Sermo 22
1. [v 97.] Saepe admonuimus laudabilem latitudinem, in qua nullas, cum mandata Dei facimus, patiamur angustias, intellegendam esse caritatem. Propter quod etiam in magno isto psalmo cum superius dixisset: Latum mandatum tuum valde; in hoc sequenti versu ostendit unde sit latum, dicens: Quomodo dilexi legem tuam, Domine! Dilectio est igitur latitudo mandati. Unde quippe fieri potest ut diligatur quod Deus iubet diligi, et ipsa iussio non diligatur? Ipsa est enim lex. Tota, inquit, die meditatio mea est. Ecce quomodo eam dilexi, ut tota die meditatio mea esset: vel potius, sicut graecus habet, totam diem, ubi magis continuatio meditantis exprimitur. Id autem intellegitur per omne tempus, quod est semper. Tali expugnatur dilectione cupiditas, quae saepe faciendis legis iussionibus contradicit, concupiscente adversus spiritum carne: adversus quam spiritus concupiscens 1, ita debet diligere legem Dei, ut totam diem meditatio eius sit. Dicit autem Apostolus: Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? factorum? Non, sed per legem fidei 2. Haec est fides quae per dilectionem operatur 3; quoniam quaerendo, petendo, pulsando, impetrat Spiritum bonum 4, per quem dilectio ipsa diffunditur in cordibus nostris 5. Hoc enim Spiritu Dei quicumque aguntur, hi filii sunt Dei 6: qui recipiuntur ut recumbant cum Abraham, Isaac et Iacob in regno coelorum 7; expulso servo, qui non manet in domo in aeternum 8; id est Israel secundum carnem, cui dictum est: Cum videritis Abraham, Isaac, et Iacob, et omnes Prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei. Et ecce sunt novissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant novissimi 9. Gentes autem, sicut ait Vas electionis, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam; iustitiam autem quae ex fide est: Israel autem persequens legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus, offenderunt in lapidem offensionis 10. Ita facti sunt inimici huius qui hic in prophetia loquitur.
Dei mandata sapere non valent nisi qui Spiritu sapientiae imbuuntur.
2. [v 98.] Ac deinde coniungit: Super inimicos meos sapere fecisti me mandatum tuum, quoniam in aeternum mihi est. Illi namque zelum quidem Dei habent, sed non secundum scientiam. Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam quaerentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 11. Iste vero qui super istos inimicos suos sapit mandatum Dei, inveniri vult cum Apostolo non habens iustitiam suam, quae ex lege est, sed iustitiam per fidem Christi, quae est ex Deo 12: non quia lex quam legunt inimici eius, non est ex Deo; sed quia eam non sapiunt, sicut iste qui super inimicos suos eam sapit, cohaerendo lapidi in quem illi offenderunt. Finis enim legis Christus 13, ad iustitiam omni credenti 14, ut iustificentur gratis per gratiam ipsius 15: non sicut illi qui viribus suis se legem facere existimant, et ideo ex lege quidem Dei, sed suam iustitiam constituere quaerunt; sed quomodo filius promissionis, qui esuriens et sitiens eam 16, petendo, quaerendo, pulsando quodammodo a Patre mendicat 17, ut adoptatus per Unigenitum accipiat. Sic autem mandatum Dei quando sapuisset, nisi eum ipse sic sapere fecisset cui dicit: Super inimicos meos supere fecisti me mandatum tuum? Inimici quippe eius illi, velut ex Agar, in servitutem generati 18, ex eodem mandato temporalia praemia quaesierunt; et ideo non fuit illis in aeternum, sicut est huic. Melius quippe intellexerunt qui interpretati sunt in aeternum, quam qui in saeculum, tamquam finito isto saeculo nullum iam legis posset esse mandatum. Ita vero nullum erit, sed in tabulis visibilibus librisque conscriptum: in tabulis vero cordis, dilectio Dei et proximi manebit in aeternum; in quo mandato geminato tota Lex pendet et Prophetae 19: eritque praemium custoditi mandati huius ipse mandator, et praemium dilectionis ipse dilectus, quando erit Deus omnia in omnibus 20.
