IN PSALMUM 74

ENARRATIO

Sermo ad plebem.

Quaelibet Dei promissio certa est et inconcussa.

1. [v 1.] Psalmus iste tumori superbiae medicinam humilitatis apportat, humiles autem consolatur in spe: hoc agens, ut ne quisquam superbe de se praesumat, ne quisquam humilis de Domino desperet. Est enim promissio Dei rata, certa, fixa et inconcussa, fidelis et omni dubitatione carens, quae consolatur afflictos. Tota enim vita humana super terram, sicut scriptum est, tentatio est 1. Nec quasi prospera eligenda est, et sola adversa devitanda: sed utraque cavenda est; illa ne corrumpat, ista ne frangat; ut unicuique hominum, in quocumque statu rerum in hac vita egerit, non sit refugium nisi Deus, nec ullum gaudium nisi in promissis eius. Vita enim haec qualibet redundans felicitate multos fallit; Deus neminem. Quia ergo omni homini converso ad Deum mutatur delectatio, mutantur deliciae (non enim subtrahuntur, sed mutantur): omnes autem deliciae nostrae in hac vita, nondum sunt in re; sed ipsa spes tam certa est, ut omnibus huius saeculi deliciis praeponenda sit, sicut scriptum est: Delectare in Domino. Et ne putares te iam habere quod promittit, subiecit statim: Et dabit tibi petitiones cordis tui 2. Si ergo nondum habes petitiones cordis tui, unde delectaris in Domino, nisi quia tenes certum promissorem, qui se effecit promittendo debitorem? Huius igitur deprecationis ut permaneat nobiscum spes nostra, et introducamur in id quod promisit Deus, loquitur titulus huius psalmi: In finem ne corrumpas. Quid est, ne corrumpas? Quod promisisti, exhibe. Sed quando? In finem. Illuc ergo mentis oculus dirigatur; in finem: omnia quae in via occurrerint, transeantur, ut perveniatur in finem. Exsultent superbi de praesenti felicitate; tumeant honoribus, fulgeant auro, redundent familiis, obsequiis clientium constipentur: praetereunt ista; transeunt tamquam umbra. Cum ille finis venerit, ubi omnes qui modo in Domino sperant gaudeant, tunc illis veniet sine fine tristitia. Quando acceperint humiles quod irrident superbi, tunc superborum typhus convertetur in luctum. Tunc erit illa vox quam in libro Sapientiae novimus: dicent enim tunc videntes gloriam sanctorum, qui cum hic humilarentur, toleraverunt; qui cum hic sublimarentur, non annuerunt; tunc ergo illi dicent: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum. Ubi etiam dicunt: Quid nobis profuit superbia? et divitiarum iactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia tamquam umbra 3. Quia de corruptibilibus praesumpserunt, spes eorum corrumpetur; nostra vero spes tunc erit res. Promissio enim Dei ut maneat integra et firma et certa erga nos, diximus ex corde fidei: In finem, ne corrumpas. Noli ergo timere ne promissiones Dei corrumpat aliquis potentium. Ipse non corrumpit, quia verax est; potentiorem non habet a quo eius promissio corrumpatur: certi ergo simus de promissis Dei; et cantemus iam, unde incipit Psalmus.

Deus humila respicit et alta a longe cognoscit.

