Sermo 18
1. [v 73.] Quando Deus hominem fecit ex pulvere, et animavit flatu, non ibi commemoratum est quod manibus fecerit. Cur itaque quibusdam visum fuerit verbo Deum fecisse caetera, hominem vero velut aliquid praecipuum fecisse manibus suis, non video: nisi forte quia ex pulvere formatum legitur hominis corpus 1; non potuisse fieri nisi manibus arbitrantur; nec attendunt quod in Evangelio de Verbo Dei scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt 2, non posse constare, si non per Verbum factum est etiam corpus humanum. Sed adhibent testimonium de hoc psalmo, et dicunt: Ecce ubi apertissime clamat homo: Manus tuae fecerunt me, et finxerunt me. Quasi non aperte etiam dictum sit: Videbo coelos, opera digitorum tuorum 3; nec minus aperte: Et opera manuum tuarum sunt coeli 4; multoque apertius: Et aridam terram manus eius finxerunt 5. Manus ergo Dei sunt potestas Dei. Aut si pluralis numerus eos movet, quia non dictum est, manus tua, sed, manus tuae; accipiant manus Dei, virtutem et sapientiam Dei, quod utrumque unus dictus est Christus 6: qui etiam intellegitur brachium Domini, ubi legitur: Et brachium Domini cui revelatum est? 7 Aut accipiant manus Dei, Filium et Spiritum sanctum; quia et Spiritus sanctus cooperator est Patris et Filii: unde ait Apostolus: Omnia haec operatur unus atque idem Spiritus 8. Propterea quippe dixit: Unus atque idem: ne tot spiritus quot opera putarentur, non quod sine Patre et Filio Spiritus operetur. Liberum est igitur quomodo intellegantur manus Dei: dum tamen nec ea quae facit manibus, Verbo facere negetur; nec ea quae facit Verbo, manibus facere non putetur; nec propter manus forma corporis, aut alia manus sinistra, alia dextra, nec propter Verbum sonus oris, vel motus animi transitorius operanti Deo inesse credatur.
2. Nec defuerunt qui duo ista verba, fecerunt me, et finxerunt me, sic distinguerent, ut animam Deum fecisse, corpus autem finxisse dicerent; quia de anima dixit Deus: Omnem flatum ego feci 9; de corpore autem legitur: Et finxit Deus hominem pulverem de terra 10: tamquam fiat quidem omne quod fingitur, non tamen fingatur omne quod fit. Et ideo animam factam potius dicunt esse quam fictam, quia non est corpus, sed spiritus; quasi non scriptum sit: Qui finxit spiritum hominis in ipso 11. Verumtamen quando utrumque hoc verbum de homine in loco uno ponitur, et utrumque hominis, id est, et anima et corpus divinitus conditum non negatur; non ineleganter distribuuntur singulis singula, ut anima facta, corpus autem fictum intellegatur, sive formatum, sive plasmatum. Nam quidam interpretes noluerunt dicere, finxerunt me; sed, plasmaverunt me: magis diligentes minus latine declinare de graeco, quam dicere finxerunt, quod aliquando etiam de simulatione dici solet.
3. Sed utrum hoc secundum Adam dictum est, ex quo cum sint omnes homines propagati, quis hominum, quando ille factus est, etiam se factum non potest dicere originis seminisque ratione? An etiam secundum hoc recte dici potuit: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me, quoniam unusquisque non sine opere Dei etiam de parentibus fit, ipso creante, illis generantibus? Quoniam si operatoria Dei potentia rebus subtrahatur, intereunt; nec aliquid omnino sive de mundi elementis, sive de genitoribus, sive de seminibus nascitur, si ea non operetur Deus. Propter quod ait prophetae Ieremiae: Priusquam te formarem in utero, novi te 12. Sed numquid sine intellectu fecit hominem Deus, sive primum, sive unumquemque nascentium, et nunc dicat ei: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me; da mihi intellectum? Nonne ipsi naturae humanae intellectus est inditus, ut eo discernatur a pecore? An sic est deformata peccando, ut etiam hoc in ea reformandum sit? Propter quod et Apostolus omnibus ad regenerationem pertinentibus dicit: Renovamini spiritu mentis vestrae 13: et utique intellectus in mente est. Hinc rursus ait: Reformamini in novitate sensus vestri 14: de his autem qui huius regenerationis consortes non erant: Hoc inquit, dico et testificor in Domino, ut non iam ambuletis sicut et Gentes ambulant in vanitate mentis suae, obscurati intellegentia, alienati a via Dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis eorum 