IN EUMDEM PSALMUM 118

Sermo 29

Clamor ad Dominum, fidelium intenta est precatio.

1. [v 145.] Clamor ad Dominum, qui fit ab orantibus, si sonitu corporalis vocis fiat, non intento in Deum corde; quis dubitet inaniter fieri? Si autem fiat corde, etiam silente corporis voce; alium quemlibet hominem potest latere, non Deum. Sive ergo cum voce carnis, quando id opus est, sive cum silentio, ad Deum, cum oramus, corde clamandum est. Est autem clamor cordis magna cogitationis intentio; quae cum est in oratione, magnum exprimit desiderantis et petentis affectum, ut non desperet effectum: Tunc porro in toto corde clamatur, quando aliunde non cogitatur. Tales orationes rarae sunt multis, crebrae autem paucis; omnes vero utrum cuiquam, nescio. Talem suam commemorat orationem, qui cantat hunc psalmum, dicens: Clamavi in toto corde meo; exaudi me, Domine. Cui autem rei suus clamor proficiat, adiunxit: Iustificationes tuas exquiram. Ad hoc ergo clamavit in toto corde suo, et hoc sibi desideravit a Domino exaudiente praestari, ut iustificationes eius exquirat. Proinde quod ut faciamus iubetur, ut exquiramus oratur. Quam longe est adhuc a faciente qui exquirit? Non enim est consequens ut qui exquirit, inveniat; aut qui invenit, faciat: non potest autem nisi invenerit, facere; et nisi quaesierit, invenire. Sed magnam spem Dominus Iesus dedit dicendo: Quaerite, et invenietis 1. Rursus autem dicit sapientia (quae quid est, nisi ipse?): Quaerent me mali, et non invenient 2. Non ergo malis, sed bonis dictum est: Quaerite, et invenietis. Imo vero eis dictum est, quibus eodem loco paulo post: Si ergo vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris 3. Quomodo igitur malis dicitur: Quaerite, et invenietis; cum rursus dicatur: Quaerent me mali, et non invenient? An aliud eos Dominus quam sapientiam quaerere volebat, quando eos inventuros si quaererent promittebat? In ea quippe sunt omnia, quae ab eis qui beati esse cupiunt, inquirenda sunt. Ibi ergo sunt et iustificationes Dei. Quapropter restat ut intellegamus, non omnes malos non invenire sapientiam, si quaesierint; sed eos qui in tantum sunt mali, ut oderint eam. Sic enim et dixit: Quaerent me mali, et non invenient; oderunt enim sapientiam 4. Ideo ergo non inveniunt, quia oderunt. Sed rursus si oderunt, quomodo quaerunt; nisi quia non eam quaerunt propter ipsam, sed propter aliquid quod mali amant, et ad hoc se facilius putant perventuros per ipsam? Multi enim sunt qui dicta sapientiae studiosissime inquirunt, eamque in doctrina, non in vita volunt habere; ut non per mores quos iubet sapientia, perveniant ad Dei lucem, quod est ipsa sapientia, sed per sermones quos habet sapientia, perveniant ad hominum laudem, quod est vana gloria. Non ergo sapientiam quaerunt et quando eam quaerunt; quia non quaerunt ipsam, alioquin viverent secundum ipsam: sed volunt verbis eius inflari; et quanto magis inflantur, tanto magis efficiuntur extra ipsam. Iste autem hoc ipsum poscens a Domino, quod eum iubet facere Dominus, ut ipse in illo etiam quod imperat operetur; Deus est enim qui operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate 5: Clamavi, inquit, in toto corde meo; exaudi me, Domine: iustificationes tuas exquiram: utique faciendas, non tantummodo sciendas; ne similis fiat illi servo duro; qui etiamsi intellexerit, non obaudiet 6.

2. [v 146.] Clamavi; salvum me fac: vel, sicut nonnulli codices habent et graeci et latini: Clamavi te; salvum me fac. Quid est: Clamavi te, nisi, clamando invocavi te? Sed cum dixisset, salvum me fac, quid adiunxit? Et custodiam testimonia tua: ne te scilicet per infirmitatem negem. Salus quippe animae facit ut fiat quod faciendum esse cognoscitur, et usque ad mortem corporis, si hoc flagitat extrema tentatio, pro testimoniorum divinorum veritate certetur: ubi autem non est salus, succumbit infirmitas, et deseritur veritas.

