibus servorum Dei, qui per heremum sancta societate vivunt, perfectionem praecepti evangelici studentes tenere quo dictum est: Vis esse perfectus? Vade vende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelis; et veni, sequere me 169. Quanto enim melius ibi secretius pascere et cubare, id est requiescere, Filius Dei diceretur quam in turbis inquietis furiosorum Circumcellionum, quod malum Africae proprium est! Nam de Aegypto ita Isaias prophetat: Illo die erit altare Domini in regione Aegyptiorum et titulus ad fines eorum Domino, et erit in signum in aeternum Domino in regione Aegyptiorum, quoniam clamabunt ad Dominum adversus eos qui eis pressuram faciebant, et mittet illis Dominus hominem qui salvos eos faciet, iudicans servabit eos. Et cognitus erit Dominus Aegyptiis, et timebunt Aegyptii Dominum in illo die et facient sacrificia et vota promittent Domino et reddent. Et feriet Dominus Aegyptios plaga et sanabit eos sua misericordia et convertentur ad Dominum et exaudiet illos et sanabit illos 170. Quid ad haec dicunt? Quare non communicant Ecclesiae quae praedicta est Aegyptiorum? Aut si praefiguratione prophetica Aegyptus mundum significat, quare non communicant Ecclesiae orbis terrarum?

Ecclesia non incipit a Carthagine.

16. 42. Proinde perscrutentur Scripturas et contra tam multa testimonia, quibus ostenditur Ecclesia Christi toto terrarum orbe diffundi, vel unum proferant tam certum et tam manifestum quam illa sunt, quo demonstrent Ecclesiam Christi perisse de ceteris gentibus et in sola Africa remansisse tamquam ab alio initio, non ab Ierusalem, sed a Carthagine, ubi primo episcopum contra episcopum levaverunt. Si autem velimus intellegere Donatum principem Tyri, quia Tyria Carthago cognominata est, quae in eum per Ezechielem prophetantur? Ubi eum maxime designat quod ei dicitur: Ostendam tibi quia homo es et non Deus 171. Isti enim de huius magis quam de Dei nomine gloriantur, et cum solus Deus sine peccato sit et sacerdos ille qui interpellat pro nobis 172, quia et de ipso dictum est: Qui est super omnia Deus benedictus in saecula 173, isti Donati imitatores ita se volunt sine peccato videri, ut etiam iustificatores hominum se asserant et suum oleum quod non sit oleum peccatoris 174. Merito dicitur principi Tyri: Dixisti: Deus sum, es autem homo et non Deus 175, cui etiam dicitur: Numquid tu melior quam Daniel? 176 Confitetur enim Daniel peccata sua et peccata populi sui 177, isti autem pertinentes ad principem Tyri ideo se dicunt orantes audiri pro peccatis populi, quia ipsi sine peccato sunt. Merito dicitur principi Tyri: Numquid tu melior quam Daniel? 178 Ecce nos possumus invenire aliquid proprium, et hoc maximum malum a capite Africae, id est a Carthagine, exortum - norunt enim homines quam congruenter Tyrus pro Carthagine accipitur -, et tamen non agimus talibus. Fortassis enim aliquid aliud significet Tyrus: quanto magis meridies, cum et ipsa verba ad alium cogant intellectum!

Ecclesia non permansit in sola Africa.

16. 43. Sed quam non permittantur saltem quaerere aliquid, quo probent esse praedictum deficientibus a fide christiana ceteris gentibus in sola Africa Ecclesiam remansuram, attendant illud, quod saepe commemoravi, utraque crescere usque ad messem et agrum esse mundum, messem finem saeculi 179, non nobis, sed ipso Domino interpretante parabolam suam. Est et aliud evidentissimum quod eis omnino auferat laborem quaerendi, unde probent Ecclesiam mundo perdito ad solos Afros redactam. Potest enim aliquid esse et non inveniri. Non esse autem et inveniri non potest. Desinant ergo quaerere quod invenire non poterunt, non quia occultum est, sed quia non est. Sunt enim adhuc nonnullae gentes in quibus nondum est Evangelium praedicatum; necesse est autem impleri omnia quae de Christo et Ecclesia praedicta sunt. Oportet ergo et in eis praedicari, quod cum impletum fuerit, tunc erit finis.

Nondum fides omnium gentium adimpleta est.

17. 43. Quomodo ergo isti dicunt iam esse completum quod Dominus ait: Praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 180, sed postea ceteris deficientibus solam Christo Africam remansisse, cum adhuc illud implendum sit, nondum impletum? Cum autem impletum fuerit, veniet finis. Sic enim Dominus ait: Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis 181. Quomodo ergo, cum adimpleta esset fides omnium gentium, tunc perditio gentium excepta Africa consecuta est quandoquidem ipsa fides omnium gentium nondum adimpleta est?

Non in tota terra fides periit et ideo non rebaptizanda est terra.

17. 44. Nisi forte hoc restat hominum insaniae, ut dicant non ex illis Ecclesiis, quae fundatae sunt per Apostolorum labores, adimpleri praedicationem Evangelii in omnibus gentibus, sed illis pereuntibus et earum reparationem ex Africa futuram per partem Donati et residuarum gentium acquisitionem. Puto quod ipsi etiam rideant cum hoc audiunt, et tamen nisi hoc dicant, quod erubescunt si dicant, non habent omnino quod dicant. Sed quid ad nos? Nemini invidemus. Hoc nobis legant de Scripturis sanctis, et credimus; hoc, inquam, nobis ex canone divinorum Librorum legant, tot civitates, quae usque ad hodiernum diem baptismum per Apostolos sibi traditum tenuerunt, propter Afrorum sibi incognita crimina perisse a fide Christi et denuo baptizandas esse a parte Donati, atque inde ceteris gentibus, quae nondum audierunt, praedicandum Evangelium. Hoc nobis legant - quid morantur, quid tergiversantur, quid impediunt salutem gentium? - Legant hoc et cum ipsa lectione novos apostolos mittant ad tot gentes rebaptizandas et ad residuas baptizandas.

Evangelium adhuc crescit et fructificat in toto mundo.

17. 45. Sed plane videant, cum ad Colossenses venerint, quomodo ibi vel legant vel audiant ad eos Epistolam datam, ubi eis dicit Apostolus: Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis deprecantes, audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in omnes sanctos propter spem quae reposita est vobis in caelis, quam ante audistis in verbo veritatis Evangelii quod pervenit in vos, sicut in omni mundo est fructificans et crescens sicut et in vobis, ex qua die audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate 182. Haec enim verba conveniunt cum Evangelio ubi dictum est: Simile est regnum caelorum homini seminanti bonum semen in agro suo 183, et postea exponitur ager esse hic mundus. Sicut enim hoc ex quo seminatum est crescere praedictum est usque ad messem, ita et Apostolus dicit: In omni mundo fructificans et crescens sicut et in vobis, ex qua die audistis 184. Crescit autem usque in finem, quia usque ad messem; messis enim est finis saeculi 185. Dicent ergo non solum Colossenses ad quos data est, sed etiam ceteri omnes apud quos legitur haec epistula, ubi per apostolicas litteras constat bonum semen esse seminatum et iam tunc crescere et fructificare coepisse: " Quid nobis affertis novi? Numquid iterum seminandum est bonum semen, quando ex quo seminatum est crescit usque ad messem? ". Si dicitis perisse in illis locis quod erat per Apostolos seminatum et ideo esse rursus ex Africa seminandum, respondebitur: " Legite nobis hoc ex divinis oraculis ". Quod profecto legere non potestis, nisi prius ostenderitis falsum esse quod scriptum est: semen illic ante seminatum crescere usque ad messem 186. Et quia nullo pacto sibi divina eloquia contradicunt, nullo modo in eis invenietis, quod contra hoc tam manifestum recitare possitis. Restat ergo ut non ex divinis Libris, sed ex vobis ista dicatis. Proinde dignissime respondebitur: " Anathema sitis! ". Tenent enim Ecclesiae apostolico labore fundatae, cum quanta cura sibi praedictum sit: Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit 187.

Non autem sola frumenta sed et purgamenta sunt in Ecclesia.