2. [v 2.] Confitebimur tibi, Deus, confitebimur tibi, et invocabimus nomen tuum. Noli antequam confitearis invocare; confitere, et invoca. Illum quippe quem invocas, in te vocas. Quid est enim invocare, nisi in teipsum vocare? Si invocatur a te, id est, si vocatur in te, ad quem accedit? Ad superbum non accedit. Certe altus est; non eum attingit elatus. Omnia sublimia ut contingamus, attollimus nos; et si attingere non possumus, machinamenta aliqua vel scalas quaerimus, ut sublimati sublimia contingamus: contra Deus; et altus est, et ab humilibus contingitur. Scriptum est: Prope est Dominus his qui obtriverunt cor 4: tritura cordis, pietas, humilitas. Qui se conterit, irascitur sibi: se habeat iratum, ut illum habeat propitium; se habeat iudicem, ut illum habeat defensorem. Ergo invocatus Deus venit. Ad quem venit? Ad superbum non venit. Audi aliud testimonium: Excelsus Dominus, et humila respicit; excelsa autem a longe cognoscit 5. Excelsus Dominus, et humila respicit, non a longe; excelsa autem a longe cognoscit. Et ne forte cum dictum esset quia humila respicit, superbi de impunitate gauderent, quasi eos superbientes non agnoscat qui in excelsis habitat; territi sunt et dictum est eis: Videt vos, et cognoscit vos, sed a longe. Hos facit beatos quibus propinquat: vos autem, inquit, o superbi, o excelsi, non eritis impuniti, quia cognoscit; non eritis beati, quia a longe cognoscit. Videte ergo quid agatis; quia si agnoscit, non ignoscit. Melius ergo ignoscit, quam agnoscit. Quid est enim ipsum ignoscere, nisi non noscere? Quid est non noscere? Non animadvertere: nam et vindicantis solet dici animadversio. Audi orantem ut ignoscat: Averte faciem tuam a peccatis meis 6. Quid igitur facies, si averterit faciem suam a te? Molestum est, et timendum ne deserat te. Rursus si faciem non avertit, animadvertit. Novit hoc Deus, potest hoc Deus, et avertere faciem a peccante, et non avertere a confitente. Itaque alibi ei dicitur: Averte faciem tuam a peccatis meis; et alibi ei dicitur: Ne avertas faciem tuam a me 7. Ibi: A peccatis meis averte; hic autem: A me noli avertere. Confitere ergo, et invoca: confitendo enim mundas templum quo veniat invocatus. Confitere, et invoca. Avertat faciem a peccatis tuis; non avertat a te: avertat faciem ab eo quod tu fecisti; non avertat ab eo quod ipse fecit. Te enim hominem ipse fecit; peccata tua ipse fecisti. Confitere ergo, et invoca; dic: Confitebimur tibi, Deus: confitebimur tibi.

Confessio tua nihili Deum docet, sed te mundat. Sententias repetere modus est loquendi sacrorum auctorum.

3. Ipsa repetitio, confirmatio est, ne te confessum esse poeniteat. Non enim alicui crudeli confessus es; non ultori, non insultatori: confitere securus. Audi aliam vocem psalmi adhortantem: Confitemini Domino, quoniam bonus est 8. Quid est, quoniam bonus est? Quid timetis confiteri? bonus est; ignoscit confitenti. Time confiteri iudici homini, ne forte confessum puniat; Deo noli: fac confitendo propitium, quem negando non facis nescium. Confitebimur tibi, Deus; confitebimur, et securi iam invocabimus nomen tuum. Exhausimus corda nostra confessione; terruisti, mundasti. Confessio nos humiles facit, propinqua humilibus, qui recedis ab excelsis. Firmamentum autem esse sententiae in repetitione, multis Scripturarum locis docemur. Inde est quod Dominus ait: Amen amen 9. Inde in aliquibus psalmis: Fiat, fiat 10: ad significationem rei sufficeret unum fiat; ad significationem firmitatis accessit alterum fiat. Rex Aegypti Pharao, nostis quod cum ibi iam esset Ioseph propter pudicitiae amorem inclusus in carcere, vidit somnium idem Pharao notum omnibus nobis: a septem macris consumptas esse septem boves pingues; et rursus, a septem spicis exilibus consumptas esse septem fecundas. Et quid est interpretatus Ioseph? Si meministis, non duo sunt ista somnia, sed visum unum. Una est, inquit, interpretatio eorum: sed quod rursus vidisti, ait, ad confirmationem valet 11. Haec dixi ut non putetis repetitionem in verbis sanctae linguae, quasi loquacitatis esse appetitum. Saepe ibi repetitio firmamenti habet vim. Paratum cor meum, Deus, inquit; paratum cor meum 12. Alio loco dicit: Sustine Dominum, viriliter age; et confortetur cor tuum, et sustine Dominum 13. Innumerabilia talia sunt per omnes Scripturas. His sufficit commendasse nos vobis loquendi genus, quod observetis in omnibus similibus: modo ad rem advertite. Confitebimur tibi, inquit, et invocabimus. Dixi quare ante invocationem praecedit confessio: quia quem invocas, invitas. Venire autem non vult invocatus, si tu fueris elatus: elatus si fueris, confiteri non poteris; nec ea negas Deo quae nescit. Itaque confessio tua non illum docet, sed te mundat.

