LIBER PRIMUS

Contra Manichaeos scripturus Aug. utetur stilo ad imperitiorum captum demisso.

1. 1. Si eligerent Manichaei quos deciperent, eligeremus et nos verba quibus eis responderemus: cum vero illi et doctos litteris, et indoctos errore suo persequantur, et cum promittunt veritatem, a veritate conentur avertere; non ornato politoque sermone, sed rebus manifestis convincenda est vanitas eorum. Placuit enim mihi quorumdam vere christianorum sententia, qui cum sint eruditi liberalibus litteris, tamen alios libros nostros, quos adversus Manichaeos edidimus, cum legissent, viderunt eos ab imperitioribus, aut non aut difficile intellegi, et me benevolentissime monuerunt ut communem loquendi consuetudinem non desererem, si errores illos tam perniciosos ab animis etiam imperitorum expellere cogitarem. Hunc enim sermonem usitatum et simplicem etiam docti intellegunt, illum autem indocti non intellegunt.

Defendendi libri V. T. a manichaeorum censuris imperitorum fidei insidiantibus.

1. 2. Solent ergo Manichaei Scripturas Veteris Testamenti, quas non noverunt, vituperare, et ea vituperatione infirmos et parvulos nostros, non invenientes quomodo sibi respondeant, irridere atque decipere: quia nulla Scriptura est, quae non apud eos qui illam non intellegunt, facile possit reprehendi. Sed ideo divina providentia multos diversi erroris haereticos esse permittit, ut cum insultant nobis, et interrogant nos ea quae nescimus, vel sic excutiamus pigritiam, et divinas Scripturas nosse cupiamus. Propterea et Apostolus dicit: Oportet multas haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos 1. Illi enim Deo probati sunt, qui bene possunt docere: sed manifesti hominibus esse non possunt, nisi cum docent; docere autem nolunt, nisi eos qui doceri quaerunt. Sed multi ad quaerendum pigri sunt, nisi per molestias et insultationes haereticorum quasi de somno excitentur, et de imperitia sua erubescant sibi, et de illa imperitia sua periclitari se sentiant. Qui homines si bonae sunt fidei, non cedunt haereticis, sed quid eis respondeant diligenter inquirunt. Nec eos deserit Deus, ut petentes accipiant, et quaerentes inveniant, et pulsantibus aperiatur 2. Qui autem desperant se posse in catholica disciplina invenire quod quaerunt, atteruntur erroribus; et si perseveranter inquirunt, ad ipsos fontes a quibus aberraverunt, post magnos labores fatigati atque sitientes, et pene mortui revertuntur.

Versus Gen 1, 1 vendicatur contra obtrectantes quid faceret Deus ante mundi creationem.

2. 3. Primum ergo librum Veteris Testamenti, qui inscribitur Genesis, sic solent Manichaei reprehendere. Quod scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram 3, quaerunt, in quo principio; et dicunt: Si in principio aliquo temporis fecit Deus coelum et terram, quid agebat antequam faceret coelum et terram? et quid ei subito placuit facere, quod nunquam antea fecerat per tempora aeterna? His respondemus, Deum in principio fecisse coelum et terram, non in principio temporis, sed in Christo, cum Verbum esset apud Patrem, per quod facta et in quo facta sunt omnia 4. Dominus enim noster Iesus Christus, cum eum Iudaei interrogassent quis esset, respondit: Principium, quia et loquor vobis 5. Sed etsi in principio temporis Deum fecisse coelum et terram credamus, debemus utique intellegere quod ante principium temporis non erat tempus. Deus enim fecit et tempora: et ideo antequam faceret tempora, non erant tempora. Non ergo possumus dicere fuisse aliquod tempus quando Deus nondum aliquid fecerat. Quomodo enim erat tempus quod Deus non fecerat, cum omnium temporum ipse sit fabricator? Et si tempus cum coelo et terra esse coepit, non potest inveniri tempus quo Deus nondum fecerat coelum et terram. Cum autem dicitur, Quid ei placuit subito, sic dicitur, quasi aliqua tempora transierint, quibus Deus nihil operatus est. Non enim transire poterat tempus, quod nondum fecerat Deus; quia non potest esse operator temporum, nisi qui est ante tempora. Certe et ipsi Manichaei legunt apostolum Paulum, et laudant et honorant; et eius Epistolas male interpretando multos decipiunt. Dicant ergo nobis quid dixerit apostolus Paulus: Agnitionem veritatis quae est secundum pietatem Dei in spem vitae aeternae, quam promisit non mendax Deus ante tempora aeterna 6: aeterna enim tempora quid ante se habere potuerunt? Hoc ergo cogantur exponere, ut intellegant se non intellegere, cum temere volunt reprehendere quod diligenter quaerere debuerunt.

Contra manichaeos vindicatur unde subito placuerit Deo mundum creare.

2. 4. Si autem non dicunt: Quid placuit Deo subito facere coelum et terram, sed tollunt inde, subito; et hoc tantum dicunt: Quid placuit Deo facere coelum et terram? Non enim coaevum Deo mundum istum dicimus, quia non eius aeternitatis est hic mundus, cuius aeternitatis est Deus: mundum quippe fecit Deus, et sic cum ipsa creatura quam Deus fecit, tempora esse coeperunt; et ideo dicuntur tempora aeterna. Non tamen sic sunt aeterna tempora quomodo aeternus est Deus, quia Deus est ante tempora, qui fabricator est temporum: sicut omnia quae fecit Deus bona sunt valde, sed non sic bona sunt, quomodo bonus est Deus, quia ille fecit, haec autem facta sunt: nec ea genuit de seipso, ut hoc essent quod ipse est; sed ea fecit de nihilo, ut non essent aequalia, nec ei a quo facta sunt; nec Filio eius per quem facta sunt; iustum est enim. Si ergo isti dixerint, Quid placuit Deo facere coelum et terram? respondendum est eis, ut prius discant vim voluntatis humanae, qui voluntatem Dei nosse desiderant. Causas enim voluntatis Dei scire quaerunt, cum voluntas Dei omnium quae sunt, ipsa sit causa. Si enim habet causam voluntas Dei, est aliquid quod antecedat voluntatem Dei, quod nefas est credere. Qui ergo dicit: Quare fecit Deus coelum et terram? respondendum est ei, Quia voluit. Voluntas enim Dei causa est coeli et terrae, et ideo maior est voluntas Dei quam coelum et terra. Qui autem dicit: Quare voluit facere coelum et terram? maius aliquid quaerit quam est voluntas Dei: nihil autem maius inveniri potest. Compescat ergo se humana temeritas, et id quod non est non quaerat, ne id quod est non inveniat. Et si voluntatem Dei nosse quisquam desiderat, fiat amicus Deo: quia si voluntatem hominis nosse quisquam vellet, cuius amicus non esset, omnes eius impudentiam ac stultitiam deriderent. Non autem quisquam efficitur amicus Dei, nisi purgatissimis moribus, et illo fine praecepti de quo Apostolus dicit: Finis autem praecepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta 7; quod isti si haberent, non essent haeretici.

Defenditur Gen 1, 2: Terra invisibilis, etc.

3. 5. Quod autem sequitur in libro Geneseos: Terra autem erat invisibilis et incomposita 8, sic reprehendunt Manichaei, ut dicant: Quomodo fecit Deus in principio coelum et terram, si iam et terra erat invisibilis et incomposita? Ita, cum volunt Scripturas divinas prius vituperare quam nosse, etiam res apertissimas non intellegunt. Quid enim manifestius dici potuit, quam hoc dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram; terra autem erat invisibilis et incomposita; id est: In principio fecit Deus coelum et terram; terra autem ipsa quam fecit Deus, invisibilis erat et incomposita, antequam Deus omnium rerum formas locis et sedibus suis ordinata distinctione disponeret: antequam diceret: Fiat lux, et: Fiat firmamentum, et Congregentur aquae, et: Appareat arida 9, et caetera quae in eodem libro sic exponuntur per ordinem, quemadmodum possint ea parvuli capere? Quae omnia continent tam magna mysteria, ut quisquis ea didicerit, omnium haereticorum vanitatem vel doleat quia homines sunt, vel derideat quia superbi sunt.

