ENARRATIO
Sermo ad plebem
1. [v 1] Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem deprecationis meae. Cantet hoc anima quae peregrinatur a Domino, cantet hoc ovis illa quae erraverat, cantet hoc filius ille qui mortuus fuerat et revixit, perierat et inventus est 1; cantet hoc anima nostra, fratres et filii carissimi. Erudiamur, et permaneamus, et cum sanctis ista cantemus: Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem deprecationis meae. Numquid ipsa diligendi causa est, quoniam Dominus exaudiet vocem deprecationis meae? ac non potius aut ideo diligimus quia exaudivit, aut ideo diligimus ut exaudiat? Quid est ergo: Dilexi, quoniam exaudiet? An quia dilectionem spes solet accendere, dilexisse se dixit, quoniam speravit exauditurum Deum vocem deprecationis suae?
2. [v 2.] Unde autem hoc speravit? Quoniam inclinavit, inquit, aurem suam mihi, et in diebus meis invocavi. Ergo ideo dilexi, quoniam exaudiet; ideo exaudiet, quoniam inclinavit aurem suam mihi. Sed unde scis, o anima humana, quod inclinavit Deus aurem suam tibi, nisi dicas: Credidi? Manent ergo tria haec, fides, spes, caritas 2: quia credidisti, sperasti; quia sperasti, dilexisti. Iam si quaeram unde crediderit anima inclinasse sibi aurem Deum suum; nonne respondebit: Quia prior dilexit nos, et Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum 3? Quomodo enim invocabunt in quem non crediderunt? ait Doctor Gentium: aut quomodo credent quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? aut quomodo praedicabunt, nisi mittantur? 4 Cum haec omnia gesta erga me cernerem, quomodo non crederem quod inclinavit Dominus aurem suam mihi? Et sic commendavit in nobis dilectionem suam, ut Christus pro impiis moreretur 5. Cum igitur haec mihi annuntiarent speciosi pedes eorum qui annuntiaverunt pacem, qui annuntiaverunt bona 6, quia omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit 7, credidi aurem eius inclinatam mihi, et in diebus meis invocavi.
3. [v 3.] Et qui sunt dies tui, quoniam dixisti: In diebus meis invocavi? an forte illi quibus venit plenitudo temporis, et misit Deus Filium suum 8, qui iam dixerat: Tempore acceptabili exaudivi te, et in die salutis adiuvi te 9? Audisti ex ore praedicatoris venientis ad te pedibus speciosis: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis 10: et credidisti, et in diebus tuis invocasti, et dixisti: O Domine, erue animam meam 11. Sunt quidem ista: sed dies meos magis, inquit, possum dicere dies miseriae meae, dies mortalitatis meae, dies secundum Adam, plenos laboris et sudoris, dies secundum vetustatem putredinis. Ego enim iacens, infixus in limo profundi 12, et in alio psalmo exclamavi: Ecce veteres posuisti dies meos 13: in his diebus meis invocavi. Distant quippe dies mei a diebus Domini mei. Dies meos dico, quos ipse mihi feci privata audacia, qua deserui eum: et quoniam ubique ipse regnat, et est omnipotens atque omnitenens, merui carcerem; id est, ignorantiae tenebras, et compedes mortalitatis accepi. In his diebus meis invocavi; quia ego et alibi clamo: Educ de carcere animam meam 14: et quoniam in die salutis, quam mihi praestitit, adiuvit me; intrat in conspectum eius gemitus compeditorum. In his enim diebus meis: Circumdederunt me dolores mortis; pericula inferni invenerunt me: quae nisi aberrantem abs te non invenirent me. Nunc autem illa me invenerunt: ego vero ea non inveniebam, qui gaudebam prosperis saeculi, in quibus plus fallunt pericula inferni.
4. [vv 4-5.] Sed posteaquam et ego tribulationem et dolorem inveni, nomen Domini invocavi. Latebat enim me tribulatio et dolor utilis; tribulatio de qua dat auxilium, cui dictum est: Da nobis auxilium de tribulatione, et vana salus hominis 15. Ego enim de vana salute hominis gaudendum et exsultandum arbitrabar; sed cum audissem a Domino meo: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur 16, non exspectavi ut prius amitterem bona temporalia quibus male oblectabar, et tunc lugerem: sed attendi in eamdem ipsam miseriam meam qua talibus oblectabar, quae et amittere formidarem, et tenere non possem; attendi in eam vehementer et fortiter, et me non solum excruciari adversitatibus huius saeculi, sed etiam obligari prosperitatibus vidi; atque ita tribulationem et dolorem qui me latebat inveni, et nomen Domini invocavi. O Domine, erue animam meam. Miser enim ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum? 17 Dicat igitur sanctus populus Dei: Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi: et audiant reliquiae gentium quae nondum invocant nomen Domini; audiant et quaerant, ut inveniant tribulationem et dolorem, et invocent nomen Domini, et salvae fiant. Non hoc eis dicimus, ut quaerant miseriam quam non habent, sed ut inveniant eam quam nescientes habent: neque hoc eis optamus, ut terrena necessaria desint eis, quibus indigent, dum mortaliter vivunt; sed ut hoc plangant, quod amissa satietate coelesti, terrenis, non ad fruendum stabilibus bonis, sed ad sustentandum necessariis indigere meruerunt. Agnoscant et lugeant istam miseriam; faciet eos beatos lugentes, qui eos esse semper miseros noluit.