De obscuro verbo , disputatur.

3. [v 147.] Sed quod sequitur habet aliquid obscuritatis, quod aliquando diutius exponendum est. Praeveni intempesta nocte, et clamavi. Plures codices non habent, intempesta nocte; sed, immaturitate: vix autem unus inventus est qui haberet geminatam praepositionem, id est, in immaturitate. Immaturitas itaque hoc loco nocturnum tempus est, quod non est maturum, id est, opportunum ut agatur aliquid vigilando: quod etiam vulgo dici solet, hora inopportuna. Nox quoque intempesta, id est media, quando quiescendum est, hinc procul dubio nuncupata est, quia inopportuna est actionibus vigilantium. Tempestivum enim dixerunt veteres opportunum; et intempestivum, inopportunum: a tempore ducto vocabulo, non ab illa tempestate, quae consuetudine latinae linguae coeli perturbatio iam vocatur. Quamquam isto verbo libenter utuntur historici, ut dicant: Ea tempestate, quod volunt Eo tempore intellegi: et quod ait locutor egregius,

Unde haec tam clara repente
Tempestas 7?

non coelum nimbis ventisve turbatum, sed magis subita et splendida serenitate fulgidum significavit hoc nomine. Quod ergo graece dictum est , non uno verbo, sed duobus, id est, praepositione et nomine; hoc interpretes nostri quidam dixerunt, intempesta nocte, plures, immaturitate, non duobus verbis, sed uno, cuius vocabuli nominativus est immaturitas; nonnulli vero in duobus verbis, sicut graecus posuit, in immaturitate; quippe immaturitas est, , in immaturitate: tamquam si vellet etiam ille qui dixit, intempesta nocte, praepositione dicere geminata, in intempesta; ut una praepositio significet in qua hora, altera pertineat ad compositionem nominis. Nihil sane interest ad sententiam, utrum quis dicat egisse se aliquid galli cantu, an, in galli cantu: ita nihil interesset, utrum intempesta, an vero in intempesta nocte, id est, in nocte intempesta clamasse se diceret. Graecus tamen in nocte intempesta dixit, quod idem valet si dicatur, in immaturitate, id est, in tempore nocturno immaturo. Hactenus de obscuro verbo fuerit disputatum; nunc videamus quis ipse sit sensus.

De orandi tempore.

4. Praeveni, inquit, in nocte intempesta, et clamavi; in verbis tuis speravi. Si hoc ad unumquemque fidelium referamus, et ad proprietatem rei gestae; saepe contingit ut tali noctis tempore vigilet amor Dei, et magno urgente orationis affectu, non exspectetur sed praeveniatur quod post galli cantum consuevit esse tempus orandi. Si autem accipiamus hoc totum saeculum noctem; utique intempesta nocte clamamus ad Deum, et praevenimus maturitatem temporis in quo nobis redditurus est quod promisit, sicut alibi legitur: Praeveniamus faciem eius in confessione 8. Quamquam si velimus intellegere immaturum tempus noctis huius, antequam venisset plenitudo temporis, id est, ipsa maturitas, quando Christus manifestaretur in carne 9; nec tunc Ecclesia tacuit, sed praeveniens Istam maturitatem, prophetando clamavit, et in verbis Dei speravit potentis facere quod promisit, ut in semine Abrahae benedicerentur omnes gentes 10.

5. [v 148.] Ipsa et quod sequitur dicit: Praevenerunt oculi mei ad matutinum, ut meditarer eloquia tua. Ponamus enim matutinum, quando qui sedebant in umbra mortis, lux orta est eis 11; nonne in sanctis qui prius erant in terra, ad hoc matutinum oculi Ecclesiae praevenerunt, quia hoc futurum antea praeviderunt, ut meditarentur eloquia Dei, quae tunc erant, et in Lege ac Prophetis haec futura nuntiabant?

De misericordia et iudicio.

6. [v 149.] Vocem meam, inquit, exaudi, Domine, secundum misericordiam tuam: et secundum iudicium tuum vivifica me. Prius enim Deus secundum misericordiam aufert a peccatoribus poenam, eisque postea iustis secundum iudicium dabit vitam; quia non frustra illi hoc ordine dicitur: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine 12: quamvis et ipsum tempus misericordiae non est sine iudicio, de quo dicit Apostolus: Si enim nos ipsos iudicaremus, a Domino non iudicaremur: cum iudicamur autem, a Domino corripimur, ne cum mundo damnemur 13; et eius coapostolus: Tempus est, inquit, ut iudicium incipiat a domo Domini: et si initium a nobis; qualis finis erit eis qui non credunt Domini Evangelio14 Et ultimum tempus iudicii non erit sine misericordia, quia coronat te, ait psalmus, in miseratione et misericordia 15. Iudicium autem sine misericordia sed sinistris qui non fecerunt misericordiam 16.

