1. IULIANUS. Compertum est omnis aevi periculis apud paucos incorrupti reverentiam vigere iudicii, qui et scientiae studiis dediti, et virtutum appetentes, vel possunt indagare verum, vel repertum audent tueri; aut, sicut ait Apostolus: Exercitatos habent sensus, ad discretionem boni malique 1; nec ullis adversorum franguntur procellis, qui de eodem audiunt praeceptore, usque ad sanguinem resistendum esse peccatis 2. Hi ergo prudentes, quos stolidorum populi faciunt paucos videri, scientiae et fortitudini iuxta prorsus student. Neutra enim absque altera aut fructum assequitur, aut honorem; quoniam et fortitudo nisi optimis per scientiam admota rebus est, in despicabilem erumpit insaniam; et e regione examinatae iustitiae leges, nisi magnanimitatis murus incluserit, praedae confestim patebunt, ac servitum criminibus abducentur. Has ergo bigas, sine quibus triumphari de mundi erroribus nequitur, diversis aetatibus rarissimi quique, qui colerent et iugarent atque regerent, exstiterunt; quoniam et scientiae studium tam fuga laboris quam saecularium curarum diversitas impedit, et constantiam aerumnarum, quae ab improbis excitantur, formido percellit. Quae oppugnationum genera vincunt quidem fideles animi et sapientes; verum tam rari sunt, ut inter insanorum populos, quia non furiunt, insanire videantur.
AUGUSTINUS. Nonne te admonet raritas ista hominum, quam tu ipse commemoras, in quibus et scientia et fortitudo est, quid de humano genere sentire debeas, et de universa ista massa rationabilium mortaliumque animantium? Cur enim non genus mortalium ad studium scientiae roburque fortitudinis, naturali appetitu, vel universum, vel certe ex maxima parte consurgit, ut rarissimos quosque potius miremur, ab eo quod appetit naturae institutio deviare atque desciscere? Cur in profunda imperitiae ac mollitudinem ignaviae, quasi per proclivia, nescio quo velut onere urgente delabitur? Fugam laboris certe dicis esse causam, qua fit ut nesciant homines quae scire debuerunt; sed vellem diceres quid causae sit, ut homini tam bene naturaliter instituto utilia naturae atque salubria sit laboriosissimum discere, atque ita laborem fugiens, in tenebris ignorantiae familiarius libentiusque requiescat. Nempe tanta raritas ingeniosorum et studiosorum, per quae duo ad humanarum divinarumque rerum scientiam pervenitur, et tanta multitudo tardorum et desidiosorum, satis indicat in quam partem suo tamquam pondere feratur ipsa natura, quam negatis esse vitiatam. Neque secundum christianam cogitatis fidem, qualis sit factus Adam, qui universis generibus animarum vivarum nomina imposuit 3; quod excellentissimae fuisse indicium sapientiae, in saecularibus etiam litteris legimus. Nam ipse Phytagoras, a quo philosophiae nomen exortum est, dixisse fertur, illum fuisse omnium sapientissimum, qui vocabula primus indidit rebus. Verum etsi nihil tale de Adam didicissemus, nostrum erat utique vera ratione conicere, qualis in illo homine natura sit condita, in quo vitium omnino nullum fuit. Quis autem usque adeo sit tardus ingenio, ut ad naturam neget obtunsa vel acuta ingenia pertinere, aut existimet non esse animi vitia vel memoriae vel intellegentiae tarditatem? Et quis dubitet christianus, eos qui in hoc saeculo erroribus aerumnisque plenissimo, ingeniosissimi apparent, quorum tamen corruptibilia corpora aggravant animas, si illius ingenio comparentur, distare longe amplius quam celeritate a volucribus testudines distant? Ingeniis ergo tam excellentibus paradisi felicitas impleretur, si nemo peccasset; tales quippe Deus de parentibus fuerat creaturus, qualem illum sine parentibus creaverat, utique ad imaginem suam. Nondum enim homo vanitati similis factus erat, ut dies eius sicut umbra in hoc saeculo aerumnoso praeterirent 4. Quod si ita esset, numquid ista tua querela, ullum haberet locum? Numquid assecutio scientiae laboriosa esset, ut fuga laboris imperiti esse homines mallent? Numquid ipsa fortitudine, quam verum dicis vix in paucissimis inveniri, opus haberemus, ubi nulla esset aerumna quam deberemus pro veritate fortiter sustinere? Cum ergo ista in contrarium versa sint omnia, ad hoc naturam nostram negas esse vitiatam, ut, te adiuvante, Manichaeus commixtam nobis introducat alienam; ac sic dum oppugnator eius prosilis imperitus, fis auxiliator ignarus.
2. IUL. Ostendit hoc etiam liber ille, qui Sapientia dicitur, cum verba exprimens impiorum, qui post umbram praesentium retecta beatorum merita contuentur: Vitam, inquit, illorum aestimabamus insaniam; et quomodo, reputati sunt inter filios Dei? 5 Inde est ergo, quod fidelium perseverantia temporum iniquitatibus contumax, et eligens affligi cum populo Dei magis quam temporalis peccati habere iucunditatem 6, ab his qui dicunt: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur 7, nomine pertinaciae et contentionis arguitur; nihilque magis putatur cautis convenire consiliis, quam degeneris animi famulatum emere, vel infidam momentorum quietem. De hac quippe potissimum ignavorum pectorum vilitate factum est, ut per Ecclesiarum naufragia spurcum manichaeorum dogma velificet. Quia si in his qui sacerdotii munere fungebantur, libera stetisset et virilis auctoritas, traducianorum commenta ut invicta ratio proruit, ita publica contrivisset assensio. Verum cum nihil ab hominibus praesentium amantibus, religione vilius aestimatur, itum est in criminationes Dei; ut nobis necessitas immineret, tam longis disputationibus Deum nostrum, qui est Deus verus, fidelem in verbis suis, iustum in iudiciis, sanctum in operibus approbare 8.
AUG. Si fidelis est Deus in verbis suis, cur ei contradicitis dicenti: Reddam peccata patrum in filios 9, et hoc verum non esse contenditis? Si iustus est in iudiciis, cur hoc ipsum quod peccata patrum redduntur in filios, iustum esse non vultis; et quod filii Adam a die exitus de ventre matris eorum gravi iugo premuntur, dicere sine ullius originalis peccati merito fieri, non timetis? Si sanctus est in operibus, cur immunditiam nascentium, quae hominem Dei dicere compulit, non esse mundum a sorde peccati, nec infantem cuius est diei unius vita super terram 10, ab eius sancto opificio quo naturam format, quamvis originis contagione pollutam, discernere recusatis; atque ita vitia et ingeniorum et corporum tam multa, et aliquando tam magna, sancto eius opificio cuncta tribuitis? Quae nolentes tribuere venientibus de natura peccato depravata originalibus meritis; profecto aditum amplissimum ad alienam mali naturam introducendam manichaeis exsecrabilibus aperitis; quorum dogma nefarium quasi accusatis horrentes, cum adiuvetis errantes.
3. IUL. His ita negotiis librorum meorum operam destinatam, mali naturalis assertor oppugnat; quibus sane viribus, et quam consequenti responsione, satis superque praecedentium voluminum disputatione perdocui. Quorum lectione non dubito prudenti cuique constare (quem rarum esse hac praefatione testatus sum), nihil studere aliud veritatis inimicum, quam ut simpliciorum ludificentur aures et evasisse, si utcumque se respondisse videatur.
AUG. Raros esse prudentes, praefatione testaris d; et quae causa sit raritatis huius, vel cur nec ipsi qui rara ingeniorum capacitate ad prudentiam pervenerunt, sine labore magno potuerunt consequi utilem scientiam, nec dicis, nec discis; qui fateri non vis humanam per primi hominis praevaricationem depravatam esse naturam. Et tamen ad tuorum librorum lectionem, nonnisi eosdem prudentes mittis, quos testaris esse rarissimos; de quorum ingenio tam bene sentis, ut apud eos unum librum meum tuis octo refutare coneris, multiplicans eis laborem filiorum Adam; quo labore discant, etiamsi nemo peccasset, in ipso paradiso se fuisse laboraturos, ut litteratorum libros, et prius ipsas litteras discerent. Haec est enim vestra praeclara scientia, nulli hominum comprehensibilis, nisi prudentibus raris, nec ipsis nisi laborantibus miseris.
4. IUL. Cum igitur id a nobis abunde constet effectum; tamen quia operi nostro nascitur longitudo, sapiens lector intellegat, nobis quidem optabilem fuisse brevitatem, sed exegisse causae necessitatem, ut error saeculi favore diffusior, latiore veritatis acie vinceretur. Haud igitur de nihilo est, quod sermo noster extenditur. Adiutu enim Christi praesumo confore, ut nulla pars impietatis, contra quam nobis certamen est, aut negligenter quaesita, aut minus inventa, aut attrita mediocriter censeatur. Nec illud ergo desperare vel possumus, vel debemus, quoniam processu temporum tempestas excitata considat, et auctoritate sapientum vulgus ignavum quod nunc perstrepit corrigatur; sed voti quam sententiae minor causa est; quemvis enim status rerum exitum sortiatur, constabit nobis ratio et benignitatis et fidei. Neque enim pendemus ad prosperitatis popularis eventum. Scitum est siquidem illud trium in Babylone puerorum, qui cum a rege superbissimo ad adorandam statuam cogerentur, fidelissime restiterunt, neque anhela sunt fornace conterriti, quae accensa erat in religiosorum voratum; responderuntque ut et fidei et constantiae congruebat: Potens est, inquiunt, Deus, o rex, liberare nos de fornace hac; sed etiamsi non liberet, scito quoniam deos tuos non colimus, nec statuam quam erexisti adoramus 11. Quam sanctum votum iudicio miscuerunt, nec tamen consilii gravitatem desiderio levarunt! Fortitudinem fidei nec desperatione praecipitant, nec cupiditate suspendunt; miscent quidem vota; ceterum ordinem non relinquunt; consolantur tolerantiam h, sed iustis mitiora submittunt: Certum est, inquiunt, quoniam nos possit liberare Deus noster; sed utrum velit, est incertum; et ideo sub ambiguo rerum eventu stat piorum certa sententia, idola respuendi, supplicia perferendi. Viderit quid boni nostra liberatio etiam ceteris conferat; nobis interim veram felicitatem fides, inquiunt, invicta custodiat; non habet ergo mollioribus gratificandi nimiam necessitatem, cuius gloriae negotiantur adversa. De hac et nos disciplina, quam reliquerunt illustres magistri, intellegimus tenendam in prosperis votorum mediocritatem, in dogmatibus vero fidei consiliorum perennitatem; optamusque, persecutionum tumore compresso, etiam populis subvenire; at si id non accidat, stat quidquid acerbum est in contumeliis et periculis perpeti, quam non aversari illuviem sordesque manichaeas.
AUG. Quantum manichaeos adiuvetis, cum grave iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum 12 non tribuitis iusto iudicio Dei, propter originale peccatum, ac sic locum facitis alienae naturae mali, quam tradit insanus error illorum, et saepe admonuimus, et ubi opportunum visum fuerit, non cessabimus admonere. Nunc quoniam vos ita fortes esse iactatis, ut tamen pro multis etiam vestra, quamvis " mediocria vota ", commendes, quibus, ut dicis: " optatis persecutionum tumore compresso populis subvenire "; quaero abs te, utrum id a Domino optetis. Quod si non facitis, non sunt ista vota christiana; si autem facitis, quomodo speratis, exauditis votis vestris, hoc Dominum largiturum? Nempe ut corda hominum quae adversa sunt vobis, in vestrum favorem et amorem convertat. Si hoc creditis, profecistis i; vos ipsos convertere, vos ipsos in melius mutare iam coepit. Cogitate, quaeso, istud, atque retinete, tandemque fatemini operari omnipotentem Deum in cordibus hominum voluntates, aversosque convertere; ita eius misericordiam gratiamque sapietis; et ubi hoc non agit, iudicia occulta, sed iusta. Sic vota nostra potius fortassis exaudiet, ut vos ad fidem catholicam, sicut Turbantium paulo ante vestrum, nunc vero esse iam nostrum, simili sua operatione atque miseratione convertat.
5. IUL. Sed iam aggrediamur ad causam. Claruit tam priore quam praesenti opere, concupiscentiam naturalem, sine qua sexuum non potest esse commixtio, a Deo, qui est et hominum et pecudum conditor 13, institutam. Quod tantum valet, confessione quoque adversarii mei, ut sine eius vituperatione, id est, carna lis concupiscentiae, et sine infamatione commixtionis, asseri penitus non possit naturale peccatum.
AUG. Concupiscentiam sive naturalem, sive carnalem tibi placeat appellare, eam nos concupiscentiam vituperamus, qua caro concupiscit adversus spiritum, et trahit ad illicita, nisi et spiritus adversus eam fortius concupiscat. Hanc dissensionem in paradiso dicimus non fuisse, quando qui ibi erant, nudi erant, et non confundebantur. Hanc post peccatum esse coepisse, ipsa res clamat, quandoquidem post peccatum pudenda texerunt, quae prius pudenda non fuerant. Neque ut nuda prius essent, impudentia, sed innocentia faciebat; quia et impudentia vitium est; illi autem quando eos nudos esse non pudebat, utique vitium non habebant. Hoc ergo malum, quo caro concupiscit adversus spiritum, haereticus Iulianus dicit esse bonum; hoc malum ex aliena mali natura nobis esse commixtum dicit alius haereticus Manichaeus; hoc malum per praevaricationem primi hominis in nostram dicens vertisse naturam, catholicus ambos vincit Ambrosius.
6. IUL. Quod quoniam a nobis ea facultate, quam veritas suppeditavit, ostensum est, prudens lector super hoc ulterius dubitare non debet; ubicumque hoc in Traduciani scriptis occurrerit (sine quo tamen hiare non potest), nihil moveat audientes, sed in verecundiam protestetur auctoris; nos autem id deinceps, si res compulerit, necessaria brevitate tangemus. Arguit ergo quod dixi: Ista corporum commixtio, cum calore, cum voluptate, cum semine a Deo facta, et pro suo modo laudabilis approbatur 14. Sed praeteriit illud quod subdidi: De re autem, quae instituta naturaliter, fitaliquando etiam amplum munus piorum, diabolus sibi nec tua fronte audet aliquid vindicare.
AUG. Ille hoc praetermisit, qui eam cui respondebam, chartulam misit; fortasse intellegens quod tu non intellegis, qui tam incaute locutus es, ut diceres: "De re instituta naturaliter, quae fit aliquando etiam amplum munus piorum, non audere diabolum aliquid sibi vindicare "; cum videamus quod ipsos homines diabolus sibi vindicet, qui utique naturaliter instituti sunt. An forte homines non sunt, qui eruuntur de potestate tenebrarum, quarum tenet diabolus principatum? Aut vero ita desipis, ut affirmes eos sibi diabolum non vindicare, quos possidet, et suae potestati subditos tenet? Sed ut taceam de his, quos potestis dicere, per suam malam voluntatem a diabolo possideri; quid dicturus es de illo, de quo pater ipsius, Domino interrogante, respondit, quod ex infantia sua ab immundo spiritu vexaretur 15? Nonne membra eius et sensus, quae omnia Deo auctore naturaliter instituta sunt, et impiorum communia piorumque sunt munera, diabolus sibi ut affligeret vindicabat? Quod licet facere non posset, nisi a creatore hominis Deo bono et iusto acciperet potestatem, facit tamen, et tua verba vanissima esse ostendit, qui dicis: " De re naturaliter instituta, quae fit aliquando amplum etiam munus piorum, nihil sibi audere diabolum vindicare ". Debuisti enim dicere, eorum bonorum quae naturaliter instituta sunt, non diabolum sibi nihil vindicare, sed ipsum nihil creare. Haec ille forsitan vidit, qui de tuis libris quae amico suo mitteret, nonnulla decerpsit; atque ut haec tua verba praetermitteret, tibi pepercit. Ego vero gratulor, quia me admones quid debeam contra errorem tuum dicere. Parvulorum ergo, quos vexandos diabolus vindicat sibi, merita inquire, quae cum propria non inveneris, originalia confitere. Si enim etiam ista negare perstiteris, Dei profecto iudicium, qui haec imaginem suam a diabolo immeritam sinit perpeti, accusare convinceris.
7. IUL. Istis ergo praetermissis, accusat cur non dixerim: " cum libidine "; subditque, ut dogmatis eius acumen decebat: " Munus piorum, propagatio est fecunda filiorum, non commixtio pudenda membrorum; quam non haberet in generandis filiis natura sana, nunc autem habet eadem natura vitiata. Ac per hoc, et qui inde nascitur, indiget renasci " 16. Quam consequenter omnia! Munus dicit piorum, existentiam filiorum; sed hoc constituit sub diabolo, quod Deum dare confirmat, id est, filios. Libidinem autem, quae est in pudenda commixtione membrorum, diabolicam vocat; quam in parentibus esse non abnuit, quos tamen absolvit a culpa. Ex homine hunc natum dicas? Quod agunt, inquit, parentes, diabolicum est, sed rei non sunt; quod nascuntur filii, divinum opus est, sed rei sunt. Et adhuc se non Deo, sed daemoni aestimat obluctatum? Meritissime patiuntur istum furorem, qui putant esse naturale peccatum.
AUG. Tu furis potius adversus Deum, quem procul dubio criminaris iniustum, si filios Adam nulla ex illo, ut asseveras, mala merita trahentes, tamen ex die exitus de ventre matris eorum gravi iugo premit, quod negare non sineris; et obtusos credens mea tuaque verba esse lecturos, quod non dixi, dixisse me dicis. Quando enim ego dicerem: Quod agunt parentes, diabolicum est; cum id quod procreandi intentione miscentur casta coniugia, bonum opus esse proclamem? Sed hanc commixtionem non fuisse futuram pudendam, si peccatum hominis, quo natura vitiata est, non praecessisset; unde carnis concupiscentia talis effecta est, ut eo malo nemo bene utatur, nisi eius motibus ad illicita pertrahere molientibus, e contrario concupiscente spiritu reluctetur. Non itaque dicimus: Quod agunt parentes, diabolicum est; malo quippe bene uti usque adeo diabolicum non est, ut ipso quoque diabolo bene utatur Deus. Illud autem nos dicere non negamus: Quod nascuntur filii, Dei opus est; sed rei sunt; non Dei opere, quo creantur, ut nascantur; sed peccati origine, qua obligantur, si non renascantur.
8. IUL. Quod autem non fuerit aliter commiscendus Adam mulieri suae, quam eo genere quod inolevit, et forma membrorum, et Dei benedictio haud aliter in pecora quam in homines prolata, et ipsa historia testatur, quae ut ostendit formatam naturam corporum, ita non asserit immutatam. Contra quod universitatis testimonium nihil invenitur in lege Dei; nisi in Manichaei libris, qui hanc concupiscentiam a principe tenebrarum commentatur infusam.
AUG. Non forma membrorum, quia peccato primi hominis mutata non est, concupiscentiam carnis asserit talem fuisse ante peccatum, qualis apparuit, quando pudenda texerunt, et unde tu non erubescis, erubuerunt; ostendentes etiam manente forma in se aliquid esse mutatum. Quamvis et ipsa membra, quando deformia et monstruosa nascuntur, pudor vos fateri cogit, quod nullo modo, si nemo peccasset, in paradiso talia nascerentur. Benedictionem vero Dei, qua dictum est: Crescite et multiplicamini 17, quid mirum, si etiam peccato natura vitiata non perdidit? Non enim erat consequens, ut quia immortalitatem felicitatemque perdiderat, perderet etiam fecunditatem, quae irrationabilibus quoque animantibus est tributa; in quibus caro, etsi concupiscit, adversus spiritum non concupiscit; quod tuae susceptae miserrimum bellum aut turpissimum regnum introducere conaris in illius beatissimae pacis et libertatis locum; quandoquidem in paradiso, etiamsi nemo peccasset, tale futurum fuisse contendis humanum genus, ut contra libidinem pugnaremus, aut libidini serviremus, si pugnare nollemus.
9. IUL. Nos vero renasci omnes Baptismate debere, et opere nostro et sermone testamur; sed non ut huius impertitione beneficii, de iure videantur diaboli plagiati; verum ut qui sunt opera Dei, fiant pignora Dei; et qui nascuntur viliter, non tamen noxie, renascantur pretiose, non tamen calumniose; quique prodeunt ex institutis Dei, provehantur mysteriis Dei; et qui afferunt opera naturae, dona gratiae consequantur; ac Dominus suus qui eos fecit condendo bonos, faciat innovando adoptandoque meliores. Ergo iure dicitur, confitearis necesse est, naturale quod Manichaeus finxerat, sed tu nomine commutato originale vocas, interiisse peccatum. Nec hoc ea catholica fides credit antiquitus, quae non dubitat et parvulos a Deo fieri, et malum ab eo nihil fieri: ac per hoc opera Dei ante liberae voluntatis usum, naturae praeiudicio nec rea, nec sub diaboli iure constituit.
AUG. Originale peccatum propterea significatius quam naturale dicimus, ut non divini operis, sed humanae originis intellegatur; maxime propter illud significandum, quod per unum hominem intravit in mundum; quod non interit disputatione Pelagiana, sed regeneratione Christiana. Quare autem vos dicatis renasci omnes parvulos debere Baptismate, satis novimus; inde quippe estis haeretici; ac peste novitia contra antiquitatem catholicae Ecclesiae disputatis, dicentes non erui parvulos de potestate tenebrarum gratia Redemptoris; cum Catholica in eis exsufflet et exorcizet, utique potestatem diaboli, neque enim imaginem Dei. Quid est ergo quod dicis: Ut qui nascuntur viliter, non tamen noxie, renascantur pretiose, non tamen calumniose; nec ipsum eorum pretium, quo fit ut pretiose renascantur attendis? Quid est enim, nisi sanguis Agni immaculati? Qui cur sit effusus, clamat ipse Agnus. Annon ipse ait: Hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum 18? Tu vero magnus mirabiliarius et dicis illum sanguinem etiam pro parvulis fundi, et negas eis per illum peccata ulla dimitti; dicis lavandos, et negas abluendos; dicis innovandos, et negas a vetustate mundandos; dicis per Salvatorem adoptandos, et negas esse salvandos. Sed nos eis videlicet calumniamur, quia dicimus eos mortuos esse in delictis et praeputio carnis suae; et ideo in morte Christi baptizari, ut moriantur peccato, qui mortui fuerant in peccato; et tu eos defendis, qui negando illos mortuos, id agis, ne ab eis foras mittatur, qui mortis potestatem habet; ac sic de morte Christi nullum beneficium consequantur, qui unus pro omnibus mortuus est. Quod cum dixisset Apostolus, mox conclusit atque ait: Ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est 19. Unde qui ita defendit parvulos, ut neget mortuos; non eos a morte defendit, sed in mortem secundam premit, quos ab eius beneficio, qui nonnisi pro mortuis mortuus praedicatur, excludit.
10. IUL. Post haec, omnem illum contextum de Abraham et Sara, qui emortuis iam corporibus filium pro munere acceperunt, quorum exemplum quantum veritati suffragetur, non solum sapiens, sed etiam mediocris lector intellegit, sic praeteriit, ut diceret contra se non multum valere. A qua impudentia vel illa eum debuit revocare sententia, quae ita constructa est: Et ut breviter, inquio, disputationis huius summa claudatur; si per concupiscentiam redditus est quem Deus promisit, bona sine dubio quae absolvit Dei fidem; si sine concupiscentia, noxia non potest esse progenito; quae nec cum conciperetur, nec cum pareretur, interfuit.
AUG. Sine concupiscentia carnis Abrahae filium seminatum fuisse, quis dicat? Neque enim hoc opus aliter fieret in corpore mortis huius, de quo dicit Apostolus: Corpus quidem mortuum est propter peccatum 20. Hoc autem malo bene usus est Abraham in concubitu coniugali; quod malum non erat in corpore vitae illius, quae in paradiso fuit ante peccatum. Sed si propterea bona tibi videtur carnis concupiscentia, quia per illam reddita est proles, quam promiserat Deus; bonus tibi videatur et diabolus, quia per illum sanguis Christi, quo redimeremur, effusus est, quem Deus promiserat. Aut fatere, etiam per aliquod malum reddi posse aliquod bonum.
11. IUL. Illis ergo praetermissis physicus iste novus falsum esse pronuntiat, quod nos diximus: Sicut tunc limus qui assumptus est, materia, non auctor hominis fuit, ita nunc vis illa voluptatis, confectrix commixtrixque seminum, non explet divinae operationis vicem; sed de thesauris naturae offert Deo, unde ille hominem dignetur operari. Quae tamen recte a me prolata testatur, sed excepto eo quod dixi, semina vi voluptatis confici; philosophaturque hoc modo: Voluptas, inquit, illa concupiscentiae carnalis non conficit semina, sed ea quae iam sunt in corporibus a vero Deo condita s, non fiunt voluptate, sed excitantur et emittuntur cum voluptate 21. Hoc sane apparet eum, non fraude, sed defectu intellegentiae protulisse. Vim quippe ego voluptatis, ipsam virilis corporis rationem pronuntiavi, cui necesse habui virilitatis nomen imponere. Ipsa ergo (quia trivimus iam hoc verbum) virilitas, in genitalium et viscerum compage ac sanitate consistens, quae et appetentiae et efficientiae vires ministrat, vis a me voluptatis et concupiscentiae nominata est. Ideo enim non voluptatem simpliciter, sed vim voluptatis appellare malui, ut universum illum ardorem, qui et ante opus, et in opere sentitur, ostenderem. Neque enim debilitati genitalibus membris, id est spadones, semen habent; cum certe quibusdam favillis moveantur ignis exstincti; at vero quoniam virtute partium, quarum ministerio conficiuntur de internis humoribus semina, speciali debilitate caruerunt, generationum non fiunt potentes. Sic ergo instituit Deus, ut esset vis in corpore, quae legitimis explicata temporibus, si adfuisset sanitas, ad fecunditatis valentiam perveniret. Conficiuntur itaque in corporibus semina, maturae pubertatis adiutu. Inde est quod impuberes stimulat quidem praecoqua voluptas, sed sine annorum legibus sterilis scintillat accensio. Quod autem cum voluptate semina misceantur, verum quod alia sit voluptas quae sensibus supernatat, alia viscerum interior et effectui propior, apud medicorum auctores latissime disputatur; unde ille etiam Mantuanus poeta naturalium gnarior quam philosophaster Poenorum, macie signat armenta tenuari, ut ubi concubitus primos voluptas nota sollicitat, et frondibus arceantur et fontibus. Saepe etiam cursu quatiunt, et sole fatigant; cum graviter tunsis area gemit frugibus, et leves paleae flatibus efferuntur. Hoc ideo, ne luxu nimio usus obtunsior sit genitali arvo, et sulcos oblimet inertes; sed siccitatem quamdam secreta patiantur; sicque rapiat sitiens venerem, interiusque recondat 22. Verum in his quoque, non multum causae necessariis, acumen hominis notasse sufficiat.
