LIBER SECUNDUS

Recitatio secundi Geneseos capitis.

1. 1. Post enumerationem et expositionem dierum septem, interposita est quasi quaedam conclusio, et appellatus est liber creaturae coeli et terrae, quidquid superius dictum est, cum sit parva pars libri: sed ideo sic meruit vocari, quia universi saeculi a capite usque ad finem quasi brevis quaedam imago in his diebus septem figurata est. Deinde incipit de homine diligentius narrari. Quae omnis narratio non aperte, sed figurate explicatur, ut exerceat mentes quaerentium veritatem, et spiritali negotio a negotiis carnalibus avocet. Sic enim se continet: Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus esset dies quo fecit Deus coelum et terram, et omnia viridia agri, antequam essent super terram, et omne pabulum agri, antequam germinaret. Nondum enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui operaretur in ea. Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae. Et tunc finxit Deus hominem de limo terrae, et insufflavit in faciem eius flatum vitae, et factus est homo in animam viventem. Et tunc plantavit Deus paradisum in Eden ad orientem, et posuit ibi hominem quem finxerat. Et produxit adhuc Deus de terra omne lignum formosum ad aspectum, et bonum ad escam: et lignum vitae plantavit in medio paradisi, et lignum scientiae boni et mali. Flumen autem prodibat ex Eden, et irrigabat paradisum: quod inde dividitur in quatuor partes. Nomen uni Phison; hoc est quod circuit totam terram Evilath, ibi est aurum, aurum autem terrae illius optimum; ibi est carbunculus et lapis prasinus. Et nomen secundi fluminis Geon; hoc circuit totam terram Aethiopiae. Et flumen tertium Tigris; hoc est quod vadit contra Assyrios. Et flumen quartum dicitur Euphrates. Et sumpsit Dominus Deus hominem quem fecerat, et posuit eum in paradiso, ut operaretur ibi, et custodiret eum. Et praecepit Dominus Deus Adae, dicens: Ex omni ligno quod est in paradiso, edes ad escam; de ligno autem scientiae boni et mali non edetis ab eo: qua die enim ederitis ab illo, morte moriemini. Et dixit Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum, faciamus ei adiutorium simile sibi. Et quaecumque finxerat Deus ex omni genere pecorum, et ex omni genere bestiarum agri, et ex omni genere volatilium volantium sub coelo, perduxit ea ad Adam, ut videret quid ea vocaret: et quod vocavit ea omnia Adam animam vivam, hoc est nomen eius. Et post haec vocavit Adam nomina omnium pecorum, et omnium avium coeli, et omnium bestiarum agri; et secundum quod vocavit ea Adam, hoc est nomen eorum usque in hodiernum diem. Ipsi autem Adae nondum fuit adiutorium simile illi. Et immisit Deus soporem in Adam, et obdormivit: et sumpsit Deus unam de costis eius, et implevit locum eius carne, et formavit Deus costam quam accepit ab Adam in mulierem. Et adduxit illam ad Adam, ut videret quid eam vocaret. Et dixit Adam, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: haec vocabitur mulier, quoniam de viro suo sumpta est; et haec erit mihi adiutorium. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adiungetur uxori suae; et erunt duo in carne una. Et erant ambo nudi, Adam et mulier eius, et non confundebantur 1.

Recitatio tertii Geneseos capitis.

1. 2. Serpens autem erat sapientior omnium bestiarum, quae erant super terram, quas fecerat Dominus Deus. Et dixit serpens ad mulierem: Quare dixit Deus ne edatis ab omni ligno quod est in paradiso? Et dixit mulier ad serpentem: Ex omni ligno quod est in paradiso edemus; a fructu autem ligni quod est in medio paradisi, dixit Deus ne edamus, sed neque tangamus, ne moriamur. Et dixit serpens mulieri: Non morte moriemini; sciebat enim Deus quia qua die manducaveritis ex illo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Et vidit mulier quia bonum est lignum in escam, et quia bonum est oculis ad videndum et cognoscendum; et sumpsit fructum de ligno illo, et manducavit, et dedit viro suo; et accepit Adam, et manducavit: et aperti sunt oculi eorum, et tunc scierunt quia nudi erant; et sumpserunt sibi folia fici, et fecerunt sibi succinctoria. Et cum audissent vocem Domini deambulantis in paradiso ad vesperam, absconderunt se Adam et mulier eius ab ante faciem Domini Dei, ad illam arborem quae erat in medio paradiso. Et vocavit Dominus Deus Adam, et dixit illi: Adam, ubi es? Et dixit ille: Vocem tuam audivi, Domine, in paradiso, et timui, et abscondi me, quia nudus sum. Et dixit Dominus Deus: Quis nuntiavit tibi, quia nudus es, nisi quia ab illa arbore de qua dixeram tibi ex illa sola non manducare, ex illa manducasti? Et dixit Adam: Mulier quam dedisti mihi, dedit ut ederem, et manducavi. Et dixit Deus mulieri: Quid hoc fecisti? Et dixit mulier: Serpens seduxit me, et manducavi. Et dixit Dominus Deus serpenti: Quia hoc fecisti, maledictus tu ab omni pecore, et omni genere bestiarum. Pectore et ventre repes, et terram manducabis omnibus diebus vitae tuae. Et inimicitiam ponam inter te et mulierem, et inter semen tuum, et inter semen illius. Ipsa tuum observabit caput, et tu eius calcaneum. Et mulieri dixit: Multiplicans multiplicabo dolores tuos, et suspiria tua, et in doloribus paries filios tuos; et ad virum tuum conversio tua, et ille tui dominabitur. Et tunc dixit Deus ad Adam: Quia audisti vocem mulieris tuae, et manducasti de ligno de quo praeceperam tibi, ex illo solo ne ederes, maledicta terra erit tibi in omnibus operibus tuis, et in tristitia et gemitu tuo manducabis ex ea omnibus diebus vitae tuae. Spinas et tribulos germinabit tibi, et edes pabulum agri tui. In sudore vultus tui edes panem tuum, donec revertaris in terram, de qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis. Et tunc Adam imposuit nomen uxori suae, Vita; quia mater est omnium vivorum. Et tunc fecit Dominus Deus Adae et mulieri eius tunicas pelliceas, et induit illos. Et dixit: Ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis, ad scientiam cognoscendi bonum et malum. Et tunc ne porrigeret manum suam Adam ad arborem vitae et sumeret sibi inde, et ederet et viveret in aeternum, dimisit eum Dominus Deus de paradiso suavitatis, ut operaretur terram de qua et sumptus fuerat. Et eiectus foras de paradiso, moratus est contra paradisum voluptatis. Et Cherubim et illam flammeam frameam quae versatur, posuit Deus ad custodiendam viam arboris vitae 2.

Genesis ad litteram ubique nequit exponi.

2. 3. Haec secreta verborum si non reprehendentes et accusantes, sed quaerentes et reverentes Manichaei mallent discutere, non essent utique Manichaei; sed daretur petentibus, et quaerentes invenirent, et pulsantibus aperiretur 3. Plures enim quaestiones in hoc sermone proponunt, qui diligentia pia quaerunt, quam isti miseri atque impii: sed hoc interest, quod illi quaerunt ut inveniant, isti nihil laborant, nisi non invenire quod quaerunt. Hic ergo totus sermo primo secundum historiam discutiendus est, deinde secundum prophetiam. Secundum historiam facta narrantur, secundum prophetiam futura praenuntiantur. Sane quisquis voluerit omnia quae dicta sunt, secundum litteram accipere, id est non aliter intellegere quam littera sonat, et potuerit evitare blasphemias, et omnia congruentia fidei catholicae praedicare, non solum ei non est invidendum, sed praecipuus multumque laudabilis intellector habendus est. Si autem nullus exitus datur, ut pie et digne Deo quae scripta sunt intellegantur, nisi figurate atque in aenigmatibus proposita ista credamus; habentes auctoritatem apostolicam, a quibus tam multa de libris Veteris Testamenti solvuntur aenigmata, modum quem intendimus teneamus, adiuvante illo qui nos petere, quaerere et pulsare adhortatur; ut omnes istas figuras rerum secundum catholicam fidem, sive quae ad historiam, sive quae ad prophetiam pertinent, explicemus, non praeiudicantes meliori diligentiorique tractatui, sive per nos, sive per alios quibus Dominus revelare dignatur.

Quid viride agri (Gen 2, 5) designet.

3. 4. Factus est ergo dies, quo die fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri, antequam essent super terram, et omne pabulum agri 4. Superius septem dies numerantur, nunc unus dicitur dies, quo die fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri, et omne pabulum, cuius diei nomine omne tempus significari bene intellegitur. Fecit enim Deus omne tempus simul cum omnibus creaturis temporalibus, quae creaturae visibiles coeli et terrae nomine significantur. Movere autem nos debet ad quaerendum, quod cum diem, qui factus est, et coelum, et terram nominasset adiecit etiam, viride agri, et omne pabulum. Non enim quando dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram, tunc dictum est, factum esse omne viride agri et pabulum: manifeste enim legitur, quod tertio die factum est omne viride et pabulum agri. Quod autem dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram, non pertinet ad aliquem dierum ex illis septem diebus. Adhuc enim vel materiam ipsam unde facta sunt omnia, coeli et terrae nomine nuncupabat: vel certe prius totam creaturam, coeli et terrae nomine proposuerat dicendo: In principio fecit Deus coelum et terram; et postea particulatim per ordinem dierum sicut oportebat, propter prophetiam, quam in primo libro commemoravimus 5, Dei opera exsecutus exposuit. Quid sibi ergo vult quod nunc nominato coelo et terra, addidit, viride agri et pabulum, et tacuit caetera tam multa, quae sunt in coelo et in terra, vel etiam in mari; nisi quia viride agri invisibilem creaturam vult intellegi, sicut est anima? Ager enim solet in Scripturis figurate mundus appellari. Nam et ipse Dominus: Ager est hic, inquit, mundus 6, cum illam parabolam exponeret, ubi bono semini sunt commixta zizania. Viride ergo agri spiritalem atque invisibilem creaturam dicit, propter vigorem vitae, et nomine pabuli utique propter vitam bene hoc ipsum interpretamur.