18. 46. Quoniam igitur in Scripturis sanctis Ecclesia manifeste cognoscitur incipiens ab Ierusalem et per alias gentes crescens, donec omnes occupet usque in finem saeculi, non autem sola frumenta, sed et purgamenta eius commemorantur, prius correcti communicate frumentis, et tunc videbitis, quid in eis zizania vel paleam dicere debeatis. Alioquin et malos bonorum laudibus exornare et bonos malorum criminibus accusare detestando errore cogimini. Nempe in manibus documenta gestamus, quibus probemus maiores vestros, quorum schisma sectamini, et municipalibus Gestis sanctos Libros ignibus tradidisse et ecclesiasticis negare non potuisse, eosdemque inter iudices fuisse illos, qui apud Carthaginem contra Caecilianum et collegas eius absentes sententias contulerunt. Nempe idem leguntur Gestis et municipalibus et ecclesiasticis traditores, qui postea proferuntur a vobis tamquam traditorum absentium damnatores. Nempe Nundinarius illius temporis diaconus vester apud Zenophilum consularem omnes Lucillae nundinas patefecit, quae damnationem Caeciliani emit ab episcopis, qui ei factus fuerat inimicus verum praedicans. Nempe ipsi postea litteras ad imperatorem Constantinum dederunt datisque ab eo, sicut petiverant, disceptatoribus episcopis non consenserunt eosdemque postmodum apud illum tamquam iniquos iudices accusaverunt et ab aliis sibi ad Arelatum datis ad ipsum imperatorem appellaverunt eodemque inter partes audiente calumniatores inventi atque damnati in eadem furoris pertinacia permanserunt. Nempe vos ipsi, qui propterea dicitis christianam sanctitatem de tot gentibus, in quibus Apostoli eam fundatissimam reliquerunt, penitus esse deletam, quia communicaverunt eis, quos vestri maiores septuaginta episcoporum concilio Carthaginiensi damnaverant, nonne illis, quos trecenti decem Bagaiensi concilio cum Maximiano damnastis, modo communicatis? Nonne Praetextatus Assuritanus et in ipso concilio damnatus legitur et Gestis proconsularibus a vobis accusatus et oppugnatus, et tamen in quo damnatus erat honore susceptus et in vestra communione defunctus est? Nonne Felicianus Mustitanus eodem modo, in eadem causa, eodem concilio damnatus ab episcopis, accusatus apud iudices, postea receptus a vobis, nunc vobiscum episcopus vivit? Nonne illi, qui ab istis damnatis baptizati sunt, in eodem baptismo vobis modo communicant? Sed videlicet tot Ecclesiae transmarinae apostolico labore fundatae si communicaverint sacramenta cum eis, quos nec apud se accusatos ipsae damnarunt et ab aliis postea purgatos et absolutos audierunt, amittunt salutem religionemque christianam: pars autem Donati et damnat quos voluerit et in ipsa damnatione sacrilegia schismatis eorum sic exaggerat, ut illis, quos vivos terra sorbuit, comparare non dubitet, et eis rursus cum voluerit in eodem honore susceptis communicat et sancta atque integra perseverat. O regula iuris Numidici, o privilegia Bagaitana! Et baptismus Christi exsufflatur in eis, qui eum in Ecclesiis apostolicis perceperunt, in eis autem, quos " damnati sacrilegi ", sicut in Bagaitano concilio scriptum est, Praetextatus et Felicianus baptizaverunt, parcitur baptismo Christi, non quia baptismus Christi est, sed quia per eos datus est, qui a suis damnatoribus episcopi recedere et ad suos damnatores episcopi redire meruerunt.

Solae Scripturae sunt fundamentum veritatis.

18. 47. Nempe haec omnia, quae iam diu commemoro, regalibus litteris et ecclesiasticis et municipalibus et proconsularibus Gestis facta recitamus. Tamen, o Donatistae, si vos teneretis Ecclesiam toto orbe diffusam, quae manifestissimis canonicarum Scripturarum testimoniis designata et expressa est, nihil adversus vos omnia ista valere deberent, quia neque vobis paleae crimina praeiudicarent, si vos in ea triticum essetis, nec si vos essetis palea et vestra essent crimina, tritico dominicae segetis aliquid praeiudicaretis, quod ita in agro Domini seminatum est, ut crescat usque ad messem, id est quod ita in mundo seminatum est, ut crescat usque in finem saeculi. Eo ergo modo si forte, quod adhuc nobis numquam probastis, adversus paleam nostram talia documenta gereretis, nos autem adversus vos tanta ista quae commemoravi non haberemus etiam sic nihil frumentis nostris toto orbe diffusis omnino praeiudicaret, quidquid in eorum paleam quamvis verissimum, quamvis manifestissimum, quamvis probatissimum diceretis. Proinde removeantur omnes moratoriae tergiversationes. Quidquid de peccatis hominum falsum obicitur, conveniatur conscientia et non obiciatur; quidquid de peccatis hominum etiam verum obicitur et vel probari non potest, vel cum debuit probari non potuit, non obiciatur; quidquid de peccatis hominum et verum et probatum obicitur, nec tamen ad frumenta quae inter paleam latent, sed ad ipsam paleam, quae in fine separabitur, pertinet, non obiciatur. Haec enim et nos multo copiosius et probabilius obicere possumus, non ea inanitate qua illi, ut in eis causam nostram constituamus, sed ut eis ostendamus non ideo nos nolle talibus fidere, quia non invenimus talia quae dicamus, sed ne tempus rebus necessariis utile in rebus non necessariis conteramus. Quod propterea illi faciunt, quia robusta et firma veritate subnixa documenta, quibus causam suam tueantur, invenire non possunt et volunt videri aliquid dicere, dum tacere erubescunt et inania loqui non erubescunt. Remotis ergo omnibus talibus Ecclesiam suam demonstrent, si possunt, non in sermonibus et rumoribus Afrorum, non in conciliis episcoporum suorum, non in litteris quorumlibet disputatorum, non in signis et prodigiis fallacibus, quia etiam contra ista verbo Domini praeparati et cauti redditi sumus, sed in praescripto Legis, in Prophetarum praedictis, in Psalmorum cantibus, in ipsius unius pastoris vocibus, in evangelistarum praedicationibus et laboribus, hoc est in omnibus canonicis sanctorum Librorum auctoritatibus, nec ita, ut ea colligant et commemorent quae obscure vel ambigue vel figurate dicta sunt, quae quisque sicut voluerit interpretetur secundum sensum suum. Talia enim recte intellegi exponique non possunt, nisi prius ea, quae apertissime dicta sunt, firma fide teneantur.

Donatistae ne dicant falsa.

18. 48. Quisquis ergo huic Epistolae respondere se praeparat, ante denuntio, ne mihi dicat: " Illi codices dominicos ignibus tradiderunt, illi simulacris gentium sacrificaverunt, illi nobis iniquissimam persecutionem fecerunt, et vos eis in omnibus consensistis ". Breviter enim respondeo quod saepe respondi: " Aut falsa dicitis aut, si vera sunt, non ad frumenta Christi, sed ad eorum paleam pertinent ista quae dicitis ". Non inde perit Ecclesia, quae ultimo iudicio ventilata istorum omnium separatione purgabitur. Ego ipsam Ecclesiam requiro, ubi sit quae audiendo verba Christi et faciendo aedificat super petram 188 et audiendo et faciendo tolerat eos, qui audiendo et non faciendo aedificant super harenam; ubi sit triticum quod inter zizania crescit usque ad messem, non quid fecerint vel quid faciant ipsa zizania; ubi sit proxima Christi in medio filiarum malarum sicut lilium in medio spinarum 189, non quid fecerint vel faciant ipsae spinae; ubi sint pisces boni qui, donec ad litus perveniant, tolerant pisces malos pariter irretitos 190, non quid fecerint vel quid faciant ipsi pisces mali.

Ne dicant verum est quod dico quia ego dico.