AUG. Verba tua, quae me praetermisisse dicis, quam vana sint, satis superius demonstravi; quod fortasse vidit etiam ille qui chartulam misit, et tibi parcendo eadem praetermisit. Quod autem de vi voluptatis u, quam confectricem seminum esse dixisti, homo loquacissimus inventa occasione loquaciter disputas, non opus habeo resistere tibi; haec enim non multum esse causae necessaria, etiam ipse commemoras. Ego quippe vim voluptatis acceperam te intellegi voluisse, qua voluptas aliquid facere posset, non qua ipsa fieret. Sic enim solemus loqui, ut vim rei cuiusque dicamus, qua valet ut aliquid faciat, non qua valet alia res quae ipsam facit. Tu autem, ut nunc tua verba exposuisti, vim voluptatis te dixisse asseris, qua voluptas effici potest, non qua efficit ipsa quae potest; tamquam si vim diceres esse ignis, qua ipse accenditur ut sit; cum omnes homines vim dicant esse ignis, qua urit, vel calefacit quaecumque potuerit. Insolito igitur more locutus es: sed quid ad nos? Utcumque didicimus, ubi de re constat, non certare de verbis. Convenit enim nobis, non solum homines de seminibus, sed ipsa etiam semina, opera Dei esse, quocumque efficiantur modo; ne physicos vel medicos, vel etiam poetas, ubi nihil opus est, testes adhibeamus; aut contendamus quomodo sit loquendum, cum id propter quod loquimur, ambo verum esse sentiamus, id est, Dei opera esse semina omnium naturarum. Sed falsum est quod hinc conaris ostendere, ideo nulla esse vitia seminum, quia Deus summe bonus est conditor seminum; quod non diceres, si eo modo rationem seminum nosses v, quomodo eam noverat qui dicebat: Homo vanitati similis factus est; atque ut hoc ipsam naturam, quae in ipsam mortalitatem lapsa est, meruisse doceret, addebat: Dies eius sicut umbra praetereunt 23, cum sciret hominem ad Dei similitudinem factum, et tamen discerneret ab institutione divina depravatae humanae originis vitium. Quod in ipsis quoque tuis verbis quibus me momordisti, videre debuisti. Dixisti enim: Verum in his quoque, non multum causae necessariis, acumen hominis notasse suffecerit; obtunsum me scilicet esse significans, quia intellegere non potui locutionem tuam in rebus non multum causae necessariis, ut fateris. Ego autem requiro a te, unde homines nascuntur obtunsi; neque enim sic ipse obtunsus es z, ut pertinere ad naturam neges vel obtunsa ingenia, vel acuta; quamvis et acuta ipsa, sicut iam in superioribus diximus, propter hoc corruptibile corpus quod aggravat animam 24, si primi hominis ingenio comparentur, obtunsa sint; qui utique non tale corpus acceperat, ut illo eius anima gravaretur. Ac sic et ego distinguerem in natura hominis qualis nunc est, quid distet inter ingenii vitium et tanti artificis opificium; cui procul dubio non recte vitia tribuuntur, quantacumque sint, humanorum ingeniorum; ut per hanc regulam discas ab eius institutione discernere, quamvis congenitum homini, originale peccatum; nec ideo neges esse, quia Deus homines facit, qui peccatum non facit; sicut non ideo neganda sunt ingeniis hominum congenita vitia, quia Deus homines facit, a cuius arte divina vitiositas est omnis aliena. Sic autem novit Deus bene operari homines de substantia peccato vitiata, quemadmodum novit bene operari de ipsis peccatis hominum, quorum sunt vitia voluntaria. Videmus enim quanta bona operatus sit de peccato fratrum, qui fratrem per invidentiam vendiderunt 25; et alia multa quibus sacrae Litterae plenae sunt.
12. IUL. Verum demiror ubique constantiam disputantis, qui pronuntiat semina a Deo vero condita esse, a quo conduntur et corpora, licet cum voluptate emittantur. Semina ergo a Deo fieri confitetur, in quibus esse dicit diabolicum malum; et non erubescit credere a Deo fieri malum, quod innocentibus imputetur.
AUG. A Deo non fit malum, quando fit de malo bonum. Malum est enim de peccato veniens originis vitium, cum quo nascitur homo; bonum est opus Dei, non sine malo; cuius mali reatus non innocentibus, ut dicis, sed reis imputatur; ut quoniam nascendo tractum est, renascendo solvatur. Sic enim fuerunt omnes ratione seminis in lumbis Adam, quando damnatus est, et ideo sine illis damnatus non est; quemadmodum fuerunt Israelitae in lumbis Abrahae, quando decimatus est, et ideo sine illis decimatus non est 26. Melius enim quam tu, noverant rationem seminis, qui ista dixerunt, et litteris mandare curarunt, quae in Christi Ecclesia legerentur, in qua ab renascuntur ex Adam nati, ne remaneant in illa stirpe damnati.
13. IUL. Libido nihil attinet, inquit, ad semina, quia facta est a diabolo; huic autem libidini serviunt coniuges; semina autem et parvulos de seminibus facit Deus. Sed nec rei sunt, inquit, nec puniuntur parentes, qui agunt opus diaboli; sceleri autem et suppliciis destinantur parvuli, quos condidit Deus; impunitumque est quod fecit diabolus, id est libido; per quod docetur bona, quae nec supplicium meretur; sed accusatur damnaturque quod facit Deus; per quod docetur esse scelestum, quippe quod a supplicio, nec auctoris sui potest pudore defendi; credaturque hoc divinitas facere, quod nec extrema possit sustinere captivitas. Hunc habent exitum, qui inferunt veritati bellum, ut nihil non impium, non insanum loquantur; dum constet quia nulla oratione innocentium status ita, ut accusatorum suorum profanitate, defenditur.
AUG. Numquid ideo falsum facis esse quod dico, quia dicis me dicere quod non dico? Ego enim non dico ad semina nihil attinere libidinem, quandoquidem non nascuntur sine libidine, qui utique na scuntur ex semine; sed dico Deum operari sine ullo suo vitio, etiam de semine vitiato. Nec dico reos non esse, et non puniri parentes, qui agunt opus diaboli; sed dico non eos agere opus diaboli, quando utuntur libidine non propter libidinem, sed propter propaginem. Ita quippe bonum opus est bene uti libidinis malo, quod faciunt coniugati, sicut e contrario malum opus est male uti corporis bono, quod faciunt impudici. Nec impunitam dico esse libidinem, quae cum morte destruetur, quando mortale hoc induetur immortalitate 27. Non enim est nisi in corpore mortis huius, de quo liberari cupiebat Apostolus 28; nec erat, aut non talis erat in corpore vitae illius, quam peccando perdidit homo, qui factus est rectus 29; nec sicut aliqua substantia, liberatis separatisque ac nobis libido in alium ad locum est migratura; sed sicut infirmitas in nostrae salutis perfectione peritura; quamvis iam nunc esse desinat post corporis mortem. Neque enim in corpore mortuo adhuc potest esse, quae nisi in corpore mortis non potest esse; sed quae peritura est in corporis morte, non est resurrectura resurgente corpore sine morte. Quomodo ergo punita vel impunita erit, quae pereundo non erit? Erunt autem impuniti, qui eius reatu congenito regeneratione caruerunt, eiusque surgentibus et urgentibus motibus ad illicita perficienda non cedunt; et si quid non propter prolem de ipsa, sed propter ipsam cum coniugibus faciunt, venia subsequente sanantur. Quod vero Deus de origine merito et iuste damnata parvulos creat, bonum est ipse quod creat; quia homines creat, et homines etiam mali bonum aliquid sunt, in quantum homines sunt; nec cohibet ab eis bonitatem creandi, quos praescivit esse damnandos, immo scit originaliter iam esse damnatos; unde gratulandum est tam multos eorum a debita poena per indebitam gratiam liberari. Si autem crudele esse arbitramini damnari parvulos, quos originale peccatum trahere non putatis; crudele vobis videatur, non rapi ex hac vita parvulos, secundum vos, nullum habentes omnino peccatum, quos Deus utique novit in multis magnisque peccatis sine ulla in melius mutatione morituros; nam secundum ratiocinationes humanas, crudelius videtur non liberare cum possit, nullis inquinatum parvis magnisque peccatis, quam damnare progeniem peccatoris. Porro cum illud iustum esse, qua potestis voce, clametis; hoc esse iniustum, qua fronte contenditis?
14. IUL. Post haec illud conatur incessere, quod nos apostoli Pauli testimonio comprobavimus, quia Deus hominem de seminibus operetur. Argumentaturque me fecisse fraudem, qui huic loco illa dicta voluerim coaptare, qua de frumentis prolata constabat; quasi ego aut ibi Apostoli sententiam, ut hic aestimat, dividuam fecerim, aut propter aliud testimonii recordatus sim quam ut eius finem monstrarem formatorem seminum omnium Deum credi oportere. Beatus enim Paulus postquam fidem resurrectionis, multiplicationis diurnae conciliavit exemplis; intulit quod universam naturam possit attingere, dicens: Deus autem illi dat corpus prout vult, et unicuique seminum proprium corpus; id est, omni semini corpus, quod proprietas eius reposcit, attribuit. Non ergo quod de frumentis dictum est, de homine volui intellegi; sed hoc quod dictum est, unicuique seminum proprium corpus a Deo auctore conferri, in destructionem vestram, quorum dogmate id negatur, arripui. Nequaquam igitur, sicut tu putas, supervacuo feci illius sententiae mentionem, nec ea fraudulenter, ut mentiris, sum abusus; nec tu de humanis seminibus hominem a Deo fieri, sicut peieras, credis; quod non opinando, sed fidem tuam intellegendo confirmo.
AUG. Quomodo posueris apostolicum testimonium, quo ille usus est de seminibus, quae seminantur in terra, quia non vivificantur nisi moriantur (hoc enim de resurrectione corporum, in qua versabatur, disputatio postulabat), qui tua illa legit, intellegenter advertat, et quae nos in eodem libro quem nunc refutare conaris tibi ad illa respondimus 30; et inveniet te, quod ad rem pertineat, nec ibi aliquid dixisse, et hic nihil dicere. Si enim magno nisu moliris ostendere, quod homines Deus de seminibus operetur, quasi hoc negetur a nobis; et adhibes Apostolum testem, ubi abs te nulla necessitas causae flagitat probationem; et quod est insulsius, vis accipi de seminibus hominum, quod ille dixit de seminibus frumentorum, quoniam id causa poscebat; et dicis verba eius: Tu quod seminas non vivificatur; et taces quod ille connectit, nisi moriatur. Taces etiam illud quod adiungit et dicit: Et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, fere tritici, aut alicuius ceterorum; ubi satis aperit unde dicat. Quibus tacitis, quod sequitur ingeris: Deus autem illi dat corpus quomodo voluerit, et unicuique seminum proprium corpus 31; et non vis hic intellegi quorum seminum, id est, fere tritici, aut alicuius ceterorum, eorum scilicet, quae cum seminantur, non vivificantur nisi moriantur. Et quaeris hoc dictum etiam ad semina humana transferre; de quibus quamvis veraciter dici possit, quod illis Deus det corpus quomodo voluerit, et unicuique eorum proprium corpus; non tamen dici potest, quod semen hominis, quando gremio feminae infunditur, non vivificatur nisi moriatur. Sed plane de corpore hominis dici potest; non enim resurget nisi moriatur, propter quod totum illud de seminibus frumentorum dixit Apostolus. Non itaque immerito mihi visum est, ideo te in hoc testimonio ea verba tacuisse, per quae appareret de quibus seminibus loqueretur, quem testem adhibuisti, ne mente vigili lector admoneretur (si tamen hoc praevidere potuisti), ita in paradiso po tuisse seminari homines in arvis genitalibus feminarum per membra genitalia masculorum, sicut frumenta in terris agricolarum manibus seminantur; ut sic ad hominem serendum stimulus nullus libidinis incitaret, quemadmodum ad hominem pariendum nullus dolor urgeret. Quibus haec tranquillitas displicet, rogo, quid eis in carne, nisi quod pudet placet? Nec sane concupiscentiae carnalis puderet, si hoc solum carnem liberet, quod mens iuberet, et quando liberet, et quantum iuberet. Nunc ergo quoniam talis non est, cur ei contra nos suffragamini, et non eam potius nobiscum fatemini aut de peccato natam, aut peccato esse vitiatam?
15. IUL. Iam vero quis risum teneat prudentium, cum ad haec quae subdidisti exempla pervenerit? Ais enim: De ipsis verbis Apostoli refutaretur, non religiosae voluntatis, sed libidinosae voluptatis pudens nominator et impudens praedicator. De ipsis quippe seminibus, quae in agris agricolae seminant, potest iste redargui. Cur enim non credamus Deum potuisse in paradiso concedere homini beato de suo semine, quod concessum videmus agricolis de tritici semine; ut eo modo illud sereretur, sicut hoc seritur, sine ulla pudenda libidine? 32. Quam venuste pudens nominator et impudens praedicator dat omnino incompositos motos, et circulatorum carmina dicit. Sed illud aliud nisi laetissime legi non potest; quoniam si non peccasset Adam, sic potuit mulier, sicut seges, ad fecunditatem parari; forte ut per omnes articulos ac per minutas corporum fistulas, quas medici povrou" vocant, spicae erumperent filiorum; atque ita omnibus laeta partibus, partus pro pediculis exsudaret. Sed si aliqui et per oculos erumperent, auferrentur lumina parienti, et si pupularum globulis examina galeata prodirent, imprecaretur sine dubio caecitas orbitatem. Nec difficulter sane, non parta, sed sudata soboles necaretur, atque haberetur gens, ut apud fabulas Myrmidonum, ita apud Manichaei dogmata, vel pedicularia, vel publicaria. Sed haec esset fetura mulieris; vir autem quid posset efficere? Admoveret nimirum non membra, sed ferramenta, et genitalium vacuus imprimeret vomeres ac ligones. Grates ergo et amplissimae primorum hominum debentur errori, quo tam beatae naturae tormenta vitata sunt. Mitius partus agit cum feminis, et maritus, quam si aut aratra sentirent, aut importuna per totum corpus fecunditate silvescerent. Impleantur Manichaeorum facies ignominia, et quaerant nomen tuum, Domine. O portenta criminantium innocentes et Deum, suffragia argumentorum et testimoniorum! Cur, inquit, non credamus quia potuit aliter fieri na tura, quam facta conspicitur? Quasi quaeratur quid potuerit, et non quid instituerit Deus. Si libet ea libidine opinandi quae sunt facta reprehendere, ut dicamus, quia fieri aliter potuerunt, ideo quae sunt instituta non reddunt naturae bonae testimonium; pronuntiemus quia potuit Deus bicipites facere mortales, ideo unicipites, et qui pedibus insisterent male sunt facti; fieri enim capitati ab utraque parte potuerunt; quae forma in quibusdam solet apparere vermiculis, quorum alvum vertex ambifariam natus includit, ut ab utroque incipientes ex humero, finem habere intellegantur in medio. Admittantur ista ludibria, et quis erit delirandi finis? Potuit ergo facere Deus, ut de terra cum floribus homines germinarent; quantum ad virtutem, potuisse non abnuo; sed noluit nisi ut de sexibus nascerentur. Nunc ergo quaeritur quid fecerit, non quid potuerit. In quo loco furiosa responsio est, ut dicatur: Malum est quod est, quia potuit Deus aliter facere; hoc est enim laudare Deum in vituperationem sui, et in maculam consilii eius omnipotentiam praedicare. Non solum nulla laudatio, verum etiam ingens contumelia est, dare viribus quod sapientiae detraxeris, et dicere adfuisse Deo fortitudinem, sed defuisse consilium. Pertingit omnino ad negationem potentiae, reprehensio consulentiae; non omnia potest, si ordinare bene non potest. Immo si sapientiae sublimitate deficitur, nihil de reverentia divinitatis retentat; quod quia suspicari profanissimum est, recurrit illud, quo tradux vestra iugulatur. Deus qui fecit omnia bona valde, nihil ita instituit, ut in illo genere quod factum est, fieri potuisse aut aptius, aut rationabilius, approbetur. Sapientia quippe et omnipotentia ex aequo praeditus non institueret, quod homunculus posset iure reprehendere. Quaecumque ergo in omnibus omnino creaturis naturalia docentur, ita summe facta sunt, ut affectata in his emendatio, stulta et profana doceatur. Ut ergo forma equi, forma bovis habent quidem in mutua collatione distantiam, in suis tamen generibus aptam ex omni parte concinentiam ita sortitae sunt, ut nec debuerit, nec potuerit aut equus aut bos, secus quam formatus videtur, institui (qua regula licet omnia natantia, repentia, gradientia, volitantia, postremo aetherea caelestiaque percurrere; nullius forma quippe melius, quam illi cui parabatur generi, institui potuisse convincitur); ita et homo quem supra iam gradientium generalitas indicavit, sic est per universa formatus, ut melius a nullo fingi posset; qui accepit prudenter in corpore et locos decoris, et locos pudoris, ut in se ipso et verecundiam et confidentiam disceret; ne et deformis videretur, si esset per cuncta velatus; et deses redderetur ac negligens, si semper esset per cuncta vulgatus. Ac per hoc fecunditas humana, non alia quam quae habet, utriusque sexus debuit membra suscipere, non aliam ratio nem viscerum, non alios sensus, non aliam voluptatem. Admoneamus igitur Manichaeos, ut desinant reprehendere divinae facta sapientiae, ut opinionum suarum corrigant pravitatem; quia nec ad quaestionem attinet, si aliter homines quam universitas testis est, generaturi fuisse dicantur; nec melius eos fieri potuisse quam facti sunt, ut ratio, ita et Scriptura testatur, quae clamat Deum non solum bona, sed etiam valde bona fecisse omnia 33. Ac per hoc ut per totum opus, hic quoque Manichaeorum dogma collapsum est. In futuro autem tempore gloriosiora corpora, nec opis egentia, fore beatorum fatemur. Sed et hoc ipsum optime institutum est a Deo iustissimo ac sapientissimo, ut statum praemii neutiquam natura perverteret; sed esset primus gradus, in quo consisteret ingenuitas naturalis, et de quo, pro iure arbitrii liberi, vel ad poenarum ima descenderet, vel ad gloriarum cacumen per eas vias, quas Deus instituit, niteretur.
AUG. Prorsus, Iuliane, non putasti et mea et tua homines esse lecturos; sed eis tantummodo scripsisti, qui meis ignoratis sive neglectis, nec utrisque diligenter inspectis, tua sola legere ac nosse curarent; nec dixisse me crederent, nisi quod a te commemoratum, tamquam de meis, in tuis litteris invenirent. Hinc enim factum esse video, ut quia ego dixeram: " Cur enim non credamus Deum potuisse in paradiso concedere homini beato de suo semine, quod concessum videmus agricolis de tritici semine, ut eo modo illud sereretur sine ulla pudenda libidine? ", tu his verbis meis velut respondens, tua vaniloquia dilatares, eo usque progressus et diffusus, ut me sensisse iactares: " Si non peccasset Adam, sic potuisse mulierem ad fecunditatem parari, forte ut per omnes articulos, ac per minutas corporum fistulas, quas medici poros vocant, spicae erumperent filiorum, atque illa omnibus laeta partibus, partus pro pediculis exsudaret ", et cetera quae commemorare me taedet, te autem non puduit aggerare. In quibus etiam de viro dixisti, quod: " admoveret nimirum non membra, sed ferramenta, et genitalium vacuus imprimeret vomeres et ligones ". Haec certe atque huiusmodi (quae cum tui, non quicumque lectores, sed dilectores legunt, pro te, si ullus in eis humanus sensus est, erubescunt) numquid mea verba garrire te sinerent, quae non ob aliud praeteristi atque tacuisti, nisi ut tibi in istis latiora delirandi spatia praeparares? Ego enim dixi, seri hominem potuisse, ad voluntatis nutum membris obsequentibus genitalibus; tu autem genitalia membra tacuisti, ut ires per mulieris articulos et minutissimas fistulas filios per corporis poros tamquam pediculos exsudantis, et per oculorum pupulas caecitate consequente parientis. Membra, inquam, genitalia tacuisti, quasi nos ea, si Adam non peccasset, defutura hominibus diceremus; ut posses ridicula, non urbanitate, sed nugacitate dicere: " quod vir genitalium vacuus vomeres et ligones fetandae coniugi imprimeret ". Numquid de numero quaestio est, figuraque membrorum; quae ad generandum creata possent in locis suis salva et integra, nec indigere incitamento libidinis, et servire imperio voluntatis? Quae ideo a me commemorata commemorare noluisti, cum verba mea poneres, ne silentium tibi imponeres, et ad illa quae de filiis per totum corpus tamquam pediculis erumpentibus, et de ferramentis agricolarum ad impraegnandas feminas adhibendis, quae tibi festivissima dicacitate sonare videbantur, cum vanitate ineptissima dicerentur, os aperire non posses. Unde nec illud meum, quod in eodem loco, quem velut redarguendum susceperas, de parturientium doloribus posui, putasti esse tangendum. Si enim feminae sine parturitionis cruciatibus parerent, puto quod non eis membra genitalia, sed tormenta poenalia defuissent. Porro Scriptura divina (quod omnes qui legunt sciunt) de peccato Evae hoc tormenti genus in femineum genus transisse testatur 34. Hoc tu in meis verbis praeterire quam pertractare maluisti, ne diceretur tibi, ita salvis atque integris utriusque sexus genitalibus in illa felicitate paradisi potuisse sine pudenda libidine concumbere coniuges, sicut potuerunt salvis atque integris femineis genitalibus parere sine gemendo dolore mulieres. Sed vos non solum cruciatus et gemitus parientium, verum etiam labores alios aerumnasque mortalium, non a tempore arbitrii liberi eorum, sed a die exitus de ventre matris eorum, mavultis in loco tantae illius beatitudinis ponere, quam pudendam susceptam vestram ipso ibi saltem pudore non ponere. Et tamen qui negas in istam mortalitatem post peccatum mutatam fuisse naturam; fateris post meritum bonae voluntatis in gloriam beatae immortalitatis esse mutandam. In cuius gloriae cacumen parvuli, quod non potestis negare, meritis non suae, sed alienae voluntatis ascendunt; quos non vultis credere meritis malae voluntatis alienae, sed tamen eius in cuius lumbis ratione seminis fuerunt, ad profunda miseriarum quas novimus, fuisse deiectos.
16. IUL. Sed iam pergamus ad reliqua. Postquam ergo Abrahae, quod a me positum fuerat, vitavit exemplum; conatus est asserere, Abimelech quoque, qui orante Abraham ba, cum mulieribus suis sanatus, refertur, ut ad generationis operam, a qua per plagam erat suspensus, posset redire, non detractione libidinis, sed dolore aliquo posse intellegi mulierum vulvam fuisse conclusam 35; quasi a nobis assereretur impendio, ut appetitus eis naturalis redditus videretur; cum ego testimoniis illis id solum probare fuerim contentus, impeditum concubitum, qui sine libidine esse non poterat, per iram Dei, redditumque per indulgentiam Dei, sive amolitis obstaculis, sive irritamentis sollemnibus restitutis; tamen diabolicum non doceri, sed etiam per hoc ad Dei operam pertinentem, qui inter corporis instrumenta mediocria, sed innoxia, non specie, non modo, verum solo peccaret excessu.
AUG. Quis non intellegat, si Deo indignante accidit aliquid corpori feminarum, unde impediretur concubitus, et per hoc proles, quae utique non posset, nisi a concumbentibus concipi, eo remoto impedimento, talem concubitum redditum, qualis est in corpore mortis huius, id est, cum libidine? In talem quippe statum revocantur corpora, cum sanantur, qualem iam sortita est post peccatum natura mortalium, quae illos compellit in mortem. Sed in corpore vitae illius, ubi homo, nisi peccasset, non erat moriturus, alius procul dubio status fuit; unde aut nulla ibi, aut talis, qualis nunc est, libido non fuit, qua caro contra spiritum concupisceret; ut ei necesse esset aut subiugari, aut reluctari; quorum alterum honestati, alterum paci beatitudinis illius convenire non posset. Noli ergo duas istas vitas haeretica perversitate confundere; aliter in corpore corruptibili, quod aggravat animam 36, vivitur; aliter in paradiso, si permansisset hominis rectitudo, in qua creatus fuerat, viveretur. Esset ergo et ibi propter generationem concubitus coniugum; sed aut membris genitalibus sine ulla libidine servientibus menti, aut ipsius, si ulla esset, libidinis motibus numquam repugnantibus voluntati; quae si talis esset, pudenda non esset; nec corporis membra, quae suo vel sollicitaret impetu, vel moveret, pudenda proprie vocari faceret, velarique compelleret; quod post peccatum factum esse, nec nisi peccati poena fieri potuisse, Dei verba testantur. Quis, inquit, nuntiavit tibi, quia nudus es, nisi ex ligno quod praeceperam tibi tantum ne ex eo manducares, ex eo manducasti? 37 Non, inquit, tibi nuntiata esset nuditas tua, nisi esset a te praevaricata lex mea. Quid est autem nuditas nuntiata, cui procul dubio ignota non erat, nisi eo motu stimulante, ut inusitato aspectu se urgeret adverti, pudoremque incuteret? Quoniam peccato factum erat, ut hominis pars inferior contra superiorem, hoc est, caro contra spiritum concupisceret. Sed tu contra omnia claudis oculos, et Deo manifestante quod non confunderetur homo de sua nuditate, nisi peccasset, ita fuisse asseris institutum, ut etiamsi non peccasset, puderet eum nuditatis suae. Deus enim dicit: Quis nuntiavit tibi nuditatem tuam, nisi quia peccasti? Et tu dicis (ut ipsa verba tua ponam, quae paulo ante locutus es): " Sic est homo per universa formatus, ut melius a nullo fingi posset; qui accepit prudenter in corpore et locos decoris et locos pudoris, ut in se ipso et verecundiam et confidentiam disceret; ne et deformis videretur, si esset per cuncta velatus; et deses redderetur ac negligens, si semper esset per cuncta vulgatus ". Ac per hoc, secundum te longe melior peccando factus est homo; nisi enim peccasset, quem Deus fecerat rectum 38, viveret imprudenter non dignoscendo in corpore suo locos decoris et locos pudoris, et impudenter nulla velando, et negligenter cuncta vulgando; neque enim vitaret haec vitia, nisi ei, quia peccaverat, sua fuisset nuditas nuntiata.
17. IUL. De quo quoniam satis actum est, ad illa properemus, quae super naturali malo Manichaeus olim acute, sed, ut probabo, perplexitate quaestionum deceptus obiecit. Breviter tamen prius, quid Augustinus contra Apostoli testimonium retulerit, ventilemus. Ego ergo cum notam istam operam sexuum a Deo auctore corporum institutam, etiam beati Pauli testimonio apertissime dixissem probari, qui invectus in flagitia eorum, quos in virilis quoque sexus concubitum praecipitarat insania, ait: Relicto naturali usu feminae, accensi sunt in desideria sua 39; intuli Apostolo teste, approbari usum feminae naturaliter institutum. Ad hoc ergo iste rescribens: Non dixit, inquit, Apostolus coniugalem usum, sed naturalem, eum volens intellegi qui fit membris ad hoc creatis, ut per ea possit ad generandum sexus uterque misceri; ac per hoc, cum eisdem membris etiam meretrici quisque miscetur, naturalis est usus, nec tamen laudabilis, sed culpabilis. Non ergo isto nomine, id est, usu naturali, coniugalis est laudata commixtio; sed immundiora et sceleratiora flagitia denotata sunt, quam si illicite feminis, sed tamen naturaliter uterentur 40. Id est, hic usus feminae quem pronuntiavit Apostolus naturalem, non intellegitur coniugalis, ut bonus licitusque doceatur; sed ideo, inquit, dictus est naturalis, quia diversitatem sexus ad hoc indicat institutam, ut et commixtui pararetur et partui. Queis molitionibus cum iuvaretur nihil, cur tantum immoratus est? Profecto ob hoc solum, ut hi qui eum sequuntur, solutum putent quod viderint fuisse contactum; ceterum quam nihil dixerit, brevis disputatio palam faciet. Nempe Apostolus feminae usum ait naturaliter institutum, nec commendavit alteram commixtionem primitus ordinatam; sed de eo usu disputans, in quo libidinem cunctis noverat viguisse temporibus, naturalem illam vocavit.