3. 5. Deinde quod addidit, antequam essent super terram, intellegitur antequam anima peccaret. Terrenis enim cupiditatibus sordidata, tamquam super terram nata, vel super terram esse, recte dicitur: ideoque addidit: Nondum enim pluerat Deus super terra.

Quid sibi velit illud Gen 2, 5: nondum pluerat super terram.

4. 5. Quia et nunc viride agri Deus facit, sed pluendo super terram, id est, facit animas revirescere per verbum suum; sed de nubibus eas irrigat, id est de Scripturis Prophetarum et Apostolorum. Recte autem appellantur nubes, quia verba ista quae sonant et percusso aere transeunt, addita etiam obscuritate allegoriarum quasi aliqua caligine obducta, velut nubes fiunt: quae dum tractando exprimuntur, bene intellegentibus tamquam imber veritatis infunditur. Sed hoc nondum erat antequam anima peccaret; id est, antequam viride agri esset super terram. Nondum enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui operaretur in ea 7. Laboranti enim homini in terra imber de nubibus est necessarius, de quibus nubibus iam dictum est. Post peccatum autem homo laborare coepit in terra, et necessarias habere illas nubes. Ante peccatum vero, cum viride agri et pabulum fecisset Deus, quo nomine invisibilem creaturam significari diximus, irrigabat eam fonte interiore, loquens in intellectum eius: ut non extrinsecus verba exciperet, tamquam ex supradictis nubibus pluviam; sed fonte suo, hoc est de intimis suis manante veritate, satiaretur.

Fons irrigans terram (Gen 2, 6) allegorice.

5. 6. Fons enim ascendebat, inquit, de terra, et irrigabat omnem faciem terrae 8. De terra scilicet de qua dicitur: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium 9. Quando autem anima tali fonte irrigabatur, nondum per superbiam proiecerat intima sua. Initium enim superbiae hominis apostatare a Deo 10. Et quoniam in exteriora per superbiam tumescens coepit non irrigari fonte intimo, bene insultatur illi verbis propheticis, et dicitur: Quid superbit terra et cinis? Quoniam in vita sua proiecit intima sua 11. Quid est enim superbia aliud, nisi deserto secretario conscientiae foris videri velle quod non est? Et ideo laborans iam in terra necessariam habet pluviam de nubibus, id est doctrinam de humanis verbis, ut etiam hoc modo possit ab illa ariditate revirescere, et iterum fieri viride agri. Sed utinam vel pluviam veritatis de ipsis nubibus libenter excipiat. Nam propter illam Dominus noster nubilum carnis nostrae dignatus assumere, imbrem sancti Evangelii largissimum infudit, promittens etiam quod si quis biberit de aqua eius, rediet ad illum intimum fontem, ut forinsecus non quaerat pluviam. Dicit enim: Fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam 12. Iste, credo, fons ante peccatum ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae, quia interior erat, et nubium non desiderabat auxilium: Nondum enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui operaretur in ea 13. Cum enim dixisset: Nondum enim pluerat Deus super terram, subiecit et causam quare nondum pluerat: quia non erat homo qui operaretur in ea. Tunc autem homo coepit operari in terra, cum post peccatum de beata vita dimissus est, qua in paradiso fruebatur. Sic enim scriptum est: Et dimisit eum Dominus Deus de paradiso suavitatis, ut operaretur terram de qua et sumptus fuerat 14: unde suo loco requiremus 15. Quod nunc ad hoc commemoravi, ut intellegeremus laboranti homini in terra, id est in peccatorum ariditate constituto, necessariam esse de humanis verbis divinam doctrinam, tamquam de nubibus pluviam. Talis autem scientia destruetur. Videmus enim nunc in aenigmate, tamquam in nubilo saginam quaerentes: tunc autem facie ad faciem 16, quando universa facies terrae nostrae interiore fonte aquae salientis irrigabitur. Nam si fontem aliquem huius visibilis aquae voluerimus intellegere, de quo dictum est: Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae 17; non est verisimile quod cum tam multi fontes perennes, sive rivorum, sive fluviorum per universam terram inveniantur, solus ille siccaverit, qui irrigabat omnem faciem terrae.

Invisibilia quibus vocabulis signentur.

6. 7. Sub his ergo paucis verbis universa creatura nobis insinuata est ante peccatum animae. Nomine enim coeli et terrae universa visibilis creatura significata est; et nomine diei, universum tempus; et nomine viridium et pabuli agri, creatura invisibilis; et nomine fontis ascendentis et irrigantis omnem faciem terrae, inundatio veritatis animam satians ante peccatum. Dies autem iste, cuius nomine universum tempus significari diximus, insinuat nobis non solum visibilem, sed etiam invisibilem creaturam tempus posse sentire: quod de anima nobis manifestatur, quae tanta varietate affectionum suarum, et ipso lapsu quo misera facta est, et reparatione qua rursus in beatitatem redit, tempore mutari posse convincitur. Et ideo non dictum est: Cum factus esset dies, quo die fecit Deus coelum et terram 18, tantum; quibus nominibus visibilis creatura intimatur: sed additum est etiam, viride, et pabulum agri 19; quo nomine invisibilem creaturam, propter vigorem et vitam, significari diximus, sicuti est anima. Et ita dictum est: Cum factus esset dies, quo die fecit Deus coelum et terram, et omne viride, et pabulum agri: ut sic intellegeremus non solum visibilem, sed etiam invisibilem creaturam pertinere ad tempus, propter mutabilitatem; quia solus Deus incommutabilis est, qui est ante tempora.

Quid mysterii habeat limus terrae.

7. 8. Nunc videamus post universae creaturae insinuationem tam visibilis quam invisibilis, et universale beneficium divini fontis erga invisibilem creaturam, quid de homine specialiter intimetur, quod ad nos maxime pertinet. Primo enim quod de limo terrae Deus hominem finxit 20, solet habere quaestionem qualis ille limus fuerit, vel quae materia nomine limi significata sit. Illi autem inimici veterum Librorum, omnia carnaliter intuentes, et propterea semper errantes, etiam hoc reprehendere mordaciter solent, quod de limo Deus hominem finxit. Dicunt enim: Quare de limo fecit Deus hominem? an defuerat ei melior et coelestis materia, unde hominem faceret, ut de labe terrena tam fragilem mortalemque formaret? Non intellegentes primo quam multis significationibus vel terra vel aqua in Scripturis ponatur: limus enim aquae et terrae commixtio est. Dicimus enim tabidum et fragile et morti destinatum corpus humanum post peccatum esse coepisse. Non enim in nostro corpore isti exhorrescunt nisi mortalitatem, quam damnatione meruimus. Quid autem mirum, aut difficile Deo, etiamsi de limo istius terrae hominem fecit, tale tamen corpus eius efficere, quod corruptioni non subiaceret, si homo praeceptum Dei custodiens peccare noluisset? Si enim speciem coeli ipsius de nihilo, vel de informi materia dicimus factam, quia omnipotentem artificem credimus; quid mirum si corpus, quod de limo qualicumque factum est, potuit ab omnipotenti artifice tale fieri, ut nulla molestia, nulla indigentia cruciaret hominem ante peccatum, et nulla corruptione tabesceret?

Finxitne limo Deus totum hominem an corpus tantum?

7. 9. Itaque superflue quaeritur unde hominis corpus Deus fecerit; si tamen nunc de corporis formatione dicitur. Sic enim nonnullos nostros intellegere accepi, qui dicunt, posteaquam dictum est: Finxit Deus hominem de limo terrae 21; propterea non additum, Ad imaginem et similitudinem suam, quoniam nunc de corporis formatione dicitur. Tunc autem homo interior significabatur, quando dictum est: Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem Dei 22. Sed etiamsi nunc quoque hominem ex corpore et anima factum intellegamus, ut non alicuius novi operis inchoatio, sed superius breviter insinuati diligentior retractatio isto sermone explicetur; si ergo, ut dixi, hominem hoc loco ex corpore et anima factum intellegamus, non absurde ipsa commixtio limi nomen accepit. Sicut enim aqua terram colligit, et conglutinat, et continet, quando eius commixtione limus eius efficitur; sic anima corporis materiam vivificando in unitatem concordem conformat, et non permittit labi et resolvi.

Quid sit spiritus insufflatio.