19. 49. Omissis ergo istis morarum tendiculis ostendat Ecclesiam vel in sola Africa perditis tot gentibus retinendam vel ex Africa in omnibus gentibus reparandam atque adimplendam, et sic ostendat, ut non dicat: " Verum est, quia hoc ego dico aut quia hoc dixit ille collega meus aut illi collegae mei aut illi episcopi vel clerici vel laici nostri, aut ideo verum est, quia et illa et illa mirabilia fecit Donatus vel Pontius vel quilibet alius, aut quia homines ad memorias mortuorum nostrorum orant et exaudiuntur, aut quia illa et illa ibi contingunt, aut quia ille frater noster aut illa soror nostra tale visum vigilans vidit vel tale visum dormiens somniavit ". Removeantur ista vel figmenta mendacium hominum vel portenta fallacium spirituum. Aut enim non sunt vera quae dicuntur aut, si haereticorum aliqua mira facta sunt, magis cavere debemus, quod, cum dixisset Dominus quosdam futuros esse fallaces, qui nonnulla signa faciendo etiam electos, si fieri posset, fallerent, adiecit vehementer commendans et ait: Ecce praedixi vobis 191. Unde et Apostolus admonens: Spiritus autem, inquit, manifeste dicit quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum 192. Porro si aliquis in haereticorum memoriis orans exauditur, non pro merito loci, sed pro merito desiderii sui recipit sive bonum sive malum. Spiritus enim Domini, sicut scriptum est, replevit orbem terrarum 193, et: Auris zeli audit omnia 194, et multi irato Deo exaudiuntur, de qualibus dicit Apostolus: Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis illorum 195, et multis propitius Deus non tribuit quod volunt, ut quod utile est tribuat. Unde idem Apostolus ait de stimulo carnis suae, angelo satanae, quem sibi datum dicit a quo colaphizaretur, ne magnitudine revelationum extolleretur: Propter quod ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me. Et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; virtus in infirmitate perficitur 196. Nonne legimus ab ipso Domino Deo nonnullos exauditos in excelsis montium Iudaeae, quae tamen excelsa ita displicebant Deo, ut et reges qui ea non everterent culparentur et qui everterent laudarentur? Unde intellegitur magis valere petentis affectum quam petitionis locum. De visis autem fallacibus legant quae scripta sunt, et quia ipse satanas transfigurat se tamquam angelum lucis 197 et quia multos seduxerunt somnia sua 198, audiant etiam quae narrent pagani de templis et diis suis mirabiliter vel facta vel visa, et tamen dii gentium daemonia, Dominus autem caelos fecit 199. Exaudiuntur ergo multi et multis modis non solum christiani catholici, sed et pagani et Iudaei et haeretici variis erroribus et superstitionibus dediti. Exaudiuntur autem vel ab spiritibus seductoribus, qui tamen nihil faciunt nisi permittantur, Deo sublimiter atque ineffabiliter iudicante quid cuique tribuendum sit, sive ab ipso Deo vel ad poenam malitiae vel ad solacium miseriae vel ad admonitionem quaerendae salutis aeternae. Ad ipsam vero salutem ac vitam aeternam nemo pervenit nisi qui habet caput Christum. Habere autem caput Christum nemo poterit nisi qui in eius corpore fuerit, quod est Ecclesia, quam sicut ipsum caput in Scripturis sanctis canonicis debemus agnoscere, non in variis hominum rumoribus et opinionibus et factis et dictis et visis inquirere.

Scripturae sunt nostrae causae documenta, fundamenta et firmamenta.

19. 50. Nemo mihi ergo haec opponat qui mihi respondere paratus est, quia nec ego dico ideo mihi esse credendum communionem Donati non esse Ecclesiam Christi, quia quidam, qui apud eos episcopi fuerunt, divina instrumenta ignibus tradidisse Gestis ecclesiasticis et municipalibus et iudicialibus convincuntur, aut quia in iudicio episcoporum, quod ab imperatore petiverant, causam suam non obtinuerunt, aut quia provocantes ad ipsum imperatorem etiam ab ipso contrariam sibi sententiam meruerunt, aut quia tales sunt apud eos circumcellionum principes, aut quia tanta mala committunt circumcelliones, aut quia sunt apud eos, qui se per abrupta praecipitent vel concremandos ignibus inferant, quos ipsi sibimet accenderunt, aut trucidationem suam etiam invitis hominibus terrendo extorqueant et tot spontaneas et furiosas mortes, ut colantur ab hominibus, appetant, aut quod ad eorum sepulcra ebriosi greges vagorum et vagarum permixta nequitia die noctuque se vino sepeliant flagitiisque corrumpant. Sit ista omnis turba palea eorum nec frumentis praeiudicet, si ipsi Ecclesiam tenent. Sed utrum ipsi Ecclesiam teneant, non nisi de divinarum Scripturarum canonicis Libris ostendant, quia nec nos propterea dicimus nobis credi oportere quod in Ecclesia Christi sumus, quia ipsam quam tenemus commendavit Milevitanus Optatus vel Mediolanensis Ambrosius vel alii innumerabiles nostrae communionis episcopi, aut quia nostrorum collegarum conciliis ipsa praedicata est, aut quia per totum orbem in locis sanctis, quae frequentat nostra communio, tanta mirabilia vel exauditionum vel sanitatum fiunt, ita ut latentia per tot annos corpora martyrum, quod possunt a multis interrogantes audire, Ambrosio fuerint revelata et ad ipsa corpora caecus multorum annorum civitati Mediolanensi notissimus oculos lumenque receperit, aut quia ille somnium vidit et ille in spiritu assumptus audivit, sive ne iret in partem Donati sive ut recederet a parte Donati. Quaecumque talia in catholica fiunt, ideo sunt approbanda. Quia in catholica fiunt, non ideo ipsa catholica manifestatur, quia haec in ea fiunt. Ipse Dominus Iesus cum resurrexisset a mortuis et discipulorum oculis videndum manibusque tangendum suum corpus offerret, ne quid tamen fallaciae se pati arbitrarentur, magis eos testimoniis Legis et Prophetarum et Psalmorum confirmandos esse iudicavit, ostendens ea de se impleta quae fuerant tanto ante praedicta. Sic et Ecclesiam suam commendavit dicens: Praedicari in nomine suo paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 200. Hoc in Lege et Prophetis et Psalmis esse scriptum ipse testatus est 201, hoc eius ore commendatum tenemus. Haec sunt causae nostrae documenta, haec fundamenta, haec firmamenta.

Afferenda sunt testimonia quae non indigent interprete.

19. 51. Legimus in Actibus Apostolorum dictum de quibusdam credentibus, quod quotidie scrutarentur Scripturas 202, an haec ita se haberent. Quas utique Scripturas nisi canonicas Legis et Prophetarum? Huc accesserunt Evangelia, apostolicae Epistolae, Actus Apostolorum, Apocalypsis Ioannis. Scrutamini haec omnia et eruite aliquid manifestum, quo demonstretis Ecclesiam vel in sola Africa remansisse vel ex Africa futurum esse ut impleatur quod Dominus dicit: Praedicabitur hoc Evangelium in universo orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis 203. Sed aliquid proferte, quod non egeat interprete, nec unde convincamini quod de alia re dictum sit et vos illud ad vestrum sensum detorquere conemini. Videtis enim unicum illud, quod proferre consuestis: Ubi pascis, ubi cubas in meridie 204, quemadmodum excussis omnibus eiusdem loci verbis longe aliud indicat quam vos putatis, et si hoc sonaret quod vultis, Maximianistae vos in eo vincerent. Magis enim meridies provincia Byzacium Tripolis ubi illi sunt quicumque sunt, quam Numidia, ubi vos praepolletis. Ita ergo ipsi germanius et distinctius possunt de meridie gloriari, ut eos excludere ab hac sententia non possitis, nisi in illis verbis verum sensum et catholicum teneatis, ostendentes eis secundum quattuor angulos orbis terrarum ab austro magis quam ab africo esse meridiem, secundum figuratas autem Scripturarum locutiones perfectam mentis illuminationem fervoremque maximum caritatis vocari meridiem, unde scriptum est: Et tenebrae tuae tamquam meridies erunt 205. Aliquid ergo proferte quod non contra vos verius interpretetur, sed quod interprete omnino non egeat, sicut non eget interprete: In semine tuo benedicentur omnes gentes 206, quia semen Abrahae Christum non ego sed Apostolus interpretatur 207; sicut non eget interprete: Tu enim vocaberis voluntas mea et terra tua orbis terrarum 208, quia ei dicitur quam nemo christianus nisi Ecclesiam Christi intellegit; sicut non eget interprete: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium, quoniam ipsius est regnum et ipse dominabitur gentium 209, quia in eo Psalmo dicitur, ubi passio Domini etiam teste Evangelio declaratur 210; sicut non eget interprete: Quia oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 211; sicut non eget interprete: Et eritis mihi testes in Ierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram 212 - coepisse enim Ecclesiam ab Ierusalem atque inde isse circum Iudaeam et Samariam et ceteras gentes consequentia gesta testantur canonicis firmata documentis -; sicut non eget interprete: Et praedicabitur hoc Evangelium in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis 213 - interrogatus enim Dominus de fine huius saeculi cum quaedam initia parturitionum dixisset 214, ait: Sed nondum est finis 215; finem autem futurum praedixit post praedicationem Evangelii in universo orbe in omnibus gentibus -; sicut non eget interprete: Sinite utraque crescere usque ad messem 216, quia, cum egeret interprete, ipse Dominus interpretatus est et ipse exposuit cui nemo contradicere potest, maxime in ea parabola quae ab illo prolata est et ipse ait bonum semen esse filios regni, agrum mundum, messem finem saeculi 217. Tale aliquid proferte vel unum, quo apertissime Africa declaretur vel in reliquis sola derelicta vel ad principium renovandi et implendi orbis sola servata. Neque enim tot testimoniis commendaretur quod erat cito periturum, et sic taceretur aut quod solum esset relinquendum aut ex quo solo totum esset reparandum et implendum. Si autem non potestis quod tam iuste a vobis flagitamus ostendere, cedite veritati, conticescite, obdormiscite, a furore expergiscimini in salutem.