15. Propter hos igitur interiores oculos, quorum caecitas est non intellegere, ut aperiantur, et magis magisque serenentur, fide corda mundantur 16. Quamvis enim, nisi aliquid intellegat, nemo possit credere in Deum; tamen ipsa fide qua credit, sanatur, ut intellegat ampliora. Alia sunt enim quae nisi intellegamus, non credimus; et alia sunt quae nisi credamus, non intellegimus. Nam cum fides sit ex auditu, auditus autem per verbum Christi 17; quomodo credit praedicanti fidem, qui, ut alia taceam, linguam ipsam quam loquitur non intellegit? Sed nisi essent rursus aliqua quae intellegere non possumus, nisi ante credamus, propheta non diceret: Nisi credideritis, non intellegetis 18. Proficit ergo noster intellectus ad intellegenda quae credat, et fides proficit ad credenda quae intellegat; et eadem ipsa ut magis magisque intellegantur, in ipso intellectu proficit mens. Sed hoc non fit propriis tamquam naturalibus viribus, sed Deo adiuvante atque donante; sicut medicina fit, non natura, ut vitiatus oculus vim cernendi recipiat. Qui ergo dicit Deo: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua, non omnimodo expers eius est, velut pecus; nec ita, quamvis homo, ut in eorum numero deputandus sit, qui ambulant in vanitate mentis suae, obscurati intellegentia, alienati a via Dei 19. Nam si talis esset, nec hoc diceret. Non autem parvi est intellectus, nosse a quo poscendus sit intellectus. Et cogitandum est quanto sint altius intellegenda divina mandata; quando ad ea discenda sibi adhuc dari intellectum petit, qui iam sic intellegit, et qui eloquia Dei se custodisse ante iam dixit.
4. Quod autem interpretati sunt nostri: Da mihi intellectum; brevius dixit graecus, : quia uno verbo complexus est: Da mihi intellectum, quod est
, quod latine uno verbo dici non potest: tamquam si non posset latine dici, sana me; et diceretur, da mihi sanitatem, sicut hic dictum est: Da mihi intellectum; aut, sanum me fac, sicut etiam hic dici potest, intellegentem me fac. Quod quidem potuit et angelus facere; nam dixit Danieli: Veni intellectum dare tibi 20: et hoc verbum est in graeco, quod etiam hic est,
; tamquam si diceret latinus, sanitatem dare tibi, quod graecus dixisset, sanare te. Non enim circumloqueretur latinus interpres dicendo, intellectum dare tibi: si quemadmodum dici potest a sanitate, sanare te; ita dici posset ab intellectu, intellectuare te. Sed si potest hoc et angelus facere, quid est quod iste hoc a Deo sibi poscit ut fiat? An quia Deus angelo iusserat ut faceret? Ita vero: nam Christus intellegitur hoc iussisse angelo ut faceret, eo loco ubi ait Propheta: Et factum est, cum viderem ego Daniel visum, et quaerebam intellectum, et ecce stetit in conspectu meo ut visus viri, et audivi vocem viri inter Ubal, et vocavit, et dixit: Fac intellegere illum visionem 21: et ibi in graeco verbum hoc est quod et hic, id est
. Deus itaque per seipsum, quia lux est, illuminat pias mentes, ut ea quae divina dicuntur vel ostenduntur, intellegant 22. Sed si ad hoc ministro utitur angelo, potest quidem aliquid agere angelus in mente hominis, ut capiat lucem Dei, et per hanc intellegat: sed ita dicitur intellectum dare homini, et quasi, ut ita dicam, intellectuare hominem, quemadmodum quisquam dicitur lucem dare domui, vel illuminare domum, cui fenestram facit; cum eam non sua luce penetret et illustret, sed tantummodo aditum quo penetretur atque illustretur, aperiat. Sed nec sol qui per fenestram illustrat domum, ipse creavit eamdem domum, aut hominem qui fenestram fecit in domo, aut ipse illi iussit ut faceret, aut adiuvit ipse facientem, aut aliquid egit ut aperiretur qua suum lumen infunderet: Deus autem et hominis mentem rationalem atque intellectualem fecit, qua posset capere lumen eius; et angelum talem fecit, qui operari posset aliquid unde ad capiendum lumen Dei mens adiuvaretur humana; et eamdem sic adiuvat mentem, ut angelicam recipiat operationem; et eam sic illuminat de seipso, ut non solum illa quae a veritate monstrantur, sed ipsam quoque proficiendo perspiciat veritatem. Sed quoniam res quidem necessarias, quantum existimo, tamen prolixa disputatione tractavimus, dilatis sequentibus psalmi huius versibus, sermonem istum isto fine claudamus.