AUG. Usus feminae naturalis est, cum eius masculus illo membro utitur, quo natura eiusdem generis animantium propagatur; propter quod etiam ipsum membrum natura proprie dici solet; unde Cicero ait, mulierem vidisse se in somnis praesignatam habere naturam 41. Usus itaque naturalis et licitus est, sicut in coniugio, et illicitus, sicut in adulterio; contra naturam vero semper illicitus, et procul dubio flagitiosior atque turpior; quem sanctus Apostolus et in feminis et in masculis arguebat, damnabiliores volens intellegi, quam si in usu naturali, vel adulterando, vel fornicando peccarent. Usus itaque concumbentium naturalis idemque inculpabilis, et in paradiso esse potuisset, etiamsi nemo peccasset; non enim aliter ad humanum genus secundum benedictionem Dei multiplicandum filii gignerentur; sed eum vocatum esse ab Apostolo usum naturalem, in quo libidinem cunctis noverat viguisse temporibus, quis tibi dixit, nisi haeresis vestra? Absit enim ut Apostolus etiam illo tempore hominum crederet pudendam viguisse libidinem, quando nudi erant, et non pudebat eos. Verumtamen etiamsi Apostolus diceret, quod ipse dixisti: " in usu feminae naturali cunctis temporibus viguisse libidinem "; in his quoque verbis haberem quod recte intellegerem, ne pudendam susceptam tuam in illius beatae vitae corporibus, quae nondum fuerant corpora mortis huius, sicut tu facis, mente stultissima, lingua loquacissima, fronte impudentissima, collocarem. Cunctis quippe temporibus ex quo utriusque sexus fieri concubitus coepit, procul dubio usus feminae naturalis sine hac pudenda libidine esse non potuit; iam enim non vitae illius, sed mortis huius habebant corpus, quando post peccatum de paradiso egressi, masculus et femina utrumque sexum naturaliter primitus miscuerunt. Quod si ante facerent, ibi libido vel nulla esset, vel pudenda non esset; non enim sollicitaret invitum, et repugnare sibi cogeret castum; sed aut sine illa officium suum genitalia, iubente mente, peragerent; aut illa si esset, cum opus esset, assurgeret, tranquillissimum nutum subsequens voluntatis, nec opprimens cogitationem turbulento impetu voluptatis. Talem se modo non esse, multis suis importunis et coercendis motibus confitetur; ergo aut vitium esse, aut vitiatam se esse testatur. Ecce unde dicebat Apostolus: Scio quia non habitat in me, id est in carne mea, bonum 42. Ecce unde trahitur a nascentibus originale peccatum. Hoc malo bene utitur pudicitia coniugalis: hoc malo melius non utitur religiosa continentia vidualis, vel sacra integritas virginalis.
18. IUL. Hoc nos intelleximus, cumque de naturae institutione loqueremur, id protulimus quod Apostolum sensisse constabat. Tu igitur quid promovisti, ut referres non ab eo usum coniugalem, sed naturalem vocari? Aut quo ore subiungis, quoniam " cum iisdem membris meretrici quisque miscetur, naturalis est usus, nec tamen laudabilis, sed culpabilis "? Ut enim etiam hic ostendamus, quod frequenter aperuimus, unam a te saltem sententiam non proferri, quae non adversum te plurimum valeat; si usus fornicationis naturalis, nec tamen laudabilis, sed culpabilis dicitur, ob hoc quia meretricis usus est; sine dubio coniugalem, quia honestum atque licitum, non culpabilem, sed laudabilem profiteberis.
AUG. Non quia sine malo est, sed quia bene utitur malo, coniugalis concubitus merito inculpabilis dicitur. Sic enim bonum est bene uti malo, quemadmodum malum est male uti bono. Sic ergo bene utuntur coniugati libidinis malo, quomodo male utuntur adulteri corporis bono. Hoc iam non semel dixi, et saepius me dicere non pigebit, quamdiu te veris contradicere non pudebit.
19. IUL. Et ubi est crimen tuum diabolicum, quod illi argumento pudoris nitebaris affigere? Non enim iam libido reprehenditur, quae et in prohibito et in concesso usu, naturae ipsius conditione sentitur, si depravatio eius, ad id quod non licebat excurrens, sola culpatur.
AUG. Non sola " culpatur depravatio libidinis ad id quod non licebat excurrens "; sed tua magna depravatio est, cum a te non culpatur ad id quod non licebat impellens. Quando enim ad id quod non licet impellit, profecto nisi pravitati eius repugnetur excurrit. Et haec est concupiscentia carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum; adversus quam propterea concupiscit et spiritus, ne quo impellit excurrat. Malum est ergo, et quod impellit in malum; sed si non excurrit, repugnante sibi spiritu, non vincitur homo a malo. Tunc autem omni malo carebit, quando cui repugnet non erit. Neque hoc cum fiet, natura, sicut Manichaeus insanit, a nobis separabitur aliena, sed sanabitur nostra. Quae nunc, si quemadmodum regeneratione et remissione peccatorum sanatur a reatu, sic ab omni esset infirmitate iam sana; non contra carnem spiritus concupisceret, ut non operaremur nisi licitum; sed ita caro spiritui consentiret, ut nihil contra illum concupisceretur illicitum.
20. IUL. Utque presse interrogemus et breviter: apostolum Paulum, cum naturalem usum feminae nuncuparet, possibilitatem rei et honestatem, an solam possibilitatem indicasse arbitraris? Id est, hoc nomine naturali, intellegere nos voluit usum qui fieri poterat et debebat; an qui poterat, sed non debebat? Si dixeris, Qui poterat, licet non deberet, qualis in adulteris agitur: ergo et illud aliud flagitium non erit contra naturam, quia membris agitur naturalibus. Si autem expavescens retuleris, quod et veritas habet, Apostolum usum vocasse naturalem, qui fetibus destinatus honeste agi, quippe naturaliter, ut poterat et debebat, id est, in corporibus vel singularum vel plurium feminarum, temporum tamen ratione concessis; fateberis sine dubio inepte argumentatum fuisse; beatumque Paulum nomine naturalis usus, non fornicationem, sicut tu putaveras, sed et honestum et legitimum, qui fecunditati paratus est, corporum indicasse commixtum. Nos ergo merito generaliter defendimus, quod Manichaeus generaliter arguebat. Tu enim dicis commixtionem hanc sexuum cum voluptate, per diabolum institutam, causam originalis esse peccati, et necessitatem omnium criminum; ac per hoc ipsam criminaris naturam; nos quid consequentius facere potuimus, quam ut teste Magistro Gentium, naturae generalitate defenderemus et adscriberemus operi Dei, quod tu naturaliter malum vocabas? Factumque est ut quod tu dicis diabolicum, nos ad refellendum te probaremus naturaliter institutum. Ista est quippe legitima et erudita responsio, ut quod in specie accusatur, defendatur in specie; et quod in genere arguitur, vindicetur in genere. Quod etiam Manichaeus intellexit, quem tu aequas crimine, sed non aequas ingenio; ideo ille omnem substantiam corporum transcribit diabolo; tu autem non universam, sed, sicut in priore libro diximus, meliorem. Triumphavit ergo veritas sacris stipata praesidiis, quae per Apostolum probans naturale coniugum negotium, et per hoc ad Deum pertinere qui esset auctor naturae, vestra figmenta disrupit, qui in praevaricatorium, non naturale iuratis.
AUG. Iam etiam supra satis diximus quem dixerit Apostolus usum feminae naturalem, et cur appellaverit naturalem, id est, cum fit eis membris utriusque sexus, quae ad propagandam sunt instituta naturam; sive talis usus esset, qualis in paradiso esse potuisset, nullo scilicet utens malo, vel nulla existente, vel nonnisi nutum voluntatis subsequente libidine; sive qualis nunc est ex quo esse coepit, vel licitus sicut in coniugio, bene utens et corporis bono et libidinis malo; vel illicitus sicut in adulterio, male utens et illo bono et illo malo; nec tamen etiam ipse discedens ab eis membris, quae naturae etiam nomine proprie nuncupantur. Nihil est itaque cur presse, ut dicis, ac breviter interroges, utrum Apostolus in eo quod ait naturalem usum, eum voluerit intellegi, qui fieri et poterat et debebat; an qui fieri poterat, sed non debebat; non enim ut hoc diceret, aliquid horum intuebatur Apostolus, sed membra tantummodo utriusque sexus genitaliter naturalia, hoc est, ad generandam creata naturam. Nam quis ignorat, quod licitus usus feminae fieri et possit et debeat; illicitus autem fieri possit, nec tamen debeat; uterque autem sit naturalis, quia utriusque sexus ad naturam propagandam creatis membris genitalibus fit? Tergiversatorias aufer ambages, remove loquaces et fallaces fumos vanitatis tuae. Libido pecorum ideo non est vitium, quia non ea caro concupiscit adversus spiritum; quod Manichaeus si discernere valuisset, nec pecorum ab opificio Dei veri alienasset naturas, nec hominum vitia putaret esse substantias. Tu autem nisi cum Ambrosio et ceteris Catholicis senseris atque tenueris, per praevaricationem primi hominis carnis et spiritus dissensionem in nostram vertisse naturam 43, quantumlibet Manichaeos detestari videaris, eorum detestandus adiutor sine dubio permanebis; asserendo esse bonum, quod esse clamat veritas malum; et hoc malum negando ex depravatione venire peccato vitiatae naturae nostrae, ut Manichaeus, te adiutore, commixtionem nobis naturae introducat alienae.
21. IUL. Simili acumine illud quoque labefactare conaris, quod dixi, evangelico testimonio ex fructi bus suis arborem debere cognosci; ut ostenderem, quod clarum est, doceri bona non posse coniugia, immo ipsam naturam, quae coniugiorum operatione suppletur, nec Dei posse opere vindicari, si de ea dicerentur crimina pullulare. Ad hoc ergo respondisti: Numquid Dominus inde loquebatur, et non potius de duabus voluntatibus hominum, bona scilicet et mala; istam bonam, illam malam arborem dicens; quia de bona voluntate opera bona nascuntur, et mala de mala? Quod si nuptias arborem bonam intellegamus, profecto e contrario posituri sumus fornicationem arborem malam. Porro si dixerit non illic arboris loco ponendum esse adulterium, sed naturam humanam de qua nascitur homo ita et hic non erit arbor connubium, sed natura humana de qua nascitur homo 44. Falleris: non ibi Dominus loquitur de duabus voluntatibus, sed de persona sua. Quoniam cum beneficia Iudaeis praestaret innumera, ab eius nihil criminationibus desinebant. Ceterum cum opera eius, quae etiam glorificabant, arguere non valerent; ipsum tamen Samaritanum ac plenum daemonio et Behelzebulis spiritu causabantur illudere. Tunc ergo Dominus ait: Aut facite arborem bonam, et fructus eius bonos; aut facite arborem malam, et fructus eius malos: ex fructibus enim suis arbor dignoscitur 45. Id est: Aut opera mea vituperate, quae bona esse infirmitates pulsae et restitutae sanitates loquuntur; ut improbum me, operum meorum testimonio comprobetis; aut si haec tanta beneficia non audetis arguere; reddite bonae arbori, mihi videlicet, testimonium fructuum meorum, et amate beneficum, qui beneficia praedicatis. Ibi ergo personam de operibus suis Christus iussit agnosci; quod nobis iure suffragatum est, ut doceremus naturam quoque atque coniugia de fructificationis suae qualitate censenda; ut si de his criminum virus fluebat, criminosa etiam radix iudicaretur. Vide ergo quam ad intellegendum caecutias, qui levare te obiecti mei pondus putasti, fornicationem nuptiis ex adverso locando, ut sicut bona arbor nuptiae, ita mala fornicatio videretur, de qua, id est, fornicatione, fecunditas nulla deberet existere, ne mala convinceretur, si bonae nuptiae bonis fetibus probarentur; cum homo sive de coniugio, sive de adulterio nascitur, non de flagitio, sed de natura seminum prodeat. Flagitium quippe quod moechantium voluntate committitur, substantiae instituta non turbat; verum exercet se natura per materias suas, et peccato remanente apud illicitae voluntatis auctorem, fetus innocuus de opere Conditoris erumpit. Quod quidem et tu vidisti esse referendum; sed qualiter conatus sis eludere, prudens lector attendat. Ais enim: Si arboris loco ibi non est ponendum adulterium, sed natura humana de qua nascitur homo; ita et hic non erit arbor bona connubium, sed natura humana de qua nascitur homo. Hoc est ergo quod eloqui conatus es: Sicut non imputatur homo fornicationi, sed naturae; ita peccatum quod trahitur de parentibus legitimis, non esse imputandum connubio, sed naturae humanae, quam crimine diabolus infecit antiquo. In adulteris ergo culpasti lascivientium voluntatem, sed laudasti humanam naturam, de qua homo etiam per illicitos concubitus nasceretur; in parentibus autem legitimis laudasti connubium, de quo non dicis venire peccatum; sed vituperasti naturam, de qua dicis infundi crimen horrendum. Vigilet hic ergo lector meus. Si naturam humanam in fornicatione laudabilem censuisti, quae causam nascenti flagitiis coeuntium impollutam fecisset; quomodo hanc ipsam naturam in connubii parte reprehendis, quam dicis causam naturali crimini praestitisse? Ergo non quidem connubium, sed naturam humanam et magnum bonum et magnum malum esse professus es. Nam quid ea nequius, si crimen ingenuit? Quid detestabilius, si a diabolo possidetur? Quid ergo habeat artis in semine, ipsa viderit; qualitatis interim, in qua bonum omne vel malum est, pessimae comprobatur, si et ipsa rea, et generans reatus, et diabolicae convincitur tyrannidis satelles. Merito ergo de fructibus suis debet arbor agnosci, ut quae causa mali est, mala iure optimo nominetur.
AUG. Causam mali originalis, nec coniugium esse, nec adulterium, satis res ipsa declarat; quoniam, id quod bonum est in natura hominis, Deo creante ex homine nascitur; et id quod malum habet propter quod renasci debet, ex homine trahitur. Causa porro huius mali est, quod per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 46. In quibus Apostoli verbis in aliam sententiam detorquendis, quanta loquacitate inaniter laboraveris, vident qui tua et nostra intellegenter legunt. Quid te igitur adiuvat? Utquid abs te, quaeso, commemoratum est evangelicum testimonium, quod arbor bona bonos fructus facit, cum tu de coniugali loquereris bono, eiusque fructus velles esse homines; tamquam ideo demonstrans eos sine malo nasci, quia bonum sunt nuptiae, et non potest arbor bona fructus malos facere; cum homines nascuntur ex hominibus, sive cum originali noxa, unde dicit Apostolus: Corpus mortuum est propter peccatum 47; sive sine ulla noxa, ut vos contenditis contra Apostolum, non tamen per coniugales solos, verum etiam per concubitus impudicos; et aliquando sint sterilia coniugia, fecunda adulteria? Utrum autem Dominus duas voluntates, sicut nos dicimus, in duabus arboribus insinuare voluerit, unam bonam, qua bonus est homo, quae non potest facere opera mala, id est, fructus malos; alteram malam, qua malus est homo, quae non potest facere opera bona, id est, fructus bonos; an sicut tu dicis de se ipso Iu daeis ista locutus sit, qui nosse volunt, Evangelium legunt, te negligunt. Dominus enim cum cavendos esse monstraret, qui venirent in vestitu ovium, intrinsecus autem lupi essent rapaces: Ex fructibus, inquit, eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? Sic omnis arbor bona fructus bonos facit; mala autem arbor fructus malos facit. Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere 48. Et secundum Lucam, cum hypocritae arguerentur, duae istae arbores commemoratae sunt, et mox evidenter expositae, subsequente Domino atque dicente: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum; et malus homo de malo profert malum; ex abundantia enim cordis os loquitur 49. Ubi autem ait: Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum (quod tu eum de se ipso dixisse opinaris), unde dixerit mox aperiens: Siquidem ex fructu, inquit, arbor cognoscitur. Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. Bonus homo de bono thesauro profert bona; et malus homo de malo thesauro profert mala 50. Videsne te falli, non me? Redi ergo ad causam operis mali, et invenies voluntatem malam; redi ad causam originalis mali, et invenies primi hominis voluntatem malam, et ea vitiatam naturam bonam.
22. IUL. Verum haec loquimur, ut fidei vestrae quis sit finis ostendam; ceterum illud inconcussum valet, quod disputationibus praecedentibus fundatum est, nec quidquam malum esse, praeter opus voluntatis quod iustitia prohibet perpetrantis; nec quod naturale est, posse malum convinci. Manet ergo haec inconcussa turris, de cuius edito latrocinia diversorum propulsantur errorum.
AUG. Quid est quod dicis; aut quae sunt tuae praecedentes disputationes, nisi loquacissimae vanitates? Quid est quod dicis: Nec quidquam malum esse, praeter opus voluntatis quod iustitia prohibet perpetrantis? Ergo ipsa voluntas mala non est malum, si non est quidquam malum nisi opus eius? Neque enim est consequens, ut mala voluntas habeat etiam perpetrandi operis facultatem; ac per hoc te auctore non erit malum hominis male velle, quando non potest facere. Quis istam ferat insipientiam, vel potius amentiam? Ubi etiam ponimus, quia si non est malum quidquam, nisi opus voluntatis quod iustitia prohibet perpetrantis; non erunt mala quaecumque homines nolentes sive agunt, sive patiuntur; non erit malum quod clamat Apostolus: Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago 51; non erit malum supplicium ignis aeterni, ubi erit fletus et stridor dentium 52; quia id volens nemo patietur, et non est opus voluntatis quod iustitia prohibet perpetrantis, sed poena nolentis. Quando ista saperes, si non mirabiliter desiperes, vel potius insanires? Quid est etiam quod dicis " nec quod naturale est, malum posse convinci "? Itane vero (ut innumerabilia naturalia vitia corporis taceam) malum non est surditas naturalis, quae ipsam quoque, ex qua iustus vivit 53, impedit fidem, quoniam fides ex auditu est 54? Sed vos, nisi surdi intus essetis, Apostolo dicente: Fuimus enim et nos naturaliter filii irae, sicut et ceteri 55; cordis auribus audiretis. Sed pergite adhuc, et cordibus caecis surdisque clamate: Non est malum naturaliter esse obliviosum, naturaliter esse obtunsum, naturaliter esse iracundum, naturaliter esse libidinosum. Cur enim non securi fatua ista verba iactatis, quibus malum non est etiam ipsa fatuitas naturalis? Usque adeo quippe omne originale malum meritum negantes, cuncta naturalia vitia laudare cogimini, ut non solum corpore deformes, debiles, monstruososque fetus, verum etiam fatuos, si nemo ibi peccasset, exorturos in paradiso fuisse dicatis; dum tamen pudendam susceptam vestram, qua caro concupiscit adversus spiritum, inter delicias loci illius beatissimi collocetis.
23. IUL. Verum nunc, quod locus exigit, insequamur. Apparet te, subtilissime disputator, unam eamdemque rem, naturam scilicet humanam magnis extulisse laudibus, sed maioribus maculasse criminibus; quod sicut uno tempore, uno opere, unoque consilio evenire simul non potest; ita ratio naturalis nequaquam capit haec, vel sub alternatione contraria, sed uno semper plena, id est, taxatione boni, numquam propter malum, quod eius instituta per actoris sui non capiunt dignitatem, nisi a pollutissimo Manichaeorum dente mordetur. Sed hoc expleto, illud inquiro, quos putes connubii fumos sequendos. Nam si connubium fateris non esse causam hominis, sed naturam; peccati quoque causam non esse connubium, sed naturam; hoc connubium, cui laudem dabas, totum prorsus evanuit. Cui ergo rei adscribitur, si nec mali tui, nec boni mei causa est? Si ab honestate connubii hominem submoves, ne eum etiam fornicationi cogaris adscribere; a necessitate connubii peccatum removes, ne nuptias damnare videaris; quid remansit laude dignum in possessione coniugii? Cur illud times violare sermone, quod admota disputatione funditus subruisti? Cuius ergo rei causa esse dicetur, si nec malo nec bono participat naturali? Nihil ergo iam agit in rebus humanis nomen honestasque coniugii? Sed angeris, et dure quidem; subveniendum est igitur anhelo seni. Remansit quod ei dare possis, sine quo tamen nihil aliud invenitur; videlicet ut dicas hoc connubium stare pro foribus, ut ad voluptatem coeuntium nullam obscenitatis famam permittat irruere, sed suo titulo illi negotio honestatem vindicet et pudorem. Sine causa ergo connubii fidem subdola corrumpere laude voluisti; nulli est infestius, quam tibi. Vos omnino proturbat, nec ad lacerationem commixtionis tutelae suae creditae, Manichaeorum linguas permittit irrepere. Habent, inquit, suo dogmate digna meritoria, in quibus nocturnis horis expleantur; illam verecundantium voluptatem connubii tuentur excubiae, arcentur crimina, et honor honestatis admittitur; privilegia sibi ab Apostolo concessa defendunt honorabiles nuptias et thoros immaculatos; fornicatores autem et adulteros iudicabit Deus 56. Ubi est ergo criminosa commixtio, si negotio eius atque secreto auctoritas connubii, quod laudabas, obsequitur?
AUG. Tu quidem, ut ex fructibus suis cognosci arborem diceres, non naturae hoc evangelicum testimonium, sed nuptiis proficere voluisti. Nam tua verba ista sunt: Si ergo trahitur, inquis, et de nuptiis originale malum, causa mali est conventio nuptiarum, et necesse est malum esse per quod et ex quo malus fructus apparuit, dicente Domino in Evangelio: " Ex fructibus suis arbor agnoscitur " 57. Quomodo, inquis, tu audiendus putaris, qui dicis bonum esse coniugium, de quo nihil aliud quam malum prodire definis? Constat igitur, inquis, rea esse coniugia, si peccatum inde originale deducitur, nec posse defendi, nisi fructus eorum innocens approbetur; defenduntur autem, et bona pronuntiantur; fructus igitur approbatur innocuus. Nempe his verbis tuis satis clarum est, arborem te intellegi voluisse coniugium, et fructus arboris eos fetus qui coniugum commixtione nascuntur. Sed quia hinc ratione manifestissima exclusus es, et ex adulteris enim tales fetus oriuntur; ad naturam putasti esse fugiendum, in cuius altitudine latitares; de qua non agebas, quando propter connubii bonum fructusque eius bonos similitudinem arboris evangelicae caecus adhibebas. Defende ergo naturam contra originale peccatum: relinque coniugia, ipsam dic bonam arborem, quia sive de coniugiis, sive de adulteriis, ipsa gignit homines; quos ideo dicis fructus bonos arboris bonae, ne aliquem reatum ex origine depravata credantur generatione traxisse, regeneratione solvendum; ne indigeant salvatore, ne in remissione peccatorum fuso sanguine redimantur. Age ista ut detestandus haereticus; imple paradisum Dei, etiamsi nemo peccasset, libidinibus concupiscentium, certaminibus contra libidines dimicantium, doloribus parturientium, fletibus vagientium, morbis languentium, funeribus morientium, moerore lugentium. Sic age, hoc te decet; tales enim, te auctore, subsequuntur poenae bonos fructus arboris bonae, et insinuant paradisum deliciarum, sed Pelagianorum. Quin etiam meam disputationem dialecticus acutus irrides, dicens, unam eamdemque rem, naturam videlicet humanam ma gnis extulisse me laudibus, sed maioribus maculasse criminibus. Ego vero non Aristotelem vel Chrysippum, multo minus vanum cum sua loquacitate Iulianum, magistrum delector habere; sed Christum, qui profecto nisi natura humana magnum esset bonum, non pro illa homo fieret, cum Deus esset; nisi magno peccati malo mortua esset, non pro illa moreretur, cum sine peccato ipse venisset et mansisset. Rursus tamen, quasi non tibi natura humana sufficiat, quae talis de adulteris, qualis de coniugibus nascitur, de bonitate nos putas urgendos esse nuptiarum, quaerens quid agant in rebus humanis, si neque malum ipsis imputandum est, quod non de illis, sed de vitiata per peccatum origine trahitur; neque bonum, quia homo etiam de adulteris nascitur. Et quia honestatem connubii a concubitus illiciti turpitudine invenimus esse discretam, hinc existimas confici, nullum originale malum trahi de coniugali concubitu; non intuens, quod si connubii bonum causa esset ne malum traherent, qui de coniugibus nascerentur; profecto adulterii malum causa esset ut malum traherent, qui de adulteris nascerentur. Habent igitur in rebus humanis honestum locum suum nuptiae, non ut homines nascantur, qui etsi nulla nuptiarum lege, naturali usu passim sexus uterque concumberet, utique nascerentur; sed ut ordinata propagatione nascantur; et quemadmodum partu certae sunt matres, ita fide coniugii habeantur certi et patres; et ne tua pudenda suscepta per quaslibet feminas tanto turpius, quanto liberius evagetur. Sed non quia de nuptiis certo genitore homo nascitur, ideo non indiget salvatore per quem renascatur, ut a malo cum quo nascitur, liberetur. Non est itaque in connubiis, ut nos dicere calumniaris, criminosa commixtio; sed ideo laudanda est coniugum castitas, quia sola potest bene uti malo, quod tu deformiter laudas.