Christus caput et corpus est.

4. Et iam confessus est, invocavit: imo confessi sunt, invocaverunt; et dicitur ex persona unius: Enarrabo omnia mirabilia tua. Confessus exinanivit se malis, invocans implevit se bonis, enarrans eructavit quo se implevit. Et videte, fratres; cum confiterentur multi erant: Confitebimur tibi, Deus; confitebimur tibi, et invocabimus nomen tuum. Multa enim sunt corda confitentium, unum credentium. Quare multa sunt corda confitentium, unum credentium? Diversa enim peccata homines confitentur; unam fidem credunt. Iam ergo cum coeperit Christus habitare in interiore homine per fidem 14, coeperitque invocatus possidere confessum; fit totus Christus, caput, et corpus, et ex multis unus. Audite iam verba Christi. Nam quasi non eius verba videbantur: Confitebimur tibi, Deus; confitebimur tibi, et invocabimus nomen tuum. Iam incipit ex persona capitis sermo. Sive autem caput loquatur, sive membra loquantur, Christus loquitur: loquitur ex persona capitis, loquitur ex persona corporis. Sed quid dictum est? Erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est; ego, inquit, dico, in Christo et in Ecclesia 15. Et ipse in Evangelio: Igitur iam non duo, sed una caro 16. Nam ut noveritis has duas quodammodo esse personas, et rursus unam copulatione coniugii, tamquam unus loquitur apud Isaiam, et dicit: Sicut sponso alligavit mihi mitram, et sicut sponsam induit me ornamento 17. Sponsum se dixit ex capite, sponsam ex corpore. Loquitur ergo unus; audiamus eum, et in eo nos quoque loquamur: simus membra eius, ut haec vox et nostra esse possit. Enarrabo, inquit, omnia mirabilia tua. Evangelizat Christus seipsum, evangelizat se etiam in membris suis iam existentibus, ut et alios adducat, et accedant qui non erant, et copulentur membris eius, per quae membra eius praedicatum est Evangelium; et fiat unum corpus sub uno capite, in uno spiritu, in una vita.

Christus, Dei et hominis filius, iudex venturus est.

5. [v 3.] Et quid ait? Cum accepero, inquit, tempus ego iustitias iudicabo. Quando iudicabit iustitias? Cum acceperit tempus. Nondum est ipsum tempus. Gratias misericordiae eius: prius praedicat iustitias, et sic iudicat iustitias. Nam si ante vellet iudicare quam praedicare, quis inveniretur liberandus? quis absolvendus occurreret? Modo ergo praedicationis tempus est: Narrabo, inquit, omnia mirabilia tua. Audi narrantem, audi praedicantem; nam si contempseris: Cum accepero tempus, inquit, ego iustitias iudicabo. Dono, inquit, nunc peccata confitenti; non parcam postea contemnenti. Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine 18, dicitur in psalmo. Misericordiam et iudicium: modo misericordiam, postea iudicium; in qua misericordia peccata donantur, in quo iudicio peccata puniuntur. Vis non timere peccatorum punitorem? Ama donatorem; noli respuere, noli te extollere, noli dicere: Non habeo quod mihi donet; audi enim quod sequitur: Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. Accepit tempus Christus? accepit tempus Filius Dei? Filius Dei non accepit tempus; sed Filius hominis accepit tempus. Idem ipse autem et Filius Dei per quem facti sumus, et Filius hominis per quem refecti sumus. Homine assumpto, ipse non assumptus; homine mutato in melius, nullo modo ipse in deterius commutatus, non destitit esse quod erat, sed accepit quod non erat. Quid erat? Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo: Apostoli verba sunt. Et quid accepit? Sed semetipsum exinanivit. formam servi accipiens 19. Sicut formam servi accepit, ita et tempus accepit. Demutatus est ergo? deminutus est? exilior redditus? in defectum lapsus? Absit. Quid ergo semetipsum exinanivit, formam servi accipiens? Exinanisse se dictus est accipiendo inferiorem, non degenerando ab aequali. Ergo, fratres, quid est hoc: Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo? Accepit tempus ut Filius hominis; gubernat tempora ut Filius Dei. Audi quia ut Filius hominis accepit tempus iudicandi. Dicit in Evangelio: Dedit ei potestatem iudicii faciendi, quoniam Filius hominis est 20. Secundum quod Filius Dei, nunquam accepit potestatem iudicandi; quia nunquam caruit potestate iudicandi: secundum quod Filius hominis, accepit tempus sicut nascendi et patiendi, sicut moriendi et resurgendi et ascendendi, ita veniendi et iudicandi. Dicit in illo ista et corpus eius; non enim sine illis iudicabit: dicit quippe in Evangelio: Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel 21. Ergo totus Christus dicit, id est caput et corpus in sanctis: Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo.