8. 10. Quod autem scriptum est: Et insufflavit in eum spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem 23: si adhuc corpus solum erat, animam adiunctam corpori hoc loco intellegere debemus; sive quae iam facta erat, sed tamquam in ore Dei erat, id est in eius veritate vel sapientia, unde tamen non recessit quasi locis separata, quando insufflata est - non enim Deus loco continetur, sed ubique praesens est - sive tunc anima facta est, quando in illud figmentum Deus insufflavit spiritum vitae, ut illa insufflatio ipsam operationem Dei significet, qua fecit animam in homine Spiritu potentiae suae. Si autem homo ille qui factus erat, iam corpus et anima erat; ipsi animae sensus est additus ista insufflatione, cum factus est homo in animam viventem: non quia illa insufflatio conversa est in animam viventem, sed operata est in animam viventem. Nondum tamen spiritalem hominem debemus intellegere, qui factus est in animam viventem, sed adhuc animalem. Tunc enim spiritalis effectus est, cum in paradiso, hoc est in beata vita constitutus, praeceptum etiam perfectionis accepit, ut verbo Dei consummaretur. Itaque postquam peccavit, recedens a praecepto Dei, et dimissus est de paradiso, in hoc remansit ut animalis esset. Et ideo animalem hominem prius agimus omnes, qui de illo post peccatum nati sumus, donec assequamur spiritalem Adam, id est Dominum nostrum Iesum Christum, qui peccatum non fecit 24; et ab illo recreati et vivificati, restituamur in paradisum, ubi latro ille cum ipso eo die meruit esse, quo vitam istam finivit 25. Sic enim Apostolus dicit: Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale, sicut scriptum est: Factus est primus Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem 26.

Quid in Scripturis vocetur spiritus hominis.

8. 11. Sic ergo debemus intellegere hunc locum, ut non quia dictum est: Insufflavit in eum spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem 27, credamus illam veluti partem naturae Dei in animam hominis fuisse conversam, et cogamur dicere naturam Dei esse mutabilem: in quo errore maxime istos Manichaeos veritas premit. Sicut enim est mater omnium haereticorum superbia, ausi sunt dicere quod natura Dei sit anima. Et hinc urgentur a nobis, cum eis dicimus, Ergo natura Dei errat et misera est, et vitiorum labe corrumpitur et peccat; aut etiam, ut vos dicitis, naturae contrariae sordibus inquinatur: et caetera talia quae de natura Dei nefas est credere. Nam factam esse animam ab omnipotente Deo, et ideo non illam esse partem Dei vel naturam Dei, manifeste alio loco scriptum est, dicente propheta: Et qui finxit spiritum omnibus, ipse fecit omnia 28: et alio loco: Qui finxit spiritum hominis in ipso est 29. Ergo factum esse spiritum hominis, manifeste his testimoniis approbatur. Spiritus autem hominis in Scripturis dicitur ipsius animae potentia rationalis, qua distat a pecoribus, et eis naturae lege dominatur. De quo dicit Apostolus: Nemo scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est 30. Ne forte si probaretur his testimoniis animam factam esse, non deessent qui dicerent spiritum hominis non esse factum, et ipsum arbitrarentur esse naturam Dei, et in ipsum dicerent partem Dei esse conversam, cum illa insufflatio Dei facta est. Quod sana doctrina similiter respuit, quia et ipse spiritus hominis cum aliquando errat, et aliquando prudenter sapit, mutabilem se esse clamat: quod nullo modo de natura Dei fas est credere. Non autem potest maius signum esse superbiae, quam ut dicat se humana anima hoc esse quod Deus est, cum adhuc sub tantis vitiorum et miseriarum molibus gemat.

Paradisi deliciae quid significent.

9. 12. Nunc iam videamus ipsam beatitudinem hominis, quae paradisi nomine significatur: nam quoniam in nemoribus deliciosa quies hominum esse solet, et corporeis sensibus nostris de oriente lumen oritur, coelumque consurgit, quod superius corpus est nostro corpore atque excellentius; propterea his verbis etiam spiritales deliciae, quas habet beata vita, figurate explicantur, et ad orientem paradisus plantatur. Intellegamus autem nostra gaudia spiritalia significare omne lignum formosum ad aspectum intellegentiae, et bonum ad escam quae non corrumpitur, qua beatae animae pascuntur: nam et Dominus dicit: Operamini escam quae non corrumpitur 31; ut est omnis ratio, quae cibus est animae. Ad orientem, lucem sapientiae in Eden, id est in deliciis immortalibus et intellegibilibus. Nam deliciae, vel voluptas, vel epulum hoc verbo significari dicitur, si ex hebraeo in latinum interpretetur. Positum est autem sic sine interpretatione, ut aliquem locum significare videatur, magisque figuratam faciat locutionem. Productum autem ex terra omne illud lignum accipimus omne illud gaudium spiritale; id est, supereminere terrae, et non involvi atque obrui terrenarum cupiditatum implicamentis. Lignum autem vitae plantatum in medio paradisi, sapientiam illam significat, qua oportet ut intellegat anima, in meditullio quodam rerum se esse ordinatam, ut quamvis subiectam sibi habeat omnem naturam corpoream, supra se tamen esse intellegat naturam Dei: et neque in dexteram declinet, sibi arrogando quod non est; neque ad sinistram, per neglegentiam contemnendo quod est: et hoc est lignum vitae plantatum in medio paradisi. Ligno autem scientiae boni et mali, ipsa item medietas animae et ordinata integritas significatur: nam et ipsum lignum in medio paradisi plantatum est; et ideo lignum dignoscentiae boni et mali dicitur, quia si anima quae debet in ea quae anteriora sunt se extendere, id est in Deum, et ea quae posteriora sunt oblivisci 32, id est corporeas voluptates, ad seipsam deserto Deo conversa fuerit, et sua potentia tamquam sine Deo frui voluerit, intumescit superbia, quod est initium omnis peccati. Et cum hoc eius peccatum poena fuerit consecuta, experiendo discit quid intersit inter bonum quod deseruit, et malum in quod cecidit. Et hoc ei erit gustasse de fructu arboris dignoscentiae boni et mali. Praecipitur ergo illi ut de omni ligno quod est in paradiso edat, ex ligno autem in quo est dignoscentia boni et mali non edat; id est, non sic eo fruatur, ut ipsam ordinatam integritatem naturae suae, quasi manducando violet atque corrumpat.

Flumina paradisi quid notent.

10. 13. Flumen autem quod procedebat ex Eden, id est ex deliciis et voluptate et epulis, quod flumen a propheta significatur in Psalmis, cum dicit: Torrente voluptatis tuae potabis eos 33; hoc est enim Eden, quod latine voluptas dicitur: dividitur in quatuor partes, et quatuor virtutes significat, prudentiam, fortitudinem, temperantiam, iustitiam. Dicitur autem Phison ipse esse Ganges, Geon autem Nilus, quod etiam in Ieremia propheta animadverti potest: nunc aliis nominibus appellantur. Sicut nunc Tiberis dicitur fluvius, qui prius Albula dicebatur. Tigris vero et Euphrates etiam nunc eadem nomina tenent: quibus tamen nominibus virtutes, ut dixi, spiritales significantur; quod etiam ipsorum nominum interpretatio docet, si quis hebraeam linguam vel syram consideret. Sicut Ierusalem quamvis sit visibilis et terrenus locus, significat tamen civitatem pacis spiritaliter: et Sion quamvis sit mons in terra, speculationem tamen significat; et hoc nomen in Scripturarum allegoriis ad spiritalia intellegenda saepe transfertur: et ille qui descendebat ab Ierusalem in Iericho, sicut Dominus dicit, et in via vulneratus, saucius et semivivus relictus est a latronibus 34, utique locos istos terrarum, quamvis secundum historiam in terra inveniantur, spiritaliter cogit intellegi.

Quattuor flumina allegorice quattuor cardinales virtutes esse.

10. 14. Prudentia ergo, quae significat ipsam contemplationem veritatis ab omni ore humano alienam, quia est ineffabilis, quam si eloqui velis, parturis eam potius quam paris, quia ibi audivit et Apostolus ineffabilia verba quae non licet homini loqui 35: haec ergo prudentia terram circumit, quae habet aurum, et carbunculum, et lapidem prasinum, id est disciplinam vivendi, quae ab omnibus terrenis sordibus, quasi decocta nitescit, sicut aurum optimum; et veritatem, quam nulla falsitas vincit, sicut carbunculi fulgor nocte non vincitur; et vitam aeternam, quae viriditate lapidis prasini significatur, propter vigorem qui non arescit. Fluvius autem ille qui circuit terram Aethiopiam multum calidam atque ferventem, significat fortitudinem calore actionis alacrem atque impigram. Tertius autem Tigris vadit contra Assyrios, et significat temperantiam, quae resistit libidini, multum adversanti consiliis prudentiae: unde plerumque in Scripturis Assyrii adversariorum loco ponuntur. Quartus fluvius non dictum est contra quid vadat, aut quam terram circumeat: iustitia enim ad omnes partes animae pertinet, quia ipsa ordo et aequitas animae est, qua sibi ista tria concorditer copulantur; prima, prudentia; secunda, fortitudo; tertia, temperantia; et in ista tota copulatione atque ordinatione iustitia.

Opera hominis in paradiso; mulier in hominis adiutorium facta.