Dei lucem longe aliud esse quam huius solis lumen.

3. 6. Sequitur in eodem libro: Et tenebrae erant super abyssum 10. Quod Manichaei reprehendunt dicentes: In tenebris ergo erat Deus, antequam faceret lucem? Vere ipsi sunt in tenebris ignorantiae, et ideo non intellegunt lucem, in qua Deus erat antequam faceret istam lucem. Non enim norunt isti lucem, nisi quam carneis oculis vident. Et ideo istum solem, quem pariter non solum cum bestiis maioribus, sed etiam cum muscis et vermiculis cernimus, illi sic colunt ut particulam dicant esse lucis illius in qua habitat Deus. Sed nos intellegamus aliam lucem esse in qua Deus habitat, unde est illud lumen de quo in Evangelio legitur: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 11. Nam solis istius lumen non illuminat omnem hominem, sed corpus hominis et mortales oculos, in quibus nos vincunt aquilarum oculi, qui solem istum multo melius quam nos dicuntur aspicere. Illud autem lumen non irrationabilium avium oculos pascit, sed pura corda eorum qui Deo credunt, et ab amore visibilium rerum et temporalium se ad eius praecepta implenda convertunt. Quod omnes homines possunt si velint, quia illud lumen omnem hominem illuminat venientem in hunc mundum. Ergo tenebrae erant super abyssum antequam lux ista fieret: de qua consequenter hoc loco dicitur.

In defensionem v. 3 ostenditur tenebras nihil esse.

4. 7. Et dixit Deus, Fiat lux 12. Quia ubi lux non est, tenebrae sunt, non quia aliquid sunt tenebrae, sed ipsa lucis absentia tenebrae dicuntur. Sicut silentium non aliqua res est, sed ubi sonus non est, silentium dicitur. Et nuditas aliqua res non est, sed in corpore ubi tegumentum non est, nuditas dicitur. Et inanitas non est aliquid, sed locus ubi corpus non est, inanis dicitur. Sic tenebrae non aliquid sunt, sed ubi lux non est, tenebrae dicuntur. Hoc ideo dicimus, quia solent dicere: Unde erant ipsae tenebrae super abyssum, antequam faceret Deus lucem? quis illas fecerat vel genuerat? aut si nemo fecerat vel genuerat eas, aeternae erant tenebrae. Quasi aliquid sint tenebrae: sed, ut dictum est, lucis absentia hoc nomen accepit. Sed quia ipsi fabulis suis decepti crediderunt gentem esse tenebrarum, in qua et corpora et formas et animas in illis corporibus fuisse arbitrantur, ideo putant quod tenebrae aliquid sint: et non intellegunt non sentiri tenebras, nisi quando non videmus, sicut non sentitur silentium, nisi quando non audimus. Sicut autem silentium nihil est, sic et tenebrae nihil sunt. Sicut autem isti dicunt gentem tenebrarum contra lucem Dei pugnasse; sic potest et alius similiter vanus dicere, gentem silentiorum contra vocem Dei pugnasse. Sed illas vanitates modo non suscepimus refellere atque convincere. Nunc enim ea quae reprehendunt in Veteri Testamento, statuimus defendere quantum vires Dominus praestare dignatur, et in eis ostendere contra veritatem Dei nihil valere hominum caecitatem.

Quomodo intellegendum: Spiritus superferebatur, etc., iuxta Gen 1, 2.

4.8. Quod autem scriptum est: Et Spiritus Dei superferebatur super aquam 13, sic solent Manichaei reprehendere, ut dicant: Aqua ergo erat habitaculum Spiritus Dei, et ipsa continebat Spiritum Dei? Totum conantur perversa mente pervertere, et excaecantur malitia sua. Cum enim dicimus, Sol superfertur super terram, numquid hoc intellegi volumus, quod in terra habitet sol, et terra solem contineat? Et tamen non sic Spiritus Dei superferebatur super aquam, sicut superfertur sol super terram; sed alio modo quem pauci intellegunt. Non enim per spatia locorum superferebatur aquae ille Spiritus, sicut sol terrae superfertur; sed per potentiam invisibilis sublimitatis suae. Dicant autem nobis isti, quomodo iis rebus quae fabricandae sunt, superferatur voluntas fabri. Quod si haec humana et quotidiana non comprehendunt, timeant Deum, et simplici corde quod non intellegunt quaerant, ne cum volunt verbis sacrilegis concidere veritatem quam videre non possunt, redeat illis securis in crura. Nam illa concidi non potest quae incommutabilis manet; sed quaecumque plagae in illam emissae fuerint repercutiuntur, et maiore ictu redeunt in eos qui caedere audent, quod credere deberent, ut intellegere mererentur.

Quid nomine aquae significetur in Gen 1, 2.

5. 9. Deinde quaerunt, et insultando interrogant: Unde erat ipsa aqua super quam ferebatur Spiritus Dei? numquid enim superius scriptum est quod Deus aquam fecerit? Hoc si pie quaererent, invenirent quemadmodum intellegendum esset. Non enim aqua sic appellata est hoc loco, ut haec a nobis intellegatur quam videre iam possumus et tangere: quomodo nec terra quae incomposita et invisibilis dicta est, talis erat qualis ista quae iam videri et tractari potest. Sed illud quod dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram 14, coeli et terrae nomine universa creatura significata est, quam fecit et condidit Deus. Ideo autem nominibus visibilium rerum haec appellata sunt, propter parvulorum infirmitatem, qui minus idonei sunt invisibilia comprehendere. Primo ergo materia facta est confusa et informis, unde omnia fierent quae distincta atque formata sunt, quod credo a Graecis appellari. Sic enim et alio loco legimus dictum in laudibus Dei: Qui fecisti mundum de materia informi 15: quod aliqui codices habent, de materia invisa.

Materies informis ex nihilo atque ex ea cetera.

6. 10. Et ideo Deus rectissime creditur omnia de nihilo fecisse, quia etiamsi omnia formata de ista materia facta sunt, haec ipsa materia tamen de omnino nihilo facta est. Non enim debemus esse similes istis qui omnipotentem Deum non credunt aliquid de nihilo facere potuisse, cum considerant fabros et quoslibet opifices non posse aliquid fabricare, nisi habuerint unde fabricent. Et ligna enim adiuvant fabrum, et argentum adiuvat argentarium, et aurum aurificem, et terra figulum adiuvat ut possit perficere opera sua. Si enim non adiuventur ea materia unde aliquid faciunt, nihil possunt facere, cum materiam ipsam ipsi non faciant. Non enim faber lignum facit, sed de ligno facit aliquid: sic et caeteri omnes huiusmodi opifices. Omnipotens autem Deus nulla re adiuvandus erat, quam ipse non fecerat, ut quod volebat efficeret. Si enim ad eas res quas facere volebat, adiuvabat eum aliqua res quam ipse non fecerat, non erat omnipotens: quod sacrilegum est credere.

Cur materies informis terra invisibilis, aqua etc. vocata sit.

7. 11. Informis ergo illa materia quam de nihilo Deus fecit, appellata est primo coelum et terra, et dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram 16; non quia iam hoc erat, sed quia hoc esse poterat: nam et coelum scribitur postea factum. Quemadmodum si semen arboris considerantes, dicamus ibi esse radices, et robur, et ramos, et fructus, et folia; non quia iam sunt, sed quia inde futura sunt: sic dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram, quasi semen coeli et terrae, cum in confuso adhuc esset coeli et terrae materia; sed quia certum erat inde futurum esse coelum et terram, iam et ipsa materia coelum et terra appellata est. Isto genere locutionis etiam Dominus loquitur, cum dicit: Iam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus eius. Vos autem dixi amicos, quia omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis 17; non quia iam factum erat, sed quia certissime futurum erat. Nam post paululum dicit illis: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo 18. Utquid ergo dixerat: Omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis; nisi quia se sciebat hoc esse facturum? Sic etiam coelum et terra potuit dici materia unde nondum erat factum coelum et terra, sed tamen non erat aliunde faciendum. Innumerabiles tales locutiones in Scripturis divinis inveniuntur. Sicut in consuetudine sermonis nostri, cum id quod certissime speramus futurum dicimus, Iam factum puta.

