IN EUMDEM PSALMUM 31

ENARRATIO II

Sermo ad plebem

Ne praesumamus de meritis nostris.

1. Psalmus gratiae Dei et iustificationis nostrae nullis praecedentibus meritis nostris, sed praeveniente nos misericordia Domini Dei nostri, commendatus maxime ore apostolico, sicut praecedens hunc psalmum lectio omnibus intimavit, a nostra tenuitate susceptus est cum vestra Caritate tractandus. Unde primum infirmitatem meam orationibus vestris commendo, sicut dicit Apostolus, ut detur mihi sermo in apertione oris mei 1, sic loqui vobis, quemadmodum et mihi dicere periculosum non sit, et vobis audire salutare sit. Anceps enim animus humanus, et fluctuans inter confessionem infirmitatis et audaciam praesumptionis, plerumque hinc atque inde contunditur, et ita impellitur ut ei in quamlibet partem cadere praecipitium sit. Si enim se infirmitati propriae omni ex parte donaverit, et in hanc cogitationem se inclinaverit, ut dicat, quia misericordia Dei omnibus peccatoribus, in quibuslibet peccatis perseverantibus, tantum credentibus quia Deus liberat, Deus ignoscit, ita in fine parata est ut nemo pereat fidelium iniquorum; id est, nemo pereat eorum qui sibi dicunt: Quidvis faciam, quibuslibet facinoribus et flagitiis inquiner, quantumlibet peccem, liberat me Deus misericordia sua, quia credidi in eum. Qui ergo dicit neminem perire talium, cogitatione mala inclinatur in impunitatem peccatorum; et Deus ille iustus, cui cantatur misericordia et iudicium 2, non sola misericordia, sed et iudicium, invenit hominem male de se praesumentem, et ad interitum suum misericordia Dei abutentem, et necesse est ut damnet. Talis itaque cogitatio praecipitat hominem: qua quisque territus, si se in audaciam quamdam praesumptionis erexerit, et de suis viribus iustitiaque praesumpserit, et proposuerit animo implere iustitiam, et omnia quae praecipiuntur in Lege ita facere ut in nullo offendat, atque in potestate sua se habere vitam suam, ut omnino nusquam labatur, nusquam deficiat, nusquam titubet, nusquam caliget, sibique hoc tribuat, et potentatui voluntatis suae: etiam si forte impleverit omnia quae iusta videntur coram oculis hominum, ita ut nihil inveniatur in vita eius, quod possit reprehendi ab hominibus, ipsam praesumptionem iactationemque superbiae damnat Deus. Quid igitur fit, si se homo iustificaverit, et de iustitia sua praesumpserit? Cadit. Si considerans et cogitans infirmitatem suam et praesumens de misericordia Dei, neglexerit vitam suam mundare a peccatis suis, et se omni gurgite flagitiorum demerserit; et ipse cadit. Praesumptio de iustitia, quasi dextera est: cogitatio impunitatis peccatorum, quasi sinistra est. Audiamus vocem Dei dicentem nobis: Ne declines in dexteram aut sinistram 3. Ne praesumas ad regnum de iustitia tua, ne praesumas ad peccandum de misericordia Dei. Ab utroque te revocat praeceptum divinum; et ab illa altitudine, et ab ista profunditate. Illuc si ascenderis, praecipitaberis; hac si lapsus fueris, demergeris. Ne, inquit, declines in dexteram aut sinistram. Iterum dico quod breviter fixum omnes animo teneatis: Ne praesumas ad regnum de iustitia tua, ne praesumas ad peccandum de misericordia Dei. Respondebis: Quid ergo faciam? Psalmus iste docet nos: quo perlecto atque tractato, arbitror adiuvante misericordia Domini, visuros nos viam vel ubi iam ambulemus, vel quam tenere debeamus. Unusquisque pro modulo suo audiat; et sicut sibi conscius fuerit, ita vel doleat corrigendus, vel gaudeat approbandus. Si se deviasse invenerit, redeat ut in via ambulet: si se in via invenerit, ambulet ut perveniat. Nemo sit superbus extra viam, nemo piger in via.

Disseritur de fide et operibus.

