§. 1. [1]. Latinitas est observatio incorrupte loquendi secundum romanam linguam constat; autem modis tribus id est ratione, auctoritate, consuetudine; ratione secundum artem, auctoritate secundum eorum scripta quibus ipsa est auctoritas adtributa, consuetudine secundum ea quae loquendi usu placita adsumptaque sunt.
[Caput I] De partibus orationis
§. 2. [2] Partes orationis sunt octo: Nomen, Pronomen, Verbum, Adverbium, Participium, Coniunctio, Praepositio, Interiectio.
[Caput II] De Nomine
§. 1. Nomen est pars orationis cum casu sine tempore significans plene quae aliquo genere quod sexum adtinet enuntiantur: quamquam enim genus neutrum nec masculinum nec femininum sit, tamen quia negato utroque sexu signatur, ex eo ipso habet causam ut inter genera nominaretur. Nomini accidunt multa sed animadversione maxime digna sunt qualitas, genus, numerus, comparatio, figura, casus.
§. 2. In qualitate consideratur utrum sit proprium an appellativum; proprium est quaecumque res a ceterarum omnium quantum potest commune secernitur. Appellativum quod commune cum multis est. Nam civitas multarum civitatum commune nomen est, et ideo appellativum est. Roma vero cum dicimus a ceterarum eam commune seiungimus; itaque hoc nomen proprium est. Sic et fluvius appellativum Tiberis proprium, et homo appellativum Cicero proprium.
§. 3. Genera nominum simplicia tria sunt: masculinum ut vir, femininum ut mulier, neutrum ut scrinium. Ex his varie coniunctis fiunt alia tria commune utriusque sexus ut hic et haec homo. Commune ex masculino et neutro ut hic et hoc victor. Dicimus enim victor iuvenis, victor numen. Feminino enim victrix facit commune omnium generum, ut hic et haec et hoc felix. Dicuntur quaedam etiam promiscua, quando uno genere uterque sexus includitur. Nam hic passer dicitur, sive masculus sive sit femina, et haec aquila etiamsi non sit femina. Sed ideo non adnumerantur quia vel masculino vel feminino generi adtributa sunt.
§. 4. Numeri sunt duo. Singularis ut hic vir. Pluralis ut hi viri.
§. 5. Comparationis gradus tre sunt. Positivus ut iustus. Comparativus ut iustior. Superlativus ut iustissimus. Per positivum fit comparatio ut aequalitas quaedam ostendatur. Ut cum dicimus tam est hic iustus quam ille. Et ideo nominativum casum regit [3]. In comparativo autem et superlativo non est aequalitas sed alius alii praeponitur. Ita tamen ut comparativus ablativum casum regat. Aliquando autem genetivum pluralem regit. Ut cum de tribus episcopis interrogamus: quis illorum prior est, unum de ipsis tribus priorum volentes cognoscere. Si autem dicamus: quis illis prior est, nescio quam personam quartam videmur inquirere quae illis tribus prior est. Unde etiam Paulus apostolus cum diceret: manet autem fides spes caritas tria haec, quod caritas inter tria iam numerata est. Dixit: maior autem horum caritas 1. Nam si diceret: maior autem his caritas, aliam caritatem quasi quartum aliquid inducere videretur. Quod tribus dinumeratis id est fidei et spei et caritati praeponeret. Cuius rationis minus capaces quidam in aliquantis codicibus emendaverunt maior autem his est caritas. Ut cum dicimus iustior hic illo et nominativum. Ut cum dicimus iustior hic quam ille, deinde non solum suo generi velut velocior homo homine, sed alieno etiam comparatur. Ut velocior lepus homine; et singularis plurali ut hic fortior est illis aut fortior est quam illi. Et pluralis singulari ut hi fortiores illo vel quam ille superlativus vero et tantummodo suo generi comparatur et nonnisi per genetivum pluralem. Non enim possumus dicere velocissimus equus nisi equorum aut sapientissimum homo nisi hominum et similia. Sive singularis plurali comparatur ut ea quae dicta sunt. Sive utrumque plurale sit ut fortissimi homines hominum. Aliquando etiam genetivum singularem sequitur. Cum idem genetivus sono quidem singularis intellectu autem pluralis est, ut cum dicimus fortissimus gentis illius, unde etiam ille dixit: O Danaum fortissime gentis Tydide 2.
§. 6. [4] Figura nominum est per quam consideratur utrum simplex an compositum nomen sit. Est autem compositum nomen cum fit unum ex duabus vel pluribus partibus orationis, ut cum dicimus ineptus vel inexpugnabilis. Nam illud de duabus hoc ex tribus partibus orationis confectum est sane particulae quibus nomina componuntur aut integrae sunt omnes aut corruptae omnes, aut partim integrae partim corruptae. Corruptas dico quando per ipsam compositionem integritatem amittunt. Nec ex eo tamen minus latinum nomen efficiunt. Nam cum ineptus dicitur id utique latinum est. Et tamen eptus latinum non est: ex eo enim quod est aptus corruptum est; si quis itaque non diceret ineptus sed inaptus, eo minus latinum nomen esset quod corruptum nihil haberet.
§. 7. [5] Casus est gradus quidam declinationis mutatione novissimae syllabae. Casus sunt sex Nominativus, Genetivus, Dativus Accusativus, Vocativus Ablativus. Nominativus est cui praeponi potest hic aut haec aut hoc. Genetivus cui praeponi potest huius. Dativus cui praeponi potest huic. Accusativus cui praeponi potest hunc, hanc vel hoc. Vocativus cui praeponi potest o. Ablativus cui praeponi potest ab hoc, vel ab hac vel ab hoc. Hoc autem in numero singulari; nam in plurali hi et hae et haec in nominativo praeponitur. Genetivo horum et harum et horum. Dativo his. Accusativo hos vel has vel haec. Vocativo o. Ablativo ab his. Sunt qui alium casum velint adiungere quem septimum vocant. Ut cum dicimus virtute beatus et navi vectus id est per virtutem et per navem et similia.
§. 8. Ergo nomina hoc modo declinantur. Tullius nomen proprium generis masculini numeri singularis figurae simplicis casus nominativi quod declinabitur sic nominativo singulari hic Tullius. Genetivus huius Tulli, dativus huic Tullio, accusativus hunc Tullium, vocativus o Tulli, ablativus ab hoc Tullio; et plurali nominativo hi Tullii, genetivus horum Tulliorum, dativus his Tulliis, accusativus hos Tullios, vocativus o Tullii, ablativus ab his Tulliis.
§. 9. Femininum hoc modo. Tullia nomen proprium generis feminini numeri singularis figurae simplicis casus nominativi et vocativi quod declinabitur sic: nominativo singulari haec Tullia, genetivus huius Tulliae, dativus huic Tulliae, accusativus hanc Tulliam, vocativus o Tullia, ablativus ab hac Tullia; et plurali nominativo hae Tulliae, genetivus harum Tulliarum, dativus his Tulliis, accusativus has Tullias, vocativus o Tulliae, ablativus ab his Tulliis.