7. 12. Hanc autem adhuc informem materiam, etiam terram invisibilem atque incompositam voluit appellare, quia inter omnia elementa mundi terra videtur minus speciosa quam caetera. Invisibilem autem dixit, propter obscuritatem; et incompositam, propter informitatem. Eamdem ipsam materiam etiam aquam appellavit, super quam ferebatur Spiritus Dei, sicut superfertur rebus fabricandis voluntas artificis. Quod etsi paucorum intellegentia potest attingere, humanis tamen verbis, nescio utrum vel a paucis hominibus, possit exponi. Propterea vero non absurde etiam aqua dicta est ista materia, quia omnia quae in terra nascuntur, sive animalia, sive arbores vel herbae, et si qua similia, ab humore incipiunt formari atque nutriri. Haec ergo nomina omnia, sive coelum et terra, sive terra invisibilis et incomposita et abyssus cum tenebris, sive aqua super quam Spiritus ferebatur, nomina sunt informis materiae: ut res ignota notis vocabulis insinuaretur imperitioribus; et non uno vocabulo, sed multis, ne si unum esset, hoc putaretur esse quod consueverant homines in illo vocabulo intellegere. Dictum est ergo coelum et terra, quia inde futurum erat coelum et terra. Dicta est terra invisibilis et incomposita et tenebrae super abyssum, quia informis erat, et nulla specie cerni aut tractari poterat, etiamsi esset homo qui videret atque tractaret. Dicta est aqua, quia facilis et ductilis subiacebat operanti, ut de illa omnia formarentur. Sed sub his omnibus nominibus materia erat invisa et informis, de qua Deus condidit mundum.

Reprimitur manichaeorum calumnia de Gen. 1, 4.

8. 13. Et dixit Deus, Fiat lux. Et facta est lux 19. Hoc non solent reprehendere Manichaei, sed illud quod sequitur: Et vidit Deus lucem quia bona est 20. Dicunt enim: Ergo non noverat Deus lucem, aut non noverat bonum. Miseri homines, quibus displicet, quod Deo placuerunt opera sua, cum videant etiam hominem artificem, verbi gratia, lignarium fabrum, quamvis in comparatione sapientiae et potentiae Dei pene nullus sit, tamen tam diu lignum caedere atque tractare dolando, asciando, planando, vel tornando atque poliendo quousque ad artis regulas perducatur, quantum potest, et placeat artifici suo. Numquid ergo quia placet ei quod fecit, ideo non noverat bonum? Prorsus noverat intus in animo, ubi ars ipsa pulchrior est, quam illa quae arte fabricantur. Sed quod videt artifex intus in arte, hoc foris probat in opere, et hoc est perfectum quod artifici suo placet. Vidit ergo Deus lucem quia bona est: quibus verbis non ostenditur eluxisse Deo insolitum bonum, sed placuisse perfectum.

Quid admiratione aliisque effectibus docere nos voluerit Christus.

8. 14. Quid si dictum esset, Miratus est Deus lucem quia bona est? quantum clamarent? quantum litigarent? Admiratio enim revera de rebus insperatis nasci solet, et tamen legunt isti, et laudant Dominum nostrum Iesum Christum in Evangelio admiratum esse fidem credentium 21. Quis autem in illis fecerat ipsam fidem, nisi ipse qui eam mirabatur? Quod si et alius eam fecisset, utquid miraretur, qui praescius erat? Si solvunt Manichaei quaestionem istam, videant quia et illa solvi potest. Si autem non solvunt, quid ista reprehendunt quae ad se nolunt pertinere, cum illa quae ad se pertinere dicunt, non noverint? Quod enim miratur Dominus noster, nobis mirandum esse significat, quibus adhuc est opus sic moveri. Omnes ergo tales motus eius non perturbati animi sunt signa, sed docentis magistri. Sic sunt et verba Veteris Testamenti, quae non Deum infirmum docent, sed nostrae infirmitati blandiuntur. Nihil enim de Deo digne dici potest. Nobis tamen ut nutriamur, et ad ea perveniamus quae nullo humano sermone dici possunt, ea dicuntur quae capere possumus.

Quomodo accipiendum quod est in Gen 1, 4-5 de luce ac tenebris.

9. 15. Et divisit Deus inter lucem et tenebras, et vocavit Deus diem lucem, et tenebras vocavit noctem 22. Hic non dictum est, Fecit Deus tenebras; quia tenebrae, sicut superius dictum est, lucis absentia est: distinctio tamen facta est inter lucem et tenebras. Quemadmodum nos clamando vocem facimus; silentium autem non sonando facimus, quia cessatio vocis silentium est: distinguimus tamen sensu quodam inter vocem et silentium, et illud vocamus vocem, illud silentium; quemadmodum ergo recte dicimur facere silentium, sic recte multis divinarum Scripturarum locis Deus dicitur facere tenebras, quia lucem quibus vult temporibus et locis vel non dat, vel detrahit. Hoc autem totum ad intellectum nostrum dictum est. Qua enim lingua vocavit Deus diem lucem, et tenebras noctem? utrum hebraea, an graeca, an latina, an aliqua alia? et sic omnia quae vocavit, quaeri potest qua lingua vocaverit. Sed apud Deum purus intellectus est, sine strepitu et diversitate linguarum. Vocavit autem dictum est, vocari fecit; quia sic distinxit omnia, et ordinavit, ut et discerni possent, et nomina accipere. Sed postea suo loco requiremus, utrum vere sic est accipiendum, quia vocavit Deus; quoniam quantum accedimus in Scripturis et in eis assuescimus, tantum nobis locutiones earum innotescunt. Sic enim dicimus, Ille paterfamilias aedificavit domum istam, id est aedificari fecit, et multa talia per omnes libros divinarum Scripturarum inveniuntur.

Ut recte intellegitur coepisse ac transisse dies unus iuxta Gen 1, 5.

10. 16. Et facta est vespera, et factum est mane dies unus 23. Et hic calumniantur Manichaei, dum putant ita dictum esse, quasi a vespera dies coeperit. Non intellegunt operationem illam qua lux facta est, et divisum est inter lucem et tenebras, et vocata est lux dies, et tenebrae nox; hanc ergo totam operationem non intellegunt ad diem pertinere: post hanc autem operationem tamquam finito die facta est vespera. Sed quia etiam nox ad diem suum pertinet, non dicitur transisse dies unus, nisi etiam nocte transacta cum factum est mane: sic deinceps reliqui dies computantur a mane usque in mane. Nunc enim cum factum est mane, et transactus est unus dies, incipit operatio, quae sequitur ab ipso mane quod iam factum est, et post ipsam operationem fit vespera, deinde mane, et transit alter dies: atque ita deinceps caeteri dies transeunt.

Aquae quomodo a firmamento divisae iuxta Gen 1, 6-8.

11. 17. Et dixit Deus, Fiat firmamentum in medio aquae, et sit divisio inter aquam et aquam; et sic factum est. Et fecit Deus firmamentum, et divisit Deus inter aquam quae est super firmamentum, et inter aquam quae est sub firmamento, et vocavit Deus firmamentum coelum: et vidit Deus quia bonum est 24. Haec non memini Manichaeos reprehendere solere: tamen quod divisae sunt aquae ut aliae essent super firmamentum, et aliae sub firmamento, quoniam materiam illam dicebamus nomine aquae appellatam, credo firmamento coeli materiam corporalem rerum visibilium ab illa incorporali rerum invisibilium fuisse discretam. Cum enim coelum sit corpus pulcherrimum, omnis invisibilis creatura excedit etiam pulchritudinem coeli; et ideo fortasse super coelum esse dicuntur aquae invisibiles, quae a paucis intelleguntur non locorum sedibus, sed dignitate naturae superare coelum: quamquam de hac re nihil temere affirmandum est; obscura est enim, et remota a sensibus hominum: sed quoquo modo se habeat, antequam intellegatur, credenda est. Et facta est vespera, et factum est mane dies secundus 25. Iam omnia haec quae repetuntur, sicut superius intellegenda atque tractanda sunt.

Aquarum congregationem, de qua Gen 1, 9-10 ipsam, aquarum formationem esse.