Ecclesiae columnae, Apostoli, Domini resurrectione firmati.

6. [v 4.] Modo autem quid? Defluxit terra. Si defluxit terra, unde defluxit nisi peccatis? Ideo et delicta dicuntur. Delinquere est, tamquam de liquido quodam defluere a stabilitate firmamenti virtutis atque iustitiae. Cupiditate enim inferiorum quisque peccat: sicut roboratur caritate superiorum, sic deficit, et quasi liquescit cupiditate inferiorum. Hunc fluxum rerum in peccatis hominum attendens donator misericors, donator peccatorum, nondum exactor suppliciorum, attendit et ait: Defluxit terra, et omnes inhabitantes in ea. Ipsa utique terra defluxit in habitantibus se. Expositio est consequens, non additio. Tamquam si diceres: Quomodo defluxit terra? subtracta sunt fundamenta, et aliquid in ea hiatu quodam demersum est? Quod dico terram, omnes inhabitantes in ea. Inveni, inquit, terram peccatricem; et quid feci? Ego confirmavi columnas eius. Quas columnas confirmavit? Columnas Apostolos dicit: sic apostolus Paulus de coapostolis suis: Qui videbantur, inquit, columnae esse 22. Et quid essent illae columnae, nisi ab illo firmarentur? quia quodam terrae motu etiam ipsae columnae nutaverunt; in passione Domini omnes Apostoli desperaverunt. Ergo columnae illae quae passione Domini nutaverunt, resurrectione firmatae sunt. Clamavit initium aedificii per columnas suas, et in eis omnibus columnis architectus ipse clamavit. Columna enim una erat ex illis Paulus apostolus, cum diceret: An vultis experimentum accipere eius, qui in me loquitur Christus23 Ergo: Ego, inquit, confirmavi columnas eius: resurrexi; ostendi mortem non esse metuendam, ostendi timentibus nec ipsum corpus perire in morientibus. Terruerunt eos vulnera; firmaverunt cicatrices. Posset Dominus Iesus Christus sine ulla cicatrice resurgere: quid enim illi potestati magnum erat, ad tantam integritatem compagem corporis revocare, ut nullum omnino vestigium praeteriti vulneris appareret? Habebat potestatem unde illud etiam sine cicatrice sanaret; sed habere voluit unde nutantes columnas firmaret.

Ne defenderis, accusa potius peccata tua.