Donatistas quaerimus sicut pastor ovem perditam.

19. 52. An adhuc dicitis: " Si apud vos est Ecclesia, utquid nos ad eius pacem persequendo compellitis? Aut si mali sumus, quid nos quaeritis? Et si zizania sumus, sinite nos crescere usque ad messem "? Quasi nos, quibus modis possumus, aliud agamus nisi ne triticum simul eradicetur, dum ante tempus zizania separantur 218. Quicumque enim boni in aeternum futuri sunt etsi ante tempus mali sunt, non zizania, sed triticum sunt in praescientia Dei. Sic autem nos accusatis, quare vos quaeramus si mali estis, quasi non in eo perieritis quo mali estis et ideo sitis quaerendi quia peristis, ut perditi quaeramini, quaesiti inveniamini, inventi revocemini sicut illa ovis a pastore, sicut illa drachma a muliere, sicut ille filius qui mortuus erat et revixit, perierat et inventus est 219. Ille vos enim quaerit, qui in sanctis habitat et imperat ut quaeramini 220.

Non omnis persecutio est culpabilis.

20. 53. De persecutione autem vestra querela sedabitur, si cogitetis et intellegatis prius non omnem persecutionem esse culpabilem; alioquin non laudabiliter diceretur: Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar 221. Nam quotidie videmus et filium de patre tamquam de persecutore suo conqueri et coniugem de marito et servum de domino et colonum de possessore et reum de iudice et militem vel provincialem de duce vel rege, cum illi plerumque ordinatissima potestate sibi homines subditos per terrores levium poenarum a gravioribus malis prohibeant atque compescant, plerumque autem a bona vita et a bonis factis minando et saeviendo deterreant. Sed cum a malo et illicito prohibent, correctores et consultores sunt, cum autem a bono et licito, persecutores et oppressores sunt. Culpantur etiam qui prohibent a malo, si modum peccati modus cohercitionis excedat. Item iure culpandi sunt, qui turbide atque inordinate in eos cohercendos insiliunt, qui nulla sibi lege subiecti sunt.

Reprobanda semper est persecutio illicita, etiam malorum.

20. 54. Proinde Circumcellionum vestrorum inordinatas licentias et superbas insanias iuste reprehendimus, etiam cum aliquibus pessimis violenti sunt, quia illicita illicite vindicare et ab illicitis illicite deterrere non est bonum. Cum vero et innocentes vel causa incognita vel iniquissimis inimicitiis persequuntur, quis eorum sceleratissima latrocinia non perhorrescat? At vero quod Maximianistarum furorem legibus publicis cohercendum putastis, ut eos per iussa iudicum et exsecutionem officiorum et auxilia civitatum pulsos de basilicis quas tenebant ad considerationem sui sceleris urgeretis, non reprehendimus, nisi quia hoc in eis insectati estis quod ipsi fecistis, immo multo levius quam fecistis. Illi enim adversus partem Donati, vos autem adversus orbem terrarum et adversus eius verba, qui Ecclesiam suam incipientem ab Ierusalem per omnes gentes commendavit, sacrilegae dissensionis altare erexistis. Porro si Maximianistae iussionibus iudicum adversus se impetratis illicite et furiose resistere auderent, nonne ipsi sibi iudicium adquirerent dicente Apostolo: Qui enim resistit potestati Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi sibi iudicium adquirunt. Principes enim non sunt timori bono operi sed malo 222? Cum ergo eorum malum opus existeret, quod vos per ordinatas potestates cohibere conabamini, si vellent illi pro ipso malo opere suo peiore opere legibus adversari, numquid a vobis et non a se ipsis, quidquid eis mali accideret, paterentur? Quemadmodum quicumque voluisset dicere blasphemiam in Deum Sidrac Misac Abdenago et secundum edictum regis cum domo sua disperderetur 223, numquid hoc ab ipsis tribus viris, quibus de igne liberatis rex commotus illud edixerat, aut vero etiam ab ipso rege, ac non potius a se ipsis illa digna mala paterentur? Si etiam quadraginta illi Iudaei, qui Paulum interficere coniuraverant, in armatos, a quibus ordinata tuitione idem Paulus deducebatur 224, irruissent, numquid eos Paulus ac non se ipsi potestatibus resistendo peremissent?

Donatistae diversimode indicant de persecutione.

20. 55. Quapropter et vos sine tumultu animi, sine turbulenta contentione, sine amaritudine odiorum considerate diligenter ea, quae contra vos reges nostrae communionis constituunt, qua causa patiamini, et si vos in Ecclesia Christi esse inveneritis, gaudete et exsultate, quia merces vestra multa est in caelis 225. Vos enim tamquam martyres coronamini, illi autem tamquam persecutores martyrum iudicantur. Si autem vos contra Ecclesiam Christi altare erexisse et a christiana unitate, quae toto orbe diffunditur, sacrilego schismate separatos esse et corpori Christi, quod est Ecclesia toto orbe diffusa, et rebaptizando et blasphemando et quantum potestis oppugnando adversari sancta et canonica Scriptura convincit, vos impii atque sacrilegi, illi autem, qui vos pro tanto scelere tam leviter damnorum admonitionibus vel locorum vel honorum vel pecuniae privatione deterrendos cohercendosque decernunt, ut cogitantes quare ista patiamini sacrilegium vestrum cognitum fugiatis et ab aeterna damnatione liberemini, et rectores diligentissimi et consultores piissimi deputantur. Hanc vobis dilectionem debent christiani catholici imperatores, ut sacrilegia vestra et propter christianam mansuetudinem non pro merito punienda decernant et propter christianam sollicitudinem non omnino impunita dimittant. Hoc in eis Deus operatur, cuius misericordiam etiam in his molestiis de quibus conquerimini non vultis agnoscere. Nos autem, quantum in nobis est, quantum Dominus donat atque permittit, nec ipsas leges lenissimae cohercitionis adversus vos movemus, nisi ut ecclesia catholica propter infirmorum fragilitatem, ut eis liceat sine timore eligere quid teneant vel sequantur, a vestris terroribus libera praestetur, ut, si aliquid vestri in nostros violenter fecerint, tunc vos, quos tamquam obsides in fundis et in civitatibus habemus, non qualia vestri faciunt patiamini, sed per ordinata iudicia subiecti legibus damno pecuniario vapuletis. Quod si vobis grave videtur, vestri vobis parcant et quiescant; si autem in vos non quiescendo illi saeviunt qui vel sub vobis vel vobiscum sunt, quid de nobis conqueramini non habetis, qui in vestra vel vestrorum potestate posuimus, ut etiam sectantes haeresem vestram nulla damna patiamini, si nullas catholica sive a vobis sive a vestris violentias patiatur. Quodsi aliquae factae fuerint vobis invitis et compescere non valentibus, misericorditer ipsis damnis et iuste admonemini, quales habeatis a quibus vos contaminari non putatis, atque hinc intellegere cogimini, quam inanes calumnias Ecclesiae Christi toto orbe diffusae faciatis, neque iam nobis obiciatis quod persequimur vos, sed vestris potius, si et nos suis violentiis infestari et vos publicis legibus malunt conteri quam se a solito furore sedari. Si quid sane a nostris christianae caritatis modum votumque non custodientibus odiose et perniciose patimini, non esse illos nostros cito dixerim, sed aut futuros si se correxerint, aut in fine separandos si in malitia perdurarint; nos tamen nec propter pisces malos retia rumpimus 226 nec propter vasa in contumeliam facta domum magnam deserimus 227. Quodsi vos quoque illos, a quibus talia catholica patitur, non esse vestros eadem regula dicitis, probate animum vestrum, corrigite errorem, amplectimini unitatem spiritus in vinculo pacis 228. Nam si nec vos illi contaminant nec nos isti, non nobis invicem alienis criminibus calumniemur: in una caritate frumenta crescamus, simul usque ad ventilabrum paleam toleremus.