§. 10. Neutrum hoc modo. Scrinium nomen appellativum generis neutri numeri singularis figurae simplicis casus nominativi accusativi et vocativi, quod declinabitur sic: hoc scrinium huius scrinii, huic scrinio, hoc scrinium, o scrinium, ab hoc scrinio. Pluraliter haec scrinia, horum scriniorum, his scriniis, haec scrinia, o scrinia, ab his scriniis.
§. 11. [6] Commune generis masculini et feminini hoc modo. Homo nomen appellativum, generis masculini et feminini, numeri singularis et pluralis, figurae simplicis, casus nominativi et vocativi, quod declinabitur sic: nominativo hic et haec homo, genetivus huius hominis, dativus huic homini, accusativus hunc et hanc hominem, vocativus o homo, ablativus ab hoc et ab hac homine, et plurali nominativo hi et hae homines, genetivus horum et harum hominum, dativus his hominibus, accusativus hos et has homines, vocativus o homines, ablativus ab his hominibus.
§. 12. Commune ex masculino et neutro hoc modo. Infector nomen appellativum, generis masculini et neutri, numeri singularis, figurae compositae, casus nominativi et vocativi, quod declinabitur sic: numero singulari et casu nominativo hic et hoc infector, deinceps huius infectoris, huic infectori, hanc infectorem et hoc infector, o infector, ab hoc infectore, et pluraliter hi infectores, et haec infectritia, horum infectorum, his infectoribus, hos infectores et haec infectoria, o infectores et infectritia, ab his infectoribus.
§. 13. Commune generis omnis hoc modo. Prudens nomen appellativum, generis omnis numeri singularis, figurae simplicis, casus nominativi et vocativi, quod declinabitur sic: hic et haec et hoc prudens, huius prudentis, huic prudenti, hunc et hanc prudentem, et hoc prudens o prudens, ab hoc et ab hac et ab hoc prudente, et pluraliter: hi et hae prudentes et haec prudentia, horum et harum et horum prudentium, his prudentibus, hos et has prudentes et haec prudentia, o prudentes et prudentia, ab his prudentibus.
§. 14. [7] Sunt nonnulla nomina quae per casus non flectuntur sed tamen per casus currunt. Quaecumque autem generis omnis sunt et declinantur sic. Nequam nomen appellativum, generis omnis, numeri utriusque figurae, simplicis casus omnis quod declinabitur sic: nominativo hic et haec et hoc nequam, et deinceps huius nequam, huic nequam, hunc et hanc et hoc nequam, o nequam, ab hoc et ab hac et ab hoc nequam, et pluraliter: hi et hoc et haec nequam, horum et harum et horum nequam, his nequam, hos et has et haec nequam, o nequam, ab his nequam.
§. 15. Sunt item quae neque flecti possunt, neque per casus currunt, sed in uno aliquo casu aut aliquibus, nec tamen omnibus casibus manent, ut instar generis neutri et numeri tantum singularis, et casus tantum nominativi et vocativi, ut Iuppiter nomen proprium generis masculini, numeri tantum singularis, casus tantum nominativi et vocativi, ut sponte nomen appellativum, generis feminini, numeri tantum singularis, casus tantum ablativi. Illa quae currunt per casus sed non flectuntur inflexibilia. Ista vero quae neque flectuntur neque per casus currunt indeclinabilia dicuntur.
§. 16. [8] Omnis ablativus casus singularis, exceptis quibusdam inflexibilibus et indeclinabilibus, aliqua littera quinque vocalium terminatur; quaecumque igitur nomina ablativo casu singulari a vel o littera terminantur, genetivum pluralem in rum syllabam mittunt, dativum et ablativum in is ut ab hac docta, harum doctarum, his et ab his doctis. Item ab hoc docto, horum doctorum, his et ab his doctis.
§. 17. Quaecumque ablativo caso singulari i littera terminantur vel u vel e correpta genetivum pluralem in um syllabam mittunt, dativum et ablativum in bus, ut ab hac puppi, harum puppium, his et ab his puppibis, et ab hoc fluctu, horum fluctuum, his et ab his fluctibus, et ab hac mente, harum mentium, his et ab his mentibus; si autem nomen ablativo casu singulari e littera producta terminatur, genetivum pluralem in rum syllabam mittit, dativum et ablativum in bus ut ab hac specie harum specierum, his et ab his speciebus; intellegitur autem utrum produci debeat ablativus exiens in e, si nominativus singularis in es et genetivus in ei mittitur, ut species speciei, res rei, spes spei, et similia.
§. 18. [9] Sane istae regulae a casu ablativo ductae, non servantur quando sexus discernendus est; nam cum ab hac filia dicatur, dativo tamen et ablativo plurali filiabus dicendum est, ut a maribus discernantur; ita et mula mulabus, anima animabus propter mulos et animos. In his tamen nominibus quae adiunctiva dicuntur, ista differentia non servatur: non enim iustabus propter iustos, aut verabus propter veros dicendnm est. Propterea quod cum dicitur iustus, aut verus necesse habemus addere quis iustus et quis veru dicatur aut certe intellegendum dimittere, unde ista nomina recte adiunctiva nomina sunt.
§. 19. Item quibusdam nominibus generis neutri, quae a Graecis sumpsimus, et nominativo singulari a syllaba terminantur, ista regula casus ablativi non servatur. Ab eo enim quod est systema, cum ablativo singulari ab hoc systemate faciat, licet tamen dicere dativo et ablativo plurali non solum his et ab his systematibus, quod postulat regula, sed etiam systematis, quod magis auctoritate quam ratione permittitur, auctoritas autem in latina lingua plurimum et pene sola dominatur. Quamobrem in omnibus, et quae supra diximus, et quae deinceps dicenda sunt, multo plus auctoritatis quam huius veluti rationis, per quam grammatica nomen accepit, meminisse debemus. Ipsa enim certior in grammatica ratione est, per quod intellegitur non rationi cum loquimur quam auctoritati esse serviendum.
[Caput III] De Pronomine
§. 1. [10] Pronomen est pars orationis quae pro ipso nomine posita minus quidem bene idem tamen significat.
Pronomini accidunt quae considerare nunc oportet, qualitas, genus, numerus, figura, persona, casus.
§. 2. In qualitate adtenditur utrum finitum pronomen sit an infinitum. Finitum intellegitur si responderi per id potest; per infinitum autem nonnisi interrogari potest finitorum pronominum exempla sunt: hic, iste, ille ipse, ego, et similia. Infinitorum vero ut quis, sunt quaedam quae aliquando infinita, aliquando finita sunt, ut qui, quantus, qualis, nam, quando per haec interrogatio fit; infinita sunt sed alias finita, haec nonnulli minus quam finita vocaverunt; secundum autem hanc distinctionem si diligentius adtendas, unum pronomen est infinitum et in solo nominativo casu singulari et genere masculino id est quisnam, et huius pronominis ceteri utriusque numeri casus et genera et omnia reliqua pronomina partim finita sunt, quia per ea tantum responderi potest. Partim minus quam finita sunt, quia et interrogationi et responsioni serviunt; itaque nonnulli minus quam finita pronomina esse voluerunt, quae non rem praesentem demonstrant, sed vel absentem vel longius positam, qualia sunt is, ipso, ille. Quae vero rem ita praesentem ostendunt, ut quasi digito demonstretur, finita nominaverunt, qualia sunt ego, tu, hic, iste; cetera infinita, id est omnia per quae inquisitio fieri potest, ut sunt haec: quis, qui, quantus, qualis.