7. [v 5.] Audivimus iam, fratres, quod quotidie non tacetur; audiamus quid clamaverit per columnas has. Tempus audiendi est propter terrorem illum: Ego iustitias iudicabo, cum accepero tempus. Ille accepturus est tempus iustitias iudicandi; vos iam nunc habetis tempus iustitias faciendi. Si taceret, non haberetis quid facere; sed confirmatis columnis clamat. Quid clamat? Dixi iniquis: Nolite inique facere. Clamat, fratres mei; certe clamatis, delectat vos, audite clamantem. Per ipsum obsecro, terreat vos ista vox: non tam nos vestrae istae voces delectare debent, quam vos istae terrere. Dixi iniquis: Nolite inique facere. Sed iam fecerunt, et rei sunt; iam defluxit terra, et omnes inhabitantes in ea. Compuncti sunt corde qui Christum crucifixerunt; agnoverunt peccatum suum, didicerunt aliquid ab Apostolis, ne desperarent de indulgentia praedicatoris 24. Medicus enim venerat, et ideo non ad sanos venerat: Non est, inquit, opus sanis medicus, sed male habentibus; non veni vocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam 25. Ergo: Dixi iniquis: Nolite inique facere. Non audierunt. Olim enim nobis dictum est; non audivimus, lapsi sumus, mortales facti, mortales geniti: defluxit terra. Audiant vel modo, ut surgant, medicum qui venit ad languidum: quem noluerunt audire sani, ut non caderent; audiant iacentes, ut surgant. Dixi iniquis: Nolite inique facere. Quid agimus: Iam fecimus. Et delinquentibus: Nolite exaltare cornu vestrum. Quid est hoc? Si fecistis iniquitatem per cupiditatem, nolite eam defendere per elationem: confitemini, si fecistis. Qui enim non confitetur, et iniquus est, exaltat cornu. Dixi iniquis: Nolite inique facere; et delinquentibus: Nolite exaltare cornu vestrum. Exaltabitur in vobis cornu Christi, si non exaltetur cornu vestrum. Cornu vestrum de iniquitate est; cornu Christi de maiestate.

Impie Deus iniustitiae arguitur.

8. [vv 6-8.] Nolite ergo efferri: ne loquamini adversus Deum iniquitatem. Audite iam voces multorum; audiat unusquisque, et pungatur. Quid solent homines dicere? Vere iudicat Deus de rebus humanis? et est illud iudicium Dei? aut vero curat quid agatur in terra? Tam multi iniqui redundant felicitatibus; innocentes premuntur laboribus! Sed illi accidit nescio quid mali, castigante Deo et admonente, et novit conscientiam suam; novit pro merito peccatorum suorum aliquid se perpeti posse: unde argumentatur adversus Deum? Quia non potest dicere: Iustus sum; quid putamus eum dicere? Sunt peiores iniqui, et tamen ista non patiuntur. Haec est iniquitas quam loquuntur homines adversus Deum. Videte autem quam iniquum sit: dum se vult iustum videri, illum facit iniustum. Qui enim dicit: Inique patior quod patior; illum iniquum facit cuius iudicio patitur, se autem iustum qui inique patitur. Rogo vos, fratres mei, aequum est hoc, ut Deus credatur iniustus, tu iustus? Cum autem haec dicis, loqueris ad versus Deum iniquitatem.

Deus ubique praesens.