Iniuste Donatistae de suis persecutionibus conquaerantur.

20. 56. Quamobrem si nullo interprete indigent canonicarum Scripturarum testimonia, quae commendant Ecclesiam in totius orbis communione consistere, et separationi vestrae in Africa constitutae ex eisdem Libris nulla talia potestis invenire suffragia, nec iuste de persecutionibus conquerimini, quas graviores ipsa perpetitur quo latius diffunditur, ac fide et spe et caritate omnia tolerat 229 non tantum talia, qualia vestri circumcelliones et eorum similes ubi possunt membris eius infligunt, sed omnia variarum iniquitatum scandala per universum mundum scatentia, de quibus Dominus exclamavit: Vae mundo ab scandalis 230. Gravius enim persequitur filius patrem male vivendo quam pater filium castigando, et gravius ancilla Sarram persecuta est per iniquam superbiam quam eam Sarra per debitam disciplinam 231, et gravius Dominum persequebantur propter quos dictum est: Zelus domus tuae comedit me 232 quam eos ipse, cum eorum mensas evertit et eos flagello de templo expulit 233.

De haereticis in Ecclesia suscipiendis.

21. 57. Quid habetis amplius quod dicatis? An illud ultimum vestrum iam placet in medium proferamus? " Ecce - inquiunt - vos tenetis Ecclesiam. Quomodo nos suscipitis, si ad vos transire voluerimus? ". Breviter respondeo: " Sic vos suscipimus, quomodo suscipit Ecclesia quam in sanctis Libris canonicis invenimus ". Deposita quippe animositate contradicendi, qua tument omnes qui veritate Dei vinci nolunt et sua perversitate vincuntur, facile potestis intellegere et in bonis esse et in malis sacramenta divina, sed in illis ad salutem, in illis ad damnationem; et cum tantum distet inter eos qui haec digne indigneque tractaverint, ipsa tamen eadem sunt illis ad praemium valentia, illis ad iudicium.

Quid intersit inter baptismum Petri, Iudae, Ioannis Baptistae.

21. 58. Quapropter quando plures quam Ioannes Dominus baptizabat, sicut in Evangelio scriptum est, ubi subiecit evangelista: Quamvis ipse non baptizabat sed discipuli eius 234, cum tantum distaret inter Petrum et Iudam, nihil tamen distabat inter baptismum qui dabatur per Petrum et qui dabatur per Iudam. Illud enim quod per eos dabatur unum erat, cum ipsi non essent unum, et illud Christi erat, illorum autem unus ad membra Christi, alter ad partem diaboli pertinebat. Cum vero Ioannes Baptista et Paulus apostolus unum essent, quia uterque sponsi amicus erat 235, tamen, quia non erat unus baptismus qui dabatur a Ioanne et qui dabatur a Paulo, iussit Paulus Christi baptismo baptizari eos, qui baptismo Ioannis fuerant baptizati. Itaque ille baptismus Ioannis dictus est, qui autem per Paulum datus est non est dictus baptismus Pauli, sed: Iussit eos, inquit, baptizari in Christo 236. Ecce unum sunt Ioannes et Paulus, et non unum dant; ecce non sunt unum Petrus et Iudas, et unum dant; at vero Petrus et Paulus et unum sunt et unum dant. Abraham et Cornelius ex fide iustificati unum sunt 237, et non unum sacramentum acceperunt, itemque Cornelius et Simon magus non sunt unum, et unum sacramentum acceperunt; at vero Cornelius et ille spado, quem Philippus in itinere baptizavit, et unum sunt et unum sacramentum acceperunt 238. Cum ergo unum est sacramentum, nec diversi datores nec diversi perceptores faciunt, ut non sit unum quod unum est.

Non sunt tot baptismata quot homines per quos dantur.

21. 59. Isti autem, dum volunt hominum esse quod Christi est, res falsissimas et absurdissimas persuadere conantur, ut prope tot sint baptismi quot homines per quos dantur. Itaque illud, quod Dominus ait de homine et opere hominis: Arbor bona bonos fructus facit et arbor mala malos fructus facit 239, isti ad hoc detorquere conantur, ut a bono baptizatus bonus sit et a malo baptizatus malus sit. Unde sequitur eos, etiamsi nolint, ut a meliore baptizatus melior sit et ab inferiore baptizatus inferior sit. Ex quo fit ut illi, quos ante Domini passionem non ipse Iesus baptizabat, sed discipuli eius, multo sanctius nascerentur, si ab ipso baptizarentur. Quis enim vel cogitare possit, quantum intererat inter ipsum et discipulos eius a quibus baptizabantur? Ergo invidit eis sanctiorem generationem, quos a discipulis suis sese hic constituto maluit baptizari? Quod utique quisquis credit insanus est. Quid ergo Dominus eo ipso demonstrare dignatus est nisi suum esse quod daretur, per quemlibet daretur, et se baptizare, de quo amicus ille sponsi dixerat: Hic est qui baptizat 240, per cuiuslibet manus ministri baptizaretur qui credidisset in eum? Dicit etiam Paulus: Gratias Deo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Gaium, ne quis dicat quod in nomine meo baptizavi 241. Et iste ergo credatur invidisse hominibus meliorem sanctificationem, si, quanto melior erat, tanto melius poterant baptizari qui ab illo baptizarentur? Immo vero ad hoc ipsum vigilavit cautissimi et fidelissimi dispensatoris intentio, ne quisquam ideo sanctius se baptizatum putaret, quod a ministro sanctiore baptizaretur, et quod Domini erat servo tribueret.

Boni tantum coedificant Ecclesiam.

21. 60. Cum igitur boni et mali dent et accipiant baptismi sacramentum nec regenerati spiritaliter in corpus et membra Christi coaedificentur 242 nisi boni, profecto in bonis est illa Ecclesia cui dicitur: Sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum 243. In his est enim qui aedificant super petram, id est qui audiunt verba Christi et faciunt, quia et Petro confitenti se Christum Filium Dei sic ait: Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam 244. Non est ergo in eis qui aedificant super harenam, id est qui audiunt verba Christi et non faciunt. Ipse enim dixit: Qui audit verba mea haec et facit ea, similabo eum viro sapienti, qui aedificat domum suam super petram 245, et ibidem paulo post: Qui audit, inquit, verba mea haec et non facit ea, similabo eum viro stulto, qui aedificat domum suam super harenam 246. Qui ergo compage caritatis incorporati sunt aedificio super petram constituto et lilio inter spinas candenti, ipsi utique possidebunt regnum Dei; qui autem super harenam aedificant vel in spinis deputantur, quis dubitaverit quod regnum Dei non possidebunt? Nihil utique talibus prodest baptismi sacramentum, nec tamen propter eorum instabile fundamentum sterilemque malitiam etiam sacramento quod habent ulla iniuria facienda est.

Qui sunt Ecclesia.

22. 61. Proinde in illo loco ex Epistola Pauli apostoli, quam scripsit ad Galatas, sine studio contentionis advertite, quam recte fiat, ut haereticum corrigentes errorem, si sacramentum hoc habent quod habere debuerunt, illud accipiant quod eis deerat, non improbetur et blasphemetur quod inerat: Manifesta, inquit, sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes et his similia, quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt 247. Omnes itaque isti non sunt in lilio nec super petram; inter hos autem et haeretici positi sunt. Cur ergo vos, ut omittam cetera, non baptizatis post ebriosos, luxuriosos, invidos, qui regnum Dei non possidebunt et ideo in petra non sunt et, quia in petra non sunt, procul dubio in Ecclesia non deputantur, quia super hanc petram, inquit, aedificabo Ecclesiam meam 248, et nos vultis ut baptizemus post haereticos, qui inter easdem spinas regnum Dei non possessuras enumerati sunt et quibus similiter sacramenta insunt, quando eadem sunt; sed non prosunt, quia, cum illa recta sint, ipsi perversi sunt?