2. Hunc autem psalmum ad eam gratiam pertinere, qua christiani sumus, testatus est apostolus Paulus: unde ipsam lectionem vobis legi voluimus. Hoc dixit Apostolus, cum commendaret iustitiam quae ex fide est, adversus eos qui gloriantur de iustitia quae est ex operibus, hoc ait: Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non ad Deum 4. Avertat ipse Deus a nobis talem gloriam, et illud potius audiamus: Qui gloriatur, in Domino glorietur 5. Multi enim gloriantur de operibus, et invenis multos paganos propterea nolle fieri christianos, quia quasi sufficiunt sibi de bona vita sua. Bene vivere opus est, ait: quid mihi praecepturus est Christus? Ut bene vivam? Iam bene vivo: quid mihi necessarius est Christus? Nullum homicidium, nullum furtum, nullam rapinam facio, res alienas non concupisco, nullo adulterio contaminor. Nam inveniatur aliquid in vita mea quod reprehendatur, et qui reprehenderit faciat christianum. Habet gloriam, sed non ad Deum. Non autem sic pater noster Abraham. Haec enim sententia Scripturae ad hoc vult intentionem nostram dirigere. Quia enim fatemur, et ipsa est fides nostra de sancto Patriarcha, qui placuit Deo, ut dicamus eum et noverimus ad Deum habere gloriam, ait Apostolus: Certe notum est nobis et manifestum, quia Abraham ad Deum habet gloriam: at si ex operibus iustificatus est Abraham, habet gloriam, sed non ad Deum: ad Deum autem habet gloriam; non ergo ex operibus iustificatus est. Si ergo non ex operibus iustificatus est Abraham, unde iustificatus est? Sequitur, et dicit unde: Quid enim Scriptura dicit? id est: Unde dicit Scriptura iustificatum Abraham? Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam 6. Ergo ex fide iustificatus est Abraham.

3. Iam qui audit, non ex operibus, sed ex fide; observet illam voraginem, de qua locutus sum: Vides ergo, quia ex fide, non ex operibus iustificatus est Abraham; faciam ergo quidquid volo, quia etsi bona opera non habuero, et tantum credidero in Deum, deputatur mihi ad iustitiam. Si dixit et decrevit, lapsus demersus est: si adhuc cogitat et fluctuat, periclitatur. Scriptura autem Dei verusque intellectus, non solum periclitantem a periculo liberat, sed et demersum a profundo elevat. Respondeo ergo tamquam contra Apostolum, et dico de ipso Abraham, quod invenimus etiam in Epistola alterius apostoli, qui volebat corrigere homines, qui male intellexerant istum apostolum. Iacobus enim in Epistola sua, contra eos qui nolebant bene operari de sola fide praesumentes, ipsius Abrahae opera commendavit, cuius Paulus fidem: et non sunt sibi adversi Apostoli. Dicit autem opus omnibus notum, Abraham filium suum immolandum Deo obtulit 7. Magnum opus, sed ex fide. Laudo superaedificationem operis, sed video fidei fundamentum: laudo fructum boni operis, sed in fide agnosco radicem. Si autem hoc praeter fidem rectam faceret Abraham, nihil illi prodesset qualecumque illud opus esset. Rursum si sic teneret fidem Abraham, ut cum ei Deus imperaret offerre sibi immolandum filium suum, diceret apud semetipsum: Non facio, et tamen credo quia me etiam contemnentem iussa sua liberat Deus; fides sine operibus mortua esset, et tamquam radix sine fructu sterilis atque arida remaneret.

4. Quid ergo? Debemus nulla opera praeponere fidei, id est ut ante fidem, quisquam dicatur bene operatus? Ea enim ipsa opera quae dicuntur ante fidem, quamvis videantur hominibus laudabilia, inania sunt. Ita mihi videntur esse, ut magnae vires et cursus celerrimus praeter viam. Nemo ergo computet bona opera sua ante fidem: ubi fides non erat, bonum opus non erat. Bonum enim opus intentio facit, intentionem fides dirigit. Non valde attendas quid homo faciat, sed quid cum facit aspiciat, quo lacertos optimae gubernationis dirigat. Fac enim hominem optime gubernare navim, et perdidisse quo tendit; quid valet quia artemonem optime tenet, optime movet, dat proram fluctibus, cavet ne latera infligantur; tantis est viribus, ut detorqueat navim quo velit, atque unde velit: et dicatur ei: Usquequo is; et dicat: Nescio: aut non dicat: Nescio; sed dicat: Ad illum portum eo, nec in portum, sed in saxa festinet? Nonne iste quanto sibi videtur in navi gubernanda agilior et efficacior, tanto periculosius eam sic gubernat, ut ad naufragium properando perducat? Talis est et qui optime currit praeter viam. Nonne ergo erat melius et tolerabilius, ut esset gubernator ille aliquanto invalidior, ut cum labore et aliqua difficultate gubernacula regeret, et tamen rectum debitumque cursum teneret; rursumque ille pigrius etiam et imbecillius, tamen in via ambularet, quam praeter viam fortiter curreret? Optimus ergo ille qui et viam tenet, et bene ibi ambulat: sequentis autem spei, qui etsi aliquantum claudicat, non omnino ut erret, aut remaneat, sed progreditur etsi paulatim. Fortasse enim sperandum est, eum quo tendit etiam tardius perventurum.