7. [v 150.] Appropinquaverunt, inquit, persequentes me iniquitate; vel, sicut nonnulli codices habent, inique. Tunc appropinquant qui persequuntur, quando usque ad carnem cruciandam perimendamque perveniunt. Unde psalmus vicesimus primus, ubi passio Domini prophetata est: Ne discedas, inquit, a me, quoniam tribulatio proxima est 17; cum ea dicantur quae non imminente, sed iam praesente ipsa passione perpessus est. Sed proximam dixit tribulationem, quae fiebat in carne; nihil est quippe animae propius carne quam gestat. Propinquaverunt ergo persequentes, affligendo eorum carnem, quos persequebantur. Sed attende quod sequitur: A lege autem tua longe facti sunt. Quanto magis propinquaverunt persequendis iustis, tanto magis longe facti sunt a iustitia. Sed quid nocuerunt eis, quibus persequendo propinquaverunt; quando interior est propinquatio Domini eorum, a quo nullatenus deseruntur?

8. [v 151.] Denique sequitur: Prope es tu, Domine, et omnes viae tuae veritas. Etiam in tribulationibus suis, quod eas non immerito patiuntur, tribuere Deo veritatem, sanctorum est usitata confessio. Ita regina Esther 18, ita sanctus Daniel 19, ita tres viri in camino 20, ita eorum sanctitatis alii socii confitentur. Quaeri autem potest quomodo hic dictum sit: Omnes viae tuae veritas; cum in alio psalmo legatur: Universae viae Domini misericordia et veritas 21. Sed erga sanctos et universae viae Domini misericordia, et universae viae Domini veritas: quia et in iudicando subvenit, atque ita non deest misericordia; et in miserando id exhibet quod promisit, ne veritas desit. Erga omnes autem et quos liberat, et quos damnat, omnes viae Domini misericordia et veritas; quia ubi non miseretur, vindictae veritas exhibetur. Multos quippe immeritos liberat, immeritum autem neminem damnat.

Regnum sempiternum filiis se daturum, Deus spopondit.

9. [v 152.] Ab initio cognovi, inquit, de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea. Quod graecus ait, , aliqui nostri ab initio, aliqui initio, aliqui in initiis interpretati sunt. Sed qui pluraliter hoc dicere maluerunt, graecam locutionem secuti sunt. Latinae autem linguae illud potius usitatum est, ut ab initio vel initio dicatur, quod graece quasi pluraliter, sed adverbialiter dicitur: quale est apud nos, cum dicimus: Alias hoc facio; pluralem numerum feminini generis dicere videmur, sed adverbium est, et significat Alio tempore. Quid est ergo: Ad initio cognovi, vel potius, ut et nos adverbialiter id dicamus: Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea? Testimonia Domini in aeternum ab illo dicit esse fundata, et hoc se initio cognovisse testatur, nec aliunde cognovisse quam de ipsis utique testimoniis. Quae sunt ista testimonia, nisi quibus testatus est Deus daturum se regnum suis filiis sempiternum? Et quia hoc in Unigenito se daturum esse testatus est, de quo dictum est: Et regni eius non erit finis 22; ipsa testimonia dixit in aeternum esse fundata, quia id quod per ea Deus promisit, aeternum est. Nam per se ipsa testimonia tunc non erunt necessaria, quando res ipsa videbitur, propter quam credendam nunc testimonia requiruntur. Et ideo bene intellegitur dictum, fundasti ea, quia in Christo vera monstrantur. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus 23. Unde hoc ergo iste initio cognovit, nisi quia Ecclesia loquitur, quae terris non defuit ab initio generis humani, cuius primitiae Abel sanctus est, immolatus et ipse 24 in testimonium futuri sanguinis Mediatoris ab impio fratre fundendi? Nam et illud ab initio dictum est: Erunt duo in carne una 25: quod magnum sacramentum apostolus Paulus exponens: Ego, inquit, dico in Christo et in Ecclesia 26.