11. 15. Quod autem ita constitutus est homo in paradiso, ut operaretur et custodiret; operatio illa laudabilior laboriosa non erat. Alia est namque in paradiso operatio, et alia in terra, quo post peccatum damnatus est. Ex eo autem quod additum est, et custodiret; significatum est qualis illa operatio erat. Namque in tranquillitate beatae vitae, ubi mors non est, omnis opera est custodire quod tenes. Accipit etiam praeceptum, de quo superius iam tractavimus 36. Quod praeceptum, quoniam sic concluditur, ut non ad unum loquatur; sic enim dicit: Qua die autem manducaveritis, morte moriemini 37; incipit exponi quomodo sit facta femina: et facta dicitur in adiutorium viri, ut copulatione spiritali spiritales fetus ederet, id est bona opera divinae laudis; dum ille regit, haec obtemperat; ille a sapientia regitur, haec a viro. Caput enim viri Christus, et caput mulieris vir 38. Ideoque dicitur: Non est bonum solum hominem esse 39. Adhuc enim erat, quod fieret, ut non solum anima corpori dominaretur, quia corpus servilem locum obtinet, sed etiam virilis ratio subiugaret sibi animalem partem suam, per quod adiutorium imperaret corpori. Ad huius rei exemplum femina facta est, quam rerum ordo subiugat viro; ut quod in duobus hominibus evidentius apparet, id est in masculo et femina, etiam in uno homine considerari possit: ut appetitum animae, per quem de membris corporis operamur, habeat mens interior tamquam virilis ratio subiugatum, et iusta lege modum imponat adiutorio suo, sicut vir debet feminam regere, nec eam permittere dominari in virum; quod ubi contingit, perversa et misera domus est.

11. 16. Primo ergo demonstravit Deus homini quanto melior esset pecoribus, et omnibus irrationabilibus animantibus: et hoc significat quod dictum est, adducta esse ad illum omnia animantia, ut videret quid ea vocaret, et eis nomina imponeret. Ex hoc enim apparet ipsa ratione hominem meliorem esse quam pecora, quod distinguere et nominatim ea discernere, nonnisi ratio potest, quae de ipsis iudicat. Sed haec facilis ratio est; cito enim homo intellegit se meliorem esse pecoribus: illa est difficilis ratio, qua intellegit in seipso aliud esse rationale quod regit, aliud animale quod regitur.

Adae sopito Eva iuncta quid sibi velit.

12.16. Et quoniam haec secretiore sapientia videt, ipsam visionem secretam nomine soporis significari arbitror, quem immisit Deus in Adam, quando ei mulier facta est. Ut enim hoc videatur, non est opus oculis istis corporeis, sed quanto quisque ab istis visibilibus rebus in interiora intellegentiae secesserit (hoc est autem quasi obdormiscere), tanto melius et sincerius illud videt. Ipsa enim cognitio, qua intellegitur in nobis aliud esse quod ratione dominetur, aliud quod rationi obtemperet; ipsa ergo cognitio veluti effectio mulieris est de costa viri, propter coniunctionem significandam. Deinde, ut quisque huic suae parti recte dominetur, et fiat quasi coniugalis in seipso, ut caro non concupiscat adversus spiritum, sed spiritui subiugetur, id est concupiscentia carnalis non adversetur rationi, sed potius obtemperando desinat esse carnalis, opus habet perfecta sapientia. Cuius contemplatio quia interior est et secretior, et ab omni sensu corporis remotissima, convenienter etiam ista soporis nomine intellegi potest. Tunc enim ordinatissime caput mulieris vir est, cum caput viri est Christus, qui Sapientia est Dei 40.

Mulier ex Adae costa mystice.

12. 17. Sane in locum illius costae carnem adimplevit, ut hoc nomine insinuaretur dilectionis affectus, quo diligit unusquisque animam suam, et non est durus ut eam contemnat; quod diligit quisque cui praeest. Non enim sic nominata est caro isto loco, ut carnalem concupiscentiam significet; sed isto modo potius quo propheta dicit auferri populo cor lapideum, et dari cor carneum 41. Hoc modo enim dicit etiam Apostolus: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus 42. Aliud est quippe propria locutio, aliud figurata, qualis ista est quam tractamus modo. Quapropter etsi visibilis femina secundum historiam de corpore viri primo facta est a Domino Deo, non utique sine causa ita facta est, nisi ut aliquod secretum intimaret. Num enim aut limus defuit unde femina formaretur? aut, si vellet Dominus, homini vigilanti costam sine dolore detrahere non posset? Sive ergo ista figurate dicta sint, sive etiam figurate facta sint, non frustra hoc modo dicta vel facta sunt; sed sunt plane mysteria et sacramenta, sive hoc modo quo tenuitas nostra conatur, sive aliquo alio meliore, secundum sanam tamen fidem sunt interpretanda et intellegenda.

Spiritale coniugium in homine.

13. 18. Vocavit ergo mulierem suam vir, tamquam potior inferiorem, et dixit: Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea 43. Os de ossibus, fortasse propter fortitudinem; et caro de carne, propter temperantiam. Hae namque duae virtutes ad inferiorem animi partem, quam prudentia rationalis regit, docentur pertinere. Quod autem dictum est: Haec vocabitur mulier, quoniam de viro suo sumpta est 44; ista origo nominis, et interpretatio in lingua latina non apparet. Quid enim simile habeat mulieris nomen ad viri nomen, non invenitur. Sed in hebraea locutione dicitur sic sonare, quasi dictum sit: Haec vocabitur virago, quoniam de viro suo sumpta est. Nam virago vel virgo potius habet aliquam similitudinem cum viri nomine; mulier autem non habet: sed hoc, ut dixi, linguae diversitas facit.

Verba Gen 2, 24 prophetiam significant.

13. 19. Quod autem additum est: Relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una 45, quomodo referatur ad historiam non invenio, nisi quod plerumque in genere humano ista contingunt; sed tota prophetia est, cuius Apostolus meminit, dicens: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia 46. Quod Manichaei si non caeci legerent, qui per Epistolas apostolicas multos decipiunt, intellegerent quomodo accipiendae sint Veteris Testamenti Scripturae, nec tam sacrilega voce auderent accusare quod nesciunt. Quod autem nudi erant Adam et mulier eius, et non confundebantur, simplicitatem animae castitatemque significat. Nam et Apostolus ita dicit: Aptavi vos une viro virginem castam exhibere Christo: timeo autem ne sicut serpens Evam fefellit versutia sua, ita corrumpantur mentes vestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo 47.

Diabolus in serpente notatus.

14. 20. Serpens autem significat diabolum, qui sane non erat simplex. Quod enim dicitur sapientior omnibus bestiis, figurate insinuatur eius versutia. Non autem dictum est quod in paradiso erat serpens, sed erat serpens inter bestias quas fecit Deus. Paradisus namque beatam vitam, ut superius dixi, significat 48, in qua iam non erat serpens, quia iam diabolus erat; et de sua beatitudine ceciderat, quia in veritate non stetit. Nec mirandum est quomodo mulieri loqui potuerit, cum illa esset in paradiso, et ille non esset; non enim aut illa secundum locum erat in paradiso, sed potius secundum beatitudinis affectum: aut etiamsi locus est talis qui paradisus vocetur, in quo corporaliter Adam et mulier habitabant, etiam diaboli accessum corporaliter intellegere debemus? Non utique, sed spiritaliter, sicut Apostolus dicit: Secundum principem potestatis aeris, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae 49. Numquid ergo visibiliter eis apparet, aut quasi corporeis locis accedit ad eos in quibus operatur? Non utique, sed miris modis per cogitationes suggerit quidquid potest. Quibus suggestionibus resistunt, qui vere dicunt, quod item dicit Apostolus: Non enim ignoramus astutias eius 50. Quomodo enim accessit ad Iudam, quando ei persuasit ut Dominum traderet? numquid in locis, aut per hos oculos ei visus est? Sed utique, ut dictum est, intravit in cor eius 51. Repellit autem illum homo, si paradisum custodiat. Posuit enim Deus hominem in paradiso, ut operaretur et custodiret: quia sic de Ecclesia dicitur in Canticis canticorum: Hortus conclusus, fons signatus 52; quo utique non admittitur perversitatis ille persuasor. Sed tamen per mulierem decipit: non enim etiam ratio nostra deduci ad consensionem peccati potest, nisi cum delectatio mota fuerit in illa parte animi, quae debet obtemperare rationi tamquam rectori viro.

Peccatum et culpa.

14. 21. Etiam nunc in unoquoque nostrum nihil aliud agitur, cum ad peccatum quisque delabitur, quam tunc actum est in illis tribus, serpente, muliere, et viro. Nam primo fit suggestio sive per cogitationem, sive per sensus corporis, vel videndo, vel tangendo, vel audiendo, vel gustando, vel olfaciendo: quae suggestio cum facta fuerit, si cupiditas nostra non movebitur ad peccandum, excludetur serpentis astutia; si autem mota fuerit, quasi mulieri iam persuasum erit. Sed aliquando ratio viriliter etiam commotam cupiditatem refrenat atque compescit. Quod cum fit, non labimur in peccatum, sed cum aliquanta luctatione coronamur. Si autem ratio consentiat, et quod libido commoverit, faciendum esse decernat, ab omni vita beata tamquam de paradiso expellitur homo. Iam enim peccatum imputatur, etiamsi non subsequatur factum; quoniam rea tenetur in consensione conscientia.

Peccatum ad nuditatem deicit.