24. IUL. His igitur absolutis vel breviter ostendam, quam iaceas in profundo ignorantiae, qui hactenus subtilissimus et acutissimus habebare. Dicis te naturae adscribere crimen, quod transit in sobolem, non tamen in nuptiis; sicut e regione, hominum naturae applicas, non flagitio. Et ideo fingis te quidem laudare connubium, ne aperte deprehendaris manichaeus; sed vituperas naturam, cui et malum inesse, et de qua propagari malum fateris. Numquam igitur audire potuisti disputationis regulas et sanissimae constituta rationis? In omnibus enim praedicamentis plus amplectuntur genera, quam species; inde autem etiam fiunt genera subalterna; plus autem species, quam atomi; suntque genera quibus species continentur, species autem speciales quibus individua concluduntur. Minorum ergo quassatio, superiora non quatit; superiora vero casibus suis omnia, quae complectebantur, involvunt. Verbi gratia, ani mal genus est: sed latitudine suae significationis diversas species comprehendit, scilicet hominis, equi, bovis, etc. Si ergo pereat una species, genus illud non sentit exitium; fac enim ut de rebus boum natura deficiat; genus nimirum interemptum non est, aliorum animalium permanente natura. At contra, si hoc quod est animal, auferatur de rebus; omnes sine dubio species, quae hoc genere concludebantur, intereunt; nulla enim remanebit species animantis, animali penitus interempto. Ea ergo quae superiora sunt, eventus suos atque merita speciebus, quas amplectuntur, impertiunt; non tamen recurrit, ut specierum suarum quasi necessitudinum quarumdam varietatibus permutentur. Utque ad causam referatur exemplum; naturae humanae generalitas institutionum infra se locatarum genus quoddam est; haec velut species habet, in situ, in membris, in ordinibus, in motibus, vel aliis id genus. Qualitatem ergo suam omnibus suppositis speciebus impertit; non tamen obnoxiaretur sui, ut minorum a se rerum periculis misceatur. Si ergo natura vituperetur, et obnoxia diabolo reaque credatur, coniugium quoque quod sub illa est, et fecunditas, et substantia tota damnabitur. Non potest ergo laudari connubium, quod fit secundum naturam, si natura ipsa reprehenditur. Commoriatur necesse est radici suae germinum succisorum venustas; et ut rem ipsam planius eloquar, non potest dici bonum negotium nuptiarum, si commixtio naturalis arguitur; quoniam quod depretiatur in genere, cui indivisibiliter adhaeret, in specie nequit honorari. Porro cum mala voluntas instrumentis naturalibus ad flagitia utitur, vis illa voluptatis et seminis, quae numquam pro coeuntium voluntate variatur, nullam patitur criminis societatem; sed materiam Deo praestat operanti, flagitiumque adulterantis solummodo arguit meritum, non naturae. Cum igitur de naturalibus disputaremus, perobtunse naturam reprobans connubia laudasti; cum irrefutabiliter constet genus speciebus suis participare, quidquid exceperit; et ideo aut usus, quem naturalem Apostolus dicit, bonus legitimusque censebitur, et erunt honesta coniugia, nullumque erit naturale peccatum; aut si creditur natura esse diabolica, ut sit originale peccatum, connubii quoque usus damnabilis pronuntiabitur. Et non quidem sobrie, ex aperto tamen Manichaeorum dogma suscipitur; quod quoniam funestum est, nec apud illos quidquam est aut veritatis, aut honestatis, aut fidei; apud nullos autem alios opinio potest naturalis esse peccati; ut nos catholicos, ita vos constat esse Manichaeos.
AUG. Tu certe de arbore locutus es, et fructibus ex quibus arbor agnoscitur, cum in hac similitudine coniugium prolemque intellegendam putasses, exclu sus inde, quia et de concubitu adulterino potest talis existere fructus, ad naturam fugisti. Nec latere nos fugientis transitus potuit; in verbis enim tuis, quae nunc commemorabo, satis evidenter apparuit. Aisti enim loquens ad me ipsum: Simili acumine illud quoque labefactare conaris, quod dixi, testimonio evangelico, ex fructibus suis debere arborem cognosci; ut ostenderem, inquis, quod clarum est, doceri bona non posse coniugia; immo ipsam naturam, quae coniugiorum operatione suppletur, nec Dei posse operi vindicari, si de ea dicerentur crimina pullulare ". His tuis dictis aperuisti fugae tuae transitum, nominatis coniugiis addendo et dicendo: immo ipsam naturam, quae coniugiorum operatione suppletur. Distinxisti ergo duo ista, satisque ostendisti aliud esse naturam, aliud coniugia, quorum operatione natura suppletur. Quid est ergo quod postea naturam genus, eiusque speciem vis esse coniugium? Numquid ullum genus speciei suae ullius operatione suppletur? Non utique: neque enim animal, quod est genus, suppletur operatione hominis, vel equi, vel bovis, vel alterius alicuius pecoris, quod species est generis illius; quandoquidem etiamsi desit aliqua species, auferaturque de rebus; manet tamen genus, quod ceteras amplectitur species, sicut etiam ipse disputasti. Quod genus utique integrum non maneret, si operatione speciei, quae ablata est, suppleretur; non enim magis est genus, si plures; et minus est genus, si species habeat pauciores; quamvis si omnes auferantur species, nec genus erit; quemadmodum genere ablato, nulla erit species. Non est igitur connubium species, genusque natura, si connubiorum opere natura suppletur; sicut non est agricultura species segetis, quoniam suppletur seges opere agriculturae. Deinde si naturam genus, eiusque speciem dicis esse coniugium; procul dubio dicere cogeris, quod natura sit omne coniugium. Ideo quippe omnis equus animal est, etsi non omne animal equus; quia species est equus, animal genus. Ergo nec fit ab homine aliqua natura; quamvis enim, ut scriptum est, a Domino iungatur mulier viro 58; quoniam nisi adiuvante ipso non fit, quando recte fit; quis tamen nesciat opera hominum esse coniugia? Porro si naturam non facit homo, non est natura coniugium; quia coniugium facit homo. Ac per hoc, quia coniugium natura non est, profecto naturae species, tamquam illa sit genus, nullo esse pacto potest. Coniugia igitur ad mores hominum pertinent, ipsi autem homines ad naturam. Licet itaque nobis mala vitiatae vituperare naturae, et laudare mores bene utentes bonis malisque naturae. Laudo ergo coniugia; absit autem ut laudem malum, quo caro concupiscit adversus spiritum; sine quo malo quisquam hominum non potest nasci; cuius mali reatus, nisi renascendo, non potest solvi; cuius mali bonus usus laudatur in concubitu coniugali. Proinde originale peccatum, quod non trahitur ex alienae commixtione, sed ex nostrae depravatione naturae, non dicunt Manichaei, sed dicunt Catholici; quod vos negando estis haeretici.
25. IUL. Ad cuius nominis cavendam invidiam, frustra omnino diversarum facis haereseon mentionem. Ais enim: Sicut Ariani Catholicos Sabellianos vocant, quamvis certam personarum distinctionem faciant, naturae tamen communione servata; ita et a nobis Manichaeorum vobis nomen imponi; cum vos non dicatis malum esse nuptias, quod dicunt Manichaei, sed dicatis malum in omnes homines naturae conditione transire 59. Haec autem argumenta tua prudentibus non ambigo irrisum iri; nam ut Ariani falsos Catholicos Sabellianos dicunt, cum a nobis et Patris et Filii et Spiritus Sancti personarum fiat sine ulla confusione et sine mutatione substantiae distinctio, illique hebetissime calumnientur, inter unum et tres nihil interesse; ita etiam Catholici iure meritoque vos Manichaeos esse pronuntiant; quia id a nobis dici fides vestra compellit. Asserunt quippe Manichaei naturalem peccatum: vos dicitis naturale. Dicunt Manichaei libidinem corporum a diabolo esse plantatam; tu id multiplicata disputatione confirmas. Contendunt illi per liberum arbitrium non posse malum caveri, quippe quod naturale sit; tu quoque iisdem sermonibus liberum commentaris arbitrium, sed per quod malum fieri possit, a malo autem non possit desisti. Dicit Manichaeus semen esse maledictum: tu id Scripturarum auctoritate probare conaris. Dicit Manichaeus inconvertibilem esse malitiam; tu sic esse vociferaris. Sed dicis tu Adam solum naturae fuisse melioris; dicit etiam Manichaeus ad Patricium, meliorem illum secutis credi oportere, quasi de primae concretum flore substantiae. Dicis tu commixtionem propter naturales motus esse diabolicam, atque homines a diabolo quasi fruticis a se plantati fructus iure decerpi; dicit etiam hoc Manichaeus, quippe a quo id credere et affirmare didicisti. Dicit Manichaeus et naturam et nuptias malas esse: tu autem bonas nuptias, sed ream naturam. Non tu hic religiosior, sed ille prudentior. Quomodo ergo falsum est, quod dicunt Ariani, Catholicos Sabellianos esse; ita verissimum est, quod dicunt Catholici, Traducianos non esse aliud quam Manichaeos; distinctionem autem inter vos illusoriam quidem, non fide vestra, sed imperitia contigisse. Unius ergo fidei tu et Manichaeus; sed ille minus impudens, quam tua gravitas invenitur; neque enim facile Manichaeus aut Melitidis alter offenditur, qui dicat se damnare naturam hominum, sed non infamare coniugia.
AUG. Cur ego Arianos et Sabellianos commemoraverim, qui librum illum meum intellegens legit, mox invenit; teque pervidet dolose agere, qui eamdem causam totam commemorare noluisti. Tibi enim dixi: Sicut Ariani dum Sabellianos fugiunt, in peius aliquid inciderunt, quia Trinitatis ausi sunt non personas discernere, sed naturas; ita Pelagiani dum Manichaeorum pestem in perversum vitare conantur, de nuptiarum fructu ipsis Manichaeis convincuntur perniciosiora sentire, credendo parvulos Christo medico non egere 60. Haec verba mea tibi proposuisses, vel certe hanc sententiam meam, si mihi quoquo modo respondere voluisses; quibus praetermissis dicis tibi ipse quod vis, ut mihi, non ea quae a me dicta sunt refellendo, sed non tacendo respondisse videaris. Et nunc, quod ea me sentire dicis, quae sentiunt Manichaei, multum falleris; vel potius quos potes fallis. Nam Manichaei malum coaeternum Deo, idemque malum esse substantiam, alienam quamdam dicunt esse naturam, quae in bonum mutari, nec per se ipsam, nec a bono Deo possit omnino; cuius immutabilis mali commixtione, animam bonam, quam credere audent boni Dei esse naturam, inquinatam perhibent atque corruptam; et ob hoc in qualibet hominis aetate necessarium habere salvatorem, a quo mundata et redintegrata atque a tali captivitate eruta liberetur. Vos autem dum in perversum fugitis Manichaeos, in has impietatis tenebras incidistis, ut ab omni malo asserendo parvulos salvos, Salvatorem miseris necessarium non putetis; et adiuvandis eis ipsis, quos fugitis, Manichaeis nescio quomodo per circuitum vestri occurratis erroris, negando malum vitiatae naturae nostrae; ut quidquid malorum vel recte creditur, vel aperte invenitur in parvulis, commixtioni (quod volunt ipsi) naturae tribuatur alienae. Catholica vero ut Manichaeos et Pelagianos devitet, nullam naturam atque substantiam esse dicit malum; sed voluntario malo, quod per unum hominem in omnes homines pertransiit, nostram naturam atque substantiam ideo mutabilem, quia Dei natura non est, non negat esse vitiatam; eique malo, quod insanabile Deo non est, ut absumi possit, in omnibus aetatibus Salvatorem necessarium confitetur. Proinde nec de peccato naturali, nec de libidine corporum, nec de libero arbitrio, nec de semine maledicto, nec de inconvertibili malitia, nec de natura primi hominis, nec de commixtione sexuum, nec de potestate diabolica in homines, eadem quae Manichaei, dicere possumus; qui duas naturas atque substantias, unam boni, alteram mali, sine initio temporis sempiternas, et ex quodam initio temporis commixtas esse non dicimus; ne inter multa absurda atque vesana, etiam Dei naturam coinquinabilem corruptibilemque dicamus. Quod autem me solum affirmas dicere bonas nuptias, reamque naturam; ut alios taceam, do tibi Paulum apostolum, quem tu quoque laudatorem praedicas nuptiarum, dicentem tamen de naturae originalis reatu, corpus mortuum esse propter peccatum 61. Do tibi alterum huius intellectorem, meumque doctorem, catholicum Ambrosium, qui cum laudet coniugalem pudicitiam, dicit tamen: Omnes sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est 62. Calumniose, contentiose, linguose, quid quaeris amplius?
26. IUL. Verum adversum haec ludibria satis actum est: veniamus ad eam, quam supra dixi, perplexissimam quaestionem, quae ipsum praeceptorem tuum sui subtilitate decepit. Oppositioni quippe nostrae, haud exponendo, sed aliud difficilius ponendo conatus es occurrere. Cum enim docuissem, quia in hominibus perfectioris aetatis malum suapte voluntate operantibus, et innocua naturae laudarentur exordia, et actionum diverticula iure vituperarentur; duoque esse, quae possint contrariis applicari; in parvulis autem unum, id est, naturam, quia voluntas non esset; illudque unum aut Deo, aut daemoni esse reputandum; collegique ut si per Deum natura subsisteret, non posset esse in ea originale malum; si autem diabolo transcriberetur per ingenitum malum, nihil esset per quod homo divino operi vindicaretur; cum ergo ad ea pervenisses loca, respondisti, fide solita, me collegisse verum; sed et in parvulis duo esse, id est, naturam et peccatum. Quod tamen peccatum, ut priorum definitionum recorderis, nihil est aliud, quam voluntas retinendi vel admittendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere. Constituto ergo peccatum nihil esse aliud, quam pravae voluntatis electionem; respondisti, Epicure nostri temporis, in parvulis peccatum esse, voluntatem non esse: quod cuius sit dedecoris, liber iam quartus ostendit. In his ergo locis cum dixissem: " Si ex voluntate est peccatum, mala voluntas, quae peccatum facit; si ex natura, mala natura, quae peccatum facit "; ea quaestione es mihi conatus occurrere, quam a te excogitatam non esse manifestum est. Nam cum ante hos annos essemus Carthagini, a quodam mihi Honorato nomine necessario tuo, manichaeo aeque, sicut epistolae vestrae indicant, id ipsum propositum est. Cuius rei ad hoc tantummodo feci mentionem, ut clareret hanc esse quaestionem, quae et Manem et Marcionem ante tot saecula decepisset. Sic ergo loqueris contra hoc quod ego dixeram: " Si peccatum in naturam, mala natura quae peccatum facit ": Quaero ab illo, si potest respondeat, sicut manifestum est, ex voluntate mala tamquam ex arbore mala fructus eius fieri omnia opera mala; sic ipsam voluntatem malam, id est, ipsam fructuum malorum arborem malam unde dicat exortam. Si ex angelo; quid erat ipse angelus, nisi bonum opus Dei? Si ex homine; quid erat ipse homo, nisi bonum opus Dei? Immo quia voluntas mala ex angelo angeli, et ex homine hominis orta est; quid erant haec duo, antequam in eis ista mala orirentur, nisi bonum opus Dei, et bona atque laudanda natura? Ecce ergo ex bono oritur malum, nec fuit omnino unde oriri posset, nisi ex bono; ipsam dico voluntatem malam, quam nullum praecessit malum; non opera mala, quae non sunt nisi ex voluntate mala, tamquam ex arbore mala. Nec ideo tamen ex bono potuit oriri voluntas mala, quia bonum factum est a Deo bono; sed quia de nihilo factum est, non de Deo. Quid est ergo quod dicit: Si natura opus est Dei, per opus Dei opus diaboli transire non sinitur? Nonne opus diaboli, quando in angelo qui diabolus factus est, prius ortum est, in opere Dei ortum est? Quapropter si malum quod omnino nusquam erat in opere Dei oriri potuit; cur malum quod alicubi iam erat, per opus Dei transire non potuit? Numquid homines non sunt opus Dei? Pertransiit ergo peccatum per homines, hoc est, diaboli opus per opus Dei; atque ut alio modo idipsum dicam, opus Dei per opus operis Dei 63. Haec tam multa, quae de tuis sermonibus posui, aperuerunt omnino ipsum caput et fontem erroris antiqui; nihil in dictis tuis acutius, nihil in disserendo perplexius attulisti; toto omnino campo disputationis agitatus, ac de omni loco, in quo tentaveras subsistere, armis infestae veritatis expulsus, pervenisti tandem ad illum specum, quem inter opaca quaestionum Manichaeus foderat. Reddidisti propositioni huic testimonium difficultatis suae, dicens: " Quaero ab illo, ut si potest respondeat "; et ideo quoniam convenit inter utrumque nostrum locum esse difficilem, ut toto animo adsit lector admoneo. Distinctiones pro rei conditione subtiles, quas adiuvante Christo confido pinguescere, prius intentus, mox securus sequitur. Quaesisti ergo, unde malum; interrogo, quod malum dicas; commune enim hoc nomen est culpae et vindictae; ceterum abusive supplicium malum vocatur, cum gravitate eius quo infertur iudicii vindicetur. Respondes, de peccato te dicere, non de supplicio.
AUG. Aperuisti omnino stultitiam tuam, quantum potuisti, qui malum confiteris esse peccare, et malum non esse dicis, sed abusive malum vocari, supplicio sempiterni ignis ardere. Sed tantae absurditatis rationem reddis egregiam: Abusive, inquis, supplicium malum vocatur, cum gravitate eius quo infertur iudicii vindicetur. Si ergo, ut hoc dicas, damnati poenam non ex miseria patientis, sed ex iustitia damnantis appendis; dic apertius, bonum esse supplicium, quod abusive dicis malum vocari. Supplicium est enim poena peccati, et iusta est utique poena peccati, iustum est itaque supplicium; et omne quod iustum est, bonum est: bonum est ergo supplicium. Nonne cernis, nisi ita damnatum a damnante distinguas, ut ipsam damnationem, quod supplicium est et poena peccati, bonum quidem opus esse asseras damnantis, sed damnati exitium malum; non, inquam, cernis, nisi haec ea ratione distinguas, ad hoc te perduci ut dicas, homines malis operibus suis, non ad mala quae patiantur graviora, quod verum est, sed ad bona potius pervenire, quod tam falsum est, et tanta vanitate dicitur, ut ista sapere tantum sit malum, quantum est etiam cordis caeci supplicium? Igitur non abusive vocatur malum; sed prorsus malum est patienti; bonum est autem facienti, quia iustum est poenam irrogare peccanti. Si delirare non vis, ista distingue.
27. IUL. Quaeris ergo unde sit hoc malum, quod merito malum vocatur, id est, peccatum. Respondeo, imperite nimis rogari originem rei, de cuius adhuc definitione non constitit. Videamus ergo prius utrum sit, tunc quid sit, ultimum unde sit. Feci hoc quidem in primo praesentis operis libello; sed ibi ex aliqua parte securus: ambigatur ergo utrum sit malum.
AUG. Si tu esse malum diceres, ego autem negarem; tunc inter nos quaestio verteretur, utrum esset malum, in qua quaestione susciperes ostendere malum esse, quia id a me negatum esset; cum vero id neuter nostrum neget, neuter hinc ambigat; quid poscis ut ambigatur unde non ambigitur, nisi loquendi libidine; ut non verborum meorum convictione, sed librorum tuorum multitudine glorieris?
28. IUL. At id esse testantur frequentata vitia et severa iudicia; constitit ergo esse peccatum. Quaerimus quid sit; utrum corpus aliquod sit, quod ex multis compositum videatur; an singulare quiddam, sicut unum aliquod elementum, vel per cogitationem a reliquorum communione purgatum. Porro nihil horum est. Quid est ergo? Appetitus liberae voluntatis, quem prohibet iustitia; vel, ut definitione utamur priore: Voluntas faciendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere. Considera ergo, utrum extra terminos definitionis huius peccatum nequeat inveniri, ne alibi vagetur, quod nos comprehensum putamus. Consulamus ergo iustitiam iudicantis, ut et illius testimonio clareat, utrum bene cinctum sit his limitibus genus omne peccati. Imputatne Deus quod scit non posse vitari? At nulla iustitia est, et summa deformitas; immo si hoc fiat, non puniuntur peccata, sed crescunt. A iusto enim iudice culpa puniri solet; ea si in ipsum arbitrum iustitiae corruptione pervadat, vindicata est de iudice, non punita. Non ergo imputat iustitia in peccatum, nisi unde liberum est abstinere. Liberum autem dici non potest, nisi quod sine aliquo inevitabili naturalium coactu, in iure emancipatae constiterit voluntatis. Optime ergo est finitum et plene: Peccatum est voluntas faciendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere. His ergo partibus absolutis, quaeratur unde sit, quod perturbatissime ante has definitiones fuerat inquisitum. Unde est ergo peccatum? Respondeo: De libera voluntate facientis.
AUG. Itane vero de libera voluntate facientis est, ubi dicitur: Si autem quod nolo ego, hoc facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum 64? Videsne cum quaeris unde sit peccatum, atque respondes: " De libera voluntate facientis ", illud te cogitare peccatum, quod non est etiam poena peccati; hoc autem ubi facit homo quod non vult, et tamen peccatum esse Apostolus clamat, ad hanc tuam responsionem minime pertinere, nec ad illam definitionem, quam commemorasti dicens: Peccatum id esse, quod est voluntas faciendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere? Quomodo enim liberum est abstinere, ubi clamatur: Quod nolo, hoc facio? Aliter ergo natura humana peccavit, quando ei liberum fuit abstinere a peccato; aliter nunc peccat perdita libertate, quando eget liberatoris auxilio. Et illud tantummodo peccatum erat; hoc autem etiam est poena peccati.
29. IUL. Sed videamus, utrum istud quod definitio praemissa confecit, omnium assensione firmetur. Certe nec prudens hinc ullus potest, nec catholicus dubitare, id est, nec peccatum esse nisi quod potest caveri, nec iustitiam esse nisi quae hoc imputet illi quem potuit, quod libera voluntate per se ipse commisit, cum potuisset cavere.
AUG. Hoc imputatum est primo homini, quod posset cavere, si vellet; sed eius peccato universa etiam in posteris natura vitiata Salvatore opus habet, ut possit cavere peccata, quando etiam aetas accesserit, qua uti possit rationis officio; ante hanc vero aetatem inest ex origine reatus generatione contractus, regeneratione detrahendus. Quod vos negando, apertissime dicitis Christum Iesum non esse Iesum parvulis; qui propterea teste Angelo sic vocatur, quia salvum faciet populum suum (in quo populo parvulos esse non vultis) a peccatis eorum 65.
30. IUL. Sed ut nobis iam ista non lubricant, ita a Manichaeo et Traduciano paribus animis repelluntur. Videamus ergo quid ipsi dicant. Manichaeus scribit naturale esse peccatum; annuit Augustinus naturale esse peccatum. Ambo ergo ab ea, quam praemisimus, definitione dissentiunt, habentque in naturalis peccati nuncupatione collegium. Videamus quid dicant etiam de genere peccati, id est, quod putant esse peccatum, quod ambo naturale confirmant, ne forte vel in sequente gradu dissentiant. Quid scribit Manichaeus ad filiam? Concupiscentiam carnis, et illam voluptatem de fecunditatis operi destinatam, per hoc probari diabolicam, per quod opus eius publicum vitet aspectum. Quid Augustinus? Idem per omnia: Illa concupiscentia carnis frutex est diaboli; causa, lex peccati, quae evitat, inquit, ubique conspectum, et quaerit pudendo secretum 66. Ergo nec de priore, nec de sequente mali ratione discordant. Quid tertium? Cum iam quaeritur unde sit malum, Manichaeus " De natura ", inquit, " tenebrarum aeterna ". Quid Augustinus? Nimie, inquit, istud magister meus, qui putat malum numquam coepisse; coepit per primi hominis voluntatem, immo iam per superioris naturae, id est, angelicae; sed ex eo tempore factum est naturale. Everberat eum nimirum praeceptor suus, et in ius auctoritatissime trahit. Quid iudicaturus est inter hos catholicus? Manichaeum quidem sine dubio stolidissimum, qui putet naturale peccatum; sed cum Augustini ingenio compositum, peracutum videri. Quibus enim conveniat naturale esse peccatum, atque hoc peccatum unius speciei esse fateantur, a quo omne genus hominum possideri putent? Sed post haec dicere audere discipulum, in uno tantum non esse naturale, quod omnibus fateatur ingenitum; puerilibus sine dubitatione verberibus infamatum, subdent eum magistro consequentius blasphemanti. Sed utrumque simul, discipulum et magistrum, a conventu exterminabunt piorum. Vide ergo quid indulgeamus. Non tibi placet quod dicit Manichaeus, malum esse naturale; dic ergo neminem reum nasci, et evasisti, negans profecto originale peccatum. Sed non dicis; confiteris ergo nec a magistro te velle desistere, nec catholicis copulari.
AUG. Numquid propterea dicere non debemus, quod bonus Deus fecerit mundum, quia hoc etiam dicit Manichaeus? Sed cum quaeritur unde fecerit, ibi discernimur. Nos enim dicimus: Ex his quae non erant; quoniam ipse dixit, et facta sunt 67; ille autem: Ex duabus naturis, boni scilicet et mali, quae non solum iam erant, sed semper erant. Haec ergo quae non simul dicimus, non sinunt esse nos socios eorum ex illo quod simul dicimus. Item si interrogemur utrum sit Deus; et nos et Manichaei respondemus: Est Deus; et in hoc utrique separamur ab illo stulto, qui dixit in corde suo: Non est Deus 68; sed cum quaeritur qualis sit Deus, a Manichaeorum nefaria fabula, magna discretione distinguimur. Nos enim dicimus incorruptibilem atque defendimus; illi vero fabulantur corruptibilem Deum. De ipsa quoque Trinitate interrogati, utrique dicimus, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unius eiusdemque esse naturae; nec ideo tamen vel nos sumus Manichaei, vel ipsi catholici; dicunt enim alia de Patre et Filio et Spiritu Sancto, in quibus ab eis diversissimi eisque adversissimi sumus. Unde ista quae simul dicimus, adversus aliorum errores qui ea negant, fidenter asserimus; nec timemus ne Manichaeos nos appellent, et se inde praeferant nobis, quia cum Manichaeis dicimus, quod ipsi quoniam nolunt dicere, propterea redarguuntur a nobis. Sicut ergo Arianus ideo est haereticus, quia nobiscum non dicit unam Trinitatis essentiam, quod nobiscum dicit etiam Manichaeus; ita et vos haeretici estis, non dicendo nobiscum naturale peccatum, quod nobiscum dicit etiam Manichaeus; sed non ideo sumus Manichaei; quod enim dicit etiam ille, non ita dicimus sicut ille. Nos enim naturam nostram bonam voluntario peccato illius ex quo nati sumus, dicimus esse vitiatam, unde omnes sub peccato nascimur, et ipse noster ortus in vitio est, quod dicit Ambrosius 69; ille autem naturam malam nobis portat alienam, cuius nos affirmat commixtione peccare. Denique, nos sanandae nostrae etiam parvulos offerimus Salvatori; ille autem Christum non ideo existimat necessarium, ut naturam nostram sanet in nobis, sed ut alienam seiungat a nobis. Cernis nempe, et in eo quod peccatum naturale simul dicimus, quanta diversitate distemus. Similiter et in eo quod simul dicimus, malam esse concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum, cum quaeritur unde hoc sit malum, discretissimi reperimur. Nos etiam cum Ambrosio dicimus, hanc foedam discordiam carnis et spiritus per praevaricationem primi hominis in nostram vertisse naturam 70; ille autem cum suis dicit, ut invicem adversentur caro et spiritus, alienam nobis, quae semper mala fuit, adhaesisse naturam. Unde nos poscimus Salvatorem, ut hoc vitium nostrum sanetur; ille vero, ut a nobis aliena natura, quae sanari omnino non potest, auferatur. Etiam hic cur non attendis, in eo quod carnis concupiscentiam spiritui resistentem simul malam dicimus, quanta dissimilitudine separemur? Cur non attendis, nec nos esse Manichaeos, quia cum eis aliqua dicimus; et vos esse haereticos, quoniam cum eis illa non dicitis? Si enim cum illis diceretis esse naturalia mala, et nobiscum contra illos diceretis unde sint ista, quia non sunt de aliena natura Deo coaeterna, Pelagiani haeretici non essetis; nunc vero concupiscentiam, qua caro concupiscit contra spiritum, negando malam esse, et de vitiata natura nostra esse, facitis ut illi ex aliena esse concludant; ac sic et haeretici novi estis, et haereticos veteres, quos perverse fugitis, adiuvatis. Desine ergo mihi opponere magistrum Manichaeum, sed mecum potius sequere Ambrosium; et Arianos intuere, eosque in eo saltem, quod te melius sapiunt, imitare; qui nos Manichaeos esse non dicunt, quamvis cum Manichaeis dicamus unam Patris et Filii et Spiritus Sancti esse naturam, ubi nobis contentiosissime contradicunt.