5. [vv 5.6.] Misericors Dominus, et iustus, et Deus noster miseretur. Misericors, et iustus, et miseretur. Misericors primum, quia inclinavit aurem suam mihi; et nesciebam propinquasse aurem Dei mei ori meo, nisi per illos speciosos pedes excitarer, ut invocarem: quis enim eum invocavit, nisi quem ipse prior vocavit? Hinc ergo primum misericors. Iustus autem, quia flagellat; et iterum miseretur, quia recipit: flagellat enim omnem filium quem recipit, nec tam mihi amarum debet esse quod flagellat, quam dulce quod recipit 18. Quomodo enim non flagellet: Custodiens parvulos Dominus, quos grandes quaerit haeredes? quis enim est filius cui non det disciplinam pater eius? 19 Humiliatus sum, et salvum me fecit. Salvum me fecit, quia humiliatus sum: non enim poenalis, sed salutaris dolor est quem secando medicus facit.
6. [vv 7.9.] Convertere ergo, anima mea, in requiem tuam; quia Dominus benefecit tibi: non meritis, aut viribus tuis; sed quoniam Dominus benefecit tibi. Quoniam exemit, inquit, animam meam a morte. Mira res est, carissimi, quod cum dixisset in requiem convertendam animam suam, quoniam benefecit ei Dominus; subiecit: Quoniam exemit animam meam a morte. Ideone in requiem converteretur, quia exempta est a morte? Nonne magis in morte requies dici solet? Quae tandem eius actio est, cuius vita requies, et mors inquietudo est? Talis ergo actio debet esse animae, quae tendat ad quietam securitatem, non quae augeat inquietum laborem: quoniam exemit eam de morte qui misertus eius dixit: Venite ad me, omnes qui laboratis, et ego vos reficiam: tollite iugum meum super vos, et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris; iugum enim meum suave est, et sarcina mea levis est 20. Mitis itaque et humilis, tamquam viam Christum sequens, debet esse animae actio tendentis ad requiem: non tamen pigra et desidiosa; ut cursum consummet, sicut scriptum est: In mansuetudine opera tua perfice 21. Etenim, ne mansuetudo ad segnitiem duceretur, adiunctum est: Opera tua perfice. Neque enim sicut in ista vita somni requies nos reparat ad actionem; sed actio bona perducit ad semper vigilantem quietem.
7. Ille autem cuncta praestat, cuncta exhibet Deus, de quo hic dicitur: Quoniam Dominus benefecit mihi, quoniam exemit animam meam a morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. Haec enim in spe completa erga se cantat quisquis huius carnis vinculum intellegit. Vere quippe dictum est: Humiliatus sum, et salvum me fecit 22: sed et illud Apostolus verum dicit: Quoniam spe salvi facti sumus 23. Et de morte quidem quod exempti sumus, recte dicitur iam esse completum, ut mortem intellegamus non credentium, de qualibus ait: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos 24: et illud in superiore psalmo: Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum; sed nos qui vivimus, benedicimus Dominum 25. Ex hac ergo morte potest recte intellegere homo fidelis iam exemptam esse animam suam, eo ipso quod ex infideli fidelis effecta est: unde ipse Salvator: Qui credit in me, inquit, transitum facit a morte ad vitam 26. Caetera vero spe completa sunt in eis qui nondum ex hac vita emigrarunt. Nunc enim cum lapsus nostros periculosissimos cogitamus, non cessant a lacrymis oculi: tunc autem eximet oculos nostros a lacrymis, quando et pedes a lapsu. Quia tunc nullus erit lapsus ambulantium pedum, quando infirmae carnis nullum erit lubricum. Nunc vero, quamvis firma sit via nostra, quae Christus est; tamen quia carnem nobis, quam iubemur edomare, substernimus; in ipso prorsus opere quo eam subditam castigamus, non in ea cadere magnum est: non autem in ea labi, quis potest?
8. [vv 8.9.] Quapropter quia et in carne sumus, et in carne non sumus (in carne enim sumus eo vinculo quod nondum solutum est, quod dissolvi et esse cum Christo multo magis optimum 27: non autem sumus in carne ex eo quod spiritus primitias dedimus Deo, si tamen possimus dicere quia conversatio nostra in coelis est 28, et tamquam capite placeamus Deo, pedibus autem tamquam extremis animae partibus adhuc lubricum sentiamus), audi quemadmodum ad spem pertineat quod ita canitur velut iam sit effectum: Exemit, inquit, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu: et tamen non ait: "Placeo"; sed: Placebo in conspectu Domini, in regione vivorum; satis ostendens ab ea parte nondum se placere in conspectu Domini, quae est in regione mortuorum, id est in carne mortali. Qui enim in carne sunt, Deo placere non possunt 29. Unde quod sequitur, et dicit idem apostolus: Vos autem non estis in carne 30; secundum id dicit, quod corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam 31: secundum quem placebant Domino, quia secundum ipsum in carne non erant. Quis autem placeat Deo vivo, in corpore mortuo? Sed quid ait? Si autem Spiritus eius qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter Spiritum qui habitat in vobis 32: Tunc erimus in regione vivorum, ex omni parte placentes in conspectu Domini, ex nulla ab eo parte peregrini. Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino nostro; et in quantum inde peregrinamur, in tantum non sumus in regione vivorum. Confidimus autem et bene arbitramur magis peregrinari a corpore, et immanere ad Dominum; et ideo ambimus, sive immanentes, sive peregrinantes, placentes illi esse 33. Ambimus quidem nunc, qui exspectamus adhuc redemptionem corporis nostri 34: sed cum absorpta fuerit mors in victoriam, et corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem 35; tunc nullus erit fletus, quia nullus lapsus; et nullus lapsus, quia nulla corruptio. Et ideo iam non ambiemus placere, sed omnino placebimus in conspectu Domini, in regione vivorum.