3. [v 99.] Sed quid est hoc quod sequitur: Super omnes docentes me intellexi? Quis est iste qui super omnes docentes se intellexit? quis est, inquam, qui super omnes Prophetas, qui non solum loquendo eos qui secum vixerunt, verum etiam scribendo posteros tam excellenti auctoritate docuerunt, audet se intellegendo praeponere? Salomoni quidem tanta est donata sapientia, ut etiam his omnibus qui fuerunt ante illum, videatur esse praelatus 21: sed non est credendum ipsum hic a patre suo David potuisse prophetari; maxime quia dici non posset ex persona Salomonis quod hic dicitur: Ab omni via maligna prohibui pedes meos. Porro si, quod est acceptabilius, Christum praenuntiat iste propheta, nunc a capite quod est ipse Salvator, nunc ab eius corpore quod est Ecclesia, verba prophetica digerens, et tamquam unum loquentem faciens, propter magnum illud sacramentum, ubi dictum est: Erunt duo in carne una 22; agnosco eum plane qui super omnes docentes se intellexit, quando cum esset annorum duodecim, remansit puer Iesus in Ierusalem, et a parentibus suis post triduum inventus est illic in templo sedens inter doctores, audiens illos et interrogans; ubi stupebant omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius 23. Nec immerito, qui per istam prophetiam tanto ante dixerat: Super omnes docentes me intellexi. Omnes enim utique homines vult intellegi, non Deum Patrem; de quo dicit ipse Filius: Sicut docuit me Pater, haec loquor 24. Quod difficillime ex persona Verbi intellegitur; nisi quis utcumque capere valeat id esse Filium a Patre doctum, quod genitum. Cui enim non est aliud esse, aliud doctum esse, sed quod illi est esse, hoc est doctum esse; profecto a quo ei est esse, ab illo simul ei est doctum esse. Ex persona vero hominis, ubi formam servi accepit 25, facilius intellegitur a Patre didicisse quae dixit: in qua forma servi constitutum, maxime puerum, potuerunt eum homines maioris aetatis docendum putare, sed ille quem Pater docuit, super omnes docentes se intellexit. Quia testimonia, inquit, tua meditatio mea est. Ideo super omnes docentes se intellegebat, quia testimonia Dei meditabatur: quae melius quam illi de seipso noverat, qui dicebat: Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit veritati: ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico ut vos salvi sitis. Ille erat lucerna ardens et lucens; vos autem voluistis exsultare ad horam in luce eius: ego autem habeo testimonium maius Ioanne 26. Talia testimonia meditabatur, quando super omnes docentes se intellexit.
4. [v 100.] Illi autem doctores non absurde intelleguntur etiam ipsi esse seniores, de quibus continuo dicit: Super seniores intellexi. Quod ideo mihi eo modo repetitum videtur, ut nobis haec legentibus illa aetas eius veniret in mentem, quae nobis innotuit ex Evangelio, qua aetate puerili inter aetate maiores, hoc est, iunior inter seniores sedebat, et super omnes docentes se intellegebat. Solent enim iunior et senior ad invicem dici minor et maior, etsi neuter eorum senili accessit aut propinquavit aetati: quamquam si et expressum nomen seniorum in Evangelio velimus inquirere, supra quos intellexit, invenimus quando ei dixerunt Scribae et Pharisaei: Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant 27. Ecce obiecta est ei transgressio traditionis seniorum. Sed qui super seniores intellexit, quid eis responderit, audiamus: Quare, inquit, et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? 28 Deinde paulo post, ut non solum ipse qui est caput corporis, verum etiam corpus ipsum et membra eius super seniores illos intellegerent, quorum traditio de lavandis manibus ferebatur; convocatis ad se turbis dixit eis: Audite, et intellegite 29. Tamquam diceret: Super seniores illos et vos intellegite, ut etiam de vobis illa prophetia clareat esse praemissa: Super seniores intellexi nec solum capiti, verum etiam corpori, ac sic universo Christo aptata conveniat. Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem 30. Hoc seniores illi non intellegebant, qui de lavandis manibus sua velut magna mandata tradiderant. Ipsa quoque membra capitis huius super seniores intellegentis, nondum quod ab eo dictum est intellexerant. Denique post pauca respondens Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istum 31. Putabat adhuc esse parabolam, quod Dominus sine figuris fuerat elocutus. At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis? Non intellegitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur; quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem? 32 Adhuc et vos sine intellectu estis, et super illos seniores non intellegitis? Sed plane iam nunc audito tali magistro, capite nostro, potest unusquisque nostrum dicere: Super seniores intellexi. Nam etiam corpori congruit quod secutus adiunxit: Quia mandata tua exquisivi. Mandata tua, non mandata hominum: mandata tua, non mandata seniorum, qui volentes esse legis doctores, non intellegunt neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant 33. Merito de mandatis Dei, quae sunt exquirenda, ut super seniores illos intellegantur, responsum est iis qui eorum auctoritatem veritati praeferebant, et dictum est: Cur et vos transgredimini mandatum Dei, ut traditiones vestras statuatis 34?