Quod operatur caritatis est.

5. Ergo, fratres, ex fide iustificatus est Abraham: sed si fidem opera non praecesserunt, tamen secuta sunt. Numquid enim fides tua sterilis erit? Si sterilis non es, sterilis non est ipsa. Aliquid mali credidisti, et igne malitiae tuae radicem tuae fidei concremasti. Tene ergo fidem operaturus. Sed dicis: Non hoc ait apostolus Paulus. Imo hoc ait Paulus apostolus: Fides, inquit, quae per dilectionem operatur 8; et alio loco: Plenitudo ergo legis, caritas 9; et alio loco: Omnis enim lex in uno sermone impletur, in eo quod scriptum est: Diliges proximum tuum tamquam teipsum 10. Vide si non vult te operari qui dicit: Non adulterabis, Non homicidium facies, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum: dilectio proximi malum non operatur: Plenitudo autem legis, caritas 11. Numquid caritas permittit aliquid mali te facere ei quem diligis? Sed forte tantummodo mali nihil facis, non etiam aliquid boni. Ergone caritas permittit te non praestare quidquid potes ei quem diligis? Nonne illa est caritas quae orat etiam pro inimicis? Ergo deserit amicum, qui bene optat inimico? Itaque si fides sine dilectione sit, sine opere erit. Ne autem multa cogites de opere fidei, adde illi spem et dilectionem, et noli cogitare quid opereris. Ipsa dilectio vacare non potest. Quid enim de quoquam homine etiam male operatur, nisi amor? Da mihi vacantem amorem et nihil operantem. Flagitia, adulteria, facinora, homicidia, luxurias omnes, nonne amor operatur? Purga ergo amorem tuum: aquam fluentem in cloacam, converte ad hortum: quales impetus habebat ad mundum, tales habeat ad artificem mundi. Num vobis dicitur: Nihil ametis? Absit. Pigri, mortui, detestandi, miseri eritis, si nihil ametis. Amate, sed quid ametis videte. Amor Dei, amor proximi, caritas dicitur: amor mundi, amor huius saeculi, cupiditas dicitur. Cupiditas refrenetur, caritas excitetur. Ipsa enim caritas bene operantis dat ei spem bonae conscientiae. Spem enim gerit bona conscientia: quomodo mala conscientia tota in desperatione est, sic bona conscientia tota in spe. Et erunt tria haec, de quibus dicit Apostolus, Fides, Spes, Caritas 12. Et alio loco ipsa tria, sed pro spe bonam conscientiam posuit: Finis enim praecepti est, dixit. Quid est finis praecepti? Quo perficiuntur praecepta, non quo consumuntur. Aliter enim dicimus: Finitus est cibus; aliter dicimus: Finita est tunica quae texebatur: finitur cibus ut non sit; finitur tunica ut perfecta sit: et hic finis dicitur, et ibi. Non ergo hic finem praecepti dixit, quo quasi pereant praecepta; sed quo perficiantur, et consummentur, non consumantur. Finis ergo propter tria illa: Finis, inquit, praecepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta 13. Pro spe bonam conscientiam posuit. Ille enim sperat, qui bonam conscientiam gerit. Quem vero pungit mala conscientia, retrahit se a spe, et non sibi sperat nisi damnationem. Ut ergo speret regnum, habeat bonam conscientiam; et ut habeat bonam conscientiam, credat, et operetur. Quod credit fidei est, quod operatur caritatis est. Illo ergo loco a fide coepit Apostolus, Fides, Spes, Caritas: alio loco ab ipsa caritate coepit, Caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Modo nos a medio coepimus, ab ipsa conscientia et spe. Qui vult, inquam, habere bonam spem, habeat bonam conscientiam; ut autem habeat bonam conscientiam, credat, et operetur. A medio imus ad initium et finem: credat, et operetur. Quod credit, fidei est: quod operatur, caritatis est.

Fides, caritas et operae necessariae sunt.