12. 18. Et dixit Deus, Congregetur aqua, quae est sub coelo, in congregationem unam, et appareat arida; et sic factum est. Et congregata est aqua, quae erat sub coelo, in congregationem unam, et apparuit arida. Et vocavit Deus aridam, terram; et congregationem aquae vocavit mare. Et vidit Deus quia bonum est 26. In isto loco Manichaei dicunt: Si totum aquis plenum erat, quomodo poterant aquae congregari in unum? Sed iam superius dictum est, nomine aquarum materiam illam appellatam super quam ferebatur Spiritus Dei, unde erat Deus omnia formaturus. Nunc vero cum dicitur: Congregetur aqua, quae est sub coelo, in congregationem unam; hoc dicitur ut illa materia corporalis formetur in eam speciem quam habent aquae istae visibiles. Ipsa enim congregatio in unum, ipsa est aquarum istarum formatio, quas videmus et tangimus. Omnis enim forma ad unitatis regulam cogitur. Et quod dicitur: Appareat arida, quid aliud dici intellegendum est, nisi ut illa materies accipiat visibilem formam, quam nunc habet terra ista quam videmus et tangimus? Superius ergo quod nominabatur terra invisibilis et incomposita, materiae confusio et obscuritas nominabatur; et quod nominabatur aqua super quam ferebatur Spiritus Dei, eadem rursus materia nominabatur. Nunc vero aqua ista et terra formantur ex illa materia, quae ipsis nominibus appellabatur, antequam formas istas, quas nunc videmus, acciperet. Sane dicitur, in hebraea locutione omnem aquarum congregationem, sive salsarum sive dulcium, mare appellari.

Exploditur conquaestio circa Gen 1, 11: Infrugifera noxiaquae cur gignit tellus?

13. 19. Et dixit Deus, Germinet terra herbam pabuli ferentem semen secundum suum genus et similitudinem, et lignum fructiferum faciens fructum, cuius semen sit in se secundum suam similitudinem. Et sic est factum. Et eiecit terra herbam pabuli, ferentem semen secundum suum genus, et lignum fructiferum faciens fructum, cuius semen est in se secundum suam similitudinem, secundum suum genus super terram. Et vidit Deus quia bonum est. Et facta est vespera, et factum est mane dies tertius 27. Hic solent dicere: Si Deus iussit nasci de terra herbam pabuli, et lignum fructiferum, quis iussit nasci tantas herbas vel spinosas vel venenosas, quae ad pabulum non proficiunt, et tam multa ligna quae nullum fructum ferunt? Quibus sic respondendum est, ut nulla indignis aperiantur mysteria, neque ostendatur in qua figura futurorum ista sic dicta sint. Ergo dicendum est, quod per peccatum hominis terra maledicta sit, ut spinas pareret: non ut ipsa poenas sentiret, quae sine sensu est, sed ut peccati humani crimen semper hominibus ante oculos poneret, quo admonerentur aliquando averti a peccatis, et ad Dei praecepta converti. Herbae autem venenosae ad poenam, vel ad exercitationem mortalium creatae sunt; et hoc totum propter peccatum, quia mortales post peccatum facti sumus. Per infructuosas vero arbores insultatur hominibus, ut intellegant quam sit erubescendum sine fructu bonorum operum esse in agro Dei, hoc est in Ecclesia; et timeant ne deserat eos Deus, quia et ipsi in agris suis infructuosas arbores deserunt, nec aliquam culturam eis adhibent. Ante peccatum ergo hominis non est scriptum, quod terra aliud protulerit nisi herbam pabuli et ligna fructuosa: post peccatum autem videmus multa horrida et infructuosa de terra nasci, credo propter eam causam quam diximus. Sic enim dicitur ad primum hominem posteaquam peccavit: Maledicta erit terra tibi in omnibus operibus tuis; in tristitia et gemitu edes ex ea omnibus diebus vitae tuae: Spinas et tribulos eiciet tibi, et edes pabulum agri tui: in sudore vultus tui edes panem tuum, donec revertaris in terram, de qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis 28.

Solvuntur difficultates ex Gen 1, 14-19.

14. 20. Et dixit Deus, Fiant sidera in firmamento coeli, sic ut luceant super terram, et dividant inter diem et noctem, et sint in signa, et in tempora, et in dies, et in annos; et sint in splendorem in firmamento coeli, sic ut luceant super terram. Et sic est factum. Et fecit Deus duo luminaria, maius et minus: luminare maius in inchoationem diei, et luminare minus in inchoationem noctis, et stellas. Et posuit illas Deus in firmamento coeli, sic ut luceant super terram, et praesint diei et nocti, et dividant inter diem et noctem. Et vidit Deus quia bonum est. Et facta est vespera, et factum est mane dies quartus 29. Hic primo quaerunt quomodo quarto die facta sint sidera, id est sol, et luna, et stellae. Tres enim dies superiores quomodo esse sine sole potuerunt, cum videamus nunc solis ortu et occasu diem transigi, noctem vero nobis fieri solis absentia, cum ab alia parte mundi ad orientem redit? Quibus respondemus, potuisse fieri ut tres superiores dies singuli per tantam moram temporis computarentur, per quantam moram circumit sol, ex quo procedit ab oriente quousque rursus ad orientem revertitur. Hanc enim moram et longitudinem temporis possent sentire homines etiamsi in speluncis habitarent, ubi orientem et occidentem solem videre non possent. Atque ita sentitur potuisse istam moram fieri etiam sine sole antequam sol factus esset, atque ipsam moram in illo triduo per dies singulos computatam. Hoc ergo responderemus, nisi nos revocaret quod ibi dicitur: Et facta est vespera, et factum est mane, quod nunc sine solis cursu videmus fieri non posse. Restat ergo ut intellegamus, in ipsa quidem mora temporis ipsas distinctiones operum sic appellatas, vesperam propter transactionem consummati operis, et mane propter inchoationem futuri operis; de similitudine scilicet humanorum operum, quia plerumque a mane incipiunt, et ad vesperam desinunt. Habent enim consuetudinem divinae Scripturae de rebus humanis ad divinas res verba transferre.

Quid sibi velit: et sint in signa et in tempora.

14. 21. Deinde quaerunt utquid dictum sit de sideribus: Et sint in signa et in tempora 30. Numquid enim, aiunt, tres illi dies sine temporibus esse potuerunt, aut ad temporis spatia non pertinent? Sed, in signa et tempora dictum est, ut per haec sidera tempora distinguantur, et ab hominibus dignoscantur: quia si currant tempora; et nullis distinguantur articulis, qui articuli per siderum cursus notantur, possunt quidem currere tempora atque praeterire; sed intellegi et discerni ab hominibus non possunt. Sicut horae quando nubilus dies est, transeunt quidem, et sua spatia peragunt; sed distingui a nobis et notari non possunt.

Quid sibi velit: in inchoationem diei, etc.

14. 22. Quod autem dictum est. Et fecit Deus duo luminaria; luminare maius in inchoationem diei, et luminare minus in inchoationem noctis 31, pro eo dictum est ac si diceretur, in principatum diei et in principatum noctis. Non enim sol tantummodo inchoat diem, et non etiam peragit et finit: luna vero aliquando media nocte vel in fine noctis ad nos procedit; si ergo illae noctes, quibus hoc facit, non ab ista inchoantur, quomodo in inchoationem noctis facta est? Si autem per inchoationem principium intellegas, et per principium principatum, manifestum est, quia per diem sol principatum tenet; luna vero per noctem, quia etsi caetera sidera tunc apparent, illa tamen suo fulgore superat omnia, et ideo princeps eorum rectissime dicitur.

Explicantur verba: et dividant inter diem et noctem.

14. 23. Quod autem dictum est: Et dividant inter diem et noctem 32; potest hic fieri calumnia, ut dicatur: Quomodo iam Deus diviserat superius inter diem et noctem, si hoc, quarto die, sidera faciunt? Sic igitur hic dictum est: Dividant inter diem et noctem, tamquam si diceretur: Sic inter se diem dividant et noctem, ut soli dies detur, nox autem lunae et sideribus caeteris. Quae duo iam divisa erant, sed nondum inter sidera, ut iam certum esset de siderum numero, quid per diem, et quid per noctem appareret hominibus.