5. [v 101.] Iam vero quod adiungitur, non capiti videtur convenire, sed corpori: Ab omni via maligna prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua. Neque enim caput illud nostrum, ipse Salvator corporis, in aliquam malignam viam carnali cupiditate ferretur, ut ei necesse esset pedes suos inde prohibere, quasi illuc euntes motibus suis: quod nos facimus, quando ea quae ille non habuit, ne vias malignas teneant, desideria nostra prava cohibemus. Sic enim verba Dei possumus custodire, si post nostras malas concupiscentias non eamus 35, ut ad mala concupita perveniant; sed eas potius adversus carnem spiritu concupiscente frenemus 36, ne nos raptos atque subversos per malignas vias pertrahant.
6. [v 102.] A iudiciis, inquit, tuis non declinavi, quoniam tu legem posuisti mihi. Dixit quid timuerit, ut ab omni via maligna prohiberet pedes suos. Quid est enim: A iudiciis tuis non declinavi; nisi quod alio loco dicit: A iudiciis autem tuis timui? Perseveranter eis credidi, quia tu legem posuisti mihi. Tu interior intimis meis, tu intus in corde legem posuisti mihi spiritu tuo, tamquam digito tuo; ut eam non tamquam servus sine amore metuerem, sed casto timore ut filius diligerem, et dilectione casta timerem.
7. [v 103.] Et ideo vide quid sequitur: Quam dulcia faucibus meis verba tua! vel, quod de graeco est expressius, eloquia tua: super mel et favum ori meo. Haec est illa suavitas quam Dominus dat, ut terra nostra det fructum suum 37; ut bonum vere bene, id est, non mali carnalis formidine, sed boni spiritalis delectatione faciamus. Nonnulli sane codices non habent; favum, sed plures habent. Melli est autem similis aperta doctrina sapientiae; favo vero, quae de abstrusioribus sacramentis, tamquam de cellis cereis, ore disserentis, velut mandentis, exprimitur: verum ori cordis, non carnis est dulcis.
8. [v 104.] Sed quid est quod ait: A mandatis tuis intellexi? Aliud enim est: Mandata tua intellexi; aliud est: A mandatis tuis intellexi. Nescio quid ergo aliud se significat intellexisse a mandatis Dei: hoc est, quantum mihi videtur, faciendo mandata Dei pervenisse se dicit ad earum rerum intellegentiam, quas concupiverat scire. Propter quod scriptum est: Concupisti sapientiam; serva mandata, et Dominus praebebit illam tibi 38: ne quisquam praeposterus, antequam habeat humilitatem obedientiae, velit ad altitudinem sapientiae pervenire, quam capere non potest, nisi ordine venerit. Audiat ergo: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita semper 39. Sic homo ad occultorum sapientiam pervenit per obedientiam mandatorum. Cum autem dixisset: Quae tibi praecepit Dominus, illa cogita; ideo addidit, semper, quia et custodienda est obedientia, ut percipiatur sapientia, et percepta sapientia non est deserenda obedientia. Spiritalium itaque membrorum Christi vox ista est: A mandatis tuis intellexi. Hoc enim recte dicit Christi corpus in eis, quibus mandata servantibus propter ipsam custodiam mandatorum praebetur uberior doctrina sapientiae: Propterea, inquit, odio habui omnem viam iniquitatis. Necesse est enim ut oderit omnem iniquitatem amor iustitiae: qui tanto maior est, quanto eum magis inflammat amplioris dulcedo sapientiae, quae praebetur ei qui obtemperat Deo, et a mandatis eius intellegit.