Sermo 24
1. [v 113.] Psalmi huius locus de quo in voluntate Dei disputaturi sumus, sic incipit: Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi. Non ait: Iniquos odio habui, et iustos dilexi; aut: Iniquitatem odio habui, et legem tuam dilexi: sed cum dixisset: Iniquos odio habui, exposuit quare, addendo, et legem tuam dilexi, ut demonstraret, non se in hominibus iniquis odisse naturam, qua homines sunt; sed iniquitatem, qua legi quam diligit, inimici sunt.
2. [v 114.] Deinde sequitur: Adiutor meus et susceptor meus es tu: Adiutor, ad bona facienda; susceptor, ad mala evadenda. Quod autem adiungit: In verbum tuum supersperavi, tamquam filius promissionis loquitur.
3. [v 115.] Sed quid sibi vult versus qui sequitur: Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei? Non enim ait, faciam; sed, scrutabor. Ut ergo perfecte ea diligenterque noverit, malignos a se declinare desiderat, eosque etiam compellendo a se abigit. Nam maligni exercent ad facienda mandata, a scrutandis autem avocant; non solum cum persequuntur, aut litigare nobiscum volunt; verum etiam cum obsequuntur et honorant, et tamen suis vitiosis et negotiosis cupiditatibus adiuvandis ut occupemur, et eis nostra tempora impendamus, efflagitant; aut certe infirmos premunt, et causas suas ad nos deferre compellunt: quibus dicere non audemus: Dic, homo, quis me constituit iudicem aut divisorem inter vos? 1 Constituit enim talibus causis ecclesiasticos Apostolus cognitores, in foro prohibens iurgare Christianos 2. Ne illis quidem qui non aliena rapiunt, sed sua cupide repetunt, dicimus: Cavete ab omni cupiditate, constituentes eis ante oculos hominem cui dictum est: Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua; quae praeparasti cuius erunt? 3 quia et quando dicimus, non recedunt nec declinant a nobis; sed instant, urgent, precantur, tumultuantur, extorquent, ut ipsis potius ad ista quae diligunt, quam scrutandis Dei mandatis quae diligimus occupemur. O quanto taedio turbarum turbulentarum, et quanto desiderio divinorum eloquiorum dictum est: Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei! Ignoscant obedientes fideles qui pro suis saecularibus causis raro nos quaerunt, et iudiciis nostris facillime acquiescunt; nec nos conterunt litigando, sed obtemperando potius consolantur. Certe propter eos qui et inter se pertinaciter agunt, et quando bonos premunt, nostra iudicata contemnunt; faciuntque nobis perire tempora rebus eroganda divinis, certe, inquam, propter istos et nobis liceat exclamare in hac voce corporis Christi: Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.
4. [v 116.] Deinde posteaquam velut ab oculis cordis sui muscas irruentes abegit, redit ad eum cui dicebat Adiutor meus et susceptor meus es tu; in verbum tuum speravi 4; precemque continuans: Suscipe me, inquit, secundum eloquium tuum, et vivam; et ne confundas me ab exspectatione mea. Qui iam dixerat: Susceptor meus, poscit magis magisque suscipi, et ad illud propter quod tolerat tam multa molesta, perduci; verius ibi se, quam in istis humanarum rerum somniis fidens esse victurum. Sic enim de futuro dictum est, et vivam, tamquam in hoc corpore mortuo non vivatur. Corpus enim mortuum est propter peccatum: et exspectantes redemptionem corporis nostri, spe salvi facti sumus, et quod non videmus sperantes, per patientiam exspectamus 5. Sed spes non confundit, si caritas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 6. Propter quem largius accipiendum clamatur ad Patrem: Ne confundas me ab exspectatione mea.
5. [v 117.] Et tamquam ei responsum fuerit in silentio: Non vis confundi ab exspectatione tua? non intermittas meditari iustificationes meas: sentiens istam meditationem plerumque animae languoribus impediri: Adiuva me, inquit, et salvus ero; et meditabor in iustificationibus tuis semper.
6. [v 118.] Sprevisti omnes; vel, quod de graeco diligentius videtur expressum: Ad nihilum deduxisti omnes discedentes a iustificationibus tuis; quia iniusta cogitatio eorum. Ideo ergo clamavit: Adiuva me et salvus ero, et meditabor in iustificationibus tuis semper; quia in nihilum redigit Deus omnes discedentes a iustificationibus suis. Quare autem discedunt? Quia iniusta est, inquit, cogitatio eorum. Ibi acceditur, ibi disceditur. Omnia opera, vel mala, vel bona, a cogitatione procedunt: in cogitatione quisque innocens, in cogitatione reus est. Propter quod scriptum est: Cogitatio sancta servabit te 7: et alibi legitur: In cogitationibus impii interrogatio erit 8: et Apostolus: Cogitationibus, ait, accusantibus aut etiam defendentibus 9. Ubi autem felix est qui in cogitatione miser est? aut quomodo ibi non miser est qui ad nihilum redactus est? Magna quippe est sterilitas, iniquitas. Merito dictum est: Confundantur iniqui facientes vane 10; id est, inaniter, tamquam redacti ad nihilum.
7. [v 119.] Sequitur in Psalmo: Praevaricantes deputavi, vel putavi, vel existimavi omnes peccatores terrae. Multis enim modis nostri interpretati sunt unum verbum graecum, quod est ; sed profunda est illa sententia, et si adiuverit Dominus, operosius disputatione alia penetranda est. Nam et quod additum est: Propterea dilexi testimonia tua semper, multo amplius eam profundam facit. Dicit enim Apostolus: Lex iram operatur, huiusque dicti rationem reddens: Ubi enim non est lex, inquit, nec praevaricatio 11; ita ostendens non omnes esse praevaricatores. Non enim omnes habent legem. Non autem omnes habere legem, alio loco evidentius ait: Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt 12. Quid sibi ergo vult: Praevaricatores deputavi omnes peccatores terrae? Sed hic quaestionem proposuisse suffecerit, alio, si Deus donaverit, sermone tractandam, ne huius prolixitas eam cogat angustius explicari, quam ut bene possit quod explicatur intellegi.