§. 3. [11] Genus et numerus, figura et casus, et in pronominibus eodem modo quo in nominibus observantur; personae vero, quibus nomina carent, in pronominibus tres sunt: prima, secunda, tertia: prima est quae dicit, secunda cui dicitur, tertia de qua dicitur, ut ego, tu, ille; sane possessiva quaedam dicuntur pronomina, per quae solet quaeri vel demonstrari quid ad quem pertineat, sed cum quaeritur infinita sunt, cum demonstratur finita sunt, sane quando gens cuiusque inquiritur vel ostenditur pronomine, gentile pronomen appellatur, exempla infinitorum sunt: cuius, cuia, cuium, finitorum: meus, tuus, noster, vester, gentile infinitum cuias, gentile finitum nostras.
§. 4. Declinantur autem pronomina hoc modo ut casum vocativum omittamus, pro quo semper o litteram, ponunt incuriosi et neglegentes. Non enim pronomen primae personae et alia pleraque vocativum casum habere possunt, et quae habent non omnia o tantum desiderant sed etiam ipsius pronominis enuntiationem ut est o noster [12], ergo in ipsis declinationibus quod dico apparebit.
§. 5. Ego pronomen finitum, personae primae, figurae simplicis numeri singularis generis omnis quod declinabitur sic: ego, mei, mihi, me, a me, et pluraliter nos, nostri, nobis, nos, a nobis.
§. 6. Tu pronomen finitum, personae secundae, generis omnis, numeri singularis, figurae simplicis, casus nominativi et vocativi, quod declinabitur sic: tu, tui, tibi, te, tu, a te, et pluraliter vos, vestri, vobis, vos, o vos, a vobis. Hoc pronomen, quidam diligentius considerantes, non habere nominativum sed a vocativo incipere intellexerunt.
§. 7. Hic pronomen finitum, personae tertiae, generis masculini, numeri singularis, figurae simplicis, casus nominativi quod declinabitur sic: hic, huius, huic, hunc, ab hoc, et pluraliter hi, horum, his, hos, ab his; genere feminino, haec, huius, huic, hanc, ab hac, et pluraliter hae harum, his, has, ab his; genere neutro, hoc, huius, huic, hoc, ab hoc, et pluraliter haec, horum, his, haec, ab his.
§. 8. Is pronomen minus quam finitum, personae tertiae generis masculini, numeri singularis, figurae simplicis, casus nominativi, quod declinabitur sic: is, eius, ei, eum, ab eo, et pluraliter, ei vel ii, eorum, eis, eos, ab eis; genere feminino ea, eius, ei, eam, ab ea, et pluraliter eae, earum, eis, eas, ab eis; genere neutro id, eius, ei, id ab eo, et pluraliter ea, eorum, eis, ea, ab eis.
§. 9. [13] Iste pronomen finitum, personae tertiae, generis masculini, numeri singularis, figurae simplicis, casus nominativi, quod declinabitur sic: iste istius, isti, istum, ab isto, et pluraliter isti, istorum istis istos, ab istis; genere feminino ista, istius, isti, istam, ab ista, et pluraliter istae, istarum, istis, istas, ab istis; genere neutro istuc vel istud, istius, isti, istuc vel istud, ab isto, et pluraliter ista, istorum, istis, istas, ab istis.
§. 10. Ille pronomen minus quam finitum in ceteris ita ut superius declinatur, excepto eo quod huius neutrum non facit illuc, quemadmodum superius facit istuc, sed tantummodo illud tamquam istud.
§. 11. Ipse pronomen minus quam finitum quod ita ut duo superiora declinatur, nisi quod huius neutrum neque ipsud sed ipsum facit.
§. 12. Se pronomen minus quam finitum, personae tertiae, generis omnis, numeri utriusque, figurae simplicis, casus accusativi; nam diligenter animadversum est huius pronominis declinationem ab accusativo incipere, sicut secundae personae a vocativo, quod est tu; sed si quis, quia nominativo caret, a genetivo putet inchoandum, nihil repugnandum est; ergo ita declinatur a genetivo sui, sibi, se, a se et pluraliter eodem modo.
§. 13. [14] Quis pronomen infinitum personae indefinitae, cuilibet enim aptari potest, numeri singularis, figurae simplicis, casus nominativi quod declinabitur sic: quis, cuius, cui, quem, a quo vel a qui, et pluraliter qui, quorum, quibus, quos, a quibus; genere feminino quae, cuius, cui, quam, a qua et pluraliter quae, quarum, quibus, quas, a quibus; genere neutro quod, vel quid, cuius, cui, quod, a quo, et pluraliter quae, quorum, quibus, quae, a quibus; sane quod, quando interrogamus, nominativum vel accusativum casum nominis regit; quid genetivum: dicimus enim quod aurum est vel quod aurum abstulisti, quid aurum non dicimus sed quid auri.
§. 14. Quid pronomen infinitum, personae indefinitae, numeri utriusque, in ceteris ita declinatur ut quis.
§. 15. Iam vero quantus, quanta, quantum pronomina indefinita, personae indefinitae, ita ut similia nomina declinantur, id est iustus, iusta, iustum. Hoc modo etiam tantus, tanta, tantum quae pronomina finita sunt.
§. 16. Sic et alia infinita sunt quotus, quota, quotum et eorum finita totus, tota, totum, quae sex pronomina ordinis sunt [15] numeri utriusque infinitum quod, et finitum tot, numeri sunt tantum pluralis et per casus non flectuntur.
§. 17. Qualis pronomen infinitum et finitum eius talis masculini et feminini generis sunt et ita similia declinantur, ut agilis vel facilis. Neutrum autem ipsorum, id est quale vel tale, ita ut agile vel facile.
§. 18. Cuius pronomen infinitum, personae indefinitae, possessivum. Tamquam cum dicimus cuius servus est. Figurae simplicis generis masculini numeri singularis, quod ita declinabitur cuius, cui, cuio, cuium, a cuio et pluraliter cui, cuiorum, cuiis, cuios, a cuiis. Sed haec declinatio plus artis quam pudoris gerit. Nam nimis vetus est et a nostra consuetudine repudiata ita et in genere feminino cuia declinatur ut tabula, cuium ut lignum. Sed etiam ista quamvis in eis auctoribus repperiantur, qui sunt in manibus et in ore omnium, tamen consuetudo contempsit per unum enim pronomen, id est cuius vel quorum omnia infinita possessiva significantur. Dicimus enim cuius vel quorum servus sive ancilla sive templum. Sed quod fatendum est cum molestia discernendae ambiguitatis in genitivo singulari, quando cuius dicimus, et in plurali, quando quorum; cuius enim et quorum quando possessiva sunt per casus non flectuntur.