15. 22. Quo autem modo serpens ille peccatum persuaserit, diligenter considerandum est; pertinet enim maxime ad nostram salutem: nam ideo haec scripta sunt ut iam talia caveamus. Nam cum interrogata mulier respondisset quid eis praeceptum esset; ait ille: Non morte moriemini: sciebat enim Deus quoniam qua die manducaveritis ex illo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum 53. Videmus his verbis per superbiam peccatum esse persuasum: ad hoc enim valet quod dictum est: Eritis sicut dii. Sicut etiam hoc quod dictum est: Sciebat enim Deus quoniam qua die manducaveritis ex eo, aperientur oculi vestri, quid hic intellegitur, nisi persuasum esse ut sub Deo esse nollent, sed in sua potestate potius sine Domino, ut legem eius non observarent, quasi invidentis sibi ne se ipsi regerent, non indigentes illius interno lumine, sed utentes propria providentia, quasi oculis suis, ad dignoscendum bonum et malum, quod ille prohibuisset? Hoc est ergo quod persuasum est, ut suam potestatem nimis amarent, et cum Deo esse pares vellent, illa medietate, per quam Deo subiecti erant, et corpora subiecta habebant, tamquam fructu arboris constitutae in medio paradisi, male uterentur, id est contra legem Dei; atque ita quod acceperant amitterent, dum id quod non acceperant, usurpare voluerunt. Non enim accepit hominis natura, ut per suam potestatem Deo non regente beata sit; quia nullo regente, per suam potestatem beatus esse solus Deus potest.

15. 23. Et vidit, inquit, mulier quia bonum est lignum ad escam; et quia bonum est oculis ad videndum, et cognoscendum 54. Quomodo videbat, si clausi erant oculi? Sed hoc dictum est, ut intellegeremus eos oculos esse apertos, posteaquam de fructu illo acceperunt, quibus se nudos videbant, et displicebant sibi, id est oculos astutiae, quibus simplicitas displicet. Cum enim quisque ceciderit ab illa intima et secretissima luce veritatis, nihil est unde velit placere superbia, nisi fraudulentis simulationibus. Hinc enim et hypocrisis nascitur, in qua multum sibi videntur cordati, qui potuerint fallere et decipere quem voluerint. Dedit enim mulier viro suo, et manducaverunt, et aperti sunt oculi eorum, de quibus iam dictum est; et tunc viderunt quod nudi essent, sed oculis perversis, quibus illa simplicitas quae nuditatis nomine significata est, erubescenda videbatur. Itaque ut iam non essent simplices, fecerunt de foliis fici sibi succinctoria, tamquam tegentes pudenda sua, id est occultantes simplicitatem, de qua iam erubescebat astuta superbia. Folia vero fici pruritum quemdam significant, si hoc bene in rebus incorporeis dicitur, quem miris modis animus patitur cupiditate, et delectatione mentiendi. Unde etiam latine salsi dicuntur, qui iocari amant. In iocis autem utique simulatio principatum tenet.

Absconsio, ambulatio, percontatio quid signent (Gen 3, 8ss.).

16. 24. Itaque cum deambularet Deus in paradiso ad vesperam 55, id est cum ad eos iam iudicandos veniret, adhuc ante poenam eorum, deambulabat in paradiso, id est, quasi movebatur in eis praesentia Dei, quando iam ipsi stabiles in eius praecepto non erant; et bene ad vesperam, id est cum iam ab eis sol occideret, id est auferretur ab eis lux illa interior veritatis: audierunt vocem eius, et absconderunt se a conspectu eius. Quis se abscondit a conspectu Dei, nisi qui deserto ipso incipit iam amare quod suum est? Iam enim habebant cooperimenta mendacii: qui autem loquitur mendacium, de suo loquitur 56. Et ideo ad arborem se dicuntur abscondere, quae erat in medio paradisi, id est ad seipsos, qui in medio rerum infra Deum et supra corpora ordinati erant. Ergo ad seipsos absconderunt se, ut conturbarentur miseris erroribus, relicto lumine veritatis, quod ipsi non erant. Particeps enim veritatis potest esse anima humana: ipsa autem veritas Deus est incommutabilis supra illam. Ab ea ergo veritate quisquis aversus est, et ad seipsum conversus, et non de rectore atque illustratore Deo, sed de suis motibus quasi liberis exsultat, tenebratur mendacio: quoniam qui loquitur mendacium, de suo loquitur; atque ita turbatur, et vocem illam prophetae manifestat, qua dictum est: Ad meipsum anima mea turbata est 57. Itaque iam interrogatur Adam, non Deo nesciente ubi esset, sed cogente ad confessionem peccati: non enim et Dominus Iesus Christus tam multa quae interrogabat, nesciebat. Respondit autem, voce eius audita, abscondisse se, quoniam nudus esset. Iam miserrimo errore respondit, quasi Deo posset displicere nudus, sicut eum ipse fecerat. Est autem hoc erroris proprium, ut quod cuique displicet, hoc etiam Deo displicere arbitretur. Illud autem sublimiter intellegendum est quod Dominus ait: Quis nuntiavit tibi quod nudus esses, nisi quia ab illa arbore de qua dixeram tibi, ex illa sola ne manducares, ex illa manducasti? 58 Nudus enim erat a simulatione, sed vestiebatur luce divina. Unde aversus et ad seipsum conversus, quod significat de illa arbore manducasse, nuditatem suam vidit, et displicuit sibi ex eo quod non habebat aliquid proprium.

Culpae reiectio (Gen 3 ,12).

17. 25. Deinde iam more superbiae in se non accusat quod consensit mulieri, sed in mulierem refundit culpam suam; et sic subtiliter quasi de astutia quam miser conceperat, voluit ad ipsum Deum pertinere quod peccavit. Non enim ait: Mulier dedit mihi; sed addidit dicens: Mulier quam dedisti mihi 59. Nihil est autem tam familiare peccantibus, quam tribuere Deo velle undecumque accusantur: et hoc de illa vena superbiae, ut quoniam sic homo peccavit cum vult esse par Deo, id est liber esse ab eius dominio, sicut ille ab omni dominio liber est, quoniam ipse est Dominus omnium; quoniam in maiestate par illi esse non potuit, iam lapsus et iacens in peccato suo, parem sibi eum facere conetur. Vel potius illum vult ostendere peccasse, se autem esse innocentem. Et mulier interrogata refert culpam in serpentem: quasi aut ille sic acceperat uxorem ut ei obtemperaret, et non potius ut ipsam sibi obtemperare faceret; aut illa non poterat Dei praeceptum potius custodire, quam verba serpentis admittere.

Serpentis poena.

17. 26. Iam serpens non interrogatur, sed prior excepit poenam, quia nec confiteri peccatum potest, nec habet omnino unde se excuset. Non autem nunc ea damnatio diaboli dicitur, quae ultimo iudicio reservatur, de qua loquitur Dominus cum dicit: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius 60; sed ea poena eius dicitur, qua nobis cavendus est. Poena enim eius est, ut in potestate habeat eos qui Dei praecepta contemnunt. Hoc enim explicatur his verbis, quibus in eum profertur sententia: et inde maior poena est, quia de hac tam infelici potestate laetatur, qui solebat antequam caderet, de sublimi veritate gaudere in qua non stetit. Et ideo illi etiam pecora praeponuntur, non in potestate, sed in conservatione naturae suae: quia pecora non amiserunt beatitudinem aliquam coelestem, quam nunquam habuerunt, sed in sua natura quam acceperunt peragunt vitam. Dicitur ergo huic: Pectore et ventre repes 61. Quod quidem et in colubro animadvertitur, et ex illo animante visibili ad hunc invisibilem inimicum nostrum locutio figuratur. Nomine enim pectoris, significatur superbia, quia ibi dominatur impetus animi: nomine autem ventris, significatur carnale desiderium, quia haec pars mollior sentitur in corpore. Et quia his rebus ille serpit ad eos quos vult decipere; propterea dictum est: Pectore et ventre repes.

Quomodo intellegi possit: manducabis terram (Gen 3, 14).

18. 27. Et terram, inquit, manducabis omnibus diebus vitae tuae 62: id est omnibus diebus quibus agis hanc potestatem, ante illam ultimam poenam iudicii; haec enim vita eius videtur, de qua gaudet atque gloriatur. Terram ergo manducabis, duobus modis intellegi potest: vel ad te pertinebunt, quos terrena cupiditate deceperis, id est peccatores, qui terrae nomine significantur; vel certe genus tertium tentationis his verbis figuratur, quod est curiositas. Terram enim qui manducat, profunda et tenebrosa penetrat, et tamen temporalia atque terrena.

Serpentis cum Eva inimicitia.

18. 28. Non autem inimicitiae ponuntur inter ipsum et virum, sed inter ipsum et mulierem. Numquid quia viros non decipit et tentat? Sed manifestum est quod decipit. An quia ipsum Adam non decepit, sed mulierem eius? Sed numquid propterea non est inimicus eius, ad quem pervenit per mulierem suam illa deceptio, maxime quia de futuro iam dicitur: Inimicitias ponam inter te et mulierem 63? Si autem quod non deinceps decepit Adam, nec ipsam Evam deinceps decepit. Quare ergo ita dicitur, nisi quia hic manifeste ostenditur non posse nos a diabolo tentari, nisi per illam animalem partem, quae quasi mulieris imaginem vel exemplum in uno ipso homine ostendit, de qua superius iam multa diximus? Quod autem etiam inter semen diaboli, et semen mulieris ponuntur inimicitiae, significatur semine diaboli perversa suggestio; semine autem mulieris, fructus boni operis, quo perversae suggestioni resistit. Et ideo observat ipse plantam mulieris, ut si quando in illicita labitur delectatio, tunc illam capiat: et illa observat caput eius, ut eum in ipso initio malae suasionis excludat.