Aquae nomine designari in Gen 1, 20-23 aerem nebulosum.

15. 24. Et dixit Deus, Eiciant aquae reptilia animarum vivarum, et volatilia volantia super terram sub firmamento coeli. Et sic factum est. Et fecit Deus cetos magnos, et omnem animam animalium et repentium quae eiecerunt aquae secundum uniuscuiusque genus, et omne genus volatile pennatum secundum genus. Et vidit Deus quia bona sunt; et benedixit illa Deus dicens: Crescite et multiplicamini, et replete aquas maris, et volatilia multiplicentur super terram. Et facta est vespera, et factum est mane dies quintus 33. Hic solent reprehendere, quaerentes vel potius calumniantes, quare animalia non solum ea quae in aquis vivunt, sed etiam ea quae in aere volitant, et omnia pennata de aquis nata scriptum sit. Sed sciant omnes quos haec movent, istum aerem nebulosum et humidum, in quo aves volant, a doctissimis hominibus qui haec diligenter inquirunt, cum aquis solere deputari. Concrescit enim et crassus efficitur exhalationibus et quasi vaporibus maris et terrae, et de ipso humore pinguescit quodammodo ut volatus avium portare possit. Ideo per noctes serenas etiam rorat, cuius roris guttae mane in herbis inveniuntur. Nam mons ille Macedoniae, qui Olympus vocatur, tantae altitudinis esse dicitur, ut in eius cacumine nec ventus sentiatur, nec nubes se colligant, quia excedit altitudine sua totum istum aerem humidum in quo aves volant, et ideo nec aves ibi volare asseverantur. Quod ab eis proditum dicitur, qui per singulos annos solebant, nescio quorum sacrificiorum causa, memorati montis cacumen ascendere, et aliquas notas in pulvere scribere, quas alio anno integras inveniebant: quod fieri non posset, si ventum aut pluviam locus ille pateretur. Deinde quia tenuitas aeris illius qui ibi est, non eos inspirabat, durare ibi non poterant, nisi spongias humectas naribus applicarent, unde crassiorem et consuetum spiritum ducerent: hi ergo indicaverunt se etiam nullam avem in eo loco aliquando vidisse. Non itaque immerito non solum pisces et caetera quae in aquis sunt animalia, sed etiam aves de aquis natas esse, fidelissima Scriptura commemorat; quia per istum aerem volare possunt, qui de maris et terrae humoribus surgit.

Perniciosa animantia cur creata (Gen 1, 24s.).

16. 25. Et dixit Deus, Eiciat terra animam vivam secundum unumquodque genus quadrupedum et serpentium et bestiarum terrae. Et sic est factum. Et fecit Deus bestias terrae secundum genus, et pecora secundum genus, et omnia repentia terrae secundum genus. Et vidit Deus quia bona sunt 34. Solent etiam istam Manichaei movere quaestionem ut dicant: Quid opus erat ut tam multa animalia Deus faceret, sive in aquis, sive in terra, quae hominibus non sunt necessaria? multa etiam perniciosa sunt et timenda. Sed cum ista dicunt, non intellegunt quemadmodum omnia pulchra sunt conditori et artifici suo, qui omnibus utitur ad gubernationem universitatis, cui summa lege dominatur. Si enim in alicuius opificis officinam imperitus intraverit, videt ibi multa instrumenta quorum causas ignorat, et si multum est insipiens, superflua putat. Iamvero si in fornacem incautus ceciderit, aut ferramento aliquo acuto, cum id male tractat, seipsum vulneraverit, etiam perniciosa et noxia existimat ibi esse multa. Quorum tamen usum quoniam novit artifex, insipientiam eius irridet, et verba inepta non curans, officinam suam instanter exercet. Et tamen tam stulti sunt homines, ut apud artificem hominem non audeant vituperare quae ignorant, sed cum ea viderint credant esse necessaria, et propter usus aliquos instituta: in hoc autem mundo cuius conditor et administrator praedicatur Deus, audent multa reprehendere quorum causas non vident, et in operibus atque instrumentis omnipotentis artificis volunt se videri scire quod nesciunt.

Omnia in suo genere pulchra esse: animantia autem vel utilia vel perniciosa vel superflua.

16. 26. Ego vero fateor me nescire mures et ranae quare creatae sint, aut muscae aut vermiculi: video tamen omnia in suo genere pulchra esse, quamvis propter peccata nostra multa nobis videantur adversa. Non enim animalis alicuius corpus et membra considero, ubi non mensuras et numeros et ordinem inveniam ad unitatem concordiae pertinere. Quae omnia unde veniant non intellego, nisi a summa mensura et numero et ordine, quae in ipsa Dei sublimitate incommutabili atque aeterna consistunt. Quod si cogitarent isti loquacissimi et ineptissimi, non nobis taedium facerent, sed ipsi considerando omnes pulchritudines et summas et infimas, Deum artificem ubique laudarent; et quoniam nusquam offenditur ratio, sicubi forte sensus carnalis offenditur, non rerum ipsarum vitio, sed nostrae mortalitatis meritis imputarent. Et certe omnia animalia aut utilia nobis sunt, aut perniciosa, aut superflua. Adversus utilia non habent quid dicant. De perniciosis autem vel punimur, vel exercemur, vel terremur, ut non vitam istam multis periculis et laboribus subditam, sed aliam meliorem, ubi securitas summa est, diligamus et desideremus, et eam nobis pietatis meritis comparemus. De superfluis vero quid nobis est quaerere? Si tibi displicet quod non prosunt, placeat quod non obsunt; quia etsi domui nostrae non sunt necessaria, eis tamen completur huius universitatis integritas, quae multo maior est quam domus nostra et multo melior. Hanc enim multo melius administrat Deus, quam unusquisque nostrum domum suam. Usurpa ergo utilia, cave perniciosa, relinque superflua. In omnibus tamen cum mensuras et numeros et ordinem vides, artificem quaere. Nec alium invenies, nisi ubi summa mensura, et summus numerus, et summus ordo est, id est Deum, de quo verissime dictum est, quod omnia in mensura, et numero, et pondere disposuerit 35. Sic fortasse uberiorem capies fructum, cum Deum laudas in humilitate formicae, quam cum transis fluvium in alicuius iumenti altitudine.

Quomodo intellegatur ad imaginem Dei factus homo iuxta Gen 1, 26.

17. 27. Et dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et habeat potestatem piscium maris et volatilium coeli, et omnium pecorum et ferarum, et omnis terrae, et omnium reptilium, quae super terram repunt 36, et caetera usque ad vesperam et mane quo completur dies sextus 37. Istam maxime quaestionem solent Manichaei loquaciter agitare, et insultare nobis quod hominem credamus factum ad imaginem et similitudinem Dei. Attendunt enim figuram corporis nostri, et infeliciter quaerunt utrum habeat Deus nares et dentes et barbam, et membra etiam interiora, et caetera quae in nobis sunt necessaria. In Deo autem talia ridiculum est, imo impium credere, et ideo negant hominem factum esse ad imaginem et similitudinem Dei. Quibus respondemus, membra quidem ista in Scripturis plerumque nominari, cum Deus insinuatur audientibus parvulis; et hoc non solum in Veteris Testamenti libris, sed etiam in Novi. Nam et oculi Dei commemorantur, et aures, et labia, et pedes, et ad dexteram Dei Patris sedere evangelizatur Filius. Et ipse Dominus dicit: Nolite per coelum iurare, quia sedes Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum eius est 38. Item ipse dicit quod in digito Dei eiciebat daemonia 39. Sed omnes qui spiritaliter intellegunt Scripturas, non membra corporea per ista nomina, sed spiritales potentias accipere didicerunt, sicut galeas, et scutum, et gladium 40, et alia multa. Primo ergo istis haereticis dicendum est, qua impudentia de talibus verbis Veteri Testamento calumnientur, cum etiam in Novo haec posita videant, aut fortasse non videant, sed cum litigant excaecentur.

Homo ad imaginem Dei factus propter animam, qua omnia pecora superat.