§. 19. [16] Mens pronomen finitum personae primae possessivum generis masculini numeri singularis figurae simplicis casus nominativi et vocativi quod declinabitur sic: meus, mei, meo, meum, meus, a meo, et pluraliter mei, meorum, meis, meos, mei, a meis. Secundum regulam similis nominis tamquam si reus declinetur, ergo genere feminino mea sicut rea, neutro meum sicut reum.
§. 20. Noster pronomen finitum personae primae possessivum numeri singularis figurae simplicis casus nominativi et vocativi ita declinatur ut nomen simile quod est niger et in ceteris generibus nostra, nostrum, ut nigra, nigrum.
§. 21. Tuus, tua, tuum pronomina finita personae secundae ita in ceteris declinantur ut meus, mea, meum.
§. 22. Item suum, sua, suum pronomina finita possessivus personae tertiae ita ut tuus, tua, tuum declinantur.
§. 23. Vester, vestra, vestrum pronomina finita personae secundae possessiva ita declinantur ut noster, nostra, nostrum.
§. 24. [17] Cuias pronomen infinitum personae indefinitae possessivum gentile generis omnis numeri singularis figurae simplicis casus nominativi quod declinabitur sic cuias, cuiatis, cuiati, cuiatem, et cuias, neutrum a cuiate et pluraliter, cuiates et cuiatia, cuiatium, cuiatibus, cuiates et cuiatia, a cuiatibus; cum autem quaerimus cuias est, cuius gentis est quaerimus hic homo vel mulier vel frumento. Et cuiatis hominis vel mulieris vel frumenti pretium aestimasti, simili ratione ceteri casus intellegendi sunt.
§. 25. Nostras pronomen finitum personae primae possessivum gentile generis omnis numeri singularis figurae simplicis casus nominativi et vocativi, quod declinabitur sic hic et haec et hoc nostras, huius nostratis, huic nostrati, hunc et hanc nostratem, et hoc nostras o nostras, ab hoc et ab hac et ab hoc nostrate, et pluraliter hi et hae nostrates et haec nostratia, horum et harum et horum nostratium, his nostratibus, hos et has nostrates et haec nostratia o nostrates nostratia, ab his nostratibus, hac ratione facit vestras, vestratis, vestrati et cetera, quod pronomen est secundae personae, sed huius auctorum, in cuius libris inveniatur, non habemus tanti ponderis, ut imperitorum consuetudini per eum resistere valeamus: nam duorum superiorum ipse Tullius auctor est.
[Caput IV] De verbo
§. 1. [18] Verbum est pars orationis cum tempore et persona sine casu, verbo accidunt genus, numerus, figura, persona, modus, tempus, coniugatio, forma.
§. 2. Genus in verbis non sexu consideratur sed grammaticorum praeiudicante consuetudine, genus verbi dicitur quod vel Activum vel Passivum vel Deponens vel Neutrum vel Commune significatur. Activum dicunt quod o littera terminatur et accepta r littera Passivum facit ut scribo, passivum ergo scribo. Deponens est quod r littera terminatur, qua deposita latinum non est neque vim activi et passivi potest implere ut est luctor. Neutrum est quod o littera terminatur et r si acceperit latinum non est ut est fulgeo. Commune est quod r littera terminatur et vim activi atque passivi habet ut est criminor; dicimus enim criminor illum, criminor ab illo tamquam scribo illum et scribor ab illo; sunt alia verba quae in nullam memoratarum syllabam exeunt sed inter neutra deputantur ut odi, novi, memini, item sum, prosum, possum.
§. 3. Numerus singularis verborum est ut scribo, pluralis ut scribimus.
§. 4. Figura simplex ut scribo, composita ut describo.
§. 5. [19] Persona prima ut scribo, secunda ut scribis, tertia ut scribit; sunt etiam verba quae inpersonalia dicuntur, quae quasi in tertiis personis manserunt; horum alia sunt quae a personabilibus trahuntur, ut scribitur, legitur, curritur. Alia quae suum genus possident, ut pudet, taedet, poenitet, libet: non enim latinum est pudeo, aut pudeor, aut pudes, aut puderis, et similia, cum autem declinantur. Additis personis pronominum percurrenda sunt, ut curritur a me, a te, ab illo, a nobis, a vobis, ab illis, currebatur a me, a te, ab illo, a nobis, a vobis, ab illis et cetera. Item pudet me, te, illum, nos, vos, illos et talia.
§. 6. [20] Modi verborum ab aliis plures ab aliis pauciores numerantur, salva tamen ratione declinandi, nobis illi placent. Qui pauciores notaverunt, id est Indicativum, Imperativum, Coniunctivum, Optativum, Infinitivum. Indicativus est per quem aliquid adfirmamus, ut scribo, scribebam, scripsi, scripseram, scribam. Imperativus per quem ut aliquid fiat compellimus, ut est scribe, scribite. Coniunctivus cui praeponitur cum et quo enunciato pendet adhuc sententia, et aliquid coniungendum manet, ut est cum scriberem. Optativus per quem optamus ut est utinam scribam. Infinitivus qui neque numeris neque personis certus est et aliquando nec tempore ut scribere scripsisse.
De Temporibus
§. 7. [21] Tempora verborum tria sunt: Praesens, ut scribo, Praeteritum ut scripsi, Futurum ut scribam.
§. 8. Coniugationes sunt tres, prima, secunda, tertia. Prima est quae indicativo modo in praesenti tempore numero singulari secunda persona a habet ante novissimam litteram. In passivis autem, ante novissimam syllabam ut clamas, clamaris, vocas, vocaris. Secunda est quae modo supradicto et tempore numero et persona e habet productam ante novissimam litteram. In passivis autem ante syllabam ut mones, moneris, doces, doceris. Tertia est quae in eodem loco activi i habet correptam. In passivis autem e correptam ante novissimam syllabam ut scribis, scriberis, legis, legeris; est tertia producta quae dicitur, quam nonnulli distinctius quartam vocant, haec eisdem locis i productam habet, ut audis, audiris, nutris, nutriris; dinosci autem facile potest animadverso imperativo modo, nam cum verbum est huius quartae coniugationis. Imperativus modus in i exit, ut audi, nutri; futurum autem tempus indicativi modi prima et secunda coniugatio in bo syllabam mittit. Tertia correpta in am, tertia producta sive quarta eam dici placet, et in am et in bo: dicimus enim prima clamabo, vocabo; secunda movebo, docebo. Tertia scribam, legam. Quarta et audiam et audibo et nutriam et nutribo. Quae syllaba in passivis in bor et ar commutatur, ut clamabor, monebor, scribar, audiar et audibor.
§. 9. [22] Formae verborum sunt quattuor: prima Perfecta est a qua tres ceterae derivantur. Inchoativa enim est calesco, cuius Perfecta est caleo. Meditativa est parturio, cuius Perfecta est pario. Frequentativa est cursito, cuius Perfecta est curso.