Ab haeretico ad Ecclesiam veniente tantum error est corrigendus.

22. 62. Haec sine pertinacia considerantes atque cogitantes facile potestis intellegere id in quoque corrigendum esse quod pravum est, quod autem rectum est approbandum, et hoc dandum esse quod deerit, quod autem inerit agnoscendum. Veniens itaque haereticus, ut catholicus fiat, errorem corrigat proprium, non Christi violet sacramentum, accipiat vinculum pacis quod non habebat, sine quo illi prodesse non poterat baptisma quod habebat; utrumque enim necessarium est ad regnum Dei adipiscendum, et baptismus et iustitia. Et in contemptore quidem baptismi Christi non potest esse iustitia, baptismus autem et in eo qui iustitiam non habet potest esse, sed non potest prodesse. Sicut enim Veritas dixit: Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum caelorum 249, ita eadem Veritas dixit: Nisi abundaverit iustitia vestra super scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum 250, ut non baptismus solus, sed etiam iustitia perducat ad regnum, cui autem vel utrumque vel unum defuerit, illuc pervenire non possit. Quapropter cum dicatur haereticis: " Iustitia vobis deest, quam sine caritate ac vinculo pacis habere nullus potest ", cumque et ipsi fateantur multos baptismum habere et iustitiam non habere et, si non fateantur, eos convincat Scriptura divina, miror quomodo putent, cum eos habentes non suum sed Christi baptismum iterum nolumus baptizare, ita nos agere, ac si eis iam nihil deesse iudicemus, et, quia baptismus eis in Catholica non datur quem habere inveniuntur, nihil se illic accipere arbitrentur, ubi hoc accipiunt, sine quo illud quod habent eis ad perniciem valeat, non ad salutem. Quod si nolunt intellegere, sufficit nobis quod eam tenemus Ecclesiam, quae manifestissimis sanctarum et canonicarum Scripturarum testimoniis demonstratur.

Quomodo haereticus veniens sit suscipiendus.

22. 63. Dicat mihi nunc haereticus: " Quomodo me suscipis? ", cito respondeo: Sicut suscipit Ecclesia, cui Christus perhibet testimonium. Numquid tu melius potes nosse, quomodo suscipiendus sis, quam Salvator noster, medicus vulneris tui? Hic forte dicis: "Lege mihi ergo quemadmodum Christus suscipi iusserit eos, qui ab haereticis transire ad Ecclesiam volunt ". Hoc aperte atque evidenter nec ego lego nec tu. Si enim haereticus esset Ioannes et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti baptizaret, post cuius baptismum iussit Paulus homines baptizari, tu obtineres quod dicis ita, ut contra quid dicerem non haberem. Rursus si Petrus in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ab haereticis baptizatus fuisset, cui Dominus ait: Qui lotus est semel non habet necessitatem iterum lavandi 251, ego obtinerem quod dico ita, ut tu contra quid diceres non haberes. Nunc vero cum in Scripturis non inveniamus aliquos ad Ecclesiam transisse ab haereticis et sicut ego dico aut sicut tu dicis esse susceptos, puto si aliquis sapiens exstitisset, cui Dominus Christus testimonium perhiberet, et de hac quaestione consuleretur a nobis, nullo modo dubitare deberemus id facere quod ille dixisset, ne non tam ipsi quam Domino Christo, cuius testimonio commendabatur, repugnare iudicaremur. Perhibet autem testimonium Christus Ecclesiae suae. Ecce Evangelium lege ubi ait: Oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 252. Quomodo ergo suscipit ista Ecclesia per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem, remotis omnibus ambagibus et tergiversationibus sic suscipiendus es. Quod si non vis, non mihi aut cuiquam hominum, qui te vult ita suscipere, sed ipsi Salvatori contra salutem tuam perniciosissime reluctaris, qui te sic suscipiendum esse non vis credere quemadmodum suscipit illa Ecclesia, quam testimonio suo commendat ille, cui fateris nefarium esse non credere.

Aqua potest diversi mode intellegi.

23. 64. " At enim dixit Ieremias: Facta est mihi aqua mendax non habens fidem 253 ". Non de hac aqua dixit quam putas; lege diligenter. Ipsam enim mendacium hominum multitudinem dixit aquam mendacem more prophetico, sicut figurate loqui solent, sicut in Apocalypsi populos aquarum nomine novimus appellatos 254. Nam sic ait Ieremias: Ut quid qui contristant me praevalent? Plaga mea valida est: unde sanabor? Facta est mihi ut aqua mendax non habens fidem 255. Plagam suam dixit sibi factam ut aquam mendacem, eamdem vero plagam suam eos appellavit qui se contristabant. Quod enim ait: Qui contristant me, hoc dixit postea: Plaga mea, et quod supra dixit: Praevalent, hoc postea dixit: Valida est.

Haeretici non baptizantur aqua aliena, sed Christi.

23. 65. Sic et illic facitis ubi scriptum est: Ab aqua aliena abstine te et de fonte alieno ne biberis 256. Putatis enim de baptismo dictum qui est apud haereticos, ut ideo sit aqua aliena, quia haeretici regnum Dei non possidebunt. Quasi non ita sit et apud ebriosos et apud invidos et ceteros huiusmodi, de quibus pariter dictum est: Regnum Dei non possidebunt 257; et tamen in omnibus talibus, si secundum Evangelium baptizati sunt, Christi est baptismus, non ipsorum. Unde aqua illa non est aliena, cum ipsi alieni sint quibus dicturus est: Non novi vos 258. Cur non ergo potius intellegam aquam alienam et fontem alienum doctrinam esse maligni spiritus, qua decipiuntur et seducuntur alienati a Deo per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis eorum, hoc expressius commendante Apostolo: Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum 259? Haec est aqua aliena et fons alienus. Si enim aqua in bono intellegitur et Spiritus Sanctus, cur non aqua in malo intellegatur et spiritus malignus? Non enim semper, ubi aquam nominat Scriptura, hoc visibile baptismi sacramentum vult intellegi, sed aliquando ipsum, aliquando aliud. Iam enim hoc visibili baptismo etiam alios discipuli Domini baptizaverant, antequam veniret in eos secundum eius promissionem Spiritus Sanctus, de quo tamen idem Iesus dicit: Si quis sitit, veniat et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina aquae vivae fluent de ventre eius 260. Et sequitur Evangelista et exponit unde sit dictum: Hoc autem, inquit, dicebat de Spiritu quem accepturi erant hi qui in eum erant credituri; Spiritus enim nondum erat datus, quia Iesus nondum fuerat clarificatus 261. Ecce aquam dicit Spiritum qui nondum erat datus, cum iam aqua illa baptismi multis fuisset data.

Baptismus visibilis et donum Spiritus Sancti.

23. 66. Unde et illud, quod similiter non intellegitis, quod scriptum est: Bibe aquam de tuis vasis et de puteorum tuorum fontibus, et fons aquae tuae sit tibi proprius et nemo alienus communicet tibi, et non superfluant tibi aquae foras, et in plateis tuis discurrant aquae tuae 262, non visibilem baptismum, quem possunt habere et alieni, id est qui regnum Dei non possidebunt, sed hoc donum commendat Spiritus Sancti, quod proprium est eorum tantum, qui regnabunt cum Christo in aeternum, quoniam caritas Dei, sicut dicit Apostolus, diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 263. Ipsa enim latitudo cordis quam caritas facit, unde illam diffusam dicit et unde ad Corinthios ita loquitur: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est 264, platearum nomine significata est.

Multa munera Dei possunt habere et alieni a Deo.