31. IUL. Verum vehementem obiectionem puta sti, ut diceres unde in ipso primo homine vel in diabolo qui angelus factus fuerat, mala exstitisset voluntas; quam tamen ais ideo esse ortam in opere Dei, id est, vel in angelo, vel in homine, non quia Dei opus erat, sed quia de nihilo factus erat. Vide ergo ne et tu per alteras vias aeternam dicas fuisse mali necessitatem. Nam si haec fuit causa exoriendi mali in opere Dei, quoniam de nihilo id factum esse constabat; antequam fieret autem quod esset, hoc nihilum semper fuit, id est, antequam fieret id quod esset, numquam aliquid fuit, et hoc quod numquam fuit, nihil fuisse dicitur; ab aeterno ergo numquam fuit, quod non fuit antequam fieret a Deo, cuius substantia sola sine principio est; hoc ergo inane, id est, nihil, antequam per rerum finiretur existentiam, semper fuit. Non ergo factum est hoc nihilum; sed factae sunt creaturae, et illud nihil esse cessavit. In ea ergo creatura, quae facta de nihilo est, tu ideo malum commentaris exortum, quoniam de nihilo facta erat. Malum ergo in homine exortum origini reputavisti; atque origo, id est, nihilum, dicitur a te causa fuisse peccati. Non enim, inquis, propterea in homine malum exortum est, quoniam a Deo factus fuerat; sed quia de nihilo factus fuerat. Si ergo ideo malum exortum est, quia conditio nihili praecedentis id exegit; hoc autem nihilum aeternum fuit; immutatis semitis incidisti, et pendes omnino in praeceptoris tui laqueo, ut malum ambo ab aeterno esse fateamini. Sed in hoc quoque ille prudentior; inducens enim naturale peccatum, dixit aeternam fuisse substantiam tenebrarum, quae sine voluntate peccatoris malum hoc inesse compelleret. Rei ergo, cuius faciebat necessitatem, auctorem dedit, ut malum quod substantias pervadebat, videretur habere cogentem; tu vero plumbo ingenii non ferendo, confirmas necessitatem mali, sed negas necessitatis auctorem. Et sicut in parvulis, ita in ipso priore peccati operatore opus relinquis; ac dicis nescio quid magnum posse intellegi, ut illud nihil valuerit plurimum, cum nihil esset.
AUG. Nihil vales, sed tu, asserendo quod nihil, cum sit nihil, valeat aliquid; nec intellegis, cum dicitur Deus de nihilo fecisse quae fecit, non dici aliud, nisi quia de se ipso non fecit; non enim antequam aliquid faceret, coaeternum illi erat aliquid facere. De nihilo est ergo, quod non est de aliquo; quia etsi fecit Deus aliqua de aliis rebus, has ipsas de quibus ea fecit, de nullis fecerat rebus. Peccare autem nulla res posset, si de natura Dei facta esset; nec iam facta esset, sed de illo esset, quidquid esset, et hoc quod ille esset; sicut est Filius, et Spiritus Sanctus, quoniam de illo sunt, hoc quod ille sunt, alius nascendo, alius procedendo; atque ita sunt de illo, ut numquam fuerit ipse prior illis. Et ideo ista natura non potest omnino peccare; quia non potest se ipsa deserere, nec meliorem habet cui debeat inhaerere, et cuius possit desertione peccare. Nec tamen ita rationalis est facta creatura, ut haberet peccandi necessitatem; sed nec possibilitatem haberet, si natura Dei esset; quoniam Dei natura peccare nec vult posse, nec potest velle.
32. IUL. Hoc enim nihil, de quo facta sunt omnia, affirmas causam fuisse peccati. Tantum igitur facit apud te nihili huius potentia, quantum apud Manichaeum principis tenebrarum. Ambo ergo dicitis etiam primi mali necessitatem fuisse; sed dat ille soliditatem vel malam; tu inanitatem, aeque tamen malam: ille ergo dicit violentam substantiam; tu violentum aeque, sed nihilum. Vide ergo syllogismi tui finem: nihilum nempe, cum necdum quidquam esset creatum, aeternae erat inanitatis indicium; sed hoc ipsum nihilum, id est, inanitas, orientibus est finita creaturis; desivit enim nihil esse, cum coepit aliquid esse. Ipsum ergo nihilum etiam cum erat, non erat; quoniam tunc intellegitur fuisse, cum necdum aliquid erat. Postea vero quam factae res sunt, hoc inanitatis indicium, id est, nihilum, sicut substantiam numquam habuerat, ita etiam vocabulum suum perdidit; factumque est, ut quod in re numquam extiterat, etiam ipsum nomen amitteret. Huius ergo tu violentia malum et in angelo et in homine commentaris exortum; quo quid furiosius dici potest?
AUG. Tu potius maledicendi studio furere videris. Ego non dixi violentum nihil: non enim est aliquid, quod possit esse violentum. Nec angelus, nec homo vi aliqua peccare compulsus est; nec peccassent, si peccare noluissent, qui etiam nolle potuissent; verum et posse peccare non in his esset, si natura Dei essent.
33. IUL. Magnam, inquis, vim habuit res quae non erat, ob hoc solum, quia numquam fuerat, verum tum posse plurimum coepit, postquam et ipsum nomen amisit; sortitumque est hoc nihilum magnam dominationem, postquam etiam appellatio eius interiit.
AUG. Si id quod nihil est, aliquid esset, apud te diceretur sortitum magnam dominationem; quandoquidem vanitas, sive falsitas, ita tibi dominatur, ut tamdiu te ista inania garrire compellat.
34. IUL. Macte virtute sapientiae, qui novae et a te inventae primum disputationis regulis, secunda primorum negatione complecteris, et corpora capitibus trunca componis. Non invidemus subtilitatibus tuis; quin immo christiana humanitate miseramur, quod dignum reperisti exitum dogmati tuo, ut profectus a criminibus innocentum, ad nihilum pervenires.
AUG. Ad nihilum tu potius pervenisti, quod te ita delectat, ut inde recedere, vel redire adhuc nolis; qui me propterea dicis id quod nihil est, dixisse esse aliquid, ut tam multum tu diceres nihil.
35. IUL. O sanitatem, o elegantiam disputantis! Non ideo, inquit, malum exortum est in homine, quia a Deo factum est, sed ideo quia de nihilo 71. Ostendimus iam acumen, quo vis maxima huic nihilo subrogata est; nunc illud admoneo, quod etiam superior conflictus fecit intellegi, nec primum malum peccantis fuisse voluntate susceptum, si illud nasci conditio venientis de nihilo stirpis exegit.
AUG. Non exegit peccatum nasci ulla conditio stirpis de nihilo venientis; quandoquidem illud exigitur, quod compellitur reddi vel fieri; angelum vero vel hominem, a quibus et in quibus prima sunt orta peccata, peccare nulla res compulit; sed libera voluntate peccarunt; quod et nolle possent, quia nec cogebantur ut vellent; et tamen velle non possent, si de Deo naturam haberent, non de nihilo facti essent.
36. IUL. Dedisti igitur et primi naturam mali, sed inaniorem quam Manichaeus, aeque tamen aeternam. Pugnandum super hoc non est; claret omnino quia maneat inter vos foedus, quod naturalis mali et aeterni mali catena connectit.
AUG. Insulsissime, non potest aeternum esse quod nihil est, non potest aeternum esse quod nulla res est, postremo non potest esse aeternum quod non est.
37. IUL. Egi certe, ut fidem disputationis decebat; illudque quod tu argumentando effeceras, id est, ideo in opere Dei ortam voluntatem malam quia fuisset homo creatus ex nihilo, ratio perscrutata contrivit; ostendens videlicet, te immutatis vocabulis idem dixisse, quod Manichaeus finxit et credidit, id est, primum quoque peccatum aeternarum tenebrarum violentia genitum.
AUG. Iam te superius admonuimus, aeternum non posse esse, quod non est; quid est ergo quod dicis, ideo me comparandum esse Manichaeo, quia Manichaeus aeternarum tenebrarum violentia genitum dixit primum esse peccatum? Quibus tenebris dedit ille substantiam; ego autem nihilo dare substantiam non potui, ut ob hoc et ego quasi constituerem tenebras aeternas, aeternum scilicet nihil. Sicut autem substantiam, ita violentiam vel aeternitatem dare nihilo non potui; nullo quippe modo, vel violentum, vel aeternum, sicut iam diximus, potest esse quod nihil est. Frustra igitur adversus me voluisti disputare quod nihil est.
38. IUL. Verum ne tu detectum temet inspiciens, illo tentes erumpere, ut referas non te dixisse: Ideo malum ortum est in opere Dei, quoniam ex nihilo factum est; sed: Ideo potuit oboriri, quia ex nihilo factum est; ostendendum est, quanto violentioribus laqueis illigeris. Si enim dixeris possibilitatem te mali, non necessitatem, aeterni illius nihili viribus imputasse; nos referimus, quod potuit oriri mala voluntas in homine, non est certe aliud quam arbitrium liberum; ideo enim potuit oriri mala voluntas, ut oriri posset et bona. Haec libertas est, in qua se ratio exercet, propter quod ad imaginem Dei homo factus asseritur, per quam creaturis ceteris antecellit. Si ergo quod in homine mala voluntas potuit exoriri, nihil est aliud quam arbitrii libertas; et hoc tantum est, ut per eius insignia ceteris antistet animantibus; tu qui hanc possibilitatem profiteris ideo fuisse in homine, non quia a Deo, sed quia de nihilo factus est, novo dogmatis prodigio illud nihil, id est, antiquam inanitatem, tanti boni, id est, liberi arbitrii causam pronuntias. Denique ut res brevi interrogatione lucescat; hoc quod dixisti: Nec ideo tamen potuit oriri voluntas mala, quia a Deo factus est homo, sed ideo quia de nihilo factus est homo; hoc, inquam, ipsum quod potuit oriri voluntas, bonum esse, an malum credis? Id est, ipsam facultatem oriendae voluntatis, quam nihilo reputavisti, probam arbitraris, an pessimam? Si bonam dixeris: ergo non Deus est boni causa, sed nihilum. Sin autem, hoc esse insanissimum videns, malam eam pronuntiaveris; quippe quam dicis non Deo reputandam esse, sed nihilo; protestaberis nos nihil adversum te collegisse versute, sed bona disputandi fide malam fidem tui dogmatis subruisse. Stat ergo inconcussum quod egimus, te videlicet et Manichaeum, etiam primi hominis voluntatem malam necessitati aeternae originis imputasse.
AUG. Quid tibi responderi posset, qualitercumque vidisti; sed frustra es conatus obsistere veritati, quasi respondens verbis meis, et non respondens verbis meis. Sic enim disputasti, tamquam ego dixerim: Nec ideo tamen orta est ex bono voluntas mala; quod ego non dixi; sed dixi: Nec ideo tamen ex bono potuit oriri mala voluntas, quia bonum factum est a Deo bono, sed quia de nihilo factum est, non de Deo 72. Sicut eadem verba mea etiam ipse posuisti 73. Quid est ergo quod ita respondendum putasti, quasi ego dixerim: Nec ideo tamen orta est; cum ego dixerim: Nec ideo tamen oriri potuit; et tamdiu locutus es adversus eum, qui necessitatem mali ut oriretur ex bono, ex hoc dixit irruisse, quia ipsum bonum a Deo de nihilo factum est, non de Deo; cum ego non necessitatem tribuerim tali causae, sed possibilitatem mali; quia non dixi ideo esse ortum, sed ideo potuisse oriri ex bono malum? Et accusasti tamdiu nihil, et violentum fecisti nihil; quasi peccare angelum et hominem inevitabili necessitate compulerit nihil. Nunc ergo ad mea verba tandem redi, sicut redire coepisti. Proponis enim tibi quaestionem, tamquam tibi subito venisset in mentem, respondere quid possem; cum hoc ego longe ante in eo, cui reluctaris, libro posuerim. Dicis enim: Referre me posse, non me dixisse: Ideo malum ortum est in opere Dei, quoniam ex nihilo factum est; sed: Ideo potuit oboriri, quia ex nihilo factum est. Hoc prorsus dixi: Ideo potuit oboriri dixi, non ideo dixi ortum; possibilitatem mali dedi huic causae, non necessitatem. Rationalis quippe creatura cum primum facta est, ita facta est, ut si peccare nollet, nulla necessitate urgeretur ut vellet, aut etiam non volens, id est, invita peccaret, et non quod vellet faceret bonum, sed malum quod nollet, hoc ageret; ubi iam non peccatum illud quod simpliciter peccatum dicitur, sed etiam poena peccati est. Verumtamen male aliquid velle, vel mali aliquid etiam nolens facere, omnino non posset, nisi de nihilo facta esset, id est, si Dei natura esset. Sola enim Dei natura de nihilo facta non est, quia nec facta est; et ideo nullo prorsus modo mutari potest. Quod cum dicimus, non vires nihilo damus, quasi potuerit facere aliquid, vel fecerit aliquid, cum sit nihil; sed naturam Dei non esse dicimus, quae peccare potuit. Sequitur autem ut natura quae Dei natura non est, facta sit; neque enim Deo coaeterna est; et si facta est, de nihilo facta sit; quia et illae naturae quae de aliis naturis factae sunt, stirpem de nihilo ducunt; quoniam naturae de quibus factae sunt, antequam fierent, nihil fuerunt, hoc est, omnino non fuerunt. Sed, inquis: Ideo potuit oriri voluntas mala, ut oriri posset et bona. Quasi non cum bona voluntate factus sit vel angelus vel homo. Factus est rectus, sicut dixit Scriptura 74; non ergo quaeritur, unde in illo potuerit oriri bona voluntas, cum qua factus est; sed unde mala, cum qua factus non est. Et tu dicis, non attendens quid dicas: Ideo potuit oriri voluntas mala, ut oriri posset et bona; et hoc putas ad naturam liberi arbitrii pertinere, ut possit utrumque, et peccare scilicet, et non peccare; et in hoc existimas hominem factum ad imaginem Dei, cum Deus ipse non possit utrumque. Neque enim vel demens quisquam dixerit Deum posse peccare; aut tu dicere audes, Deum liberum arbitrium non habere. Dei ergo, non nihili, munus est liberum arbitrium; sed in ipso Deo summum est liberum ee arbitrium, qui peccare nullo modo potest. Quoniam si iniustus esse posset, etiam Deus non esse utique posset; si enim Deus est, consequentissime, iustus est; et ideo summe maximeque habens liberum arbitrium, peccare tamen non potest Deus. Angelus ergo vel homo propterea peccare potuit, id est, propterea isto Dei munere, quod est liberum arbitrium, male uti potuit, quia non est Deus, hoc est, de nihilo factus est a Deo, non de ipso Deo. Intellege, et tace; aut quod intellexeris, non autem quod non intellexeris, loquere.
39. IUL. Verum non uno modo vicisse con tentus, argumenti tui, cuius impietatem prodidi, coarguam falsitatem. Cum ergo scriberes: Non ideo potuit oriri voluntas mala in opere Dei, quia a Deo factum est; sed ideo quia de nihilo factum est 75; videre debueras, quam valenter aliarum creaturarum exempla praescriberent, quae totidem productae de nihilo, malae tamen voluntatis capaces non sunt. Postremo ipsa elementa, quae vere sunt facta ex nihilo, non alicuius voluntatis conscientiam queunt habere, ut motibus malis protestentur originis suae necessitatem. Animantes autem, et reliqua queis impletus est orbis, non de nihilo, ceterum iam ex aliquo prodierunt. Ubi est ergo vis inanitatis antiquae, quae malam voluntatem coegit existere; cum praeter rationabile animal, neminem peccare posse manifestum sit?
AUG. Posses putare me argui falsitatis, si cum ego dixissem, ideo posse nostra corpora vulnerari, quia terrestria sunt, ostenderes tu corpora multa terrestria, quae nequeant vulnerari. Non enim esse vulnus potest, nisi in corpore animantis, quae caro dicitur. Ubi te admonere deberem, quod videre non potueris sententiam istam non recurrere; quia non sicut verum est: Omne quod potest vulnerari, terrestre corpus est; ita etiam verum est: Omne terrestre corpus vulnerari potest. Cur ergo in dialecticis iactanticula tua sollertia dormitavit, ut non adverteres, ubi dixi ideo creaturam rationalem peccare potuisse, quia ex nihilo facta est, me intellegi voluisse, omne quod peccare potest, ex nihilo factum esse, non autem omne quod ex nihilo factum est, posse peccare? Quod tamquam dixissem, ita mihi obiecisti res alias, et ipsa mundi elementa, quae cum ex nihilo facta sint, peccare non possunt; quoniam solum potest animal rationale peccare. Nunc ergo evigila, atque aspice, omne quod peccare potest, de nihilo factum esse; nec ideo sequitur etiam omne quod de nihilo factum est, posse peccare. Non igitur mihi proferantur alia, quae de nihilo facta sunt, et peccare non possunt; quoniam non dico: Omne quod ex nihilo factum est, peccare potest; sed dico: Omne quod peccare potest, ex nihilo factum est; tamquam si dixissem: Omnis bos animal est, non utique adversum me commemorari debuerunt multa animalia, quae non sunt boves; quoniam non dixerim: Omne animal bos est, sed: Omnis bos animal est. Iterum ergo dico: Omne quod peccare potest, ex nihilo factum est; omne ergo quod ex nihilo factum est, potest peccare, non dico; quod velut dixerim, multa commemoras, quamvis ex nihilo facta, quae tamen peccare non possunt. Calliditatem tuam tolle de medio, qua tardis illudis ingeniis; aut caecitatem, qua manifesta non cernis. Cum autem dico: Natura quae rationalis creata est, ideo peccare potuit, quia de nihilo facta est, non de Deo; attende quid dicam, ne mihi rursus inani loquacitate ventiles nihil, et me dixisse affirmes vim faciendi aliquid habere, quod nihil est. Hoc dico ego, naturam quae rationalis creata est, propterea peccare potuisse, quia ex nihilo facta est; quod aliud quid est, quam propterea peccare potuisse, quia natura Dei non est? Si enim de nihilo facta non esset, de Deo naturaliter esset, quidquid esset; si naturaliter de Deo esset, Dei natura esset; si Dei natura esset, peccare non posset. Ideo igitur peccare potuit, quamvis facta sit a Deo, quia de nihilo facta est, non de Deo. Hoc tu si intellexeris, et veritati repugnare nolueris, ab hac contentione in hac quaestione cessabis.
40. IUL. Cum ergo hoc tam magnum apertum esset, quid illud fuit, quod tibi persuasit, ut crederes antiqui nihili violentiam causam malae voluntatis fuisse? Profecto ut intellegeremus nos, omnia te, quae sunt facta de nihilo, rea credere, et universum mundum diabolo mancipare. Quoniam igitur mihi claruit antiquam inter vos dogmatum manere concordiam, hinc iam tibi pariter et Manichaeo respondeo. Quaeritis certe, ut qui nego mali esse naturam, si possum respondeam, unde ipsa mala voluntas in homine primo potuit exoriri. At ego refero non vos intellegere quid dicatis. Voluntas enim nihil est aliud, quam motus animi, cogente nullo.
AUG. Motus animi quid est, nisi motus naturae? Animus enim sine dubitatione natura est; proinde voluntas motus est naturae, quoniam motus est animi. Tu autem cum superius naturam tamquam genus poneres, eique generi species suas subderes, sic certe locutus es: Naturae, inquis, humanae generalitas, institutionum infra se locatarum genus quoddam est; haec velut species habet in situ, in membris, in ordinibus, in motibus, vel aliis id genus 76. Ista ergo tua disputatione motus naturae speciem asseruisti esse naturae; unde te sequitur, quod non vis, ut natura sit omnis naturae motus, si natura genus, eiusque species est naturae motus; quemadmodum animal est omnis equus, eo quod animal genus est, species vero huius generis equus. Ac per hoc voluntas, quoniam motus est animi, et inde ostenditur motus esse naturae, te ita disputante natura est; quia naturae tamquam generi species huiusmodi subdidisti. Cur ergo reprehendis quod dicitur naturale peccatum, quod fecit voluntas mala, quam ipsam voluntatem tu dicere convincaris esse naturam? Sed natura non sit voluntas; certe tamen nisi in natura non potest esse; quantum enim pertinet ad hominem, motus est animi, animusque natura est. Sine iam, quaeso, ita dici naturale peccatum, quoniam cum homo peccat, natura utique peccat; homo quippe natura est: quemadmodum recte dici potest etiam spiritale peccatum, cum spiritus peccat. Non enim erravit Apostolus, ubi ait: spiritalia nequitiae 77; quae spiritalia procul dubio naturalia sunt; quia spiritus sine ambiguitate natura est, sive sit creator, sive sit creatus. Nec tamen quod vel angelo vel homine volente ei commissum est, quoniam natura peccavit (et angelus enim et homo naturae sunt), ita hoc esse dicimus naturale peccatum, ut necessitate factum esse dicamus, quod factum est libera voluntate. Qui enim propterea peccavit, quia voluit, potuit et nolle peccare; et ita homo creatus est, ut et nolle posset et velle, et quodlibet horum haberet in potestate el. Sed aliud est originale peccatum, quod etsi trahunt sine propria voluntate nascentes, tamen per voluntatem primi hominis ipsa est origo vitiata; sicut aliud etiam est in maiore homine propter quod dicit: Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago 78; nec tamen etiam ista necessitas insanabilis est ei, cui dicitur: De necessitatibus meis erue me 79.
41. IUL. Quaeritis ergo necessitatem rei, quae esse non potest si patitur necessitatem. Huic motui animi libero, sine coactu originis inquieto, si causa ipso motu detur antiquior, non gignitur omnino, sed tollitur. Nomen enim ipsum voluntatis nullam vim habet alteram, quam non debere materiae quod movetur. Cum ergo unde orta sit voluntas, ipsa voluntate quaeris antiquius; non exordium eius, sed exitium requiris; omnino enim non intellegitur esse, si aut tenebris deputetur, aut nihilo; nec potest dici iam voluntas, quae subsistere non potest, nisi in motu animi, cogente nullo. Si ergo cogat aliquis, est quidem motus; sed non est voluntas, cuius vim illa definitionis pars secunda complevit, id est, nullo cogente. Si ergo voluntas nihil est aliud, quam motus animi, cogente nullo; male prorsus quaeritur origo rei, cuius conditio, si praevenitur, interit. Expende ergo quid sit quod roges: Unde, inquis, ipsa voluntas mala quasi arbor mala in primo homine potuit exoriri? 80, qui confiteris voluntatem de origine contigisse. Voluntas enim motus est animi, cogente nullo. Naturalia cuncta cogunt esse quod sequitur: voluntas autem si praecedentibus causis cogatur, voluntas esse mox desinit, et perdit conditionem, si accepit originem.
AUG. Si voluntas ideo non habet originem, quia non cogitur; nec ipse homo habet originem ut sit homo, quia non coactus est esse. Quomodo enim cogi poterat, qui non erat? Et certe homo natura est; tuque dixisti: Naturalia cuncta cogunt esse quod sequitur. Rogo te, attende quid dicas; noli oculis clausis linguam movere, quomodo qui in somnis loquitur. Nulla res, quae non est, cogi potest. Vide etiam quam sit insanum, negare habere originem res quae ortae sunt; cum ipsa origo ab oriundo sit dicta. Nam quod est et originem non habet, semper fuit; si autem non fuit, et est, ortum est; si ortum est, habet originem. Et voluntas ergo peccati, quae non fuit, et est, utique orta est; si enim est, et orta non est, semper fuit; sed non fuit semper: ergo orta est. Iam tu clama contra apertissimam veritatem: hoc enim decet tuam vanam loquacitatem; et dic: Orta est quidem, sed originem non habet; aut, quod est insanius: Et non fuit, et est, et tamen orta non est. Porro si hoc non dicis, ne insulsissimus et omnino fatuus iudiceris, quaere unde orta sit hominis voluntas mala, quam negare non potes ortam esse, quia negare non potes non fuisse et esse coepisse; quaere, inquam, unde orta sit; et invenies ipsum hominem; ex illo quippe orta est voluntas mala, quae in illo ante non fuit. Quaere etiam qualis erat homo, antequam voluntas mala oriretur ex illo; et invenies bonum; ea quippe voluntate factus est malus, quae antequam oriretur ex illo, talis erat, qualis a bono factus erat, id est, bonus. Hoc est igitur quod ait meus doctor tuusque destructor Ambrosius: Ex bonis igitur mala orta sunt 81. Quod tu negando, et dicendo: Rerum ratio non sinit, ut de bono malum, et de iusto iniustum aliquid proferatur; tantum adiuvas Manichaeos ad introducendam naturam mali, de qua dicunt oriri mala, ut te patronum sui gratulentur erroris, nisi cum eis et ipse vincaris. Tu es enim qui mirabili eloquentia, vel potius amentia sic defendis parvulos, ut a Salvatore separes; sic oppugnas Manichaeos, ut contra Salvatorem subleves.
42. IUL. Cum ergo bene definita sit voluntas: Motus animi, cogente nullo, quid quaeris superius causas, quas definitio voluntatis exclusit? Expendite igitur quid sit voluntas, et desinetis inquirere unde sit voluntas. Voluntas est enim motus animi, cogente nullo; vos, si tentetis ire dimidio ungue superius, statim constituta convellitis. Quid ergo dicit Manichaeus? Sed iste motus ideo exortus est, quia de tenebrarum natura homo factus est. Quid tu? Quia, inquis, de nihilo factus est homo. Unus ergo dicit: Ideo voluntas mala, quia de nihilo factus est homo; alter: Ideo voluntas mala in homine, quia de tenebris factus est homo. Utrique ergo illud voluntatis suppletorium denegatis, id est, cogente nullo. Si enim tanta fuit virtus in nihilo, quanta in aliquo; quae coegit hanc voluntatem existere, exclusit ab ea conditionem suam, qua dictum fuerat, cogente nullo. Sed non minus mali abegit infamiam; non est enim peccatum, quod de motu animi libero non venit; effectumque est ut cum dispendio veritatis, totius mali periret invidia; et evanuit mali natura, cum crimen voluntatis evanuit; crimen autem evanuit voluntatis, cum definitio voluntatis exsecta est. Et peccati igitur et voluntatis claruit eiusmodi esse conditionem, ut si causis praecedentibus deputetur, et ius eo perdat, et crimen. Ubi ergo erit mali natura, cum malum non esse constiterit?