§. 10. Declinantur autem verba hoc modo: scribo verbum activum temporis praesentis personae primae coniugationis tertiae, quod declinabitur sic modo indicativo tempore praesenti numero singulari personis omnibus: scribo, scribis, scribit, et pluraliter scribimus, scribitis, scribunt, eodem modo tempore praeterito specie imperfecta: scribebam, scribebas, scribebat, scribebamus, scribebatis, scribebant; eodem modo eodem tempore specie perfecta scripsi, scripsisti, scripsit, scripsimus, scripsistis, scripserunt vel scripsere; eodem modo eodem tempore specie plusquamperfecta: scripseram, scripseras, scripserat, scripseramus, scripseratis, scripserant; eodem modo tempore futuro: scribam, scribes, scribet, scribemus, scribetis, scribent.
§. 11. Imperativo modo tempore praesenti a secunda et tertia persona tantum. Haberi namque prima negatur, scribe, scribat, scribite, scribant: sunt qui et primas addunt singulari numero scribam, plurali scribamus; sunt qui singulari non addunt et plurali addunt, eodem modo tempore futuro singulari scribito, scribito, plurali scribitote, scribunto.
§. 12. [23] Modo coniunctivo tempore praesenti singulariter: cum scribam, scribas, scribat, pluraliter cum scribamus, scribatis, scribant; eodem modo tempore praeterito specie imperfecta: cum scriberem, scriberes, scriberet, cum scriberemus, scriberetis, scriberent; eodem modo eodem tempore specie perfecta: cum scripserim, scripseris, scripserit, cum scripserimus, scripseritis, scripserint. Eodem modo eodem tempore specie plusquamperfecta: cum scripsissem, scripsisses, scripsisset, cum scripsissemus, scripsissetis, scripsissent; eodem modo tempore futuro: cum scripsero, scripseris, scripserit, cum scripserimus, scripserint; sane sciendum est in omnibus verbis indicativi modi addi posse cum, et ab hoc eum in coniunctivi conditionem verti.
§. 13. Modo optativo tempore praesenti: utinam scriberem, scriberes, scriberet, utinam scriberemus, scriberetis, scriberent; eodem modo tempore praeterito specie perfecta: utinam scripserim, scripseris, scripserit, utinam scripserimus, scripseritis, scripserint; eodem modo eodem tempore specie plusquamperfecta: utinam scripsissem, scripsisses, scripsisset, utinam scripsissemus, scripsissetis, scripsissent; eodem modo tempore futuro: utinam scribam, scribas, scribat, utinam scribamus, scribatis, scribant; sunt qui putant istum modum non habere praeteriti temporis perfectam speciem, quod quasi nemo optet quod iam perfectum est; quod si verum esset, multo magis habere non debuit plusquamperfectum; sunt item qui negent habere inperfectum, ut a nobis modo declinatum est; sunt vero qui quod nos ista declinatione praesenti tempori tribuimus, hoc inperfectae speciei praeteriti temporis tribuant, et quod nos futuro, hoc illi praesenti tempore declinent: sed cum res in aperto sit, de appellationibus certare superfluum est.
§. 14. [24] Modo infinitivo numeris temporibus et personis scribere solo tempore finito praeterito scripsisse, futuro scriptum ire; eodem modo quarta specie scribendi, scribendo, scribendum, scriptum, scriptu, quemadmodum participalem a nonnullis vocari comperi.
§. 15. Participia veniunt a verbo activo duo, praesentis temporis ut scribens, futuri ut scripturus.
§. 16. Fiunt de verbo nomina quae verbialia dicuntur, unum quod est generis masculini et neutri, ut scriptor, et femininum mittit in trix ut scriptrix, alterum est generis tantum feminini, ut scriptio, quae nomina magis a participio praeteriti temporis flectuntur: ab eo enim quod est scriptus mutata us syllaba in or scriptor facit, in io scriptio; sed multa propter asperitatem non faciunt ex illo primo genere femininum, neque neutrum pluraliter: ab eo enim, quod est pressor, nemo dicit prestrix aut prestricia facit, tamen tonsor tonsirix, tanta est vis auctoritatis et consuetudinis in loquendo.
§. 17. [25] De Verbo Passivo. Verbum Passivum declinatur hoc modo: scribor verbum passivum temporis praesentis personae primae coniugationis tertiae, quod declinabitur sic: modo indicativo tempore praesenti: scribor, scriberis, scribitur, scribimur, scribimini, scribuntur; eodem modo tempore praeterito et specie imperfecta: scribebar, scribebaris, scribebatur, scribebamur, scribebamini, scribebantur. Eodem modo eodem tempore specie perfecta: scriptus sum, es, est, scripti sumus, estis, sunt et ulteriore perfecta: scriptus fui, fuisti, fuit, scripti fuimus, fuistis, fuerunt vel fuere. Eodem modo eodem tempore specie plusquamperfecta: scriptus eram, eras, erat, scripti eramus, eratis, erant, et ulteriore plusquamperfecta: scriptus. Fueram, fueras, fuerat, scripti fueramus, fueratis, fuerant; eodem modo tempore futuro: scribar, scriberis, scribetur, scribemur, scribemini, scribentur.
§. 18. Modo imperativo tempore praesenti: scribere, scribatur, scribimini, scribantur. Eodem modo tempore futuro: scribitor, scribitor, scribiminor, scribuntor.
§. 19. [26] Modo coniunctivo tempore praesenti: cum scribar, scribaris, scribatur, cum scribamur, scribamini, scribantur; eodem modo tempore praeterito specie imperfecta: cum scriberer, scribereris, scriberetur, cum scriberemur, scriberemini, scriberentur; eodem modo eodem tempore specie perfecta: cum scriptus sim, sis, sit, cum scripti simus, sitis, sint et ulteriore specie perfecta: cum scriptus fuerim, fueris, fuerit, cum scripti fuerimus, fueritis, fuerint; eodem modo eodem tempore specie plusquamperfecta: cum scriptus essem, esses, esset, cum scripti essemus, essetis, essent; et ulteriore specie plusquamperfecta: cum scriptus fuissem, fuisses, fuisset, cum scripti fuissemus, fuissetis, fuissent; eodem modo tempore futuro: cum scriptus ero, eris, erit, cum scripti erimus, eritis, erunt et ulteriore futuro cum scriptus fuero, fueris, fuerit, cum scripti fuerimus, fueritis, fuerint.
§. 20. [27] Modo optativo tempore praesenti: utinam scriberer, scribereris, scriberetur, utinam scriberemur, scriberemini, scriberentur; eodem modo tempore praeterito specie perfecta: utinam scriptus sim, sis, sit, utinam scripti simus, sitis, sint; ulteriore perfecta utinam scriptus fuerim, fueris, fuerit, utinam scripti fuerimus, fueritis, fuerint; eodem modo eodem tempore specie plusquamperfecta: utinam scriptus essem, esses, esset, utinam scripti essemus, essetis, essent; ulteriore plusquamperfecta: utinam scriptus fuissem, fuisses, fuisset, utinam scripti fuissemus, fuissetis, fuissent; eodem modo tempore futuro: utinam scribar, scribaris, scribatur, utinam scribamur, scribamini, scribantur.
§. 21. Modo infinitivo, numeris temporibus et personis scribi; solo tempore finito praeterito scriptum esse, ulteriore praeterito scriptum fuisse, futuro scriptum iri.