17. 28. Sed tamen noverint in catholica disciplina spiritales fideles non credere Deum forma corporea definitum; et quod homo ad imaginem Dei factus dicitur, secundum interiorem hominem dici, ubi est ratio et intellectus: unde etiam habet potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum et ferarum, et omnis terrae, et omnium repentium quae repunt super terram. Cum enim dixisset: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; addidit continuo: Et habeat potestatem piscium maris et volatilium coeli 41, et caetera: ut intellegeremus non propter corpus dici hominem factum ad imaginem Dei, sed propter eam potestatem qua omnia pecora superat. Omnia enim animalia caetera subiecta sunt homini, non propter corpus, sed propter intellectum, quem nos habemus, et illa non habent: quamvis etiam corpus nostrum sic fabricatum sit, ut indicet nos meliores esse quam bestias, et propterea Deo similes. Omnium enim animalium corpora, sive quae in aquis, sive quae in terra vivunt, sive quae in aere volitant, inclinata sunt ad terram, et non sunt erecta sicut hominis corpus. Quo significatur, etiam animum nostrum in superna sua, id est in aeterna spiritalia, erectum esse debere. Ita intellegitur per animum maxime, attestante etiam erecta corporis forma, homo factus ad imaginem et similitudinem Dei.

Hominis potestas in bestias etiam post peccatum.

18. 29. Aliquando etiam solent dicere: Quomodo accepit homo potestatem piscium maris et volatilium coeli et omnium pecorum et ferarum, cum videamus a multis feris homines occidi, et a multis volatilibus nobis noceri, quae volumus vel vitare vel capere et plerumque non possumus? quomodo ergo in haec accepimus potestatem? Hic illis primo dicendum est quod multum errent qui post peccatum considerant hominem, cum in huius vitae mortalitatem damnatus est, et amisit perfectionem illam qua factus est ad imaginem Dei. Sed si damnatio eius tantum valet, ut tam multis pecoribus imperet: quamvis enim a multis feris propter fragilitatem corporis possit occidi, a nullis tamen domari potest, cum ipse tam multas et prope omnes domet: si ergo haec hominis damnatio tantum valet, quid de regno eius cogitandum est, quod ei renovato et liberato divina voce promittitur?

Quomodo spiritaliter accipiendum versus Gen 1, 28.

19. 30. Quod autem scriptum est: Masculum et feminam fecit illos; et benedixit eos Deus dicens, Crescite et multiplicamini, et generate, et replete terram 42; rectissime quaeritur quemadmodum accipienda sit coniunctio masculi et feminae ante peccatum, et ista benedictio qua dictum est: Crescite et multiplicamini, et generate, et replete terram: utrum carnaliter, an spiritaliter accipienda sit. Licet enim nobis eam etiam spiritaliter accipere, ut in carnalem fecunditatem post peccatum conversa esse credatur. Erat enim prius casta coniunctio masculi et feminae; huius ad regendum, illius ad obtemperandum accommodata: et spiritalis fetus intellegibilium et immortalium gaudiorum replens terram, id est, vivificans corpus, et dominans eius; id est, ita subiectum habens, ut nullam ex eo adversitatem, nullam molestiam pateretur. Quod ideo sic credendum est, quia nondum erant filii saeculi huius antequam peccarent. Filii enim saeculi huius generant et generantur, sicut Dominus dicit, cum in comparatione futurae vitae quae nobis promittitur, carnalem istam generationem contemnendam esse demonstrat 43.

Quid sit, allegorice, bestiis dominari (Gen 1, 28).

20. 31. Et quod eis dictum est: Habete potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et repentium omnium quae repunt super terram 44; salvo quidem intellectu, quo manifestum est omnibus his animalibus hominem ratione dominari; recte tamen intellegitur etiam spiritaliter, ut omnes affectiones et motus animi, quos habemus istis animalibus similes, subditos haberemus, et eorum dominaremur per temperantiam et modestiam. Cum enim non reguntur isti motus, erumpunt et pergunt in foedissimas consuetudines, et per diversas perniciosasque delectationes nos rapiunt, et faciunt similes omni generi bestiarum. Cum autem reguntur et subiciuntur, omnino mansuescunt et nobiscum concorditer vivunt. Non enim a nobis alieni sunt motus animi nostri. Pascuntur etiam nobiscum cognitione rationum et morum optimorum, et vitae aeternae, tamquam herbis seminalibus et lignis fructiferis et herbis viridibus. Et haec est hominis vita beata atque tranquilla, cum omnes motus eius rationi veritatique consentiunt; et vocantur gaudia, et amores sancti, et casti et boni. Si autem non consentiunt, nihilominus dum neglegenter geruntur, conscindunt et dissipant animum, et faciunt vitam miserrimam; et vocantur perturbationes, et libidines, et concupiscentiae malae. De quibus iam nobis praecipitur, ut eas cum quanto possumus labore crucifigamus in nobis, donec absorbeatur mors in victoriam 45. Dicit enim Apostolus: Qui autem Iesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum perturbationibus et concupiscentiis 46. Vel hinc enim quivis admoneri debet non carnaliter haec esse intellegenda, quia herbae virides et ligna fructifera omni generi bestiarum, et omnibus volatilibus et omnibus serpentibus in Genesi dantur ad cibum, cum videamus leones, et accipitres, et milvos, et aquilas non pasci nisi carnibus, et interfectione aliorum animalium. Quod etiam de nonnullis serpentibus credo, qui sunt in arenosis et desertis locis, ubi nec lignum nec herba nascitur.

Cur in Gen 1, 31 dicitur: bona valde.

21. 32. Sane non est neglegenter praetereundum quod dictum est: Et vidit Deus omnia quaecumque fecit, esse bona valde 47. Cum enim de singulis ageret, dicebat tantum: Vidit Deus quia bonum est: cum autem de omnibus diceretur, parum fuit dicere bona, nisi adderetur et valde. Si enim singula opera Dei cum considerantur a prudentibus, inveniuntur habere laudabiles mensuras et numeros et ordines in suo quaeque genere constituta; quanto magis omnia simul, id est ipsa universitas, quae istis singulis in unum collectis impletur? Omnis enim pulchritudo quae partibus constat, multo est laudabilior in toto quam in parte: sicut in corpore humano, si laudamus oculos solos, si nasum solum, si solas genas, aut solum caput, aut solas manus, aut solos pedes, et caetera si pulchra singula et sola laudamus; quanto magis totum corpus, cui omnia membra, quae singula pulchra sunt, conferunt pulchritudinem suam: ita ut manus pulchra, quae etiam sola laudabatur in corpore, si separetur a corpore, et ipsa amittat gratiam suam, et caetera sine illa inhonesta sint? Tanta est vis et potentia integritatis et unitatis, ut etiam quae multa sunt bona tunc placeant, cum in universum aliquid conveniunt atque concurrunt. Universum autem ab unitate nomen accepit. Quod si Manichaei considerarent, laudarent universitatis auctorem et conditorem Deum; et quod eos propter conditionem nostrae mortalitatis in parte offendit, redigerent ad universi pulchritudinem, et viderent quemadmodum Deus fecerit omnia non solum bona, sed etiam bona valde. Quia etiam in sermone aliquo ornato atque composito si consideremus singulas syllabas, vel etiam singulas litteras, quae cum sonuerint statim transeunt, non in eis invenimus quid delectet atque laudandum sit. Totus enim ille sermo non de singulis syllabis aut litteris, sed de omnibus pulcher est.

Requies diei septimi (Gen 2, 2) per allegoriam.

22. 33. Iam nunc videamus etiam illud, quod solent maiore impudentia, quam imperitia deridere, quod scriptum est, Deum consummato coelo et terra et omnibus quae fecit, requievisse die septimo ab omnibus operibus suis 48, et benedixisse diem septimum, et sanctificasse eum, quia requievit ab operibus suis. Dicunt enim: Quid opus erat ut Deus requiesceret? an forte operibus sex dierum fatigatus et lassatus erat? Addunt etiam Domini testimonium, ubi ait: Pater meus usque nunc operatur 49; et hinc multos imperitos decipiunt, quibus persuadere conantur Novum Testamentum Veteri Testamento adversari. Sed sicut illi quibus Dominus dicit: Pater meus usque nunc operatur, carnaliter opinabantur requiem Dei, et carnaliter sabbatum observantes non videbant quid illius diei significatio figuraret; sic et isti diversa quidem voluntate, pariter tamen non intellegunt sabbati sacramentum. Et illi enim carnaliter observando, et isti carnaliter exsecrando, sabbatum non noverunt. Transeat ergo unusquisque ad Christum ut auferatur velamen, sicut Apostolus dicit 50. Velamen enim aufertur, quando similitudinis et allegoriae cooperimento ablato, veritas nudatur, ut possit videri.