23. 67. Quod ergo aperte audimus: Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritum qui ex Deo est 265, hoc figurate audimus: Ab aqua aliena abstine te et de fonte alieno ne biberis 266. Et quod aperte audimus: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 267, hoc figurate audimus: Fons aquae tuae sit tibi proprius et nemo alienus communicet tibi 268. Multa enim munera Dei possunt habere et alieni, non solum ista communia cum lapidibus et arboribus, sicuti est esse et vigere, nec solum communia cum pecoribus, sicuti spirare, sentire, sed etiam maiora iam hominum propria, sicuti est ratio, locutio, artes utiles innumerabiles et alia multa. Ipsa etiam quae domui Dei data sunt nonnulla ex eis habent alieni, id est non possessuri regnum Dei, quibus in fine dicetur: Non novi vos 269, etiam cum dixerint: In nomine tuo prophetavimus et virtutes multas fecimus 270. Quia etsi habeam, inquit, prophetiam et sciam omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum 271. Hoc est ergo donum Spiritus Sancti proprium sanctorum, unde nemo communicat alienus. Hoc deest omnibus malignis et gehennae filiis, etiamsi Christi baptismo baptizentur, sicut Simon fuerat baptizatus. Hoc deest etiam haereticis; hoc accipiunt, cum correcti veniunt et unitatis vinculum sinceriter amplectuntur. Quod si non acciperent, etiam habentes baptismum Christi, non erant possessuri regnum Christi, quia non introierant ad fontem illum proprium aquarum discurrentium in plateis sanctorum et foras non excurrentium, quo fonte caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 272. Desinite itaque illa testimonia commemorare, quae aut non intellegitis aut pro nobis contra vos esse intellegitis. Quod si ambigue posita et pro nobis et pro vobis possent interpretari, nihil utique adiuvarent causam vestram, quia et nos, si talibus uti vellemus, innumerabilibus uteremur, quae causam nostram nihil similiter adiuvarent. Sed plane talia malam causam vel moras faciendo sustentant.

Acqua profluit de corpore Domini, id est de Ecclesia.

24. 68. " Ecce - inquiunt - de corpore Domini aqua profluxit 273 ". Et quid te hoc adiuvat, o haeretice? " Multum - inquit - Baptisma enim significat non esse nisi in corpore Domini, id est in Ecclesia ". Melius diceres: De corpore Domini, hoc est de Ecclesia, etiamsi iam constet, quod adhuc forte diligentius requirendum est, aqua illa baptismum esse significatum. Nam et nos baptismum quem habetis de corpore Domini esse dicimus, hoc est de Ecclesia, quamvis in ea ipsi non sitis, sicut omnes qui non aedificant super petram, sed super harenam. Quare tamen non attendis aquam illam, qua baptismum significatum dicis, non tantum in corpore Domini fuisse, sed etiam de corpore eius foras exisse, et hoc per vulnus persecutoris? Neque enim et haeretici et omnes mali secum foras sacramenta traxissent, si unitatis integritatem in corpore Domini custodissent. Sed etiam hoc videtis quam profundum sit et quanta mysterii altitudine occultum.

Donatus usurpat pro se omnia testimonia Scripturae.

24. 69. Iam sufficiat; desinite talibus agere. Omnia, quae huiusmodi protuleritis, aut pro nobis sunt aut, ut multum causae nostrae minuam, incertum est pro quibus sint; sed libenter in opertis immoramini, ne fateri aperta cogamini. Ecce Ecclesia, rogo: Quid patimini? Ecce Ecclesia tot manifestissimis sanctarum Scripturarum testimoniis commendata et expressa, praedicta et demonstrata: Sicut audivimus, ita et vidimus 274. Quid tergiversaris quomodo suscipiaris? Cur detrectas sic suscipi, quomodo illa suscipit, cui testimonium perhibet qui mentiri non potuit 275? Doce Scripturas canonicas aperte dixisse baptizandum esse in catholica Ecclesia, qui apud haereticos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti fuerit baptizatus. Quodsi hoc docere non potes, illud doce, huic communioni tuae, id est parti Donati, ubi hoc didicisti, apertum aliquod et manifestum testimonium a Scripturis canonicis perhiberi, et fatebor ad te esse transeundum nec aliter esse suscipiendos haereticos quam sicut suscipit Ecclesia in qua es, quia tali testimonio declarata est. Quid aestuas, quid perturbaris? Non invenis in Scripturis canonicis, quod a te iustissime exigimus. Nam quod dicere soletis: Ubi pascis, ubi cubas in meridie? 276, vides quale sit et quam pro te non sit. Noli ergo talia quaerere, quia, etsi in partibus aquilonis esset pars Donati, quae contrariae sunt partibus meridianis, diceret de se esse dictum: Montes Sion, latera aquilonis, civitas regis magni 277. Nam utique civitas regis magni non est nisi Ecclesia, et hoc potius indubitanter sonat Ecclesiam quam illud: Ubi pascis, ubi cubas in meridie? 278 Sed fortasse illo testimonio Marcion haereticus uteretur, qui dicitur Ponticus fuisse, quae partes ad aquilonem sunt. Rursus si in occidente esset pars Donati, diceret de se esse dictum: Iter facite ei qui ascendit super occasum; Dominus nomen est illi 279. Fortassis enim sublimius esse diceret: Ascendit super occasum, quam: Cubat in meridie. Haec mystica sunt, operta sunt, figurata sunt; aliquid manifestum, quod interprete non egeat, a vobis flagitamus.

Haeretici suscipiendi sunt sicut suscipit Ecclesia universalis.

24. 70. Ego itaque sic te suscipio, quemadmodum suscipit semen Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes 280. Hoc forte obscurum esset, nisi Paulus aperuisset semen Abrahae, quod est Christus 281. Sic te suscipio, quemadmodum suscipit illa sterilis, cuius multi filii, magis quam eius quae habet virum 282 - quod obscurum esset, nisi Paulus dixisset ipsam esse Ecclesiam matrem nostram 283, cui dictum est: Dominus qui eruit te, ipse Deus universae terrae vocabitur 284, cui dictum est: Terra tua orbis terrarum 285 -, sicut suscipit regina illa, de qua in Psalmis dicitur: Adstitit regina a dextris tuis, et cui dicitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram 286. Postremo, ne multa commemorem, sic te suscipio, sicut suscipit Ecclesia per omnes gentes, incipiens ab Ierusalem 287, sicut suscipit Ecclesia, quae testis est Christo in Ierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram 288. Ille enim te suscipit, qui hoc de illa dixit, qui talibus eam verbis, ne quisquam de illa dubitaret, ostendit. Sic te suscipio, quemadmodum suscipit triticum seminatum in agro, quod cum zizaniis crescit usque ad messem; hi sunt enim filii regni, ager autem est mundus, messis est finis saeculi 289. Dominus exposuit, Evangelium est; verba Domini sunt, manifesta sunt. Possem tibi dicere: Sic te suscipio, quemadmodum et vos suscepistis quos Praetextatus et Felicianus a vobis damnati extra vestram communionem baptizaverunt, cui rei quid contradicas omnino non habes. Sed hoc potius dicam, quod et adversus ipsos Maximianistas invictissime valeat, qui vos in duobus praecipue testimoniis, quibus imperitissime <et> tamen creberrime uti soletis, omnino vicerunt, et de paucitate et de meridie. Hoc ergo dicam, quod vos omnes, tamquam pariter contra nos insurgatis, extinguat: " Sic vos suscipimus, si corrigi vultis, quemadmodum suscipit Ecclesia, quam Dominus Iesus dixit ab Ierusalem coepturam et in Actibus Apostolorum legimus inde coepisse et per omnes gentes ituram et in Actibus Apostolorum legimus per multas isse, antequam veniret in Africam, et per omnes ituram, antequam veniat finis, quia ipse Dominus ait: Praedicabitur hoc Evangelium in omnibus gentibus, et tunc veniet finis 290 ". Ecce purgamenta eius: Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum 291. Ecce frumenta eius: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 292. Ubi hic Africa nominata est in parte Donati? Ecce iterum frumenta eius: Ut scias, inquit Apostolus, quemadmodum te oporteat in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. Et sine dubio magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria 293. Ecce purgamenta eius: Spiritus autem, inquit, manifeste dicit quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum 294 et cetera. Ubi et hic Africa in parte Donati nominata est, ut in ea remanserit columna et firmamentum veritatis aut pietatis sacramentum, de quo usque in finem ita cucurrit, ut diceret: Praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria 295?

Qui vult respondere scrutetur Scripturas.