§. 22. Participia veniunt a verbo passivo praeteriti temporis ut scriptus, futuri scribendus.
§. 23. [28] Neutrum verbum quod in o exit ita ut activum declinatur. Deponens vero et commune ita ut passivum nisi quod a verbo deponenti participia tria veniunt: praesens praeteritum et futurum, ut luctans, luctatus, luctaturus. A communi autem quattuor praesens ut criminans, praeteritum ut criminatus, et duo futura ut criminaturus, criminandus.
§. 24. Verba quae in i exeunt ut odi, novi, memini declinantur hoc modo: odi verbum neutrum numeri singularis figurae simplicis temporis praesentis personae primae coniugationis nullius, quod declinabitur sic modo indicativo tempore praesenti: odi, odisti, odit, odimus, odistis, oderunt vel odere; eodem modo tempore praeterito specie imperfecta: oderam, oderas, oderat, oderamus, oderatis, oderant, perfectam speciem et plusquamperfectam non habet, futurum tempus habet quod est: odero, oderis, oderit, oderimus, oderitis, oderint, imperativum modum non habet; modo coniunctivo tempore praesenti: cum oderim, oderis, oderit, cum oderimus, oderitis, oderint, cetera coniunctivi modi non habet; modo optativo tempore praeterito: utinam odissem, odisses, odisset, utinam odissemus, odissetis, odissent; eodem modo, tempore futuro: utinam oderim, oderis, oderit, utinam oderimus, oderitis, oderint, cetera optativi non habet; modo infinito numeris et personis solo tempore finito praeterito odisse, cetera non habet nisi forte osum ire dici possit; participium facit unum futuri temporis osurus et unum praeteriti osus; quod tamen vim praesentis tenet et omnino praesens habendum est propter vim verbi neutri a quo praeteritum participium non venit et manifestum est cum dicimus osus illum sum, pro eo nos dicere quod est odi illum: tamquam cam dicimus fulgens sum nihil aliud quam fulgeo dicimus vel potius scribens sum illum nihil quam scribo illum dicimus, quam ob rem ista verba quamvis propterea neutra dicta sunt, quod passiva non faciant; tamen quia adiunguntur accusativis casibus (dicimus enim odi illam rem et novi illam rem quemadmodum scribo illam rem) vim activi tenent, et omnino arbitror activa appellanda et eadem more suo ut in multis deficiunt ita deficere ne faciant passiva.
§. 25. [29] Memini simile verbum est et similiter declinatur excepto eo quod imperativum futuri temporis facit quod est memento, tamquam et praeteriti temporis faciat quod est meminerit et declinantur ipsa imperativa more superiorum verborum, et quod unum participium facit quod est mementurus.
§. 26. Novi simile verbum est et ita declinatur ut odi nisi quod participium praesens tantum habet et simile praeterito quod est notus quemadmodum osus, sed quia et notus est mihi et notus sum illi dicimus, osus sum autem illi negatur posse dici, videtur etiam hinc esse dissimile.
§. 27. [30] Verba quae in um syllabam exeunt ut sum, possum hoc modo declinantur; sum verbum neutrum numeri singularis figurae simplicis temporis praesentis personae primae coniugationis nullius, quod declinabitur sic modo indicativo tempore praesenti: sum, es, est, sumus, estis, sunt; eodem modo tempore praeterito specie imperfecta: eram, eras, erat, eramus, eratis, erant; eodem modo eodem tempore specie perfecta: fui, fuisti, fuit, fuimus, fuistis, fuerunt vel fuere; eodem modo eodem tempore specie plusquamperfecta: fueram, fueras, fuerat, fueramus, fueratis, fuerant; eodem modo tempore futuro: ero, eris, erit, erimus, eritis, erunt.
§. 28. Modo imperativo tempore praesenti es, sit, este, sint, eodem modo tempore futuro esto, esto, estote, sunto.
§. 29. Modo coniunctivo tempore praesenti: cum sim, sis, sit, cum simus, sitis, sint; eodem modo tempore praeterito specie imperfecta: cum essem, esses, esset, cum essemus, essetis, essent; eodem modo eodem tempore specie perfecta: cum fuerim, fueris, fuerit, fuerimus, fueritis, fuerint; eodem modo eodem tempore specie plusquamperfecta: cum fuissem, fuisses, fuisset, cum fuissemus, fuissetis, fuissent; eodem modo tempore futuro: cum ero, eris, erit, cum erimus, eritis, erint; futuro ulteriore cum fuero, fueris, fuerit, cum fuerimus, fueritis, fuerint%%.
§. 30. Modo optativo tempore praesenti: utinam essem, esses, esset, utinam essemus, essetis, essent; eodem modo tempore praeterito specie perfecta: utinam fuerim, fueris, fuerit, utinam fuerimus, fueritis, fuerint; eodem modo eodem tempore specie plusquamperfecta: utinam fuissem, fuisses, fuisset, utinam fuissemus, fuissetis, fuissent; eodem modo tempore futuro utinam sim, sis, sit, utinam simus, sitis sint.
§. 31. Modo infinitivo numeris temporibus et personis esse solo tempore finito, praeterito fuisse, futuro fore; in quarta specie deficit et in participio praesentis temporis; sed docti quidam temporis recentioris cum haberent necessitatem magna et divina quaedam interpretandi explicandique et essendi et essendo et essendum et essens dixerunt, quemadmodum scribendi, scribendo, scribendum, scribens.
§. 32. [31] Possum simile verbum est, eodem modo declinatur, sed de secunda persona imperativi dubitatur, et quod illa verba in quarta specie deficiunt, nemo extitit qui etiam in hoc verbo novaret; in participiis autem videtur potens huius verbi esse participium praesentis temporis, sed rectius nomen esse intellegitur, ab eo enim quod est sum, participium futuri temporis est cum futurum dicimus.
§. 33. Sane inventa coniugatione facilius verba declinantur excepta praeteriti temporis specie perfecta et plusquamperfecta, et tempore futuro modi coniunctivi, et infinitivi praeterito futuro et participiis futuro ab activo et a neutro et omni praeterito quam, ob rem tres sunt in declinatione verborum connexiones, quarum singulae retinent verba plura ita sibi connexa ut unum horum si fuerit inventum cetera facillime inveniantur.