6. Quomodo ergo dicit Apostolus iustificari hominem, sine operibus ex fide 14; cum alio loco dicat: Fides quae per dilectionem operatur 15? Non ergo Iacobum apostolum Paulo, sed ipsum Paulum ipsi Paulo opponamus, et dicamus ei: Hac nos quodammodo permittis impune peccare, cum dicis: Arbitramur iustificari hominem per fidem sine operibus: et hac dicis: Fides quae per dilectionem operatur. Quomodo hac quasi securus fio, si operatus non fuero: hac autem nec spem, nec ipsam fidem videor habere bonam, nisi operatus fuero per dilectionem? Teipsum audio, Apostole. Certe fidem mihi hic sine operibus vis commendare: opus autem fidei dilectio est; quae dilectio vacare non potest, nisi et mali nihil operetur, et quidquid potest boni operetur. Quid enim facit dilectio? Declina a malo, et fac bonum 16. Hanc ergo fidem sine operibus commendas; et alio loco dicis: Etsi fidem habeam, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest 17. Ergo si nihil prodest fides sine caritate, caritas autem ubi fuerit necesse est ut operetur, fides ipsa per dilectionem operatur. Quomodo ergo iustificabitur homo per fidem sine operibus? Respondet ipse Apostolus: Propterea hoc tibi dixi, o homo, ne quasi de operibus tuis praesumere videreris, et merito operum tuorum te accepisse fidei gratiam. Noli ergo praesumere de operibus ante fidem. Noveris quia peccatorem te fides invenit, etsi te fides data fecit iustum, impium invenit quem faceret iustum. Credenti, inquit, in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam 18. Si iustificatur impius, ex impio fit iustus: si ex impio iustus fit, quae sunt opera impiorum? Iactet etiam impius opera sua, et dicat: Do pauperibus, nihil alicui aufero, non uxorem alienam concupisco, non quemquam occido, nulli fraudem facio, depositum apud me nullo teste repraesento; haec omnia dicat: quaero utrum pius sit, an impius. Et quomodo sum impius, inquit, ista faciens? Quomodo illi, de quibus dictum est: Et servierunt creaturae potiusquam Creatori, qui est benedictus in saecula 19. Quomodo es impius? Quid si de his omnibus bonis operibus, aut illud speras quod sperandum est, sed non ab illo a quo sperandum est; aut hoc speras, quod sperandum non est, etiam ab illo a quo aeterna vita speranda est? Pro bonis operibus sperasti terrenam quamdam felicitatem, impius es. Non est ista merces fidei. Cara res est fides, vili illam addixisti. Impius ergo es, et nulla sunt ista opera tua. Moveas licet in bonis operibus lacertos, et videaris navim optime gubernare, in saxa festinas. Quid si quod sperandum est speras, id est vitam aeternam, sed non a Domino Deo per Iesum Christum, per quem solum datur vita aeterna; sed putas te ad vitam aeternam posse pervenire per militiam coeli, per solem et lunam, per potestates aeris, et maris, et terrae, et siderum? Impius es. Crede in eum qui iustificat impium, ut possint et bona opera tua esse opera bona. Nam nec bona illa appellaverim, quamdiu non de radice bona procedunt. Quid est hoc? Aut vitam temporalem ab aeterno Deo speras, aut vitam aeternam a daemonibus speras: in qualibet parte impius es. Corrige fidem, dirige fidem, dirige viam: et si habes bonos pedes, ambula iam securus, curre, viam tenes: quanto melius cucurreris, tanto facilius pervenies. Sed forte claudicas aliquantum. Saltem a via noli recedere; etsi tardius, perventurus es: noli remanere, noli retro converti, noli deviare.

Nullis nostris meritis iustificamur.

7. Quid ergo? Qui sunt beati? Non in quibus non invenerit Deus peccatum: nam in omnibus invenit. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei 20. Si ergo in omnibus peccata inveniuntur, remanet ut non sint beati, nisi quorum remissa sunt peccata. Hoc ergo Apostolus sic commendavit: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Et ei qui operatur (id est, de operibus praesumit, et eorum merito sibi dicit datam esse gratiam fidei), merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum 21. Quid est hoc, nisi quod merces nostra gratia vocatur? Si gratia est, gratis datur. Quid est, gratis datur? Gratis constat. Nihil boni fecisti, et datur tibi remissio peccatorum. Attenduntur opera tua, et inveniuntur omnia mala. Si quod debetur illis operibus, Deus redderet, utique damnaret: Stipendium enim peccati mors 22. Malis operibus quid debetur, nisi damnatio? Bonis quid debetur? Regnum coelorum. Tu autem in malis operibus inventus es: si reddatur tibi quod debetur, puniendus es. Quid ergo fit? Non tibi Deus reddit debitam poenam, sed donat indebitam gratiam. Debebat vindictam, dat indulgentiam. Incipis ergo esse in fide per indulgentiam; iam fides illa assumpta spe et dilectione incipit bene operari: sed nec tunc glorieris, et extollas te: memento a quo in via positus sis; memento quia et sanis pedibus et velocibus errabas; memento quia etsi languebas, et in via semivivus iacebas, levatus es in iumentum, et perductus in stabulum 23. Ei autem, inquit, qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Si vis esse alienus a gratia, iacta merita tua. Ille autem videt quid sit in te, et novit quid cui debeat. Ei vero qui non operatur, inquit? Ecce pone aliquem impium peccatorem, non operatur. Quid autem? Credit autem in eum qui iustificat impium. Ex eo enim quia non operatur bene, impius est: etsi bona videatur facere, tamen, quia sine fide, nec bona vocanda sunt. Credenti autem in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam; sicut et David dicit, beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus 24. Iustitiam autem quam? Fidei, quam bona opera non praecesserunt, sed quam bona opera consequuntur.