9. Quid dicit in alio psalmo? Haec fecisti: numeratis quibusdam peccatis. Haec, inquit, fecisti, et tacui. Quid est, tacui? Nunquam tacet praecepto, sed interim tacet supplicio; quiescit a vindicta, non profert in damnatum sententiam. Sed hoc ille dicit: Feci illa et illa, et non vindicavit Deus; ecce sanus sum, nihil mali contigit mihi. Haec fecisti, et tacui: suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Quid est, quod ero tibi similis? Quia tu iniquus es, et me iniquum putasti; tamquam approbatorem facinorum tuorum, non adversatorem, non ultorem. Et quid postea tibi dicit? Arguam te, et constituam te ante faciem tuam 26. Quid est hoc? Quia modo peccando post terga te ponis, non te vides, non te inspicis; ego te ponam ante te, et faciam tibi supplicium de te. Sic et hic. Ne loquamini adversus Deum iniquitatem. Attendite. Multi autem loquuntur istam iniquitatem; sed non audent palam, ne blasphemi exhorreantur ab hominibus piis: in corde suo ista rodunt, intus tali nefario cibo pascuntur; delectat eos loqui adversus Deum, et si non erumpunt lingua, corde non tacent. Unde in alio psalmo dicitur: Dixit stultus in corde suo: Non est Deus 27. Dixit stultus; sed homines timuit: noluit dicere ubi audirent homines; et ibi dixit, ubi audiret ipse de quo dixit. Propterea et hic in isto psalmo, carissimi, intendite, quoniam hoc quod dixit: Nolite loqui adversus Deum iniquitatem, vidit multos hoc in corde agere, et adiunxit: Quoniam neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montium; quoniam Deus iudex est. Iniquitatum tuarum iudex Deus est. Si Deus est, ubique praesens est. Quo te auferes ab oculis Dei, ut in parte aliqua loquaris quod ille non audiat? Si ab oriente iudicat Deus, secede in occidentem, et dic quidquid vis adversus Deum; si ab occidente, vade in orientem, et ibi loquere; si a desertis montium iudicat, vade in medium populorum, ubi tibi submurmures. De nullo loco iudicat, qui ubique secretus est, ubique publicus; quem nulli licet ut est cognoscere, et quem nemo permittitur ignorare. Vide quid agas. Loqueris adversus Deum iniquitatem. Spiritus Domini replevit orbem terrarum (alia Scriptura dicit hoc); et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis: propter hoc qui loquitur iniqua, non potest latere 28. Noli ergo cogitare Deum in locis; ille tecum est talis, qualis fueris. Quid est talis, qualis fueris? Bonus, si bonus fueris; et malus tibi videbitur, si malus fueris: sed opitulator si bonus fueris; ultor si malus fueris. Ibi habes iudicem in secreto tuo. Volens facere aliquid mali, de publico recipis te in domum tuam, ubi nemo inimicorum videat; de locis domus tuae promptis et in faciem constitutis, removes te in cubiculum; times et in cubiculo aliunde conscium, secedis in cor tuum, ibi meditaris: ille corde tuo interior est. Quocumque ergo fugeris, ibi est. Teipsum quo fugies? Nonne quocumque fugeris, te sequeris? Quando autem et teipso interior est, non est quo fugias a Deo irato, nisi ad Deum placatum: prorsus non est quo fugias. Vis fugere ab ipso? Fuge ad ipsum. Ergo ne loquamini adversus Deum iniquitatem, nec illic ubi loquimini. Iniquitatem, inquit, meditatus est in cubili suo 29. Quid meditatus est in cubili suo? Cubile cor eius, dicens: Sacrificate sacrificium iustitiae, et sperate in Domino. Sed supra dixit. Dicite in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini 30. Quot habes ibi punctiones facinorum, tot habe illic compunctiones confessionum. Ubi ergo loqueris adversus Deum iniquitatem, ibi te iudicat: non iudicium differt, sed poenam. Iam iudicat, iam novit, iam videt: poena restat; cum fuerit praesentata, habebis et poenam, cum apparuerit facies illius hominis qui hic irrisus est, qui iudicatus, qui crucifixus, qui sub iudice stetit; cum apparuerit iudicans in praesentia sua, tunc habebis poenam, si te non correxeris. Quid ergo modo faciemus? Praeveniamus faciem eius,  31. Praeveni in confessione: veniet mitis quem feceras iratum. Neque a desertis montium; quoniam Deus iudex est: non ab oriente, non ab occidente, non a desertis montium. Quare? Quoniam Deus iudex est. Si in aliquo loco esset, non esset Deus: quia vero Deus iudex est, non homo, noli illum exspectare de locis. Locus eius tu eris, si bonus, si confessus invocaveris eum.

De pharisaeo et publicano.

10. Hunc humilat, et hunc exaltat. Quem humilat, quem exaltat iudex ille? Attendite duos illos in templo, et videtis quem humilat, et quem exaltat. "Ascenderunt in templo orare," ait; "unus Pharisaeus, et alter Publicanus." Pharisaeus dicebat: "Gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines, iniusti, raptores, adulteri, sicut et hic Publicanus: ieiuno bis in sabbato; decimas do omnium quae possideo." Ad medicum ascenderat, et membra sana ostendebat; vulnera tegebat. Quid ergo ille qui melius noverat unde sanaretur? Publicanus autem de longinquo stabat, et percutiebat pectus suum. Videtis eum de longinquo stantem: illi propinquabat quem invocabat. Et percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Amen dico vobis; descendit iustificatus Publicanus ille, magis quam Pharisaeus ille: quia omnis qui se exaltat, humilabitur; et qui se humilat, exaltabitur 32. Expositus est versus psalmi huius. Deus iudex quid facit? Hunc humilat, et hunc exaltat; humilat superbum, exaltat humilem.