De poenis mulieri irrogatis.

19. 29. Iam de poena mulieris nulla quaestio est: manifeste enim multiplicatos dolores habet, atque suspiria in huius vitae calamitatibus; et quod in doloribus pariat filios, quamvis et in ista visibili muliere compleatur, tamen ad illam secretiorem consideratio revocanda est. Nam et in pecoribus feminae cum dolore pariunt filios, et haec est in illis mortalitatis conditio potius quam poena peccati. Potest ergo fieri ut etiam in feminis hominibus mortalium corporum sit ista conditio. Sed hoc est magnum supplicium, quod ad istam corporum mortalitatem ex illa immortalitate venerunt. Verumtamen magnum sacramentum est huius sententiae, quod nulla abstinentia fit a voluntate carnali, quae non habeat in exordio dolorem, donec in meliorem partem consuetudo flectatur. Quod cum provenerit, quasi natus est filius, id est ad bonum opus paratus est affectus per consuetudinem bonam. Quae consuetudo ut nasceretur, cum dolore reluctatum est consuetudini malae. Nam et illud quod post partum dictum est: Erit tibi conversio ad virum tuum, et ipse tui dominabitur 64; nonne multae ac prope omnes mulieres absentibus viris suis pariunt, et post partum se ad illos non convertunt? Quae autem superbae sunt mulieres, et dominantur viris, numquid post partum carent hoc vitio, ut viri earum dominentur? Imo quasi dignitatem sibi additam credunt, quod matres fiunt, et plerumque superbiores existunt. Quid sibi ergo vult, quod posteaquam dictum est: In doloribus paries filios, additum est, et erit tibi conversio ad virum tuum, et ipse tui dominabitur 65; nisi quia illa pars animae, quae carnalibus gaudiis tenetur, cum aliquam malam consuetudinem gaudiis tenetur, cum aliquam malam consuetudinem volens vincere, passa fuerit difficultatem ac dolorem, atque ita pepererit consuetudinem bonam, cautius iam et diligentius rationi obtemperat tamquam viro; et ipsis quasi erudita doloribus convertitur ad rationem, et libenter servit iubenti, ne iterum in aliquam perniciosam consuetudinem defluat? Ista ergo quae videntur maledicta, praecepta sunt, si non carnaliter spiritalia legamus. Lex enim spiritalis est 66.

De viri poena.

20. 30. Item de sententia ista quae prolata est in ipsum virum, quid dicemus? Numquid forte divites, quibus provenit facillimus victus, neque in terra operantur, evasisse istam poenam existimandi sunt, qua dicitur: Maledicta terra erit tibi in omnibus operibus tuis; in tristitia et gemitu tuo manducabis ex ea omnibus diebus vitae tuae. Spinas et tribulos pariet tibi, et edes pabulum agri tui: in sudore vultus tui edes panem tuum, donec revertaris in terram, ex qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis 67? Sed certe illud manifestum est, quod nemo evadat istam sententiam. Hoc ipsum enim quod in hac vita quisque natus, difficultatem inveniendae veritatis habet ex corruptibili corpore (sicut enim Salomon dicit: Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 68), ipsi sunt labores et tristitiae quas habet homo ex terra; et spinae ac tribuli sunt punctiones tortuosarum quaestionum, aut cogitationes de provisione huius vitae: quae plerumque, nisi exstirpentur et de agro Dei proiciantur, suffocant verbum, ne fructificet in homine, sicut Dominus in Evangelio dicit 69. Et quoniam necessitate iam per hos oculos et per has aures de ipsa veritate admonemur, et difficile est resistere phantasmatibus quae per istos sensus intrant in animam, quamvis per illos intret etiam ipsa admonitio veritatis; in ista ergo perplexitate, cuius vultus non sudet ut manducet panem suum? quod omnibus diebus vitae nostrae passuri sumus, id est huius vitae quae transitura est. Et hoc illi dictum est, qui coluerit agrum suum, quia ista patitur donec revertatur in terram, ex qua sumptus est, id est, donec finiat vitam istam. Qui enim coluerit agrum istum interius, et ad panem suum quamvis cum labore pervenerit, potest usque ad finem vitae huius hunc laborem pati: post hanc autem vitam non est necesse ut patiatur. Sed qui forte agrum non coluerit, et spinis eum opprimi permiserit, habet in hac vita maledictionem terrae suae in omnibus operibus suis, et post hanc vitam habebit, vel ignem purgationis vel poenam aeternam. Ita nemo evadit istam sententiam: sed agendum est ut saltem in hac tantum vita sentiatur.

Cur post transgressionem Adam vocaverit Vitam ipsam Evam.

21. 31. Quem autem non moveat, quod post peccatum et sententiam iudicis Dei vocat Adam mulierem suam, Vitam, quia vivorum ipsa sit mater, posteaquam meruit mortem, et mortales fetus parere destinata est; nisi quia illos fetus attendit Scriptura, quos cum in doloribus pepererit, fiet illi conversio ad virum suum, et eius ipse dominabitur? De quibus fetibus superius dictum est. Sic enim est illa vita materque vivorum. Nam vita quae in peccatis est, mors appellari in Scripturis solet, sicut Apostolus dicit mortuam esse viduam quae in deliciis vivit 70: et mortui nomine peccatum ipsum significari legimus, ubi dictum est: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid proficit in lavacro suo? Sic et qui ieiunat super peccata sua, et iterum ambulans haec eadem facit 71. Pro peccato enim mortuum posuit, abstinentiam vero ieiuniumque a peccato, tamquam baptismum, hoc est mundationem a mortuo: iterum autem redire ad peccatum, tamquam iterum tangere mortuum. Quare ergo non animalis illa pars nostra, quae tamquam viro debet obtemperare rationi, cum per ipsam rationem de verbo vitae recte vivendi sarcinam conceperit, appelletur vita; et cum parturitione abstinentiae, quamvis cum doloribus atque gemitibus, malae consuetudini resistens, bonam consuetudinem ad recte facta pepererit, mater vivorum vocetur, id est recte factorum; quibus contraria sunt peccata, quae nomine mortuorum significari posse docuimus?

De pelliceis tunicis allegorice.

21. 32. Nam illa mors, quam omnes qui ex Adam nati sumus, coepimus debere naturae, quam minatus est Deus, cum praeceptum daret ne arboris fructus ille ederetur; illa ergo mors in tunicis pelliceis figurata est. Ipsi enim sibi fecerunt praecinctoria de foliis fici, et Deus illis fecit tunicas pelliceas: id est, ipsi appetiverunt mentiendi libidinem relicta facie veritatis, et Deus corpora eorum in istam mortalitatem carnis mutavit, ubi latent corda mendacia. Neque enim in illis corporibus coelestibus sic latere posse cogitationes credendum est, quemadmodum in his corporibus latent: sed sicut nonnulli motus animorum apparent in vultu, et maxime in oculis, sic in illa perspicuitate ac simplicitate coelestium corporum omnes omnino motus animi latere non arbitror. Itaque illi merebuntur habitationem illam et commutationem in angelicam formam, qui etiam in hac vita cum possint sub tunicis pelliceis occultare mendacia, oderunt tamen ea et cavent flagrantissimo amore veritatis, et hoc solum tegunt, quod ii qui audiunt, ferre non possunt; sed nulla mentiuntur. Veniet enim tempus ut nihil etiam contegatur: nihil est enim occultum quod non manifestabitur 72. Tamdiu autem in paradiso fuerunt isti, quamvis iam sub sententia damnantis Dei, donec ventum esset ad pelliceas tunicas, id est ad huius vitae mortalitatem. Quo enim maiore indicio potuit significari mors quam sentimus in corpore, quam pellibus quae mortuis pecoribus detrahi solent? Itaque cum contra praeceptum, non imitatione legitima, sed illicita superbia, Deus esse appetit homo, usque ad belluarum mortalitatem deiectus est.

21. 33. Ideo sic illi lex divina insultat ore Dei; qua insultatione nos admonemur quantum possumus cavere superbiam.

Quid significet Gen 3, 22: Adam factus tamquam unus ex nobis.

22. 33. Ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis ad scientiam cognoscendi bonum et malum 73. Quae ambigua locutio figuram facit: nam, factus est tamquam unus ex nobis, dupliciter intellegi potest: vel unus ex nobis quasi et ipse Deus, quod pertinet ad insultationem; sicut dicitur, unus ex senatoribus, utique senator: aut certe, quia et ipse deus esset, quamvis Creatoris sui beneficio, non natura, si sub eius potestate manere voluisset, sic dictum est, ex nobis; quomodo dicitur, ex consulibus; aut, pro consulibus, qui iam non est. Sed ad quam rem factus est tamquam unus ex nobis? Ad scientiam scilicet dignoscendi boni et mali, ut iste per experimentum disceret dum sentit malum, quod Deus per sapientiam novit; et potestatem illam Omnipotentis quam pati noluit beatus atque consentiens, poena sua discat esse inevitabilem.