§. 34. Harum connexionum prima dicitur a coniugatio, quae ob hoc artificialis est, aliae duae ab auctoritate vel probata consuetudine [32]: nam inventa consuetudine verbi simul inveniuntur haec verba, velut in prima coniugatione: clamo, clamabam, clamabo, clama, clamato, clamem, clamarem, clamare, clamandi, clamando, clamandum, et participia: clamans, clamandus; horum si unum inventum fuerit, non potest nisi prima esse coniugatio, et ita declinantur haec verba omnia et participia quae memoravimus in omnibus primae coniugationis; secundae coniugationis haec sunt ad primam connexionem pertinentia: moneo, monebam, monebo, mone, producta e, moneto, moneam, monerem, monere, monendi, monendo, monendum, et participia: monens et monendus, sed haec quinque ultima et imperfecta species indicativi communia sunt secundae et tertiae coniugationis; tertiae itaque coniugationis haec sunt ad eandem connexionem pertinentia: scribo, scribebam, scribam, scribe, sed e correpta, scribito, scribam, scriberem, scribere, scribendi, scribendo, scribendum et participia scribens, scribendus; quartae coniugationis haec sunt ad eandem connexionem pertinentia: audio, audiebam, audibo vel audiam, audi, audito, audiam, audirem, audire, audiendi, audiendo, audiendum, et participia audiens et audiendus, sed ea verba quae quarta coniugatione e habent ante o, qualia sunt eo et ineo, aliquantum diversa sunt, itaque ista hoc modo sunt ineo, inibam, ineundi, ineundo, ineundum, et participium ineundus, cetera similia sunt superiori declinationi.
§. 35. Secunda est quae a praeterito perfecto indicativi modi sumit initium, cuius verba sunt haec: clamavi, clamaveram, clamaverim, clamavissem, clamavisse; monui, monueram, monuerim, monuissem, monuisse; scripsi, scripseram, scripserim, scripsissem, scripsisse; audivi, audiveram, audiverim, audivissem, audivisse vel audii, audieram, audierim, audissem, audisse; hae namque syllabae va ve vi vo vu crassius sonant et propter aurium suavitatem subtrahi solent vel totae, ut cum dicimus clamaram non clamaveram, vel v tantum detracta tenuari, ut hoc quod dictum est audieram pro audiveram.
§. 36. Tertia connexio, a qua res ceterae describuntur, ab infinitivo quartae speciei, quod ultimum in declinatione est, sumit initium: ad hanc connexionem pertinet unum hoc verbum et participium futuri ab activo et praeteriti et nomina verbialia, quae sunt haec clamatum, clamatus, clamaturus, clamator, clamatio; monitum, monitus, moniturus, monitor, monitio; scriptum, scriptus, scripturus, scriptor, scriptio; auditum, auditus, auditurus, auditor, auditio.
§. 37. Istae tres connexiones hanc habent vim, ut si cuius connexionis unum verbum inveneris, cetera ad eandem connexionem pertinentia facile percurras modis numeris et personis: nam si verba alterius connexionis ad alteram connexionem et regulam ducere volueris, fallaris necesse est.
[Caput V] De adverbio
§. 1. [34] Adverbium est pars orationis verbo adicienda, ut cum dicimus fortiter fecit, mansuete vixit, hodie venit, loco est, longe est, hic sedet, simul comitatur et alia; nam fecit, vixit, venit, sedet, comitatur verba sunt, fortiter, mansuete, hodie, hic, simul adverbia sunt, adverbio accidunt significatio, comparatio, figura.
§. 2. Significatio qua significant vel qualitatem, ut sapienter, candide vel quantitatem, ut magne, granditer, vel tempus, ut hodie, cras, vel locum, ut hic, ibi et alia pene innumerabilia, nonnulli addunt adverbiis etiam qualitatem et recte. Haec enim sicut pronomina vel finita sunt adverbia vel infinita vel minus quam finita: finita sunt fortiter, hodie, Romane; infinita ut quomodo, quando, ubi; minus quam finita, ut sic, tunc, illic.
§. 3. Comparatio accidit adverbiis, quae de nominibus conparationem recipientibus veniunt ut ab hoc, forti, fortiter; ergo quemadmodum fortis, fortior, fortissimus, ita fortiter, fortius, fortissime, et quemadmodum castus, castior, castissimus, ita caste, castius, castissime, itaque comparativus nominis generis neutri: nam sanctius templum nomen est, sanctius dixit adverbium, in his hoc observandum est ut quaecumque nomina casum dativum in i mittunt, inde adverbia in ter exeant, ut huic, forti fortiter, sapienti sapienter, agili agiliter, quaecumque autem dativum casum in o mittunt, inde adverbia exeunt in e, ut huic, magno magne, casto caste, docto docte.
§. 4. Figura adverbiorum ut nominum et verborum aut simplex est, ut sapienter, aut composita, ut insipienter.
[Caput VI] De participio
§. 1. [35] Participium est pars orationis cum casu et tempore et inde participium dictum, quod nominis verbique participet, casum namque illinc tempus hinc traxit; sunt autem participia duo futuri temporis, unum praesentis, unum praeteriti. Futuri temporis ut scripturus, scribendus; praesentis ut scribens; praeteriti ut scriptus; declinatur autem scribens tamquam nomen quod est prudens, nam est generis omnis, reliqua vero tria per omnia genera flectuntur tamquam iustus, iusta, iustum, eodem modo declinantur.
§. 2. Sunt quaedam participia eadem et nomina, ut cultus sapiens, ratione diversa, nam cultus casu genetivo discernitur, ut participium enim huius culti facit, venit autem a verbo venerandi color, coleris, colitur, a nomine autem huius cultus facit, sapiens vero ideo etiam nomen dicitur, quod recipit conparationem, facit enim sapiens, sapientior, sapientissimus, quae ratio mihi non admodum placet: nam participia videntur conparationem recipere, si loquendi consuetudo permittat vel hortetur auctoritas; sed tantum praeteriti temporis, nam duo futura non admittunt, quis enim non audet dicere armatissimus, quod Tullius ait, nec tamen armaturior aut armandior ab eo quod est armaturus et armandus dici potest, quod fatendum est, si cum tempore accipiantur participia, difficile videntur posse conparationem recipere, nam et illud quod cultus dictum est facit cultior et cultissimus, sed si ad tempus praeteritum referas non facit, cultus enim ager ex ipso habitu suo est, cultus est autem, si ad tempus adtendas, praeterea utique actione cultoris, accidunt participiis etiam figurae sicut ceteris partibus orationis, simplex ut scribens, composita ut describens.
[Caput VII] De coniunctione
§. 1. [36] Coniunctio est pars orationis adnectens ordinansque sententiam, coniunctioni accidit potestas est vel quae copulat verba ut et, que, ac, vel disiungit, ut aut, vel, nec, neque, aut explet ut prorsus, videlicet, scilicet, quin, etiam et similia, aut quasi causam reddit ut nam, namque, enim, quamobrem, itaque, aut quasi ratiocinatur, ut ergo, igitur, propterea, et similia, et ideo partim copulativae dicuntur, partim disiunctivae, partim expletivae, partim causales, partim rationales.
§. 2. Sed multae omnino coniunctiones sunt, de quibus diligenter Grammatici deliberant, quo istorum quinque nominum eas vocent, vel utrum aliae differentiae sint adiciendae, quam litem quia et longum et difficile est solvere, illud de coniunctionibus breve praeceptum sit, ut cum legimus viros locutionis auctoritate dignissimos, advertamus quoque quo loco et in qua sententia poni soleant, ut consuetudine intellegendi bene coniunctionibus uti possimus, nam si quis quaerat quid sit immo, non facile dixerim quomodo ei vel definire vel interpretari hanc coniunctionem possimus, proferendo ergo multas sententias, in quibus posita est, miro quodam modo quid valeat insinuamus cum quodam etiam gestu pronuntiandi, ut est immo ait o cives arrepto tempore Turnus cogite concilium 3 et immo age et a prima dic hospes origine nobis 4, nostrasque sententias ad tempus fictas adiungere utile est, immo tu vade qui cogis alium, immo adeo rationi qui detrahere studes, huic autem coniunctioni utcumque vicinum est cum dicimus potius et adeo, et ad libros ut dixi redeundum est.