8. Intendite ergo vos: alioquin male intellegendo proicitis vos in illam voraginem impune peccandi: et ego liber sum, sicut ipse Apostolus ab omnibus male intellegentibus liber fuit. Libenter enim male intellexerunt, ne bona opera sequerentur. Nolite esse de numero talium, fratres. Dicitur in quodam psalmo, de quodam homine tali, id est de tali genere, quasi de uno: Noluit, inquit, intellegere ut bene ageret 25. Non dictum est: Non potuit intellegere. Vos ergo oportet ut velitis intellegere, ut bene agatis. Intellectus enim vobis non deerit manifestus. Quis est manifestus intellectus? Nemo iactet bona opera sua ante fidem, nemo sit piger in bonis operibus accepta fide. Dat Deus ergo indulgentiam omnibus impiis, et eos iustificat ex fide.

9. [vv 1.2.] Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in ore eius dolus. Iam psalmus incipit, et incipit intellectus. Intellectus ergo vel intellegentia ipsa est, ut noveris nec iactare te debere de meritis tuis, nec praesumere de impunitate peccati. Psalmi enim titulus ita est: Ipsi David intellegentiae. Intellegentiae vocatur psalmus iste. Prima ergo intellegentia, ut te noveris peccatorem. Consequens intellegentia est, ut cum ex fide per dilectionem bene coeperis operari, ne hoc viribus tuis, sed gratiae Dei deputaveris. Ita non erit dolus in corde tuo, hoc est in ore interiore tuo; nec aliud in labiis habebis, aliud in cogitatione. Non eris de illis Pharisaeis, de quibus dictum est: Similes estis monumentis dealbatis; a foris quidem apparetis hominibus iusti, intus autem pleni estis dolo et iniquitate 26. Qui ergo cum sit iniquus iustum se praetendit, nonne dolosus est? Non ille Nathanael est, de quo Dominus dicit: Ecce vere Israelita in quo dolus non est? Unde autem in illo Nathanaele dolus non erat? Cum esses, inquit, sub arbore fici, vidi te 27. Sub arbore fici erat, sub conditione carnis erat. Si sub conditione carnis erat, quia impietate propaginis tenebatur; sub illa arbore fici erat, in qua gemitur in alio psalmo: Ecce enim in iniquitate conceptus sum 28. Sed vidit eum ille qui venit cum gratia. Quid est: Vidit eum? Misertus est eius. Ergo hominem sine dolo sic commendat, ut gratiam suam in illo commendet. Cum esses sub arbore fici, vidi te. Vidi te, quid magnum est, nisi intellegas aliquo modo dictum? Quid magnum est videre hominem sub arbore fici? Si non vidisset sub ista ficu genus humanum Christus, aut aresceremus omnino, aut, quomodo Pharisaei, in quibus dolus erat, id est, iustificabant se verbis, factis autem mali erant, folia sola invenirentur in nobis, non fructus. Nam talem arborem fici quando vidit Christus, maledixit, et aruit. Video, inquit, sola folia, id est sola verba, absque fructu: Arescat 29, inquit, ut nec folia habeat. Utquid et verba tollit? Arbor arida enim nec folia potest habere. Sic ergo erant Iudaei, Pharisaei arbor illa erant: verba habebant, facta non habebant: ex sententia Domini ariditatem meruerunt. Videat ergo nos Christus sub arbore fici: videat in carne nostra etiam fructum boni operis, ne eius maledictione arescamus. Et quia totum gratiae eius imputatur, non meritis nostris: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata: non in quibus non sunt inventa peccata, sed quorum tecta sunt peccata. Cooperta sunt peccata, tecta sunt, abolita sunt. Si texit peccata Deus, noluit advertere; si noluit advertere, noluit animadvertere; si noluit animadvertere, noluit punire; si noluit punire, noluit agnoscere, maluit ignoscere. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Nec sic intellegatis quod dixit, peccata cooperta sunt, quasi ibi sint et vivant. Tecta ergo peccata quare dixit? Ut non viderentur. Quid enim erat Dei videre peccata, nisi punire peccata? Ut noveris quia hoc est Dei videre peccata, quod punire peccata, quid ei dicitur? Averte faciem tuam a peccatis meis 30. Peccata ergo tua non videat, ut te videat. Quomodo te videat? Quomodo Nathanaelem: Cum esses sub arbore fici, vidi te. Umbra fici non impedivit oculos misericordiae Dei.