Expulsio Adam de paradiso allegorice.

22. 34. Et tunc ne porrigeret Adam manum suam ad arborem vitae, et viveret in aeternum, dimisit illum Deus de paradiso 74. Bene dictum est, dimisit, non, exclusit; ut ipso peccatorum suorum pondere tamquam in locum sibi congruum videretur urgeri. Quod patitur plerumque malus homo cum inter bonos vivere coeperit, si se in melius commutare noluerit: ex illa bonorum congregatione, pondere malae suae consuetudinis pellitur; et illi eum non excludunt reluctantem, sed dimittunt cupientem Quod autem dictum est: Ne porrigeret Adam manum suam ad arborem vitae, etiam haec ambigua locutio est. Loquimur enim sic, cum dicimus, Ideo te moneo, ne iterum facias quod fecisti, volentes utique ut non faciat: et iterum sic, Ideo te moneo, ne forte sis bonus, volentes utique ut sit; id est, moneo te, non desperans quod bonus possis esse. Sicut loquitur Apostolus, cum dicit: Ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem 75. Potest ergo videri propterea homo in labores huius vitae esse dimissus, ut aliquando manum porrigat ad arborem vitae, et vivat in aeternum. Manus autem porrectio bene significat crucem, per quam vita aeterna recuperatur. Quamvis etiam si illo modo intellegamus, ne manum porrigat, et vivat in aeternum, non iniusta poena est post peccatum interclusum esse aditum ad sapientiam, donec Dei misericordia mensuris temporum reviviscat qui mortuus est, et inveniatur qui perierat. Dimissus est ergo de paradiso suavitatis, ut operaretur terram de qua sumptus erat; id est, ut in corpore isto laboraret, et ibi si posset collocaret sibi meritum redeundi. Moratus est autem contra paradisum in miseria: quae utique beatae vitae contraria est. Nam beatam vitam paradisi nomine significatam existimo.

Cherubim et framea versatilis (Gen 3, 24) quid notent.

23. 35. Posuit autem Deus Cherubim et flammeam frameam quae versatur, quae uno nomine versatilis dici potest, ad custodiendam viam arboris vitae 76. Sicut illi volunt qui hebraea verba in Scripturis interpretati sunt, Cherubim latine Scientiae plenitudo esse dicitur. Flammea vero framea versatilis, temporales poenae intelleguntur, quoniam tempora volubilitate versantur. Propterea et flammea dicitur, quia urit quodammodo omnis tribulatio. Sed aliud est uri ad consumptionem, et aliud est uri ad purgationem. Nam et Apostolus dicit: Quis scandalizatur, et ego non uror77 Sed iste affectus purgabat eum magis, quia de caritate veniebat. Et illae tribulationes quas iusti patiuntur, ad istam pertinent flammeam frameam: Quoniam in igne probatur aurum et argentum, et homines acceptabiles in camino humiliationis 78. Et iterum: Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis 79. Quoniam ergo quem diligit Deus, corripit; et flagellat omnem filium quem recipit 80; sicut dicit Apostolus: Scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem 81, et legimus et audimus, et credendum est arborem vitae, plenitudinem scientiae et flammeam frameam custodire. Nemo ergo potest pervenire ad arborem vitae, nisi per has duas, id est per tolerantiam molestiarum, et scientiae plenitudinem.

Ad arborem vitae accedi potest per caritatem.

23. 36. Sed tolerantia molestiarum omnibus fere in hac vita subeunda est, tendentibus ad arborem vitae: plenitudo autem scientiae videtur paucioribus provenire; ut quasi non omnes qui perveniunt ad arborem vitae, per scientiae plenitudinem veniant, quamvis omnes tolerantiam molestiarum, id est flammeam frameam versatilem, sentiant. Sed si attendatur quod Apostolus dicit: Plenitudo autem Legis, caritas 82; et videamus eamdem caritatem praecepto illo gemino contineri: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua 83; et: Diliges proximum tamquam teipsum; in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet, et Prophetae 84: sine dubitatione intellegimus ad arborem vitae non solum per flammeam frameam versatilem, id est per tolerantiam temporalium molestiarum, sed etiam per plenitudinem scientiae, id est per caritatem veniri; quia si caritatem, inquit, non habeam, nihil sum 85.

Adam Christus, Eva Ecclesiae.

24. 37. Sed in hoc sermone pollicitus sum considerationem rerum factarum, quam puto explicatam: et deinde considerationem prophetiae, quae remanet explicanda iam breviter. Posito enim tamquam signo quodam manifesto quo caetera dirigantur, non diu nos, quantum arbitror, ista consideratio detinebit. Dicit enim Apostolus sacramentum magnum esse, quod dictum est: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una 86: quod ipse interpretatur subiciendo: Ego autem dico in Christo et in Ecclesia 87. Ergo quod per historiam impletum est in Adam, per prophetiam significat Christum, qui reliquit patrem, cum dixit: Ego a patre exivi, et veni in hunc mundum 88. Non loco reliquit, quia Deus loco non continetur, neque aversione peccati, sicut apostatae relinquunt Deum; sed apparendo hominibus in homine, cum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 89. Quod ipsum non commutationem naturae Dei significat, sed susceptionem naturae inferioris personae, id est humanae. Ad hoc valet etiam quod dicitur: Semetipsum exinanivit 90; quia non in ea dignitate apparuit hominibus in qua est apud Patrem, blandiens eorum infirmitati, qui cor mundum nondum habebant, unde videretur Verbum in principio Deus apud Deum 91. Quid est ergo quod diximus, reliquit Patrem, nisi, reliquit apparere hominibus sicut est apud Patrem? Item reliquit et matrem, id est Synagogae veterem atque carnalem observationem, quae illi mater erat ex semine David secundum carnem, et adhaesit uxori suae, id est Ecclesiae, ut sint duo in carne una. Dicit enim Apostolus ipsum esse caput Ecclesiae, et Ecclesiam corpus eius 92. Ergo et ipse soporatus est dormitione passionis, ut ei coniux Ecclesia formaretur, quam dormitionem cantat per prophetam dicens: Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscepit me 93. Formata est ergo ei coniux Ecclesia de latere eius, id est de fide passionis et Baptismi. Nam percussum latus eius lancea, sanguinem et aquam profudit 94. Factus autem, ut supra dixi, ex semine David secundum carnem 95, sicut Apostolus dicit, id est tamquam de limo terrae, cum homo non esset qui operaretur in terra, quia nullus homo operatus est in Virgine, de qua natus est Christus. Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae 96. Facies terrae, id est dignitas terrae, mater Domini virgo Maria rectissime accipitur, quam irrigavit Spiritus sanctus, qui fontis et aquae nomine in Evangelio significatur 97; ut quasi de limo tali homo ille fieret, qui constitutus est in paradiso, ut operaretur et custodiret, id est in voluntate Patris, ut eam impleret atque servaret.

Haeretici ac manichaei maxime per serpentem designati.

25. 38. Nam praeceptum quod accepit, nos accepimus in illo, quia unusquisque christianus non incongrue sustinet personam Christi, dicente ipso Domino: Quod fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis 98. Atque utinam frueremur, sicut est praeceptum, omni ligno paradisi, quod significat spiritales delicias; Fructus autem spiritus est, caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia 99, sicut Apostolus dicit: et non tangeremus lignum in medio paradisi plantatum scientiae boni et mali, id est non vellemus superbire de natura nostra, quae, sicut iam diximus, media est, ut decepti experiremur quid intersit inter simplicem fidem catholicam, et fallacias haereticorum! ita enim pervenimus ad dignoscentiam boni et mali. Nam oportet, inquit, etiam haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos 100. Etenim serpens ille secundum prophetiam, haereticorum venena significat, et maxime istorum Manichaeorum, et quicumque Veteri Testamento adversantur. Non enim aliquid manifestius praenuntiatum arbitror, quam istos in illo serpente, vel potius illum in istis esse vitandum. Nulli enim loquacius atque iactantius promittunt scientiam boni et mali; et in ipso homine, tamquam in arbore quae plantata est in medio paradisi, eam dignoscentiam demonstraturos se esse praesumunt. Et etiam illud quod dictum est: Eritis sicut dii 101, qui alii magis dicunt quam isti, qui per suam superbam vanitatem, eamdem superbiam persuadere conantes, affirmant animam naturaliter hoc esse quod Deus est? Et ad quos magis pertinet apertio carnalium oculorum, quam ad istos qui relicta interiore sapientiae luce solem istum, qui pertinet ad oculos corporis, adorare compellunt? Et omnes quidem haeretici generaliter scientiae pollicitatione decipiunt, et reprehendunt eos quos simpliciter credentes invenerint; et quia omnino carnalia persuadent, quasi ad carnalium oculorum apertionem conantur adducere, ut interior oculus excaecetur.

26. 38. Sed istis etiam corpora sua displicent, non propter poenalem mortalitatem, quam peccando meruimus; sed ita ut negent Deum esse corporum conditorem, tamquam apertis oculis carneis nuditas ista displiceat.

Manichaei de Christo mentiuntur ipsumque mentitum esse praedicant.