Deus forma humana circumscriptum ne cogitaveritis.

11. [v 9.] Quia calix in manu Domini vini meri plenus est mixto. Merito. Et inclinavit ex hoc in hunc; verumtamen faex eius non est exinanita: bibent omnes peccatores terrae. Renovamini paululum; obscurum aliquid est: sed, quomodo audivimus Evangelii lectionem recentissimam: Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis, pulsate, et aperietur vobis 33. Sed dicis: Quo pulso, ut aperiatur mihi? Neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montium; quoniam Deus iudex est. Si praesens est hic atque illic, et absens nusquam, ubi stas, ibi pulsa; ibi tantum sta, quia stando pulsatur. Quid ergo est hoc? Prima quaestio ista occurrit: Vini meri plenus est mixto: quomodo meri, si mixto? Caeterum: Calix in manu Domini, cum dicit, eruditis in Ecclesia Christi loquor, non utique veluti forma humana circumscriptum Deum debetis vobis in corde pingere, ne clausis templis simulacra in cordibus fabricetis. Calix ergo iste aliquid significat. Inveniemus hoc. In manu autem Domini, est in potestate Domini: manus enim Dei potestas Dei commendata est. Nam et de hominibus plerumque dicitur: In manu hoc habet; hoc est, in potestate habet, cum vult facit. Vini meri plenus est mixto. Consequenter ipse exposuit: Inclinavit, inquit, ex hoc in hunc; verumtamen faex eius non est exinanita. Ecce unde mixto vino plenus erat. Non ergo vos terreat, quia et merum et mixtum: merum propter sinceritatem, mixtum propter faecem. Quid ergo ibi vinum, et quid faex? Et quid est: Inclinavit ex hoc in hunc, ita ut faex eius non esset exinanita?

Iudaeorum et paganorum pars in opere salvifico. In V.T. Novum absconditur.