De pharisaeo et publicano.

10. Nec est in ore eius dolus. At vero qui nolunt confiteri peccata, laborant sine causa in defensione peccatorum suorum. Et quanto laborant in defensione peccatorum suorum iactantes merita sua, non videntes iniquitates suas, tanto plus robur eorum et fortitudo deficit. Ille enim fortis est, qui non in se, sed in Deo fortis est. Propter illud: Ter Dominum rogavi ut auferret eum a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea. Gratia mea, dixit; non: Virtus tua. Sufficit, inquit, tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. Unde alio loco ipse ait: Quando infirmor, tunc fortis sum 31. Ergo qui vult fortis esse, velut praesumens de se, et iactans merita sua, qualiacumque illa sint, erit similis Pharisaeo illi, qui quod a Deo se dicebat accepisse, superbe tamen iactabat: Gratias, inquit, tibi. Attendite, fratres mei, quale genus superbiae commendet Deus: vere quale potest subintrare iusto homini, quale potest subrepere etiam bonae spei viro. Gratias tibi, dicebat. Ergo cum dicebat: Gratias tibi, fatebatur ab illo se accepisse quod habebat. Quid enim habes quod non accepisti 32? Ergo: Gratias tibi ago, dixit; Gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines, raptores, iniusti, adulteri, sicut et Publicanus iste. Unde ergo superbus? Non quia de bonis suis Deo gratias agebat, sed quia super alterum se de ipsis bonis extollebat.

11. Attendite, fratres: nam unde coeperit dicere similitudinem ipsam Dominus, evangelista praemisit. Cum enim Christus dixisset: Putas veniens Filius hominis inveniet fidem in terra? et ne existerent quidam haeretici, qui attendentes et putantes quasi lapsum totum mundum, omnes enim haeretici in paucis et in parte sunt, iactarent se, quod in ipsis remansit quod de toto mundo perierit; ibi statim ubi ait Dominus: Putas veniens Filius hominis inveniet fidem in terra? subiecit Evangelista et ait: Dixit autem et ad quosdam, qui sibi iusti videbantur, et spernebant caeteros, similitudinem hanc: Quidam Pharisaeus et Publicanus venerunt in templum orare, et caetera quae nostis. Pharisaeus ergo ille dicebat: Gratias tibi ago. Sed unde superbus? Quia spernebat caeteros. Unde probas? In ipsis verbis. Quomodo? Pharisaeus, inquit, ille contempsit de longe stantem, cui Deus confitenti propinquabat. Publicanus, inquit, de longinquo stabat: sed Deus ad illum de longinquo non stabat? Quare Deus ab illo de longinquo non stabat? Quia alio loco dicitur: Prope est Dominus his qui obtriverunt cor 33. Videte si Publicanus iste obtriverat cor, et ibi videbitis quia prope est Dominus his qui obtriverunt cor. Publicanus autem de longinquo stabat, et neque volebat ad coelum oculos suos levare, sed percutiebat pectus suum. Tunsio pectoris, obtritio cordis. Quid dicebat tundens pectus? Deus propitius esto mihi peccatori. Et quid sententiae Dominus? Amen dico vobis, descendit iustificatus de templo Publicanus ille, magis quam ille Pharisaeus. Quare? Hoc est iudicium Dei. Non sum sicut Publicanus iste, non sum sicut caeteri homines, iniusti, raptores, adulteri: ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. Ille non audet ad coelum levare oculos suos, attendit conscientiam suam, longe stat, et iustificatus est magis quam ille Pharisaeus. Quare? Rogo te, Domine, expone nobis hanc iustitiam tuam, expone nobis aequitatem iuris tui. Exponit Deus regulam legis suae. Vultis audire quare? Quia omnis qui se exaltat, humilabitur; et qui se humilat, exaltabitur 34.