26. 39. Sed nihil vehementius istos designat et notat, quam quod dicit serpens: Non morte moriemini: sciebat enim Deus quoniam qua die ederitis, aperientur oculi vestri 102. Sic enim isti credunt, quod serpens ille Christus fuerit, et deum nescio quem gentis tenebrarum, sicuti affirmant, illud praeceptum dedisse confingunt, tamquam invideret hominibus scientiam boni et mali. Ex ista opinione etiam nescio quos serpentinos natos esse arbitror, qui serpentem pro Christo colere dicuntur, nec attendunt Apostolum qui ait: Metuo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et sensus vestri corrumpantur 103. Hos ergo per istam prophetiam praefiguratos esse existimo. Seducitur autem verbis huius serpentis carnalis nostra concupiscentia, et per illam decipitur Adam, non Christus, sed Christianus: qui si praeceptum Dei servare vellet, et ex fide perseveranter viveret, donec idoneus fieret intellegentiae veritatis, id est, si operaretur in paradiso, et custodiret quod accepit; non veniret in illam deformitatem, ut cum sibi displicet caro quasi nuditas sua, carnalia magis tegumenta mendaciorum, tamquam folia fici colligeret, quibus sibi faceret succinctorium. Hoc enim isti faciunt, cum de Christo mentiuntur, et ipsum mentitum esse praedicant; et tamquam abscondunt se a facie Dei, ad sua mendacia ab illius veritate conversi, sicut Apostolus dicit: Et a veritate quidem auditum suum avertent, ad fabulas autem convertentur 104.

Quibus erroribus Ecclesiam fallat serpens, scl. haereticus quisque.

26. 40. Et ille quidem serpens, id est ille error haereticorum, qui tentat Ecclesiam, contra quem incantat Apostolus, cum dicit: Metuo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et sensus vestri corrumpantur 105; ille ergo error pectore et ventre serpit, et terram manducat. Non enim decipit, nisi aut superbos, qui sibi arrogantes quod non sunt, cito credunt quod summi Dei et animae humanae una eademque natura sit; aut desideriis carnalibus implicatos, qui libenter audiunt quod quidquid lascive faciunt, non ipsi faciunt, sed gens tenebrarum; aut curiosos, qui terrena sapiunt, et spiritalia terreno oculo inquirunt. Erunt autem inimicitiae inter istum et mulierem, et inter semen eius, et semen mulieris, si pariat ista filios quamvis cum doloribus, et se ad virum suum convertat, ut eius ipse dominetur. Tunc enim potest cognosci non aliam partem in nobis pertinere ad auctorem Deum, et aliam ad gentem tenebrarum, sicut isti dicunt; sed potius et illud quod regendi habet potestatem in homine, et illud inferius quod regendum est, ex Deo esse, sicut dicit Apostolus: Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei; mulier autem gloria viri est. Non enim vir ex muliere, sed mulier ex viro: etenim non creatus est vir propter mulierem, sed mulier propter virum; propterea debet habere velamen mulier super caput, propter Angelos. Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino: sicut enim mulier ex viro, ita et vir per mulierem; omnia autem ex Deo 106.

Adae lapsus et poena allegorice.

27. 41. Laboret iam Adam in agro suo, et quod spinas et tribulos ei parit terra, intellegat non naturae esse, sed poenae; et hoc non nescio cui genti tenebrarum, sed divino iudicio tribuat: quia moderamen iustitiae est sua cuique tribuere. Ipse det mulieri escam coelestem, quam accepit a capite suo, qui est Christus: non ab illa accipiat vetitum cibum, id est haereticorum fallaciam cum magna pollicitatione scientiae, et quasi secretorum adapertionem, quo fiat ad decipiendum error ipse conditior. Haereticorum quippe superba et curiosa cupiditas in libro Proverbiorum clamat sub mulieris imagine, et dicit: Qui stultus est, divertat ad me 107: et inopes sensu exhortatur, dicens: Panes occultos edite libenter, et aquam dulcem furtivam bibite 108. Et necesse est tamen, cum et illa quisque crediderit, praecedente libidine mentiendi, qua Christum mentitum esse credit, accipiat etiam tunicam pelliceam divino iudicio. Quo nomine mihi videtur in prophetia significari non corporis mortalitas, quae significatur in historia, de qua iam tractatum est; sed de carnalibus sensibus attracta phantasmata, quae carnaliter mentientem divina lege consequuntur et contegunt: atque ita de paradiso, id est de catholica fide et veritate, dimittitur, habitaturus contra paradisum, id est eidem fidei contradicturus. Qui si aliquando se ad Deum converterit per flammeam frameam, id est per temporales tribulationes, sua peccata cognoscendo et gemendo, et non iam extraneam naturam, quae nulla est, sed seipsum accusando, ut ipse veniam mereatur; et per plenitudinem scientiae, quae est caritas, diligendo Deum, qui supra omnia est incommutabilis, et diligendo ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente; et diligendo proximum tamquam seipsum, perveniet ad arborem vitae, et vivet in aeternum.

Per epilogum singulae refelluntur manichaeorum calumniae.

28. 42. Quid habent ergo isti, quod in his litteris Veteris Testamenti reprehendant? Interrogent secundum morem suum, et respondeamus sicut Dominus donare dignatur. Quare fecit Deus hominem, inquiunt, quem peccaturum sciebat? Quia et de peccante multa bona facere poterat, ordinans eum secundum moderamen iustitiae suae, et quia nihil oberat Deo peccatum eius: et sive non peccaret, mors nulla esset; sive quia peccavit, alii mortales de peccato eius corriguntur. Nihil enim sic revocat homines a peccato, quemadmodum imminentis mortis cogitatio. Sic eum faceret, inquiunt, ut non peccaret. Imo ipse hoc faceret; sic enim factus est, ut si noluisset, non peccaret. Non admitteretur, inquiunt, diabolus ad eius mulierem. Imo ipsa ad se diabolum non admitteret; sic enim facta est, ut si noluisset, non admitteret. Non fieret, inquiunt, mulier. Hoc est dicere, non fieret bonum: quia et ipsa utique aliquod bonum est, et tantum bonum, ut Apostolus eam gloriam viri esse dicat; et omnia ex Deo. Iterum dicunt: Quis fecit diabolum? Se ipse; non enim natura, sed peccando diabolus factus est. Vel ipsum, aiunt, non faceret Deus, si eum peccaturum esse sciebat. Imo, quare non faceret, cum per suam iustitiam et providentiam multos de malitia diaboli corrigat? An forte non audistis apostolum Paulum dicentem: Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare 109? et de seipso dicit: Et ne magnitudine revelationum extollar, datus est mihi stimulus carnis, angelus Satanae qui me colaphizet 110. Ergo, inquiunt, bonus est diabolus, quia utilis est? Imo malus in quantum diabolus est; sed bonus et omnipotens Deus est, qui etiam de malitia eius multa iusta et bona operatur. Non enim diabolo imputatur, nisi voluntas sua, qua conatur facere male, non Dei providentia, quae de illo bene facit.

Ecclesiae dogmata de natura Dei hominisque cum Manichaeorum erroribus conferuntur.

29. 43. Postremo, quoniam cum Manichaeis nobis de religione quaestio est, quaestio autem religionis est, quid de Deo pie sentiatur, quoniam negare non possunt in miseria peccatorum esse genus humanum; illi dicunt naturam Dei esse in miseria: nos negamus, sed dicimus eam naturam esse in miseria, quam de nihilo fecit Deus, et ad hoc venisse non coactam, sed voluntate peccandi. Illi dicunt naturam Dei cogi ab ipso Deo ad poenitentiam peccatorum: nos negamus, sed dicimus eam naturam quam Deus fecit de nihilo, posteaquam peccavit cogi ad poenitentiam peccatorum. Illi dicunt naturam Dei ab ipso Deo accipere veniam: nos negamus, sed dicimus eam naturam quam fecit Deus de nihilo, si se a peccatis suis ad Deum suum converterit, accipere veniam peccatorum. Illi dicunt naturam Dei necessitate esse mutabilem: nos negamus, sed dicimus eam naturam quam Deus fecit de nihilo, voluntate esse mutatam. Illi dicunt naturae Dei nocere aliena peccata: nos negamus, sed dicimus nulli naturae nocere peccata, nisi sua; et Deum dicimus tantae bonitatis esse, tantae iustitiae, tantae incorruptionis, ut neque peccet, neque ipse alicui noceat, qui peccare noluerit, nec ipsi aliquis qui peccare voluerit. Illi dicunt esse naturam mali cui Deus coactus est naturae suae partem dare cruciandam: nos dicimus nullum malum esse naturale, sed omnes naturas bonas esse, et ipsum Deum summam esse naturam, caeteras ex ipso esse naturas: et omnes bonas in quantum sunt, quoniam fecit Deus omnia bona valde, sed distinctionis gradibus ordinata, ut sit aliud alio melius; atque ita omni genere bonorum universitas ista compleatur, quae quibusdam perfectis, quibusdam imperfectis, tota perfecta est, quam Deus effector conditorque eius iusto moderamine administrare non cessat; qui omnia bona facit voluntate, nihil mali patitur necessitate. Cuius enim voluntas superat omnia, nulla ex parte quidquam sentit invitus. Cum ergo illa illi, et nos ista dicimus, unusquisque eligat quid sequatur. Ego enim, quod bona fide coram Deo dixerim, sine ullo studio contentionis, sine aliqua dubitatione veritatis, et sine aliquo praeiudicio diligentioris tractationis, quae mihi videbantur exposui.