AUG. Dici non potest, quantum mirer frontem tuam, quomodo dicas naturam mali, qui malum naturale non dicis; aut quomodo malum naturale non dicas, qui naturam mali dicis. Quid autem vanius definitionibus tuis, qui propterea putas non esse quaerendum unde sit voluntas, quia motus est animi, cogente nullo? Si enim dicatur, ut putas, unde sit; non erit verum quod dictum est: cogente nullo; quia illud unde est, eam cogit esse; et ideo non est alicunde, ne cogatur esse. O stultitiam singularem! Non est ergo alicunde ipse homo, qui non est coactus esse; quia non erat qui cogeretur, antequam esset. Prorsus et alicunde est voluntas, et esse non cogitur; et si eius origo quaerenda non est, non ideo quaerenda non est, quod voluntas alicunde non sit, sed quia manifestum est unde sit. Ab illo est enim voluntas, cuius est voluntas; ab angelo scilicet voluntas angeli, ab homine hominis, a Deo Dei. Et si operatur Deus in homine voluntatem bonam, id utique agit, ut oriatur ab illo bona voluntas, cuius est voluntas; sicut agit ut homo oriatur ab homine; non enim quia Deus creat hominem, ideo non homo ex homine nascitur. Malae autem voluntatis suae unusquisque auctor est, quia malum vult. Sed cum quaeritur, quare homo possit habere malam voluntatem, quamvis ut habeat non sit necesse, non origo quaeritur voluntatis, sed origo ipsius possibilitatis; et invenitur ea esse causa, quia etsi magnum bonum est rationalis creatura, non tamen est quod est Deus, cuius solius est inconvertibilis incommutabilisque natura. Et huius rei causa cum quaeritur, hoc invenitur, quia non de se ipso, hoc est, de sua natura atque substantia genuit, sed de nihilo, hoc est, de nulla re fecit haec Deus. Non quia nihil habet aliquam vim; si enim haberet, non nihil, sed aliquid esset; sed quia hoc est cuique naturae de nihilo factam esset, quod est naturam Dei non esse, quae immutabilis sola est. Nec ea quae de aliquibus rebus facta sunt, ab hac excipiuntur origine; quoniam res quae ita factae sunt, ut ex iis aliae fierent, de nullis exstantibus factae sunt, hoc est, omnino de nihilo. Mutari autem possunt quaecumque alia diversis et propriis qualitatibus suis; voluntate vero, quae ratione utitur, sola est rationalis creatura mutabilis. Haec diligenter et intellegenter quisquis advertit, multum te de nihilo nihil quod ad rem pertineat dixisse cognoscet.
43. IUL. Quid est enim malum, id est, peccatum? Voluntas sequendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere. Quid est ipsa voluntas? Motus animi, cogente nullo. Si ergo peccatum ex voluntate natum est, voluntas ex motu animi cogente nullo; nec nihili, nec tenebrarum conditio fecit ut esset hic motus, qui ideo a nullo cogitur, ut possit esse cogente nullo. Ac per hoc nullum est naturale, nullum originale peccatum: quia haec duo nomina unum indicant, id est, peccatum esse non voluntarium; praescripsit autem veritas, nisi voluntarium non posse esse peccatum; et ideo qui dicit malum esse quod constat ingenitum, non convincit in natura esse peccatum; sed se ostendit per pravitatem iudicii criminosum. Ecce responsum est, ad quod tu responderi non posse credebas. Oxymora prorsus fuit quaestio, quam tu arbitraris invictam.
AUG. Exsultas inaniter, et dicis: " Ecce responsum est "; ubi te respondere non potuisse mox invenit, quicumque acutus legit haec tua, vel non multum tardus et mea. Quantalibet enim perplexitate, non implicata explicare, sed aperta implicare coneris; sani negare non possunt, oriri ab unoquoque voluntatem suam, nec nisi ab homine oriri hominis voluntatem. Ac per hoc, quoniam mala hominum mala voluntate esse coeperunt, et ante voluntatem malam scimus fuisse hominum naturam bonam; ex bonis orta sunt mala. Hoc dicit Ambrosius; hinc perimitur Manichaeus; hoc pro Manichaeo negat contra Ambrosium Iulianus, dicens: Si natura opus Dei est, per opus Dei opus diaboli transire non sinitur; ut Manichaeus dicat, non esse homines opus Dei, per quos Apostolus transisse dicit peccatum et mortem 82, quod est opus diaboli; quoniam secundum Iulianum per opus Dei opus diaboli transire non sinitur; et dicit Apostolus per homines transisse opus diaboli; non sunt ergo homines opus Dei. Manichaei est ista conclusio, veniens illi, Iuliane, de adiutorio tuo. Sed Apostolus pro veritate decertans, et homines dicit esse opus Dei, ut prosternat Manichaeum; et per opus Dei, hoc est, per homines transisse opus diaboli, ut cum illo prosternat et te ipsum.
44. IUL. Illud tamen admoneo, solere etiam te in scriptis tuis tenebras non dicere creaturam, sed absentia luminis remanere obscuritatem; ut nihil aliud sit obtenebratio, quam splendoris exclusio. Quod ergo excluditur, creaturam vocas; quod remanet, tenebras; quod quidem vulgatum a philosophis est; nec nunc quaero verumne esse putetur, an falsum; sed illud inculco, tenebras tu non dicis esse aliud quam nihil; in homine autem, id est, opere Dei malum ideo exstitisse argumentaris, quia de nihilo factus erat; causam ergo mali illud nihilum fuisse confirmas, quod nihilum tenebras etiam pronuntias. Necessitatem itaque mali de tenebrarum dicis conditione descendere. Igitur nec in hoc a praeceptore dissentis, quoniam voluntatem malam pariter aeternis tenebris deputatis.
AUG. Paulo ante iam tibi de nihilo nihil dicenti, quantum aperte potui, breviterque respondi, et nunc frustra ad tenebras voluisti fugere. Non latebis: lumen quippe te persequitur veritatis, ita dicens factas ex nihilo creaturas, quae non sunt quod ipse qui fecit, ut ipsum nihil non existimetur vel intellegatur esse aliquid, nec ad faciendum habere aliquam vim; quia si haberet, non esset nihil. Ac per hoc, nihil nec corpus est ullum, nec spiritus, nec his substantiis aliquid accidens, nec informis ulla materies, nec inanis locus, nec ipsae tenebrae, sed prorsus nihil; quia ubi sunt tenebrae, corpus est aliquod carens lumine, sive aer, sive aqua, sive aliquid aliud; corporali enim lumine vel illuminari ut clareat, vel privari ut tenebrescat, nisi corpus non potest. Ac per hoc istarum corporalium tenebrarum conditor non est, nisi qui condidit corpora, propter quod in hymno trium virorum benedicunt eum lux et tenebrae 83. Fecit ergo Deus cuncta de nihilo; id est, omnia quae ut essent fecit, si eorum originem primam respiciamus ex his quae non erant fecit; hoc Graeci dicunt: ejx oujk ojjvntwn. Quod ne credatur de Unigenito, qui est Deus de Deo, lumen de lumine, et ideo non de nihilo, vehementer Catholica resistit Arianis. Cum itaque dicimus, non ideo potuisse oriri ex bono malam voluntatem, quia bonum factum est a bono Deo, sed quia de nihilo factum est, non de Deo; non nihilo damus ullam naturam, sed naturam factoris a natura eorum quae sunt facta discernimus. Ideo quippe possunt ista mutari, sive voluntate, sicut rationalis potuit creatura, sive propriis qualitatibus suis, sicut caetera; quoniam de nihilo facta sunt, non de Deo, quamvis faciente nonnisi Deo; id est, quia non sunt quod illa natura, quae facta non est, atque ob hoc immutabilis sola est. Si ergo vis Manichaeos vel devitare vel vincere, hoc sape, hoc cape intellegendo, si potes, credendo, si non potes, quoniam ex bonis orta sunt mala, nec est aliquid malitia nisi indigentia boni.
45. IUL. Verum ut ambos vos veritas detexit, et proruit; ita a nobis consideratio nostri reposcit officii, ut quid sit hoc quod obscuritatem huic quaestioni, quae iam exarmata est, fecerat, explicemus. Omnia quae fiunt, aut a necessario, aut a possibili dicuntur existere. Necessarium autem hic dico, non quod solemus utile nuncupare, sed quod maioribus fuerit causis coactum. Necessarium ergo vocamus, non quod in iure sit voluntatis, sed quod patiatur existendi vim. Possibile autem dicimus, quod nec existendi, nec non existendi in alteram partem experiatur necessitatem, sed certis modis et possit esse, et possit non esse. Teneat ergo lector noster, quid hic necessarium, quid possibile nuncupemus. Et ut a grandibus inchoemus exemplis, ut Deus faceret mundum, a possibili venit, non a necessario; id est, omnipotentiae eius possibile fuit creare quae condidit, necessarium tamen non fuit, videlicet non est ab aliquo coactus ut faceret, sed fecit quia voluit, quod non fecisset profecto si noluisset. At hoc quod auctori adfuit a possibili, in opere a necessario factum est, id est, non fuit mundo possibile esse et non esse, qui esse ab Omnipotente iubebatur, sed cogebatur existere, cui Omnipotens mandabat essentiam.
AUG. Quomodo mundus cogebatur existere, qui non erat antequam existeret? Quomodo cogitur quisque, si non est? Nonne satius erat ut diceres: Mundus factus est Dei voluntate, non sua? Sed perge, videamus quid ex ista distinctione possibilis et necessarii coneris ostendere; quam melius possemus intellegere, si eam commemorare tantummodo, et non exponere voluisses. Quis enim non videat, omne quod fieri necesse est, etiam fieri posse; non omne quod fieri potest, etiam fieri necesse esse? Si ergo hoc tibi placuit appellare possibile, quod ita fieri potest, ut non sit necesse; illud autem necessarium quod non solum fieri potest, verum etiam necesse est: loquere ut vis, ubi res apparent, non est de verbis controversia facienda. Satis est nosse omne necessarium esse possibile, non omne possibile esse necessarium.
46. IUL. Transiit ergo in necessitatem conditi, quod venerat de possibilitate condentis. Fecit etiam diversas naturas diversasque species in naturis, custodito eo ordine qui a rerum fluebat exordio, ut alia essent necessaria, alia possibilia. Quidquid ergo habent creaturae naturaliter, a necessarii parte sortitae sunt.
AUG. Si quidquid habent creaturae naturaliter, a parte necessarii sortitae sunt, non ergo naturaliter habent homines quod concumbunt, sed quod possunt concumbere; nec ille quem Apostolus commemoravit, naturalis est usus feminae 84, sed possibilitas eius; si enim nolit homo, non est ipse usus, quamvis possit esse, si velit; possibilitas ergo eius naturalis est, ipse non est; non enim est necessarius, qui et nullus est, si nolimus, et erravit Apostolus qui dixit esse usum feminae naturalem. Ubi est etiam quod ante dixisti, naturam genus, speciemque eius esse coniugium; quandoquidem non necessitate, sed voluntate coniugia copulantur? An forte ut hoc diceres, nondum tibi in mentem venerat duorum istorum, id est, necessarii possibilisque distinctio? Et ut post concubitum sexuum nascatur homo, naturale non est, quia non est necessarium? Non enim necesse est ut sequatur conceptus et partus, cum mas et femina concubuerint; hoc autem possibile, non necessarium definisti, quod fieri potest, sed necesse non est. Nec naturaliter manducamus? Quia et hoc, si nolumus, non fit; et ideo possibile est, non necessarium. Sed ista negare esse naturalia, nihil est aliud quam magnam partem velle auferre naturae. Falsum est itaque quod aisti: Quidquid habent creaturae naturaliter, a necessarii parte sortitae sunt; quandoquidem et haec quae commemoravi, et alia quae commemorare longum est, naturaliter habent, nec ea tamen sunt a necessarii parte sortitae.
47. IUL. Qui autem sentiunt in processu, non semper a necessario, sed multa a possibili capiunt. Hoc in cunctis licet videre corporibus, sed longior disputatio nascitur; pauca tamen demus exempla. Natura corporum est, ut coagmentatione concrescant, divisione solvantur; capacia ergo sunt vulneris, quae patiuntur interitum. Ut ergo possint vulnerari, a necessario habent; ut vulnerentur autem, a possibili. Ita a necessario est possibilitatis natura, cum non sit necessarius possibilitatis effectus. Verbi gratia, equus, bos, et similes animantes vulnerabilem habent naturam, et ideo incommodi capacia a necessario sunt; ut autem vulnerentur, non semper necessarium est. Si enim per diligentiam custodum defendantur a plagis, possunt non vulnerari; quod si non custodiantur, possunt etiam vulnerari. Plurimum ergo distat inter ea quae a possibili veniunt, et ea quae a necessario; quae nisi custodiatur distinctio, in innumeros itur errores. Quod ut comparatione clarescat: lapsi sunt quidam medicinae oppugnatores, argumentati hanc artem nihil habere utilitatis; disputantque hoc modo: Moriturisne medicina subvenit, an victuris? Si morituris, nihil promovet; si victuris, frustra gestit. Qui enim morituri erant, hac quoque laborante, morientur; qui victuri, sine quoque huius beneficio salvi esse potuerunt. Quam nempe concinna, quam urbana conclusio! Sed dissolvitur a propugnatoribus medicinae hoc modo: Haec ars, inquiunt, prodest nec victuris, nec morituris dumtaxat a necessario, sed a possibili id utrumque passuris; non ergo adiuvat medicina eum qui sine dubio moriturus est, quoniam facere immortalem non potest; sed neque ei subvenit, qui sine dubio futurus incolumis est; verum illi, qui si non curetur, periclitari potest; si curetur, liberari potest; sicut ergo nec victuro nec morituro a necessarii conditione subvenire, ita et morituro et victuro, sed a possibili, ars potest erudita prodesse. Illi ergo priores medicantum studiis obloquentes, propositionem a possibili inchoantem, necessarii fine clauserunt; quod disputationis genus in innumera extenditur. Verbi gratia, prohibet lex homicidium fieri, prohibet etiam negligentiae per quam in pericula ruitur occasionem dari, ut in tauro cornupeta 85, atque in domorum coronis 86. At potest dici: Victuro subvenit ista diligentia, an morituro? Si morituro, nihil promovet; si victuro, ex abundanti consulit; si utrumque hoc contrarium, et per impedimenta et sine impedimentis necessario consequentur. At hoc falsum est: optimo enim mortalibus iure consulitur, ut quod poterant pati sine diligentia, diligentiae opibus evadant. Aliud ergo est a possibili, aliud a necessario. Ostendamus, iam quid his anteloquiis adiuvemur. Fecit Deus hominem liberi arbitrii, naturae bonae; sed quae capax esset virtutum, quas sibi ex se mancipato animo comparasset; quod liberum arbitrium aliter constare non poterat, quam ut haberet etiam peccandi possibilitatem. Libertatem ergo a necessario habet, voluntatem a possibili. Non potest non esse liber; sed in neutram voluntatem cogi potest, factusque rei necessariae possibilis effectus. In possibili ergo peccari potest, in necessario non potest; quia necessario non actor, sed auctor ipse censetur; atque hoc quod potest homo ex integro Dei est, a possibili autem ipse actor expenditur.
AUG. Quid dicis de diabolo, de quo scriptum est: Ab initio diabolus peccat 87? Possibilitatem peccandi habet an necessitatem? Si necessitatem, tu videris quomodo secundum tuas disputationes excusetur a crimine: si autem possibilitatem, potest ergo et non peccare, potest habere bonam voluntatem, potest agere poenitentiam et impetrare misericordiam Dei; quia cor contritum et humiliatum Deus non despiciet 88. Quod quidem visum est quibusdam, Origene ut perhibetur auctore; sed hoc, ut nosse te existimo, fides catholica et sana non recepit; unde nonnulli Originem quoque ipsum alienum fuisse ab hoc errore vel probant, vel volunt. Restat igitur, aut ante supplicium ignis aeterni, etiam necessitas ista peccandi magna sit diabolo magni poena peccati neque hinc excusetur a crimine, quoniam et ista vindicta est pro maximo crimine, ut eum delectet sola malitia, nec possit delectare iustitia. Ad hanc autem iam poenalem peccandi necessitatem non utique pervenisset, nisi prius libera voluntate, nulla necessitate peccasset. Definitio itaque illa peccati, cum fit quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere, ad illud peccatum pertinet quod tantummodo peccatum est, non quod etiam poena peccati.
48. IUL. Et malum ergo et bonum ex propria voluntate facit: sed bonum suum etiam Deo debet, qui parti huic, non quidem praeiudicium, tamen adiutorium subministrat.
AUG. Tam bonum certe quam malum ex propria homo, sicut dicis, voluntate facit, et utriusque in illo possibilitas aequa lance libratur, et ad bene faciendum Deus adiutorium subministrat; cur ergo ad peccandum proclivior est natura mortalium, si nihil egit originale peccatum? Quamvis et ipsum adiutorium, quod subministrare Deum cogimini confiteri, quale dicatis esse, non lateat. Legem quippe, non spiritum dicitis, cum Paulus apostolus per subministrationem Spiritus Sancti nos doceat adiuvari 89. Quod ideo commemorandum putavi, ne forte qui audiunt vel legunt de subministratione divini adiutorii sententiam tuam, obliviscantur haeresim vestram.
49. IUL. Tantum ergo valet ista distinctio, ut si nescientes, quod a possibili incipit, in necessarium concludamus, omnia crimina ad Deum recurrant. Quod Manichaeus videns, tenebras peccati excogitavit auctores; non enim valuit inter possibile necessariumque distinguere. Omne ergo quod naturaliter habet homo, a necessarii parte sortitus est; quia non potuit aliter esse quam factus est.
AUG. Iam paulo ante monstravi, quam vana sit sententia ista; stolidissimum est enim, habere ho mines naturaliter possibilitatem manducandi, sed non naturaliter cibos naturae congruos manducare; aut habere homines naturaliter possibilitatem concumbendi, sed non naturaliter genitalibus membris sexus utriusque concumbere. Quis hoc dicat, qui considerat utcumque quod dicit? Utrumque enim naturale est, et quod fieri possunt ista, et quod fiunt; sed est illud et quando nolumus; hoc non est nisi velimus.
50. IUL. Malum autem quod agit, a possibili agit.
AUG. Attende eum qui dicit: Quod nolo malum, hoc ago 90; et responde utrum necessitatem non habeat agendi malum, qui non quod vult facit bonum, sed quod non vult malum, hoc agit. Quod si Apostolo repugnare non audes, ecce homo a necessario malum agens definitiones tuas disrumpit et dissipat: necessitate quippe malum agit, qui non vult, et agit. Hoc autem quod nolens agit, si tantummodo concupiscere est carne, sine ulla mentis consensione membrorumque operatione; mala est et concupiscentia carnis, etiamsi non ei consentiatur ad malum; quam te tamen laudare delectat; si autem tantum cogitur iste qui clamat: Quod nolo malum, hoc ago 91, ut etiam sua membra exhibeat arma peccato; non solum concupiscuntur a necessario mala, verum etiam committuntur. Ubi sunt definitiones tuae, quas tanta loquacitate distinguis? Nempe ut fumus defecerunt et perierunt. Necessarium atque possibile magna cura discernenda commendas, necessarium dicens esse quod fieri necesse est; possibile autem quod fieri potest, sed necesse non est. Proinde necessitatem necessario tribuis, possibile vero nulla necessitate constringis. Malos actus non das necessario, sed possibili; et dicis loquens de homine: Malum autem quod agit, a possibili agit; ne quisquam male agere necessitate, non voluntate, dicatur. Sed procedit in medium qui tibi validissime contradicit, et dicit: Quid est quod dicis? Ecce ego non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago 92. Notum est quod homo primus voluntate malum egit, non necessitate; sed iste qui dicit: Quod nolo malum, hoc ago, necessitate se ostendit malum agere, non voluntate; et flens miserias suas, ridet definitiones tuas.
51. IUL. Nisi ergo necessaria possibilitas fuisset, effectus possibilis non fuisset. Ut ergo possit malum et bonum facere, necessarium est; ut autem malum faciat, non necessario, sed possibili suo debet. Ubi autem possibilitas est partis utriusque, necessitas neutra est. Sic fit ut nihil sit aliud peccatum, quam voluntas agendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere. Si nihil sit autem aliud voluntas, quam motus animi, cogente nullo, quomodo ergo Deus, ut mundum faceret, a possibili habuit; mundus autem ipse, ut existeret, a necessario pertulit; ita etiam in imagine Dei simile quiddam intellegitur. Quippe ut habeat, quam elegerit voluntatem, non cogitur; sed a possibili ei venit; illud autem quod male fecerit, ne cessitatem habet reatus. Ita crimen a necessario incurrit horrorem; licet exortum sit, non a necessitate, sed a possibilitate facientis. Opus ergo possibilitatis testimonium est liberi animantis.
AUG. Iam te omnino negligit, qui ea quae tibi supra respondimus, legit. Quoniam qui dicit: Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago; necessitate se ad agendum malum premi satis aperte indicat et ostendit falsum esse quod dicis: Ut malum faciat, non necessario, sed possibili suo debet; et cetera talia quae garris inaniter. Sic fit ut illa definitio, qua dicitur, esse peccatum voluntas agendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere, illud peccatum complectatur, sicut iam superius admonui, quod tantummodo peccatum est, non quod etiam poena peccati. Tali namque poena iste agebat quod nolebat malum; unde illi si liberum esset abstinere, nequaquam diceret: Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Sicut ergo nos agnoscimus hominem in corpore vitae illius beatum, ubi liberum habuit quod vellet agere, sive bonum, sive malum; sic et tu agnosce hominem in corpore mortis huius miserum, ubi perdita libertate audis eum dicere: Non quod volo, ago; sed quod odi, illud facio; et: Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago; et: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? 93
52. IUL. Huius vituperatio ad necessaria non recurrit; quia quidquid ad necessarium pervenerit, ipsum pulsat auctorem.
AUG. Numquid hoc malum hominis, ubi dicit: Quod nolo malum, hoc ago, ipsum hominis pulsat auctorem? Et tamen eum qui sic agit malum, satis apparet ad necessarium pervenisse; necessitate quippe agit quod non agit voluntate.
53. IUL. Quomodo ergo quod a necessario venit, possibili meo adscribi non potest; ita quod a possibili venit, necessario adscribi non potest. Id est, quomodo natura corporis et animi mei voluntati meae applicari non potest, ut ideo sic videar esse quia volui, cum non potuerim velle antequam essem, ita malum voluntatis naturae non potest admoveri, ut necessitati possibilitatis opera misceantur.
AUG. A necessitate quidem satis evidenter et aperte discernitur, quod ita fieri potest, ut non sit necesse; hoc tu possibile appellas, tamquam impossibile sit quod fieri non solum potest, verum etiam necesse est. Sed quoniam placuit tibi talia duobus istis nomina imponere, intellegamus ut possumus, et feramus. Sed quid est quod dicis: Malum voluntatis non potest admoveri naturae? Nonne cum angelus, vel homo aliquid vult, natura aliquid vult? Et angelus et homo naturae non sunt? Quis hoc dixerit? Si ergo naturae sunt angelus et homo; profecto natura vult quodcumque vult angelus, natura vult quodcumque vult homo. Quomodo ergo malum voluntatis naturae non potest admoveri, cum velle aliquid nisi natura non possit? Aut non imputetur homini peccatum voluntatis suae; quia homo natura est, et malum voluntatis, ut dicis, naturae non potest admoveri. An in tantum tua progreditur vanitas, ut naturae dicas debere imputari, quod naturae non potest admoveri? Nam quis dicat naturae non imputari, quod imputatur homini, nisi quisquis ita desipit, ut hominem neget esse naturam? Videsne quam multum loquaris, nesciens quid loquaris? Si ergo dicas: Voluntas necessitati non potest admoveri: ne hoc quidem universaliter verum est. Aliquando enim quod necesse est volumus; sicut necesse est ut qui perseveranter bene vivunt, fiant beati; aliquando etiam necesse est aliquid ut velimus; sicut necesse est nos beatitudinem velle; unde quaedam est et beata necessitas, quia necesse est Deum semper et immutabiliter et beatissime vivere. Sed quoniam sunt et quaedam necessitates sic a voluntatibus alienae, ut et necessitas sit ubi voluntas non est, et voluntas ubi non est necessitas; ex parte saltem verum est quod dicitur: Voluntas necessitati non potest admoveri. Qui vero dicit: Mala voluntas non potest naturae admoveri, idem nobis, si potest, voluntatem vel malam, vel bonam, ubi natura non est, ostendat; aut quod voluntas esse aliqua possit, si natura non sit quae aliquid velit. Attende igitur quam sis a veritate seclusus. Tu dicis: Voluntas mala naturae non potest admoveri; veritas autem dicit: Quamdiu est voluntas ulla, a natura non potest separari.
54. IUL. Hanc ergo subtilitatem divisionum non introspiciens Manichaeus, Traducianorum nobis produxit examina. Argumentatur enim hoc modo: Unde malum? Nimirum de voluntate. Unde voluntas mala? Respondet: De homine. Unde homo? Per Deum. Concluditque: Si malum ex homine, homo per Deum, malum igitur per Deum. Et post hoc, quasi religiosus, ne criminosum faciat Deum, dat tenebrarum naturam, cui malum debeamus adscribere. Hinc et Augustinus: Unde malum? De voluntate. Unde, inquit, ipsa voluntas? De homine, qui est opus Dei. Et colligit: Si malum ex voluntate, voluntas ex homine, homo opus Dei; malum igitur per Deum. Quod quasi conatus absolvere, ne Deum criminosum dicere videretur (quod tradux eius affirmat), violentum aeque pro Deo nobis nihil obtulit, id est, tenebras quibus malum hoc adscribere deberemus. Non enim, inquit, ideo in homine malum natum est, quia opus Dei erat, sed ideo quia de nihilo erat 94. Quasi veritas respondere non possit: Et qua impudentia primo mentitur Deus tuus esse in homine voluntatem; deinde condemnat, cum malum istud, videlicet peccatum, de necessitate noverit tenebrarum, id est, antiqui nihili contigisse? Infleximus per casus nihil, ut appareret Traduciani virtus in nihilo collocantis spem suam. Vide tamen imbecillitatem Dei, quem Traducianus inducit. Ipsum nihilum superare non valuit; cumque hominem fecisset ex nihilo, non eum potuit a conditione mali, quae de nihilo veniebat, exuere; sed rerum difficultate factus amarior, pro suis culpis hominem criminatur, et imaginis suae exitio nihili delicta condemnat. Benignius cum eo agit senex Manes, ut dicat illum non usquequaque tenebrarum gente vastatum; cuius debilitatem tantam inducit Traducianus, ut commentetur eum a nihilo fuisse superatum.