Quid significet quod dicitur Deus requievisse.

22. 34. Primo ergo huius locutionis regula in multis divinarum Scripturarum locis animadvertenda atque discenda est. Quid enim aliud significat, quod dicitur Deus requievisse ab omnibus operibus suis, quae fecit bona valde, nisi requiem nostram, quam nobis daturus est ab omnibus operibus nostris, si et nos bona opera fecerimus? Secundum ipsam figuram locutionis dicit et Apostolus: Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus 51. Non enim Spiritus sanctus gemit, quasi indigeat aut angustias patiatur, qui secundum Deum interpellat pro sanctis: sed quia ipse nos movet ad orandum cum gemimus, quod ipso movente nos facimus, ipse facere dictus est. Sic dicitur etiam illud: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum 52. Non enim ut sciat ipse quem nihil latet, sed ut scire nos faciat, quantum in eius dilectione profecerimus, tentari nos permittit. Secundum ipsam locutionem dicit et Dominus noster, nescire se diem et horam de fine saeculi 53. Quid enim potest esse quod ille nesciat? Sed quia hoc utiliter occultabat discipulis, nescientem se esse dixit, quia illos nescientes occultando faciebat. Secundum hanc figuram etiam Patrem solum dixit scire diem ipsum, quia eumdem Filium scire faceret. Ex hac figura multae quaestiones in divinis Scripturis, eis qui iam genus locutionis huius noverunt, sine ulla difficultate solvuntur. Talibus locutionibus etiam abundat nostra consuetudo, cum dicimus laetum diem, quia nos laetos facit; et pigrum frigus, quia nos pigros facit 54; et fossam caecam, quia nos eam non videmus; et linguam politam, quia verba polita facit: postremo etiam quietum ab omnibus molestiis tempus dicimus, in quo nos ab omnibus molestiis quieti sumus. Sed et Deus requievisse dictus est ab omnibus operibus suis, quae fecit bona valde, quia in illo requiescemus ab omnibus operibus nostris, si opera bona fecerimus: quia et ipsa bona opera nostra illi tribuenda sunt qui vocat, qui praecipit, qui viam veritatis ostendit, qui ut et velimus invitat, et vires implendi ea quae imperat, subministrat.

Sex creationis diebus sex mundi aetatibus similes, quarum prima est infantia: ab Adam ad Noe.

23. 35. 1.a AETAS. Sed quare septimo die requies ista tribuatur, diligentius considerandum arbitror. Video enim per totum textum divinarum Scripturarum sex quasdam aetates operosas, certis quasi limitibus suis esse distinctas, ut in septima speretur requies; et easdem sex aetates habere similitudinem istorum sex dierum, in quibus ea facta sunt quae Deum fecisse Scriptura commemorat. Primordia enim generis humani, in quibus ista luce frui coepit, bene comparantur primo diei quo fecit Deus lucem. Haec aetas tamquam infantia deputanda est ipsius universi saeculi, quod tamquam unum hominem proportione magnitudinis suae cogitare debemus; quia unusquisque homo cum primo nascitur, et exit ad lucem, primam aetatem agit infantiam. Haec tenditur ab Adam usque ad Noe generationibus decem. Quasi vespera huius diei fit diluvium; quia et infantia nostra tamquam oblivionis diluvio deletur.

Secunda aetas, similis pueritiae: a Noe ad Abraham.

23. 36. 2.a AETAS. Et incipit mane a temporibus Noe secunda aetas tamquam pueritia, et tenditur haec aetas usque ad Abraham aliis generationibus decem. Et bene comparatur secundo diei quo factum est firmamentum inter aquam et aquam; quia et arca in qua erat Noe cum suis, firmamentum erat inter aquas inferiores in quibus natabat, et superiores quibus compluebatur. Haec aetas non diluvio deletur, quia et pueritia nostra non oblivione tergitur de memoria. Meminimus enim nos fuisse pueros, infantes autem non meminimus. Huius vespera est confusio linguarum in eis qui turrem faciebant, et fit mane ab Abraham. Sed nec ista aetas secunda generavit populum Dei, quia nec pueritia apta est ad generandum.

23. 37. 3.a AETAS. Mane ergo fit ab Abraham et succedit aetas tertia similis adolescentiae. Et bene comparatur diei tertio, quo ab aquis terra separata est. Ab omnibus enim gentibus, quarum error instabilis et vanis simulacrorum doctrinis tamquam ventis omnibus mobilis, maris nomine bene significatur; ab hac ergo gentium vanitate et huius saeculi fluctibus separatus est populus Dei per Abraham, tamquam terra cum apparuit arida, id est, sitiens imbrem coelestem divinorum mandatorum: qui populus unum Deum colendo, tamquam irrigata terra, ut fructus utiles posset afferre, sanctas Scripturas et Prophetias accepit. Haec enim aetas potuit iam generare populum Deo, quia et tertia aetas, id est adolescentia filios habere iam potest. Et ideo ad Abraham dictum est: Patrem multarum gentium posui te, et augeam te nimis valde, et ponam te in gentes, et reges de te exient. Et ponam testamentum meum inter me et te, et inter semen tuum post te, in generationes eorum in testamentum aeternum; ut sim tibi Deus, et semini tuo post te: et dabo tibi et semini tuo post te terram in qua habitas, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam, et ero illis Deus 55. Haec aetas porrigitur ab Abraham usque ad David quatuordecim generationibus. Huius vespera est in populi peccatis, quibus divina mandata praeteribant, usque ad malitiam pessimi regis Saül.

Quarta aetas, similis iuventuti: a Davidis regno ad Babylonicam transmigrationem.

23. 38. 4.a AETAS. Et inde fit mane regnum David. Haec aetas similis iuventutis est. Et revera inter omnes aetates regnat iuventus, et ipsa est firmum ornamentum omnium aetatum: et ideo bene comparatur quarto diei, quo facta sunt sidera in firmamento coeli. Quid enim evidentius significat splendorem regni, quam solis excellentia? Et plebem obtemperantem regno splendor lunae ostendit, tamquam synagogam ipsam, et stellae principes eius, et omnia tamquam in firmamento in regni stabilitate fundata. Huius quasi vespera est in peccatis regum, quibus illa gens meruit captivari atque servire.

Quinta aetas, similis aetati mediae: a babylonica captivitate ad Christum.

23. 39. 5.a AETAS. Et fit mane transmigratio in Babyloniam, cum in ea captivitate populus leniter in peregrino otio collocatus est. Et porrigitur haec aetas usque ad adventum Domini nostri Iesu Christi, id est quinta aetas, scilicet declinatio a iuventute ad senectutem, nondum senectus, sed iam non iuventus: quae senioris aetas est, quem Graeci vocant. Nam senex apud eos non , sed dicitur. Et revera sic ista aetas a regni robore inclinata et fracta est in populo Iudaeorum, quemadmodum homo a iuventute fit senior. Et bene comparatur illi diei quinto, quo facta sunt in aquis animalia, et volatilia coeli, posteaquam illi homines inter gentes, tamquam in mari, vivere coeperunt, et habere incertam sedem et instabilem, sicut volantes aves. Sed plane erant ibi etiam ceti magni, id est illi magni homines qui magis dominari fluctibus saeculi, quam servire in illa captivitate potuerunt. Non enim ad cultum idolorum aliquo terrore depravati sunt. Ubi sane animadvertendum est quod benedixit Deus illa animalia, dicens: Crescite et multiplicamini, et implete aquas maris, et volatilia multiplicentur super terram 56: quia revera gens Iudaeorum, ex quo dispersa est per gentes, valde multiplicata est. Huius diei, hoc est huius aetatis, quasi vespera est multiplicatio peccatorum in populo Iudaeorum, quia sic excaecati sunt, ut etiam Dominum Iesum Christum non possent agnoscere.