12. Intendat ergo Caritas vestra. Diximus non ausum fuisse oculos ad coelum levare Publicanum. Quare coelum non attendebat? Quia se attendebat. Se attendebat, ut primo sibi displiceret, et sic Deo placeret. Tu autem iactas te, erecta cervice es. Ait Dominus superbo: Non vis ad te attendere? ego attendo. Vis autem ut non attendam? tu attende. Ideo Publicanus non audebat oculos ad coelum levare; quia seipsum intuebatur, conscientiam suam puniebat: ipse sibi iudex erat, ut ille intercederet; ipse puniebat, ut ille liberaret; ipse accusabat, ut ille defenderet. Adeo defendit cum, quia dixit pro ipso sententiam. Descendit iustificatus Publicanus ille magis quam ille Pharisaeus: quia omnis qui se exaltat, humilabitur; et qui se humilat, exaltabitur. Attendit se, inquit, et nolui ego attendere: audivi dicentem: Averte oculos tuos a peccatis meis. Quis est enim qui illud dixit, nisi qui etiam illud dixit: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco 35. Itaque, fratres mei, erat et Pharisaeus ille peccator. Non enim quia dicebat: Non sum sicut caeteri homines, iniusti, raptores, adulteri; neque quia ieiunabat bis in sabbato; neque quia decimas dabat, non erat peccator. Quod si sine ullis peccatis esset, ipsa superbia grande crimen erat: et tamen ecce illa omnia dicebat. Quis tandem sine peccato? Quis gloriabitur castum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a peccatis? 36 Habebat ergo ille peccata; sed perversus, et nesciens quo venisset, erat tamquam in statione medici curandus, et sana membra ostendebat, vulnera tegebat. Deus tegat vulnera; noli tu. Nam si tu tegere volueris erubescens, medicus non curabit. Medicus tegat, et curet; emplastro enim tegit. Sub tegmine medici sanatur vulnus, sub tegmine vulnerati celatur vulnus. Cui celas? Qui novit omnia.

Peccata ut nostra confitenda sunt.

13. [vv 3.6.] Itaque hic, fratres, videte quid dixit: Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, a clamando me tota die. Quid est hoc? Quasi contrarium videtur: Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea a clamando. Si a clamando, quomodo tacuit? Tacuit quiddam, non tacuit quiddam: tacuit unde proficeret, non tacuit unde deficeret; tacuit confessionem, clamavit praesumptionem. Tacui enim dixit, non sum confessus. Ibi oportebat ut loqueretur; taceret merita sua, clamaret peccata sua: nunc autem perverse tacuit peccata sua, clamavit merita sua. Et quid illi contigit? Inveteraverunt ossa eius. Intendite quia si clamaret peccata sua, et taceret merita sua, innovarentur ossa eius, id est virtutes eius: esset robustus in Domino, quia inveniretur in se infirmus. Modo autem quia in se voluit esse firmus, factus est infirmus, et inveteraverunt ossa eius. Remansit in vetustate, qui noluit confitendo amare novitatem. Qui enim fiunt novi, nostis, fratres: quia: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Noluit iste sibi dimitti iniquitates, exaggeravit, defendit illas, iactavit merita sua. Ergo quoniam tacuit a confessione, inveteraverunt ossa eius. A clamando me tota die. Quid est: A clamando me tota die? Perseverando in defensione peccatorum suorum. Et tamen videte qualis sit, quia agnoscit se. Erit enim modo intellegentia: nihil praeter se respiciet, et displicebit sibi, quia agnoscit se. Modo audietis, ut sanemini.

14. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in ore eius dolus. Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, a clamando me tota die. Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua. Quid est, gravata est super me manus tua? Magna res, fratres. Respicite illam sententiam rectam inter duos, Pharisaeum et Publicanum. Quid dictum est de Pharisaeo? Quoniam humilatur. Quid dictum est de Publicano? Quoniam exaltatur. Quare ille humilatur? Quia exaltavit se. Quare iste exaltatur? Quia humilavit se. Ergo ut exaltantem se humiliet Deus, gravat super illum manum. Noluit humilari confessione iniquitatis suae, humilatus est pondere manus Dei. Quando ille perferret manum gravem humilantis? Quam levis fuit manus sublevantis! Et in illo fortis, et in illo fortis: fortis ad illum premendum, fortis ad illum sublevandum.