12. Unde venerit ad hoc, recordamini: Hunc humilat, et hunc exaltat. Quod figuratum est nobis in Evangelio per duos homines, Pharisaeum et Publicanum, hoc latius accipientes, intellegamus duos populos, Iudaeorum, et Gentium: Iudaeorum populus, Pharisaeus ille; Gentium populus, Publicanus ille. Iudaeorum populus iactabat merita sua; Gentium confitebatur peccata sua. Qui novit in Litteris sanctis et Epistolas apostolicas, et Actus Apostolorum, videt ibi quod dico: ne longum faciam quomodo Apostoli exhortabantur Gentes ne desperarent, quod in magnis peccatis iacuissent; et reprimebant Iudaeos, ne se extollerent quasi ex iustificationibus Legis, et ideo se putarent iustos, Gentiles autem peccatores esse, quia Iudaeis et Lex erat, et templum erat, et sacerdotium erat 34. Illi autem omnes cultores idolorum, veneratores daemoniorum, longe quidem positi; sicut Publicanus ille de longinquo stabat. Sicut illi superbiendo recesserunt, sic isti confitendo propinquaverunt. Calix ergo vini meri plenus in manu Domini, quantum donat Dominus ut intellegam (potest enim alius melius, quia sic se habet obscuritas Scripturarum: difficile est ut unum pariant intellectum. Quicumque tamen intellectus exierit, opus est ut regulae fidei congruat: nec maioribus invidemus, nec parvuli desperamus. Quid nobis videatur dico Caritati Vestrae, non ut obstruam aures vestras adversus alios melius aliquid forte dicturos). Calix vini meri plenus mixto videtur mihi esse Lex quae data est Iudaeis, et omnis illa Scriptura Veteris quod dicitur Testamenti, ibi sunt pondera omnium sententiarum. Nam ibi Novum Testamentum absconditum latet, tamquam in faece corporalium sacramentorum. Circumcisio carnis magni sacramenti res est, et intellegitur inde circumcisio cordis. Templum illud Ierusalem magni sacramenti est res, et intellegitur ex eo corpus Domini. Terra promissionis intellegitur regnum coelorum. Sacrificium victimarum et pecorum magnum habet sacramentum; sed in omnibus illis generibus sacrificiorum intellegitur unum illud sacrificium et unica victima in cruce Dominus: pro quibus omnibus sacrificiis unum nos habemus, quia et illa figurabant haec, id est, illis haec figurabantur. Accepit populus ille Legem; accepit mandata iusta et bona. Quid tam iustum quam, Non occides, Non moechaberis, Non furaberis, Non falsum testimonium dices. Honora patrem et matrem, Non concupisces rem proximi tui, Non concupisces uxorem proximi tui, Unum Deum adorabis, et ipsi soli servies 35? Omnia ista ad vinum pertinent. Illa vero carnalia quasi resederunt, ut remanerent apud illos, et effunderetur inde omnis spiritalis intellectus. Calix vero in manu Domini, id est in potestate Domini; vini meri, id est Legis sincerae; plenus est mixto, id est cum faece corporalium sacramentorum. Et quia hunc humilat, superbum Iudaeum, et hunc exaltat, confitentem Gentilem, inclinavit ex hoc in hunc, id est a Iudaico populo in Gentilem populum. Quid inclinavit? Legem: eliquatus est inde spiritalis intellectus; Verumtamen faex eius non est exinanita, quia omnia sacramenta carnalia apud Iudaeos remanserunt. Bibent omnes peccatores terrae. Qui bibent? Omnes peccatores terrae. Qui peccatores terrae? Iudaei erant quidem peccatores, sed superbi; Gentiles autem erant peccatores, sed humiles: Omnes peccatores bibent; sed vide qui faecem, qui vinum. Etenim illi bibendo faecem, evanuerunt; isti bibendo vinum, iustificati sunt: audeam dicere et inebriatos, et non timebo; atque utinam omnes sic inebriemini! Recordamini: Calix tuus inebrians quam praeclarus 36! Quid enim? putatis, fratres mei, omnes illos qui confitendo Christum etiam mori voluerunt, sobrios fuisse? Usque adeo ebrii erant, ut suos non agnoscerent. Omnes propinqui sui, qui eos a spe coelestium praemiorum terrenis blandimentis avertere moliti sunt, non sunt agniti, non sunt auditi ab ebriis. Non erant ebrii, quibus mutatum cor erat? Non erant ebrii, quorum mens alienata erat ab hoc saeculo? Bibent, inquit, omnes peccatores terrae. Sed qui bibent vinum? Peccatores bibent, sed ne remaneant peccatores; ut iustificentur, non ut puniantur.

13. [v 10.] Ego autem: nam omnes bibunt; sed seorsum ego, id est Christus cum corpore suo; in saeculum gaudebo; psallam Deo Iacob: promissione illa futura in fine, de qua dicitur: Ne corrumpas 37. Ego autem in saeculum gaudebo.

Modo tempus est eligendi inter vitam et mortem.

14. [v 11.] Et omnia cornua peccatorum confringam; et exaltabuntur cornua iusti. Hoc est: Hunc humilat, et hunc exaltat 38. Nolunt sibi frangi cornua peccatores, quae sine dubio frangentur in fine. Non vis ut ille tunc frangat? tu hodie frange. Audisti enim supra; noli contemnere: Dixi iniquis: Nolite inique agere; et delinquentibus: Nolite exaltare cornu 39. Quando audisti: Nolite exaltare cornu, contempsisti, et exaltasti cornu; venies ad finem, ubi fiet: Omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua iusti. Cornua peccatorum, dignitates superborum; cornua iusti, munera Christi: per cornua enim sublimitates intelleguntur. Oderis in terra sublimitatem terrenam, ut possis habere coelestem. Amas terrenam; non te admittit ad coelestem: et ad confusionem pertinebit quod frangitur tibi cornu; quomodo ad gloriam pertinebit, si exaltatur tibi cornu. Modo ergo est tempus eligendi; tunc non erit. Non es dicturus: Dimittar et eligam: praecesserunt enim voces: Dixi iniquis. Si non dixi, para excusationem, para defensionem: si autem dixi, praeoccupa confessionem, ne venias ad damnationem; quia tunc confessio sera erit, et defensio nulla erit.