AUG. Nemo superatur a nihilo; sed tu superaris nihil dicendo; nec ego in nihilo collocavi spem meam; sed tu ad nihilum perduxisti loquacitatem tuam. Sane, si recte intellegas quod perverse loqueris, isto modo Deus a nihilo superatur, quoniam Deum nulla res superat; nihil enim quid est, nisi res nulla? Isto modo etiam Deus non potest superare nihil; quia nullam rem non superat, qui superat omnia; est enim super omnia. Sed: Non introspexit, ut dicis, Manichaeus subtilitates divisionum tuarum, et ideo dicit: Si malum ex homine, homo autem per Deum, malum igitur per Deum; ut hac conclusione territi, aut hominem per Deum, aut malum negemus ex homine, aut utrumque, ut ille, falsum esse dicamus; ac sic nobis introducat nescio quam substantiam tenebrarum, quae hominem fecerit, et quae principaliter malum sit, unde malum omne credatur. Tu ergo, divisor subtilissime, huic astutiae qua putas sapientia resistendum? Dicam, inquis, malum ab homine ex possibili exstitisse, non ex necessario. Quasi vero tibi ille respondere non possit: Si malum ex possibili, possibilitas ex natura, natura per Deum, malum igitur per Deum. Hanc conclusionem si tu non times, nec ego illam; quoniam ambo non ex necessario, sed ex possibili peccasse hominem primum confitemur. Etenim nos dicentes hominem propterea potuisse peccare, quia non est eius natura facta de Deo, quamvis omnino esse nisi illo creante non posset; non ita hoc dicimus, ut ex hoc ei dicamus impactam, sicut calumniaris, peccandi necessitatem. Prorsus peccare poterat et non peccare; sed si non de nihilo factus esset, id est, si de Deo natura eius esset, peccare omnino non posset. Quis enim est tam demens, qui dicere audeat, immutabilem et inconvertibilem naturam quae Deus est, ullo modo posse peccare; de quo dicat Apostolus: Negare se ipsum non potest 95? Utrique igitur Manichaeo resistimus, dicentes a bono et iusto Deo non sic hominem factum esse, ut ei esset necesse peccare; et ideo peccasse quia voluit, qui posset et nolle. Sed quod in eius progenie mala tanta et tam manifesta conspicimus, non voluntaria hominum, sed cum quibus nati sunt, cum ea venire de vitiata per peccatum origine vos negatis, profecto ad naturam mali introducendam, cuius commixtione Dei natura corrupta sit, tamquam in arce Manichaeum haeresis vestra constituit, ex qua et illum simul et vos veritas deicit.
55. IUL. Patiuntur hanc omnes ignominiam, qui indicunt veritati bellum. Nos ergo quod egimus colligamus. Quaeritur unde illa prima voluntas mala in homine fuerit exorta. Respondemus: A motu animi, cogente nullo. Obicitur: Si in opere Dei apparuit? Assentimur verum esse. Rogatur quomodo id non abnuamus, qui negamus naturale peccatum. Respondemus: Quia in opere Dei a possibili existit peccatum istud, non a necessario. Naturalia ergo necessaria sunt, possibilia autem voluntaria.
AUG. Sunt et voluntaria necessaria, sicut beati esse volumus, et necesse est ut velimus; sunt et possibilia naturalia; sic possibile est enim ut concipiat femina quae concumbit cum viro suis et illius genitalibus membris, si nec ipsa sterilis sit, nec ille; sed non est necessarium; fieri quippe potest, sed necesse non est; et tamen naturale est. Tace, obsecro; vanae sunt definitiones; nec subtiles, sed pueriles divisiones tuae.
56. IUL. Ac per hoc, ut peccatum motui libero, ita naturam Deo abscribimus conditori. Est igitur natura humana bonum opus Dei; est libertas arbitrii, id est, possibilitas vel delinquendi, vel recte faciendi, bonum aeque opus Dei. Utrumque hoc homini a necessario venit; neutra de his duabus rebus mali causa est. Sed huc usque necessaria illa venerunt; iam voluntas quidem in his exoritur, sed non de his. Capacia voluntatis sunt quippe, non plena; nec faciunt, sed accipiunt diversitatem meritorum.
AUG. Naturam et liberum arbitrium rectissime bona confiteris esse Dei opera; sed quod voluntatem in his quidem, sed non de his asseris exoriri, quid insanius dici potest? Itane vero, Iuliane, ex homine hominis voluntas non oritur, cum homo bonum opus Dei sit? Postremo potuitne ascendere in cor tuum, exoriri quidem hominis voluntatem, sed non de libero eius arbitrio? Dic ergo unde, si non de natura, id est, non de ipso homine; si non de libero eius arbitrio, dic, rogo, unde voluntas hominis oriatur. Dixisti ubi oriatur, dic et unde. Bona opera Dei sunt natura et liberum arbitrium: In his, inquis, voluntas exoritur, sed non de his. Unde ergo? Dic; audiamus, discamus. Aut ostende aliquid alicubi ortum esse, cum unde non esset. Mundus quidem de nihilo exortus est, sed Deo faciente; nam si Deum opificem non haberet, de nullis rebus omnino oriri non posset. Si ergo et voluntas in homine vel in eius libero arbitrio de nihilo exorta est, quis eam fecit? Aut si non facta, vel orta est, quis eam genuit? An sola est in rebus, quae esse coeperunt, facta a nullo, nata de nullo? Cur ergo propter illam damnatur homo, quo non volente exorta est in illo voluntas mala, cuius erat tantum capax, non efficax? Si autem, ut iure damnetur, eo volente in illo exorta est; cur eius ipsius voluntatem de illo exortam negas, quo volente exortam esse, et quo nisi volente exoriri non potuisse non negas? Cum vero de illo orta est, de natura exorta est, quia homo natura est; et quia potuit etiam nolle quod voluit, de libero eius arbitrio exorta est, quod et ipsum, sicut fateris, pertinet ad naturam; cur ergo negas clausis oculis res apertas, de natura hominis exoriri voluntatem hominis, dum times ne Manichaeus naturae huius accuset auctorem? Sufficit ad illam pestilentiam refellendam, quod catholica veritas praedicat, ab optimo Deo sic esse hominem conditum, ut necessitatem peccandi non haberet, nec peccaret, si peccare nollet; cum etiam semper nolle utique posset. Quis enim tam sit mente caecus, ut non videat, sicut homo est primitus conditus, magnum bonum esse naturae, posse non peccare; quamvis maius sit non posse peccare; atque ordinatissime constitutum, ut hoc prius esset unde fieret hominis meritum, et illud esset postea bene meriti praemium?
57. IUL. Bona ergo possibilitas mali atque boni voluntatem non cogit, sed permittit oboriri. Nemo igitur ideo bonus est, quia libero affectus arbitrio est; sunt quippe multi homines aeque liberi, sed tamen pessimi; sed nec ideo quisque malus est, quia liberi arbitrii est; sunt enim multi aeque libertatis huius participes, tamen optimi. Nec bonus igitur, nec malus homo ideo est, quia liber est; sed nec bonus, nec malus esse posset, nisi liber esset. Est ergo ista possibilitas, quae nomine libertatis ostenditur, ita a sapientissimo constituta Deo, ut sine ipsa non sit, quod per ipsam esse non cogitur. Contrariorum enim una capacitate ab utrorumque praeiudicio vindicatur; id est, nec malae voluntatis, nec bonae causa et necessitas dici potest, quae utramque sic recipit, ut neutram compellat existere. Necessariorum ergo singularis ductus, et unum quodam modo filum est, velut geometrica illa sine latitudine longitudo est, nec hic unio dividi potest. Quamdiu ergo singularis extenditur, vim naturae suae tenet; at ubi ei occurrerit quod in diversa findatur, illud necessarium illico terminatur. Id est, bonus Deus bonum fecit hominem.
AUG. Cur ergo dixisti, nec bonum, nec malum esse hominem, nisi propria voluntate; et quidquid ex Deo habet, ex necessario habere, non ex possibili? Quod vis intellegi, ex natura, non ex voluntate; ut per se ipsum bonus sit homo, non per Deum, aut certe melior per se ipsum quam per Deum. Haec quippe verba tua sunt: Nemo, inquis, ideo bonus est, quia libero affectus arbitrio est. Et paulo post: Nec ideo quisque malus est, inquis, quia liberi arbitrii est. Quibus verbis quid dicis, nisi quod nec bonum nec malum Deus fecerit hominem, sed utrumlibet horum ipse se facit, cum bene vel male utitur libero arbitrio? Quid est ergo quod nunc dicis: Bonus Deus bonum fecit hominem; si nec bonus, nec malus est habendo liberum arbitrium quod in eo Deus fecit, sed bene utendo, id est, cum iam ipse bene vult, non cum habet possibilitatem volendi bene? Et quomodo verum erit: Fecit Deus hominem rectum 96? An rectus erat non habens voluntatem bonam, sed eius possibilitatem? Ergo et pravus erat non habens voluntatem malam, sed eius possibilitatem; et a se ipso illi est voluntas bona, falsumque scriptum est: Praeparatur voluntas a Domino 97; et: Deus in vobis operatur et velle 98. Quamquam tu nec a se ipso ei dicas esse voluntatem bonam vel malam; sed oriri in illo, non de illo. Ita fit, ut per tuam mirabilem sapientiam, nec Deus fecerit rectum hominem; sed qui rectus posset esse, si vellet; nec ipse se faciat, sed nescio quo casu rectus fiat, quia nec de illo, sed nescio unde, aut nescio quomodo, in illo voluntas oritur qua rectus fiat. Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica 99.
58. IUL. Et incipere, et bene incipere substantiam, a necessarii unione dirigitur. Accipit etiam arbitrii libertatem; aeque adhuc necessarii linea continetur; sed iam necessariorum finis est; hinc finduntur in contraria voluntates. Ad unionem ergo necessarii divisionis natura non pertinet. Ita possibilitatem habere cogimur; uti autem vel bene vel male ipsa possibilitate non cogimur. Ita fit ut etiam possibilitas peccandi capax boni malique, sed voluntarii sit; quoniam boni proprii capax esse non poterat, nisi capax esset et pravi.
AUG. Dic potius, si vis verum dicere, hominis naturam capacem boni et pravi prius factam; non quod non posset solius boni capax fieri; sed quod ab ipso gradu ordinatissime surgere debuit, ut si non peccasset quando peccare posset, ad eam beatitudinem perveniret ubi peccare non posset. Quia, sicut iam dixi, utrumque magnum bonum est, quamvis minus unum, alterum maius. Minus est enim posse non peccare, maius autem non posse peccare; et oportebat a merito boni minoris ad praemium pervenire maioris. Nam si boni proprii, sicut dicis, capax esse non poterat humana natura nisi capax esset et pravi, cur post hanc vitam pie gestam, boni solius erit, et non mali capax, ab omni scilicet aliena, non solum voluntate, vel necessitate, verum etiam possibilitate peccandi? An vero metuendum est, ne tunc etiam forte peccemus, quando sanctis angelis erimus aequales? De quibus sine dubitatione credendum est, quod acceperint non posse peccare pro merito permansionis suae, quoniam steterunt, quando aliis cadentibus etiam ipsi peccare potuerunt. Alioquin adhuc timendum esset, ne multos novos diabolos, et eorum novos malos angelos haberet hic mundus. Sanctorum etiam qui de corporibus exierunt, erit nobis vita suspecta, ne ibi etiam quo venerunt, forsitan peccaverint, aut forsitan peccent; si in natura rationali possibilitas peccandi permanet, nec potest esse capax boni, si non sit et mali. Quae quoniam vehementer absurda sunt, haec opinio est respuenda; potiusque credendum, ideo fuisse istam naturam et boni et mali capacem primitus factam, ut horum alterum diligendo, meritum compararet, quo boni solius, vel mali solius capax postmodum fieret; ita tamen ut si plecteretur damnatione perpetua, pati cogeretur tantum, non etiam facere sineretur malum.
59. IUL. Sed quantum interest inter plenum et vacuum, tantum nimirum inter possibilitatem et necessitatem. Possibilitas enim rei illius, cuius capax dicitur, vacua ostenditur; quando si vacua non esset, nec capax esset. Quis enim caperet, quod iam haberet? Necessitas autem non vacuitatem, sed plenitudinem indicat; non potest quippe capere quasi vacua, quod iam quasi plena esse compellit. Tantum itaque inter necessaria et possibilia interest, quantum inter conferta et inania. Ab utriusque ergo qualitatis, cuius aeque capax est, praeiudiciis ipsa repugnantium susceptione defenditur. Habet ergo bonum necessarium in natura tantum, quantum ad honorem spectat auctoris; quod est innocentia nulli malo admixta naturaliter, proprii operis pro boni proprietate et accusatione mali receptrix. Illud ergo quod ei de proprio venit, peccans quisque sauciare potest; hoc vero quod de Dei opere suscepit, decolorare non potest. Manet ergo et in malis hominibus taxatio naturalis boni; nec umquam malum erit, bonum malumque agere potuisse; sed personae illi nihil proderit, quae necessarii sui instituta non damnat quidem, sed tamen sibi ea non prodesse compulit. Sicut ergo in eo homine, in quo est iam explicata libertas, cum peccat, malum adscribimus voluntati, naturam autem Deo conditionis auctori; ita si parvulus, qui voluntatis usum non habet, nec quidquam ostendit praeter instituta naturae, scelere plenus esse dicatur, atque habere malum a necessario, quod alter a possibili capit; sine dubio is auctor criminis, qui naturae auctor, arguitur.
AUG. Regulas tuas aperte in maioribus frangimus, ut eas ad parvulos transferre non possis. Non erat parvulus qui dicebat: Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago 100. Non ei possibilitatis inanitas, sed necessitatis inerat plenitudo, ut tuo de his rebus loquamur modo; non erat vacuum quod caperet, sed refertum quo ceperat malum. Non enim ait: Bonum malumque agere possum; quae possibilitas naturae humanae malum non fuit, nec voluntatis; sed ait: Non quod volo, facio bonum. Nec tantum; verum et addidit: sed quod nolo malum, hoc ago. Ecce et quod non agit bonum, et quod agit malum, non possibili, ut ipse constituis, sed ut ille patitur et fatetur, necessario suo debet; infirmus quidem ad auferendas miserias suas, sed plane firmissimus malleus ad conterendas regulas vestras. Vult et non agit quod bonum est, non vult et agit quod malum est; unde ista necessitas? Agnoscunt eam quidem catholici doctores, qui Paulum apostolum intellegunt etiam de se ipso ista dicentem, et ex lege quae in membris repugnat legi mentis, sine qua nullus hominum nascitur, venire non dubitant; et ideo dici et a sanctis vident: Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago; quia vident quantum bonum sit nec carne concupiscere, quae mente aversantur; eosque id velle, nec facere; et malum esse, quamvis mente non consentiente, vel carne tamen talia concupiscere; eosque id nolle, sed facere, sine ulla quidem condemnatione, quoniam peccati huius reatu regeneratione deleto, resistunt mente, ne perficiant quod concupiscunt carne; sed non sine suo aliquo malo, quia non eis aliena commixta, sed eorum natura est et in mente et in carne. Hunc sensum pium et verum contra vestram susceptam non vultis admittere; quasi propterea faciatis, ut in iudicio quo defenditur a vobis, non solum de litteris, verum etiam de ipsis hominum moribus gemitibusque sanctorum, nihil adversus eam recitetur, nolentibus vobis; et tanta veritatis manifestatione recitetur, ut non eloquentia, sed sola impudentia vestra remaneat, qua illam non possitis defendere, sed velitis. Quid enim agitis, quod res apertas turbidae loquacitatis tempestate nubilare conamini? Clamat Apostolus: Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Clamat etiam superius: Iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum; scio enim quia non habitat in me, hoc est in mea carne, bonum 101. Quid est: quod nolo facio? Et quid est: non ego operor? Quid est, nisi quod consequenter exponit? Dicendo quippe: quod nolo facio, se facere ostendit; et rursus dicendo: non ego operor, non mentem consentientem, sed carnem suam concupiscentem id facere ostendit; concupiscendo quippe caro agit, etsi ad consensum mentem non attrahit. Propter hoc adiungit: Scio quia non habitat in me. Et exponens quid dicat in me: Hoc est, inquit, in carne mea, bonum. Verum sint istae voces, non Apostoli, ut vultis, sed cuiuslibet hominis mala sua consuetudine praegravati, quam voluntate non potest vincere; nonne et haec tam robusta est, ut argumentationes vestras de possibili et necessario tamquam pueriles et ludicras tabellas robore suo frangat et conterat? Quoniam est, quod non vultis, non solum voluntarium atque possibile, unde liberum est abstinere; verum etiam necessarium peccatum, unde abstinere liberum non est, quod iam non solum peccatum, sed etiam poena peccati est. Nec attendere vultis, quod in unoquoque agitur per violentiam consuetudinis (quam quidam docti dixerunt esse secundam naturam), hoc actum esse per violentiam poenalem summi illius maximique pec cati primi hominis in omnibus qui erant in lumbis eius, per eius concupiscentiam exorturi, cum propagaretur humanum genus, quam concupiscentiam peccantium pudor operuit in regione lumborum.
60. IUL. Sed quid nos ad parvulos; cum quaestio Manichaeorum nec perfectae aetatis hominem dicat voluntate peccare? Nam si ideo exortum est in homine malum, quia de nihilo factus erat, a necessario autem habuit homo ut de nihilo fieret; sine dubio malum non a possibili, sed a necessario recepit. Quod quia longa disputatione destructum est, adhuc modicum, quo magis ac magis iteratione lucescat, super hoc eodem disseramus. Quaeris ergo unde ipsa voluntas mala in primo homine exstiterit. Respondeo: De motu animi, cogente nullo. Quaeris et unde ipse motus. Respondeo: Quid requiris? Unde esse potuerit, an unde esse compulsus sit? Si dicas, quod scripsisti quoque: Unde esse compulsus est, referam te asystata et contraria loqui. Quaeris enim quis coegerit, quod esse non possit, nisi cogente nullo; quod quia ipsa sui contrarietate dissolvitur, nihil habet virium quaestio, quae ordinem non habet. Igitur stolidissime interrogas, unde ipsa voluntas mala. Hoc enim quod dicis: Unde, non occasionem, sed originem eius, id est, naturam requiris; at id, sicut supra tractatum est, si naturam accipit, definitionem sui perdit, qua dictum est: cogente nullo; si vero definitionem tenet, praeiudicium nativitatis excludit. Non ideo ergo peccavit homo, quia de nihilo factus est, non ideo quia a Deo factus est, non ideo quia de tenebris factus est, non ideo quia liberi arbitrii factus est; sed ideo peccavit, quia voluit; id est, ideo habuit voluntatem malam, quia voluit.
AUG. Nos, vel potius ipsa Veritas dicit, perfectae aetatis homines quosdam voluntate, quosdam necessitate, vel eosdem ipsos in quibusdam voluntate, in quibusdam necessitate agere malum. Quod si falsum putas, illum aspice clamantem: Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Qui tibi toties in faciem retorquendus est, quoties dicens ista, vel non videre te fingis istum, vel fortasse non vides. Quid te anfractuosis involvis ambagibus? Non tibi dicitur: Necessitatem peccandi habuit homo, quia de nihilo factus est; sed tu tibi hoc dicis. Prorsus ita factus est, ut peccandi possibilitatem haberet a necessario, peccatum vero a possibili. Verumtamen nec ipsam peccandi possibilitatem haberet, si Dei natura esset; immutabilis enim profecto esset, et peccare non posset. Non igitur ideo peccavit, sed ideo peccare potuit, quia de nihilo factus est. Inter: Peccavit, et: Peccare potuit, plurimum distat; illa culpa est, ista natura. Nec omne quod de nihilo factum est, peccare potuit; non enim ligna et lapides peccare possunt; sed tamen natura quae peccare potuit, de nihilo facta est. Nec magnum est peccare non posse; sed magnum est cum beatitudine peccare non posse. Sicut non est magnum esse miserum non posse; quia om nia quae nec beatitudinem capiunt, misera esse non possunt; sed magnum est ita beatam esse naturam, ut misera esse non possit. Quod etsi maius est, nec illud parvum est, in ea beatitudine conditam hominis esse naturam, ut si vellet, posset esse non misera. Sic autem dicuntur omnia facta de nihilo, id est, ex his quae nulla erant, ut intellegamus, quidquid ex eo factum est quod iam erat, ad originem primam esse referendum. De terra enim caro; sed terra de nihilo. Sic enim dicimus etiam omnes homines esse filios Adam, cum patris sui quisque sit filius. Omnia tamen, quae facta sunt, mutabilia sunt, quia de nihilo facta sunt, id est, non fuerunt, et Deo faciente sunt, et bona sunt; a bono enim facta sunt; nec omnino essent mutabilia bona ulla, in quantum sunt, nisi esset a quo crearentur, immutabile bonum. Mala igitur omnia, quae nihil sunt aliud quam privationes bonorum, ex bonis orta sunt, sed mutabilibus; et angelum quippe et hominem, ex quibus orta sunt mala (quae tamen et non oriri potuissent, si illi peccare noluissent, quia et nolle potuerunt), naturas bonas recte, immutabiles autem non recte possumus dicere. Deus vero tam bonus est, ut malis quoque utatur bene, quae Omnipotens esse non sineret, si eis bene uti summa sua bonitate non posset; et hinc potius impotens appareret et minus bonus, non valendo bene uti etiam malo. Proinde tu negare non sineris, eum qui dicit: Quod nolo malum, hoc ago 102, a necessario iam malum sumpsisse, non a possibili. Non igitur, ut dicis: Omnis actio mali non a necessario, sed a possibili; verum nonnulla et a necessario reperitur. Vide nunc ut tua machinatio tam elaborata collapsa sit. Sed quaerenti unde voluntas mala in homine primo exstiterit, cautius respondere te putas: De motu animi, cogente nullo; quasi non citius et expeditius responderes: De homine ipso. Illud quippe quod additur: cogente nullo, etiam hic addi a te potuit, resistente tibi nullo. Quis enim tibi resisteret dicenti vera, si diceres: Mala voluntas in homine primo de homine ipso exstitit cogente nullo? Nunc vero timens culpare naturam, tamquam hinc in eius auctorem ulla recurrat iniuria, et quod diu volebas, aliquando dixisti, et a natura non recessisti. Animus namque natura est: et ea quidem in hominis institutione corpore melior, de cuius motu, cogente nullo, malam voluntatem exstitisse dixisti. Videsne non potuisse nisi alicunde existere, quod negare non sineris, antequam existeret, non fuisse? Quid autem opus est ut quaeratur unde animi motus, cum satis appareat non potuisse animi motum nisi de animo existere? Quod si impudentissime atque insulsissime negas, adhuc ex te quaeritur, unde exstiterit in homine primo voluntas mala; nec iam permitteris dicere: De motu animi, cogente nullo; quia ipse animi motus cogente nullo voluntas est. Quapropter, hoc est dicere: Voluntas exstitit de animi motu, quod est dicere: Animi motus exstitit de animi motu; aut: Voluntas exstitit de voluntate. An dicis hunc motum de se ipso exstitisse, non de animo, ne hinc natura bona, id est, animus ipse culpetur? Non ergo inde damnetur; quis enim inde ferat animum iure damnari, unde non potest iure culpari? Sed dicis: Ideo peccavit homo, quia voluit; ideo habuit voluntatem malam, quia voluit. Verissime dicis; sed si lux clarissima tenebrae non sunt, de illo exstitit mala voluntas, quia voluit. Non enim dicimus, ut calumniaris, et ut nos etiam scripsisse mentiris: motus iste unde esse compulsus sit, sed nullo compellente unde exstiterit; quia et nullo compellente tamen exstitit, et nonnisi alicunde existere poterat, quod antequam existeret non erat. Si ergo homo voluit, de homine exstitit; et quid erat homo, antequam de illo existeret, nisi natura bona et bonum opus Dei? Quod est etiam malus homo, in quantum homo est et opus Dei. Confundatur ergo sua vanitate Iulianus; quoniam ex bonis esse mala orta, verum dixit Ambrosius 103; sed quia cogente nullo, inculpatus est Deus; quod vero ea permisit existere, usu eorum iusto et bono laudatur insignius.
61. IUL. Voluntas ergo, quae nihil est aliud quam motus animi cogente nullo, possibilitatem suam naturae debet, effectum suum sibi. In natura enim exorta est, sed a possibili, non a necessario. Hic si dicat aliquis: Sed mala natura, quae potuit habere voluntatem malam; respondeo: Sed bona natura, quae potuit habere voluntatem bonam. Uno ergo tempore optima simul pessimaque dicetur. At id rerum ratio non sinit, ut uno eodemque tempore una eademque res contrariis meritorum qualitatibus impleatur. Si igitur ideo mala putetur, quia potuit malum facere; ideo bona credatur, quia potuit bonum operari. Cur autem, inquit, et malum potuit, quae bonum operabatur? Respondeo: Quia bonum hoc, quod virtus dicitur, proprium esse non poterat, nisi fuisset voluntarium; voluntarium autem non esset, si necessitatem boni habuisset; necessitatem autem boni pertulisset, si non habuisset possibilitatem mali. Ut ergo constaret ius boni, admissa est possibilitas mali.
AUG. Ut video, nec bonam voluntatem vis tribuere naturae, quando est homo primitus conditus; quasi non potuerit Deus hominem facere voluntatis bonae; in qua eum tamen permanere non cogeret, sed in eius esset arbitrio sive in ea semper esse vellet, sive non semper, sed ex illa se in malam nullo cogente mutaret, sicut et factum est. Neque enim homo voluntatem non peccandi ante non habuit, et a voluntate peccandi exorsus est vitam, in qua eum rectum con didit Deus; utique talem, qui uti ratione iam posset. Quis enim ferat, si dicatur talis factus, quales nascuntur infantes? Illa itaque perfectio naturae, quam non dabant anni, sed sola manus Dei, non potuit nisi habere voluntatem aliquam, eamque non malam; alioquin non scriptum esset: Fecit Deus hominem rectum 104. Bonae igitur voluntatis factus est homo, paratus ad oboediendum Deo, et praeceptum oboedienter accipiens, quod sine ulla, quamdiu vellet, difficultate servaret, et sine ulla, cum vellet, necessitate desereret; nec illud sane infructuose, nec istud impune facturus. Unde pia et sobria cogitatione colligitur, primam voluntatem bonam Dei opus esse; cum illa quippe fecit hominem rectum; neque enim umquam, nisi recta volens, rectus est quisquam. Propter quod voluntas bona non redditur perdita nisi ab illo a quo est condita; nec aliunde putandum est sanari posse peccati necessitatem, nisi miserante illo, cuius alto iustoque iudicio subsecuta est posteros eius, qui sine ulla necessitate peccavit. Unde ille posteaquam peccati habitantis in carne sua, quo cogebatur malum agere quod nolebat, necessitatem poenamque deflevit, mox ad quem confugiendum esset ostendens: Miser ego homo, inquit, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 105. Vides certe, quam non subveniat huic possibilitas illa, qua te tamquam magnum aliquid invenisse arbitraris; iam quippe amissa est, quando necessitate agitur malum, et sub necessario malo clamat homo: Miser ego homo; sed plane ille subveniat, cuius gratia superantur etiam quae propterea necessaria vocas, quod aliter esse non possunt. Quod enim hominibus impossibile est, Deo facile est. Cui non fuit necessarium ut camelus per foramen acus intrare non posset, sed possibile potius ut intraret 106; sicut caro et ossa per ostia missa sunt clausa 107. Frustra itaque conaris naturam defendere vitiatam. Si aliquid utile pro illa quaeris agere, ut sanetur age, non ut excusetur. Sine ut ipsa sibi fecerit, unde merito damnaretur. Nam unde exstiterit mala voluntas, quidquid aliud dicis, et de illa exstitisse negas, iniustam damnationem eius affirmas. Quid enim aliud dicis, nisi: Non ipsa fecit unde damnatur? Quid ergo iniquius, quam ut inde damnetur, quod ipsa non fecit? Si autem ipsa fecit, quid eam de possibili excusare conaris, unde illam inexcusabilius accusare convinceris? Dicis autem: voluntatem malam in natura quidem exstitisse, sed a possibili, non a necessario. Si haec possibilitas extra naturam est, ipsa potius, unde mala exstitit voluntas, non natura damnetur. Si vero ad naturam etiam possibilitas pertinet, magis sibi voluntatem malam natura fecit, quia et non facere potuit; hoc enim abs te commendata definitio possibilitatis ostendit. Nemo tibi dicit: Ideo mala natura est, quia potuit habere voluntatem malam. Nos certe, contra quos nunc loqueris, non hoc dicimus; quid superfluis immoraris? In eo plane, quod dixisti: Bonum hoc quod virtus dicitur, non esset voluntarium, si necessitatem boni habuisset; necessitatem autem boni pertulisset, si non habuisset possibilitatem mali; prorsus oblitus es Deum, cuius virtus tanto magis est necessaria, quanto magis eam sic vult, ut nolle non possit. Nam et tu dixisti in primo huius operis tui libro: Deum nisi iustum esse non posse 108; quae si necessitas dicenda est, dicatur omnino; dum tamen constet, nihil esse ista necessitate felicius, qua tam necesse est ut Deus non male vivat, quam necesse est ut semper atque beatissime vivat. Neque enim verba tua timet necessitas talis, in quibus noluisti dicere: Necessitatem autem boni habuisset, sed maluisti dicere: Pertulisset, si non habuisset possibilitatem mali; ut videlicet Deus homini pepercisse videatur, ne tamquam aerumnosum aliquid perferret necessitatem boni, non habendo possibilitatem mali; quod tam magnum est bonum, ut sanctis servaretur ad praemium; quos itidem oblitus es, sicut Deum. Neque enim tunc sine virtute vivemus, quando nobis concedetur, ne a Domino aliquando recedere possimus, quoniam nec velle poterimus. Ita enim nobis certum erit bonum, quo semper, ut promissum est, cum Domino erimus 109; ut ab eo recedere non velimus, nec velle possimus. Non ergo aliter esset virtus in nobis, nisi voluntatem malam sic non haberemus, ut habere possemus: sed pro huius minoris virtutis merito, accedere nobis debuit virtus maior in praemio, ut malam voluntatem sic non haberemus, ut nec habere possemus. O desideranda necessitas! Donabit eam veritas, ut sit certa securitas, sine qua non potest esse illa, cui non est aliquid addendum, iam plena nostra felicitas.