§. 3. Figurae in coniunctionibus sicut in ceteris partibus orationis observantur, nam simplex coniunctio est aut composita.
§. 4. Atque ordo coniunctionum est per quem observatur quae praeponi tantum possit, quae tantum subiungi, quae et praeponi et subiungi: nam tantum praeponitur que tantum subiungitur, scilicet et praeponitur et subiungitur. Nam si quis quaerat verbi causa cui dicis respondemus huic et tibi non possumus dicere huic tibi et item respondemus huic tibique, non potest dici huicque tibi, respondere autem possumus scilicet tibi et tibi scilicet.
[Caput VIII] De praepositione
§. 1. [37] Praepositio est pars orationis quae aut componendis partibus orationis praeponitur, aut casibus duobus tantum accusativo aut ablativo, aut utrique non componendis sed ad certas significationes adiuvandis, itaque aliae praepositiones tantum componuntur, ut di, dis, re, am, dicimus enim diiudico, discurro, removeo, ambio; aliae tantum casibus serviunt, ut apud, pone, secundum, ultra, adversum, cis, cifra, circa, erga, intra, infra, iuxta, penes, propter, usque, coram, absque, palam, sine, tenus, ceterae et componuntur et casibus serviunt ut adnuam et adduco dicimus et ad amicum.
§. 2. Ergo accusativo serviunt hae ad amicum, apud patrem, ante coenam, adversus hostem, cis Tiberim, circa domum, circum murum, circa ianuam, contra portam, erga fratrem, extra matrem, inter montes, intra domum, infra urbem, iuxta locum, ob rem, penes Eurum, per spatium, prope Circum, propter salutem, praeter sonum, post tergum, pone balneas, secundum viam, trans Galliam, ultra Aethiopiam, usque Romam.
§. 3. Ablativo casui serviunt hae a socio, ab Olympo, abs tecto, absque damno, cum amico, coram vicino, de domo, e foro, ex edicto, pro patria, prae ceteris, palam omnibus, sine invidia, tenus facie.
§. 4. Utrique casui serviunt hae in villam vado et in villa sum, sub tectum venio et sub tecto sto, subter arborem eo et subter arbore sedeo, super arborem saliunt et super arbore sidunt, et super, quando de significat, sicuti est multa super Priamo rogitans 5, ablativo tantum servit.
[Caput IX] De interiectione
§. 1. [38] Interiectio est pars orationis aliquem motum animi significans atque exprimens ut heu, papae, hem, et si qua sunt alia.
[Caput X] De soloecismo
§. 1. [39] Soloecismus est vitium locutionis quod fit per latinas quidem partes orationis sed male sibimet nexas, qui enim dicit inter hominibus, si consideres singula nullum fecit vitium, nam et inter latinum est et hominibus, sed vitiosum est sic utrumque coniunctum, hoc ergo modo quando peccatur in qualibet ratione, quae de octo partibus orationis reddita est, soloecismus vocatur.
§. 2. Nonnulli a soloecismo seiungunt improprium quod graece acyrologia dicitur, si quis verbi causa dicat libidinem amicitiarum pro amore, et factionem bonorum pro cessione, nisi vituperans aut inridens dicat sed bono animo arbitrans ita esse dicendum, nunquam solet ita reprehendi ut soloecismum fecisse arguatur: hoc ergo interest inter soloecismum et improprium, quod in soloecismo reprehenditur ordinis ignorantia, in improprio autem significationis, aliud est enim nescire quomodo se verba consequi debeant, aliud nescire quid significent.
[Caput XI] De Barbarismo
§. 1. [40] Barbarismus quo singola ipsa verba latina non sunt, nam si quis dicat hominem, detracta aspiratione, barbarismum facit, aut coronam, addita aspiratione, peccat, aut luctat, detracta syllaba, scilicet peccabit, aut potestur pro potest, addita syllaba, latinum non est.
§. 2. Aut si dicat pone et primam syllabam corripiat detractione temporis, barbarismus est, aut si dicat bonus et primam syllabam producat, adiectione temporis, vitium est, aut si enuntiet nomen et nullam in eo acuat syllabam, acuminis detractione peccat, si autem duas acuat syllabas in una parte orationis, adiectione acuminis offendit auditum, si dicat vulla pro villa, commutatione litterae, si dicat displicina pro disciplina, transmutatio syllabae in vitio est, quia detractione et adiectione commutatione et transmutatione aut aspirationis aut litterae aut syllabae aut accentuum aut temporum fit barbarismus.
§. 3. Sed ad cetera vitanda potest quaecumque lectio boni auctoris subvenire, propter tempora autem et accentus alia eruditio et poetae maxime necessarii sunt, aut si ab his tempus excludit animadvertendus diligenter in colloquio sermo doctorum est, nam in eodem quod tempore in loquutione rectum est, et quod eiusdem temporis docti qui habentur vel dixerint vel probaverint, a summo sunt consensu, quod in scriptis eorum quibuslibet et in sermone cum cura edito facillime apparet.
§. 4. Sane quidam discernunt inter barbarismum et barbarum ut barbarismus sit si pars orationis secundum redditam rationem aliqua superet vitiosa, barbarum autem si alicuius gentis verbum est non receptum, ut si quis dicat in latino sermone delecs pro carie, quod utique punicum est, esse autem nullius omnino gentis verbum pro verbo nuntiatur, tali vitio nec nomen impositum est.
Obliviscor iniuriae, memor sum bonorum, misereor puerorum, pudet facti, piget gratiae, poenitet laboris, taedet operis, memini lectionis, reminiscor doloris, ignarus malorum; Verba accusativi casus decet dominum, poenitet amicum, piget inertem, ridet fratrem, calumniatur Catonem, concedo pretium, lego Homerum, scribo historiam, consolor inimicum, odi turpes, novi bonos. Nomina appellativa expers bonorum, dubius itineris, cupidus honoris, neglegens picturae, conscius facti. Dativo casui serviunt maledico hosti, suadeo indicibus, indico tibi, cedo potenti, ministro parenti, largior amico, dono propinquo, obsequor domino, adversor inimico, gratificor illis, subscribo epistulis, adsum clementi, pareo legibus. Nomina vocativi casus Virgili scribe, Cicero responde. Ablativi casus verba fruor fratre, potior pecunia, utor toga, privor potestate, egeo laude, careo molestia, cedo possessione, abstineo cibo, fungor officiis, sacrifico victima, glorior viribus, donatus torque, dignatus honore. Nomina dativi casus intentus studiis, inimicus virtuti, audiens dicto, invidens bono, malivolus studenti, utilis civibus, aptus scenae.
EXPLICIT ARS SANCTI AUGUSTINI