Sexta aetas, similis senectuti: in ea nascitur homo novus, spiritalis.

23. 40. 6.a AETAS. Mane autem fit ex praedicatione Evangelii per Dominum nostrum Iesum Christum, et finitur dies quintus: incipit sextus, in quo senectus veteris hominis apparet. Hac enim aetate illud carnale regnum vehementer attritum est, quando et templum deiectum est, et sacrificia ipsa cessaverunt; et nunc ea gens quantum ad regni sui vires attinet, quasi extremam vitam trahit. In ista tamen aetate tamquam in senectute veteris hominis, homo novus nascitur, qui iam spiritaliter vivit. Sexta enim die dictum erat: Producat terra animam vivam 57. Nam quinto die dictum erat: Producant aquae, non animam vivam, sed reptilia animarum vivarum 58; quoniam corpora sunt reptilia, et adhuc corporali circumcisione et sacrificiis tamquam in mari Gentium populus ille serviebat Legi. Istam vero animam vivam dicit, qua vita iam incipiunt aeterna desiderari. Serpentes ergo et pecora quae terra producit, gentes significant iam stabiliter Evangelio credituras. De quibus dicitur in illo vase quod Petro demonstratum est in Actibus Apostolorum: Macta, et manduca 59. Et cum ille immunda diceret, responsum est ei: Quae Deus mundavit, tu ne immunda dixeris 60. Tunc fit homo ad imaginem et similitudinem Dei, sicut in ista sexta aetate nascitur in carne Dominus noster, de quo dictum est per prophetam: Et homo est, et quis agnoscet eum61 Et quemadmodum in illo die masculus et femina, sic et in ista aetate Christus et Ecclesia. Et praeponitur homo in illo die pecoribus et serpentibus et volatilibus coeli, sicut in ista aetate Christus regit animas obtemperantes sibi, quae ad Ecclesiam eius, partim de Gentibus, partim de populo Iudaeorum venerunt; ut ab eo domarentur atque mansuescerent homines, vel carnali concupiscentiae dediti sicut pecora, vel tenebrosa curiositate obscurati quasi serpentes, vel elati superbia quasi aves. Et sicut in illo die pascitur homo et animalia, quae cum ipso sunt, herbis seminalibus et lignis fructiferis et herbis viridibus; sic ista aetate spiritalis homo quicumque bonus minister est Christi, et eum bene quantum potest imitatur, cum ipso populo spiritaliter pascitur sanctarum Scripturarum alimentis et lege divina: partim ad concipiendam fecunditatem rationum atque sermonum, tamquam herbis seminalibus; partim ad utilitatem morum conversationis humanae, tamquam lignis fructiferis; partim ad vigorem fidei, spei et caritatis in vitam aeternam, tamquam herbis viridibus, id est vigentibus, quae nullo aestu tribulationum possint arescere. Sed spiritalis sic istis alimentis pascitur, ut multa intellegat; carnalis autem, id est parvulus in Christo, tamquam pecus Dei, ut multa credat quae intellegere nondum potest: tamen eosdem cibos omnes habent.

Vespera sextae aetatis reditus est Filii hominis super terram.

23. 41. 7.a AETAS. Huius autem aetatis quasi vespera, quae utinam nos non inveniat, si tamen nondum coepit, illa est de qua Dominus dicit: Putas cum veniet Filius hominis, inveniet fidem super terram62 Post istam vesperam fiet mane, cum ipse Dominus in claritate venturus est: tunc requiescent cum Christo ab omnibus operibus suis ii quibus dictum est: Estote perfecti, sicut Pater vester qui in coelis est 63. Tales enim faciunt opera bona valde. Post enim talia opera speranda est requies in die septimo, qui vesperam non habet. Nullo ergo modo verbis dici potest quemadmodum Deus fecerit, et condiderit coelum et terram et omnem creaturam quam condidit: sed ista expositio per ordinem dierum sic indicat tamquam historiam rerum factarum, ut praedicationem futurorum maxime observet.

Mundi aetates quare inaequales.

24. 42. Si autem aliquem movet quod in istis aetatibus saeculi duas aetates primas denis generationibus advertimus explicari, tres autem consequentes singulae quatuordecim generationibus contexuntur, sexta vero ista nullo generationum numero definita est 64; facile est videre, etiam in unoquoque homine duas primas aetates, infantiam et pueritiam, corporis sensibus inhaerere. Qui sensus corporis quinque sunt, visus, auditus, olfactus, gustus et tactus: quinarius autem numerus duplicatus, quoniam duplex est sexus humanus, unde generationes tales existunt, masculinus et femininus; quinarius ergo, ut dixi, duplicatus denarium numerum facit. Iamvero ab adolescentia et deinceps, ubi ratio iam incipit in homine praevalere, accedit quinque sensibus cognitio et actio, quibus vita regitur et administratur, ut iam septenarius numerus incipiat esse: qui similiter duplicatus, propter duplicem sexum, in quatuordecim generationibus eminet et apparet, quas habent tres aetates consequentes, tamquam adolescentis, et iuvenis, et senioris. Senectutis vero aetas sicut in nobis nullo statuto annorum tempore definitur, sed post quinque illas aetates quantum quisque vixerit, senectuti deputatur: sic et in ista aetate saeculi non apparent generationes, ut etiam occultus sit ultimus dies, quem utiliter Dominus latere oportere demonstravit 65.

Septem dierum altior allegoria.

25. 43. Habet etiam unusquisque nostrum in bonis operibus et recta vita tamquam distinctos istos sex dies, post quos debet quietem sperare. Primo die lucem fidei, quando prius visibilibus credit, propter quam fidem Dominus visibiliter apparere dignatus est. Secundo die tamquam firmamentum disciplinae, quo discernit inter carnalia et spiritalia, sicut inter aquas inferiores et superiores. Tertio die, quo mentem suam ad ferendos bonorum operum fructus, a labe et fluctibus tentationum carnalium, tamquam aridam terram a perturbationibus maris secernit, ut iam possit dicere: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati 66. Quarto die, quo iam in illo firmamento disciplinae spiritales intellegentias operatur atque distinguit, videt quae sit incommutabilis veritas, quae tamquam sol fulget in anima; et quemadmodum anima ipsius veritatis particeps fiat, et corpori ordinem et pulchritudinem praestet, tamquam luna illuminans noctem; et quemadmodum stellae omnes, scilicet intellegentiae spiritales, in huius vitae obscuritate tamquam in nocte micent et fulgeant. Quarum rerum notitia fortior effectus incipiat quinto die in actionibus turbulentissimi saeculi, tamquam in aquis maris operari, propter utilitatem fraternae societatis; et de corporalibus actionibus, quae ad ipsum mare pertinent, id est ad hanc vitam, producere animarum vivarum reptilia, id est opera quae prosint animis vivis; et cetos magnos, id est fortissimas actiones, quibus fluctus saeculi dirumpuntur et contemnuntur, et volatilia coeli, id est voces coelestia praedicantes. Sexto autem die producat de terra animam vivam, id est de ipsa stabilitate mentis suae ubi spiritales habet fructus, id est bonas cogitationes, motus omnes animi sui regat, ut sit in illo anima viva, id est rationi et iustitiae serviens, non temeritati atque peccato. Ita fiat etiam homo ad imaginem et similitudinem Dei, masculus et femina, id est intellectus et actio, quorum copulatione spiritalis fetus terram impleat, id est carnem subiciat, et caetera quae iam in hominis perfectione superius dicta sunt. In istis autem tamquam diebus vespera est in ipsa perfectione singulorum operum, et mane in inchoatione consequentium. Post istorum quasi sex dierum opera bona valde, speret homo quietem perpetuam, et intellegat quid sit: Requievit Deus septimo die ab omnibus operibus suis 67: quia et ipse in nobis haec bona operatur, qui ut operemur iubet; et ipse recte requiescere dicitur, quia post haec omnia opera requiem nobis ipse praestabit. Quomodo enim recte dicitur paterfamilias aedificare domum, cum hoc non opere suo faciat, sed eorum quibus servientibus imperat; sic recte dicitur et ab operibus requiescere, cum post perfectionem fabricae, illis quibus imperabat permittit ut vacent, et iucundo otio perfruantur.