24. 71. Quid ergo pluribus teneam? Qui respondere cogitat huic Epistolae, scrutetur Scripturas et aut manifestum de Africa, vel in qua sola vel ex qua sola est pars Donati, proferat testimonium - quod ideo proferre non potest, quia illis tam manifestis, quae a nobis prolata sunt, repugnare Scriptura non potest -, aut, si suarum suspicionum vel criminationum vel calumniarum sectatores credulos quaerit et vult traducere in aliud Evangelium, quod non est aliud, atque annuntiare nobis praeterquam quod accepimus, etsi angelus de caelo esset, anathema esset 296, quoniam et diabolus, qui propterea de caelo cecidit, quia in veritate non stetit, si anathema fuisset homini, quando ei praeterquam quod a Domino Deo acceperat annuntiavit, primi parentes carnis nostrae nec in poenam mortis incidissent nec de loco felicitatis exissent.

Audienda ergo est vox Pastoris.

25. 72. Quapropter vos, carissimi, quibus hanc Epistolam scribo, praeceptum pastoris, qui animam suam posuit pro ovibus suis 297 et nunc glorificatus et exaltatus sedet ad dextram Dei Patris, corde fidelissimo et firmissimo retinete dicentis: Quae sunt oves meae vocem meam audiunt et sequuntur me 298. Audistis eius vocem manifestissimam non solum per legem eius et Prophetas et Psalmos, sed etiam per os proprium commendantis Ecclesiam suam futuram, et ea quae praedixit quemadmodum ex ordine consecuta sint in Actibus et litteris Apostolorum, quae divinarum Scripturarum canonem complent, legendo perspicitis. Non est obscura quaestio, in qua vos fallant quos ipse Dominus praedixit futuros atque dicturos: Ecce hic est Christus, ecce illic, ecce in deserto 299, quasi ubi non est frequentia multitudinis, ecce in cubiculis, quasi in secretis traditionibus atque doctrinis. Habetis Ecclesiam ubique diffundi et crescere usque ad messem, habetis civitatem, de qua ipse qui eam condidit ait: Non potest civitas abscondi super montem constituta 300. Ipsa est ergo quae non in aliqua parte terrarum, sed ubique notissima est. Haec temporales aliquando etiam in suis frumentis patitur tempestates, ut in quibusdam locis non cognoscantur; sed tamen etiam illic latent. Neque enim falli potest divina sententia, quoniam crescunt usque ad messem.

Nonnulli ad Ecclesiam redierunt.

25. 73. Itaque et in aliis gentibus saepe nonnulla membra Ecclesiae praevalentibus haeresum et schismatum seditionibus pressa atque obumbrata sunt et tamen, quia inerant, paulo post nullo dubitante claruerunt, et in ipsa Africa post illud Secundi Tigisitani apud Carthaginem seditiosum turbulentumque concilium, ubi et a femina nobili Lucilla operata corruptio postea iudicialibus Gestis commemorata est, cum inde litterae paene per totam Africam, qua Ecclesiae Christi iam germinaverant, missae fuissent, creditum est litteris concilii - neque enim aliter oportebat - et quasi visa sunt per aliquam partem agri frumenta dominica defecisse; nullo modo autem defecerant, quae vere frumenta erant praedestinata atque seminata et alta radice feraciter germinantia. Salva enim conscientia litteris concilii crediderant; neque enim ab hominibus de aliis hominibus aliquid incredibile dicebatur aut eis contra Evangelium credebatur. Sed posteaquam illi furiosa pertinacia usque ad dissensionem sacrilegam contra totum orbem christianum contentionem obstinatissimam perduxerunt atque innotuit bonis fidelibus, quos a Caeciliano alienaverat falsa criminatio, viderunt se, si in illa communione persisterent, non iam de quodam homine vel de quibusdam hominibus, sed de Ecclesia toto terrarum orbe diffusa pravum habere iudicium, et maluerunt Christi Evangelio quam collegarum concilio credere. Itaque illis relictis mox ad catholicam pacem multi et episcopi et clerici et populi redierunt, quod et antequam facerent in tritico deputabantur. Tunc enim non faciebant, cum adversus homines male sibi a collegis insinuatos, non adversus Ecclesiam Dei, quae in cunctis gentibus crescit, illa eorum contradictio nitebatur. Itaque et in Africa triticum, quod Filius hominis seminaverat, triticum mansit et ex illo usque adhuc crevit et crescit et deinceps usque ad messem fructificabit et crescet sicut in omni mundo.

Nonnulli ante diutius in dissentione erraverunt.

25. 74. Nonnulli etiam bonae voluntatis per carnalem caliginem etiam post confirmatum contra Ecclesiam Dei malignorum furorem in illa dissensione diutius erraverunt, tamquam si adhuc mollia conculcarentur frumenta et radice viva herbae vigor attereretur. Etiam ipsa tamen frumenta sua noverat Deus, quamvis ut reviviscerent arguenda et increpanda. Non enim eo modo dictum est Petro: Redi post me, satana 301, quomodo dictum est de Iuda: Unus ex vobis diabolus est 302. Quidam quoque et apertissimae veritati malo studio contradixerunt. Illi vero eradicati vel praecisi erant, sed non permanentes in infidelitate, sicut de quibusdam ramis fractis Apostolus dicit, manu divina replantati aut iterum inserti sunt 303. Tunc enim quisque infructuosus, sed nondum a radice praecisus est, cum mala cupiditate agit quidem illa opera de quibus dictum est: Quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt 304; sed cum pro ipsis operibus etiam veritati apertissimae qua redarguitur resistere coeperit, tunc praeciditur. Et multi tales sunt in sacramentorum communione cum Ecclesia et tamen iam non sunt in Ecclesia. Alioquin si tunc quisque praeciditur, cum visibiliter excommunicatur, consequens erit, ut tunc rursus inseratur, cum visibiliter communioni restituitur. Quid? Si ergo fictus accedat atque adversus veritatem et Ecclesiam cor inimicissimum gerat, quamvis peragatur in eo illa sollemnitas, numquid reconciliatur, numquid inseritur? Absit. Sicut ergo iam denuo communicans nondum insertus est, sic et antequam visibiliter excommunicetur quisquis contra veritatem, qua convincitur et arguitur, inimicum gestat animum, iam praecisus est. Ita fit, ut et semen bonum et semen malum utraque per agrum crescant usque ad messem, id est et filii regni et filii maligni utrique per mundum crescant usque in finem saeculi, illis fructum ferentibus cum tolerantia, illis cum sterilitate amaricantibus.

Qui perseverat in Ecclesia habet Regnum Dei.

25. 75. Vos autem, innitentes tot evidentissimis testimoniis Legis, Prophetarum, Psalmorum, ipsius Domini et Apostolorum de sancta Ecclesia toto terrarum orbe diffusa, exigite ab istis, ut ostendant ex Africa, quod attinet ad partem Donati, aliqua manifesta de canonicis Libris testimonia. Neque enim, sicut iam dixi, ullo modo fieri posset, ut Ecclesia, sicut dicunt et quod absit, tam cito ex tot gentibus peritura tot testimoniis tam sublimiter et tam indubitanter praedicaretur et de ista, quam volunt suam, quae usque in finem sicut contendunt permansura fuerat, taceretur. Mementote enim quid illi diviti dictum sit, cum apud inferos torqueretur et ad fratres suos aliquem ex mortuis mitti vellet: Habent illic, inquit, Moysen et Prophetas 305. Et cum ille diceret non eos credituros, nisi ad eos isset aliquis mortuorum: Si Moysen, inquit, et Prophetas non audiunt, nec si quis ex mortuis resurrexerit credent 306. Dixit Moyses, quod in semine Abrahae benedicentur omnes gentes 307; dixerunt Prophetae: Tu vocaberis voluntas mea et terra tua orbis terrarum 308, et: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae 309. His et talibus tam manifestis praenuntiationibus Ecclesiam demonstrantibus isti credere noluerunt. Surrexit Dominus a mortuis, dixit in nomine suo praedicari paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 310. Illi, qui Moysi et Prophetis non crediderant, nec Domino resurgenti a mortuis crediderunt; quid restat, nisi ut divitis illius tormenta sortiantur? Quae vos fugientes, dum adhuc tempus est, antequam de hac vita emigretur, divinis eloquiis constanter inhaerete, ut nec in vita conturbemini et post hanc vitam quod semini Abrahae promissum est accipere mereamini.