62. IUL. At hoc in contrarium torqueri potest, ut dicatur: Sed malo aptata natura est; nam quia malum voluntarium esse non poterat, si necessitas fuisset mali, ob hoc data est possibilitas boni, ut malo proprietas pararetur. Quod quidem acutum est, sed insanum; omnia enim rerum a meliore parte taxantur: huc et dignitas auctoris accedit, id est, Dei, qui non ob ea quae puniturus erat, liberum animal fecit; sed propter ea qua remuneraturus, possibilitatem contrariorum dedit. Verumtamen super hoc pugnare nolo; sed permitto aliquid calumniae, ut nihil de opificis auctoritate praescribam. Illud tamen necessario sequitur, ut haec possibilitas faciendi boni et mali removeatur ab utriusque voluntatis effectu. Ac per hoc, nec virtutis a necessario probatur causa esse, nec vitii. Ut enim honestis hanc faciamus iniuriam, ut ex eo quo cum improbis certare videantur, nec bonae ei, nec malae adscribatur meritum voluntatis; habet ergo testimonium ingenuitatis suae, quod innocens est, quia nec bono, nec malo, voluntario dumtaxat, plena est. Possibilitatem ergo voluntatis adscribe naturae; voluntatem autem nec bonam, nec malam, naturae. Invicte ergo collectum est, voluntatem malam exortam quidem in opere Dei; sed a possibili, non a necessario; quod reputari non potest possibilitatis datori, sed possibilitatis ipsius gubernatori.
AUG. Voluntatem nec bonam, nec malam, naturae concedis adscribi, sed tantum possibilitatem vel bonae vel malae voluntatis, cum sit natura et angelus et homo. Cui si non est adscribenda, ut dicis, voluntas bona vel mala, nec honorandus de bona, nec de mala est voluntate damnandus. Quid enim est iniquius, quam ut de malo, quod ei non est adscribendum, iudicemus esse damnandum? An angelus et homo naturae non sunt? Quis hoc loquitur, nisi nesciens quid loquatur? Naturae igitur adscribitur, quod angelo adscribitur; naturae adscribitur, quod homini adscribitur; sed naturae quae a bono Deo condita est bona, et voluntate sua facta est mala. Ac per hoc, rectissime malum, quod his naturis adscribitur, ei a quo sunt conditae non adscribitur; quia non eas ita condidit, cum primum condidit, ut eis esset habendae malae voluntatis ulla necessitas, sed tantummodo possibilitas; ubi meritum compararet atque inveniret in eis bona voluntas non deserta praemium, deserta supplicium. Quid ergo malitia voluntatis quaeris excusare naturam, cuius est velle seu nolle? Neque enim est mala voluntas, nisi volentis aut angeli, aut hominis, quas non esse naturas nulla ratione possumus dicere. Cur, inquam, adscribis homini malam voluntatem, ut non iniuste possit malae voluntatis merito poenas luere; et quod adscribis homini, non vis adscribere naturae, quasi ullo modo possit homo non esse natura? Quanto satius est, te sana loqui, et dicere hominis voluntatem malam nonnisi alicuius esse naturae, quia omnis homo natura est; sed istam naturam, cum primo malum egit, non ex necessario, sed ex possibili habuisse voluntatem malam; quandoquidem his nominibus tibi placuit duo ista discernere, quorum in uno intellegitur id fieri quod necesse est, in altero autem id quod fieri quidem potest, sed necesse non est, quia et non fieri potest? Hoc enim de peccato primi hominis, vel primorum hominum verissime dicitur; restat ille qui clamat: Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago 110. Iste quippe ex necessario malum agit, qui non vult et agit; frangitque tuam regulam, quam temeraria loquacitate finxisti dicens quod nec virtutis a necessario probetur causa esse, nec vitii; cum huius causa probetur esse a necessario. Neque enim aut actio mali vitium non est; aut bonum quod vult, non facere, et malum nolle, et tamen agere, necessitas non est; aut e contrario non erit nobis etiam virtutis necessitas felix, quando tanta gratia natura nostra replebitur, et Deus erit omnia in omnibus 111, ut male aliquid velle non possit. Virtus est quippe iustitia; et caelum novum et terra nova promittitur nobis, in quibus iustitia inhabitat 112. Aut si forte turbatus, praesenti vitae, non futurae istam regulam finxisse te dicis; non contendo cum victo; illud certe ad hanc vitam pertinere non negas, ubi vides hominem velle, nec facere bonum; et nolle, atque agere malum; cogerisque hoc vitium contra regulam tuam necessitati tribuere, non voluntati. Ab hac autem necessitate, cum qua nascuntur et parvuli, sed aetatis accessu incipit apparere, quis liberat hominem miserum, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 113? Cuius gratiae vos inimici, in vestra virtute confiditis; et contra divina eloquia, quae damnant eos qui in sua virtute confidunt 114, impia superbia disputatis.
63. IUL. Haereat ergo prudentis animo lectoris multum interesse inter ea quae a possibili veniunt, et ea quae a necessario; naturaliaque omnia necessariis applicet, voluntaria vero possibilibus; et quaestiones universas ab ea, qua coeperint, parte consummet. Quoniam si per utramque caeco iudicio vagetur; in innumeros per verba pene omnia praecipitatur errores; quod quoniam satis claruit, apparet te nimis omnino caligasse, qui collegisti: Quomodo potuit malum, quod nusquam erat, exoriri in opere Dei; ita etiam, iam quod erat, transiit naturaliter per opus Dei. Vide enim quo sis involutus errore: peccatum prima voluntate conceptum, quod a possibili venit, in necessaria dicis fuisse mutatum, ut quomodo potuit oriri motus animi liber, ita sine motu libero transiret in naturalium necessitatem. Sed intellege quoniam necessariorum auctor sit Deus. Si ergo hoc facit Deus in naturis, quod fecit animus in culpis, necesse est ut sic sit reus, quomodo et ille cuius arguit voluntatem. Immo magis; quanto enim est plus necessarium quam possibile, tanto scelestius est ingenerare quam usurpare peccatum. Quod licet rerum natura non capiat; tamen hic ostenderim, multo peiorem esse opinionem tuam de Deo, quam Manichaei. Illius enim Deum vel subita bella truncarunt; tuum vero antiqua et multiplicata crimina corruperunt. Ac per hoc non solum de quaestione dissentis a Catholicis, sed omnino de Deo; non ipsum colis, quem nos aequissimum, omnipotentissimum, inviolabilem in Trinitate veneramur. Ergo permeare non potuit per naturam res voluntatis; meritoque nos diximus, quia opus diaboli per opus Dei transire non sinitur. Opus enim diaboli hominisque mali peccatum est, quod in nullo potest sine liberae motu voluntatis existere. Quod opus et diabolo et homini a possibili venit et venit; opus autem Dei est natura, in qua non a possibili, sed a necessario subsistit homo; quae natura multis est temporibus sine voluntate, quoniam vis eius aetate certa sentitur. Quamdiu ergo est natura sine voluntate, opus Dei tantummodo est; et haec quod non fecerit, non potest habere peccatum. Irrefutabiliter ergo dictum est, quia per opus Dei opus diaboli transire non sinitur. Non minus autem falsum est quam profanum, quod dixisti: Opus operis Dei transit per opus Dei. Hoc est enim dicere: Peccat et Deus, quia peccavit homo, quem fecit Deus. Nam sicut nusquam est peccatum, nisi in opere hominis; neque enim cum peccaverit homo, aliquid substantiae eius additur, ut peccatum ibi eminere videatur, sed tantummodo malum opus de mala voluntate commissum, illi quoque a quo factum est, comparat meritum malum, ut malus dicatur qui mala fecit; ita etiam Deus tuus, si malum in opere suo fecit, nihil quidem substantiae eius accedit, sicut nec hominis; tamen meritum ei deformissimum comparatur, ut malus male faciendo dicatur. Parvulus sane probatur etiam tunc reus non esse, quia malitiam a necessario habet, quam nisi diabolus a possibili haberet, reus esse non posset. Deus autem qui verus est Christianorum, malum non facit; parvulus quoque ante propriae voluntatis arbitrium nihil habet, nisi quod in eo fecit Deus. Naturale igitur nullum esse peccatum potest. Sed quoniam sollicitissime antiqui erroris antra prorupimus, nec quidquam super hac quaestione occultum remansit; teneat lector diligens distinctionem necessarii atque possibilis; et non minus Manichaeorum, quam Traducianorum commenta ridebit.
AUG. Apud homines qui ea quae legunt, sic intellegunt, ut etiam ista quae dicis intellegant, nihil egisti aliud, eadem per eadem tanta perplexitate repetendo, nisi ut te appareret responsionem nostram in uno meo libro, quem tuis octo refellere suscepisti, cum dissolvere non valeres, obscurare voluisse. Apud eos autem qui haec non intellegunt, id egisti saltem, ut ideo te putent dixisse aliquid, quoniam non intellegunt. Unde breviter admonendi sunt interim de hoc unde nunc agitur, ut illud ipsum meum, remotis nebulis tuae loquacitatis, aspiciant, et videant quam sit invictum. Tu enim dixeras: Si natura opus est Dei, per opus Dei opus diaboli transire non sinitur. Ad hoc ego: Quid est quod dicit, inquam, si natura opus est Dei, per opus Dei opus diaboli transire non sinitur? Nonne opus diaboli, quando in angelo, qui factus est diabolus, prius ortum est, in opere Dei ortum est? Quapropter si malum, quod nusquam erat omnino, in Dei opere oriri potuit; cur malum, quod alicubi iam erat, per opus Dei transire non potuit; praesertim cum ipso verbo utatur Apostolus dicens: " Et ita in omnes homines pertransiit " 115? Numquid homines non sunt opus Dei? Pertransiit ergo peccatum per homines, hoc est, opus diaboli per opus Dei; atque ut alio modo idipsum dicam, opus operis Dei per opus Dei. Et ideo Deus solus est immutabilis et potentissimae bonitatis; qui et antequam esset ullum malum, bona opera fecit omnia, et de malis, quae in bonis ab eo factis orta sunt, bene ope ratur per omnia 116. Hac tu rerum evidentia perturbatus, oculos hominum de possibili et necessario longa et inani disputatione tenebrandos putasti, ut ista caligine obiecta sententiam tuam vanam non subtraheres, ne perimeretur, sed ne perempta iacere conspiceretur, absconderes. Utrum quippe a necessario, an a possibili, quid interest ad rem de qua quaerimus? Angelus certe et homo peccarunt; aut ergo aude dicere angelum et hominem non esse naturas; aut, quia non ita es insanus ut audeas, convinceris peccante angelo peccasse naturam, convinceris peccante homine peccasse naturam. Sed a possibili, inquis, non a necessario peccavit. Hoc verum est; tamen angelus peccavit, tamen homo peccavit, tamen natura peccavit; ac sic opus Dei, quod est angelus, quod est homo, non cogente Deo, sed sua mala voluntate, quam potuit et non habere, peccavit. Illi ergo naturae ignominia, quae cum bene facta esset, et malum facere coacta non esset, tamen malum fecit; Deo autem gloria, qui et naturam bonam fecit, et de malo bene facit, quod ipse non fecit. Cum igitur his atque huiusmodi veris catholicisque rationibus, et defendi et praedicari natura possit creatrix, et argui reprehendique peccatrix; atque ipsa peccatrix, et laudari in quantum eam Deus fecit, et culpari in quantum ab illo, nullo cogente, defecit, et in posteris meritum suum recepit (eadem quippe ipsa natura in singulis quibusque sine voluntate nascitur, quae in uno voluntate peccavit); quis te praecipitavit ut diceres, quis submersit ut scriberes: Si natura opus est Dei, per opus Dei opus diaboli transire non sinitur? O surde in vocibus sanctis! O caece in inventionibus tuis! Nonne peccatum opus est diaboli? Nonne in omnes homines pertransiit, qui sunt opus Dei? Nonne per peccatum mors, ea praesertim qualem vos solam per peccatum dicitis accidisse, id est, non corporis, sed animae, opus est diaboli? Nonne in omnes homines pertransiit, qui sunt opus Dei? Sed imitatione, ut dicitis, transiit. Tamen per homines transiit, qui sunt opus Dei. Sed a possibili, non a necessario transiit. Dic quidquid tibi placet: tamen per homines transiit, qui sunt opus Dei; tu autem sine ulla exceptione dixisti: Per opus Dei opus diaboli transire non sinitur; et hanc sententiae tuae tam perspicuam vanitatem, ut vanior fieres, tanta loquacitate non ut absolveretur defendere, sed ne aspiceretur operire conatus es. Si in mentem tibi apostolica verba non venerant, quae te hoc dicere prohiberent; cur non attendisti, obsecro, plus esse in opere Dei existere, quam per opus Dei transire opus diaboli? Cum ergo illud fatearis, cur hoc negas? An quod vis fieri potest, quod non vis non potest? Misereatur tui Deus, ut esse desinas vanus. Hanc autem sententiam tuam Manichaeus libenter amplectitur, tamquam amicam suam, et argumentatur ita: Si per opus Dei opus diaboli transire non sinitur, multo minus in opere Dei existere sinitur; unde ergo malum, nisi unde nos dici mus? Sed respondemus ei: Iuliano dicite ista, non nobis. Princeps huius sententiae missus est foras; absit ut praeiudicet nobis vobiscum vincendus, vel potius vobiscum iam victus a nobis.
64. IUL. Illud itaque aliud de eadem hebetudine protulisti. Ais enim: Sic creat Deus malos, quomodo pascit et nutrit malos 117, quia scriptum est in Evangelio, quod solem suum oriri faciat super bonos et malos, et pluat super iustos et iniustos 118. Longe enim lateque contrarium est, quod tu coniunctum putasti. Quod enim pascit Deus etiam peccatores, benignusque est super ingratos et malos, pietatis est eius testimonium, non malignitatis; qui non vult quippe mortem morientis, sed ut revertatur et vivat 119; nec cito punit errantes; nec ob aliud id facit, quam ut bonitas eius paenitentiae tempus indulgeat. Sic enim ait Apostolus: An ignoras, quoniam bonitas Dei ad paenitentiam te adducit? Secundum autem duritiam tuam et cor impaenitens tu tibi thesaurizas iram 120. Disputat etiam apud Lycaones et Areopagitas, quoniam Deus nec temporibus praeteritae ignorantiae, providentiae suae documenta submoverit. Neque enim sine testimonio reliquit semetipsum, dans, inquit, pluvias de caelo, et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda eorum 121. Hoc ergo quod pluit super bonos et super malos, documentum est benignitatis eius, quae ideo sustinet et exspectat errantes, ut recedant tandem a malo et faciant bonum. In tantum ergo non vult fieri malum, ut amore etiam emendationis humanae pascat etiam ingratos. Ad id perfectae pietatis indicium illud vero quod dicis: Creat malos, perfectae iniquitatis testimonium est. Vide ergo quam nescias quid loquaris, qui de exemplo misericordiae voluisti crudelitatem probare. Bonum est enim pascere etiam malos, ut si voluerint, corrigantur; scelestum autem facere parvulos malos, ut qui velle non possunt, iniqui tamen esse cogantur. Liberalitas ergo in peccatores exercita abducit a malis, non in mala cogit. Conditio autem malorum non abducit a pessimis; sed et opus et operatorem in nefaria cuncta compellit. Insanis ergo cum dicis: Creat malum Deus; sed plus insanis, cum id Evangelii testimonio affirmare conaris, et eo testimonio in quo grande est argumentum bonitatis divinae. Attende igitur, quanto nunc fortius reflectatur; Deus, qui pascit etiam malos, ut patientia sua bonos esse faciat, manifestum est quod non creet malos. Si autem creat malos; nec amat nec remuneratur bonos, nec ipse postremo potest habere aliquid boni; quoniam quavis mala voluntate efficacius et violentius nocet potentia creatrix, non solum possibilium, sed etiam necessariorum malorum. Quod quoniam Deo Christianorum non convenit, id est, illi qui Pater misericordiae dicitur, et Deus consolationis 122; cuius iudicia omnia aequitas praedicantur 123; qui cuncta in sapientia fecisse perhibetur 124; vobis ut Manichaeis non est in Dei nostri aestimatione commu nio; ad alium vos omnino quem colatis auctorem, tamen Manis furore simulatum hi, stulta commenta et genitalia traxere peccata.
AUG. Ego faciam, quod tu cur non feceris, quid me attinet et dicere? Qui legunt iudicent; propter hoc enim quia dixeras: quod secundum sensum nostrum Deus homines diabolo faciat, factum est ut ad verba ista veniretur responsione mea, ex quibus quod voluisti ipse posuisti; sed ego etiam te nolente commemorabo, quod praetereundum putasti. Inter cetera ergo, quae omnia dicere nimis longum est: An vero, inquam, filios perditionis haedos sinistrae partis 125, diabolo pascit, diabolo nutrit et vestit, quia facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos 126? Sic itaque creat malos, quomodo pascit et nutrit malos; quia quod eis creando tribuit, ad naturae pertinet bonitatem, et quod eis pascendo et nutriendo dat incrementum, non utique malitiae illorum, sed eidem naturae, quam creavit bonus, bonum tribuit adiumentum. In quantum enim homines sunt, bonum est naturae, cuius auctor est Deus; in quantum autem cum peccato nascuntur, perituri qui non renascuntur, ad semen pertinet maledictum ab initio 127; illius antiquae inoboedientiae vitio. Quo tamen bene utitur factor etiam vasorum irae, ut notas faciat divitias suae gloriae in vasa misericordiae; ne meritis suis tribuat, si ad eamdem massam quisque pertinens gratia liberetur, sed qui gloriatur, in Domino glorietur 128. His dictis ista subiunxi: Ab hac fide, inquam, apostolica atque catholica, veracissima et fundatissima, cum Pelagianis iste discedens, non vult nascentes esse sub diabolo, ne parvuli portentur ad Christum, ut eruantur a potestate tenebrarum, et in regnum ipsius transferantur 129. Ac sic accusat toto orbe diffusam Ecclesiam, in qua ubique omnes baptizandi infantuli non ob aliud exsufflantur, nisi ut ab eis princeps mundi mittatur foras 130; a quo necesse est vasa irae possideantur, cum ex Adam nascuntur, si in Christo non renascantur, et in eius regnum per gratiam facta vasa misericordiae transferantur 131; et cetera quae ibi legat, vel legentem audiat, qui vult et potest. Nunc ergo quia his relictis, quibus ea quae posuisti astruuntur atque muniuntur, sic illa putasti esse ponenda, ut tamquam in solitudine defendente nullo latrocinanter invaderes; legant haec qui volunt scire quid egeris, vel potius ad eiusdem libri considerationem recurrant, unde ista reposui, et videant ea manere firmissima, quae velut infirma labefactare tentasti. Quid igitur te adiuvat, quod eos mihi obiecisti, quos exspectat Dei patientia per paenitentiam corrigendos, et ideo super eos oriri solem suum facit et pluit; cum ego tibi haedos sinistrae partis obiecerim, quos usque in finem sine paenitentia victuros in impietate et sceleribus suis, ac per hoc aeterno supplicio puniendos, ignorare non potest praescius omnium futurorum? Nec ab eis abstinet bonum creationis suae, quibus nec nasci expediret; nec bonum nutritionis et vivificationis suae, quantum ei placuerit, diuturnae, quibus mori quantocius expediret; inter quos sunt certe plurimi, qui si ex hac vita abriperentur infantes, secundum falsam vestram haeresim, penitus ab omni; secundum autem catholicam fidem, a damnatione gravissima tollerentur. Quid deinde illud est, quod in his sinistrae partis haedis, in Dei praescientia, quae falli non potest, igni perpetuo destinatis, multi sunt qui lavacro regenerationis abluti, postea vel apostasia pereunt, vel tam facinorose flagitioseque vivunt, ut eidem sinistrae sine dubio deputentur; nec rapiuntur, sicut quidam, ne malitia mutet intellectum eorum 132? Neque ut hoc eis Deus tam magnum beneficium non conferat, fatali necessitate prohibetur; neque ut aliis conferat, personarum acceptione mutatur. Quid hic faciunt illa tua possibilia et necessaria, quae diligenter distinguenda commendas, ubi te nesciente quid loquaris, novit ille quid agat, cuius occulta possunt esse iudicia, iniusta non possunt? Non est igitur iniustum ut bona conferantur malis; sed iniustum est ut mala ingerantur bonis. Dic ergo qua iustitia parvuli tanta mala patiantur; quae saepe commemorare nos piget; vos vero eadem mala paradiso, etiamsi nemo peccasset, importare non pudet. Non creantur, ut dicis, mali, hoc est, trahentes originale peccatum; qua igitur iustitia premuntur gravi iugo, a die exitus de ventre matris eorum 133? In quo iugo tanta miseria est, ut eam facilius deplorare, quam explicare possimus. Peccatum a possibili in necessarium, hoc est, a voluntario in non voluntarium, dicis non posse mutari; quod potuisse ostendimus in eo qui dicit: Quod nolo malum, hoc ago 134. Hoc vos consuetudinis violentiae tribuitis, non vitiatae originis vinculis; peccatum tamen a possibili in necessarium potuisse converti videtis; nec de vestris distortis et fallacibus regulis erubescitis. Tale aliquid universo generi humano per unum hominem, in quo omnes fuerunt, accidere potuisse non vultis; et tamen sub omnipotentissimi et iustissimi Dei cura tot ac tantas poenas infantes pendere non negatis; quoniam vobis ora claudunt, et oculos feriunt, si negetis. Nonne ergo attenditis, quem faciatis iniustum, cernentes evidentissimas poenas et negantes ulla mala merita parvulorum? Falsum ac profanum tibi visum est, quod ego dixi: Opus operis Dei transiit per opus Dei. Quia utique angelus opus est Dei. Peccatum ergo, quod est opus angeli, opus est operis Dei, non ipsius Dei. Et de his verbis ita me arguis, quasi dixerim: Peccat et Deus, quia peccavit homo quem fecit Deus; quod ego non dixi. Peccavit quippe opus Dei, id est angelus, vel homo; sed opere suo peccaverunt; non opere Dei: ipsi sunt enim bonum opus Dei; peccatum vero eorum malum opus ipsorum est, non Dei. Sed quid est peius dicere: Peccat et Deus, quia peccavit homo quem fecit Deus; quod ego non dixi; an ita negare originale peccatum, ut poena parvuli iniusta nihil sit aliud quam peccatum Dei? Quod si in Deum cadere non potest, iusta ergo parvuli poena est; si autem iusta est, pro peccato est. Nemo igitur potest in tot tantisque poenis parvulorum praedicare Deum iustum, negans originale peccatum. Esset itaque, inquit, iniquitatis testimonium creare malos, si malum quo mali sunt, ipse creavisset; nunc autem, cum homines mali sint, et hoc creet ipse quod homines sunt, sequatur autem eos de vitiata natura per peccatum quod mali sunt; profecto etiam cum malos creat, bonum est ipse quod creat; quoniam mali sunt vitio quod nulla natura est, creat vero ipse naturam quae vitium non est, etsi vitiata est. Tale est autem tribuere creationis bonum stirpi vitiatae et iure damnatae, quale est etiam homini malo tribuere vitae ac salutis bonum, propter quod homo est, non propter quod malus est. Quod autem dicis esse scelestum facere parvulos malos, ut qui velle non possunt, iniqui tamen esse cogantur. Ad aliquid cogi, nulla possunt ratione qui non sunt. Si autem nondum quidem proprietate personae atque conditionis suae, sed occultissima ratione seminis iam sunt, sicut Levi in lumbis Abrahae 135; ibi naturae vitio de peccato primi hominis veniente iam mali sunt; non Dei creatione, qui nec velle possunt, mali esse coguntur. Vide sane mirabilia gratiae Christi, cuius estis miseri inimici. Ecce parvuli, qui bonum vel malum velle aut nolle non possunt, tamen quando reluctantes et cum lacrymis reclamantes sacro Baptismate renascuntur, sancti et iusti esse coguntur. Nam procul dubio, si ante usum rationis obierint, in Dei regno sancti et iusti erunt, ea gratia ad quam non sua possibilitate, sed necessitate venerunt, sanctas et iustas sine fine ducentes vitas suas, calcantes et frangentes de possibili et necessario regulas tuas. Sine dubio autem plus est nolle malum agere, quam nec nolle, nec velle; et tamen ille nolebat et agebat, qui dicebat: Quod nolo malum, hoc ago. Non itaque insanio, nec dico: Malum creat Deus. Bonum enim creat, qui etiam de ipsa vitiata natura non creat vitium, sed naturam. Trahit vero illa vitium, non Dei opificio, sed iudicio. Tu autem utrum non insanias, si non valde insanis, attende, qui non malum poenale quod iustum est, sed malum quod vocatur iniquitas dicis facere Deum; quid enim aliud facit, si nullo malo reis parvulis tanta mala vel ingerit, vel ingeri sinit? Verum tu non a nobis alloquendus et redarguendus; sed ab universa Ecclesia, si posses, exsufflandus et exorcizandus esses, a qua frustra exsufflari et exorcizari dicis infantes.