15. Ergo, Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: conversus sum in aerumna mea, dum configeretur spina. Ex ipsa aggravatione manus tuae, ex ipsa humilatione conversus sum in aerumna mea, factus sum miser, confixa est mihi spina, compuncta est conscientia mea. Quid factum est cum configeretur spina? Datus est ei sensus doloris, invenit infirmitatem suam. Et ille qui tacuerat confessionem peccati sui, ut clamando in defensione peccati sui inveterasceret virtus eius, id est, ossa eius converterentur in vetustatem, modo quid fecit confixa spina? Peccatum meum cognovi. Ergo iam cognoscit. Si ille cognoscit, ille ignoscit. Audite quid sequitur: videte si non ipse dicit: Peccatum meum cognovi, et iniustitiam meam non operui. Hoc iam dudum dicebam: Noli operire tu, et operit Deus. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Qui tegunt peccata, nudantur: iste autem nudavit, ut cooperiretur. Iniquitatem meam non operui. Quid est, non operui? Iam dudum tacueram: modo quid? Dixi. Quiddam contrarium illi taciturnitati. Dixi. Quid dixisti? Pronuntiabo adversum me iniustitiam meam Domino; et tu dimisisti impietatem cordis mei. Dixi. Quid dixisti? Non iam pronuntiat, promittit se pronuntiaturum; et ille iam dimittit. Attendite, fratres; magna res: dixit: Pronuntiabo: non dixit: Pronuntiavi, et tu dimisisti; dixit: Pronuntiabo et tu dimisisti: quia eo ipso quod dixit: Pronuntiabo, ostendit quia nondum ore pronuntiaverat, sed corde pronuntiaverat. Hoc ipsum dicere Pronuntiabo, pronuntiare est: ideo et tu dimisisti impietatem cordis mei. Confessio ergo mea ad os nondum venerat; dixeram enim: Pronuntiabo adversum me: verumtamen Deus audivit vocem cordis mei. Vox mea in ore nondum erat, sed auris Dei iam in corde erat. Tu dimisisti impietatem cordis mei; quia dixi: Pronuntiabo.

16. Sed non suffecerat: non dixit: Pronuntiabo iniustitiam meam Domino: non sine causa dixit: Pronuntiabo adversum me: et hoc interest. Multi enim pronuntiant iniquitatem suam, sed adversus ipsum Dominum Deum: quando inveniuntur in peccatis dicunt, Deus hoc voluit. Si enim homo dicat: Non feci; aut: Hoc factum quod arguis non est peccatum: non pronuntiat nec adversum se, nec adversus Deum. Si dicat: Prorsus feci, et peccatum est, sed Deus hoc voluit, quid ego feci? Hoc est pronuntiare adversus Deum. Forte dicatis: Nemo hoc dicit: quis est qui dicat: Deus hoc voluit? Multi et hoc dicunt: sed et qui hoc non dicunt, quid aliud dicunt, qui dicunt: Fatum mihi fecit, stellae meae fecerunt? Ita iam per circuitum ad Deum volunt pervenire. Per circuitum volunt pervenire ad Deum accusandum, qui nolunt de compendio venire ad Deum placandum, et dicunt: Fatum mihi fecit. Quid est fatum? Stellae meae fecerunt. Quid sunt stellae? Certe istae quas in coelo conspicimus. Et quis eas fecit? Deus. Quis eas ordinavit? Deus. Ergo vides quod voluisti dicere: Deus fecit ut peccarem. Ita ille iniustus, tu iustus: quia nisi ille fecisset, tu non peccasses. Tolle istas excusationes in peccatis: memento illius psalmi: Ne declines cor meum in verba maligna ad excusandas excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem. At enim magni viri sunt, qui defendunt peccata sua; magni sunt et qui numerant sidera, et qui computant stellas et tempora, et dicunt quis quando vel peccet vel bene vivat, et quando Mars faciat homicidam, et Venus adulteram: magni, docti viri, et electi videntur in hoc saeculo. Sed quid ait in psalmo? Ne declines cor meum in verba mala, cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum 37. Dicant illi electos et doctos numeratores siderum, dicant illi sapientes eos qui quasi digerunt in digitis fata humana, et describunt de stellis mores humanos. Cum libero arbitrio me creavit Deus: si peccavi, ego peccavi: ut non solum pronuntiem iniquitatem meam Domino, sed adversum me, non adversus eum. Ego dixi, Domine, miserere mei: clamat aeger ad medicum: Ego dixi. Quare: Ego dixi? Sufficeret, dixi: Ego cum emphasi dictum est; Ego, ego, non fatum, non fortuna, non diabolus; quia nec ipse coegit, sed ego persuadenti consensi: Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi 38. Sic et hic statuit, et proposuit: Dixi: Pronuntiabo adversum me iniquitatem meam Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei.

17. [v 6.] Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno. Quo tempore? Pro hac. Pro qua hac? Pro impietate. Pro qua? Pro ipsa venia peccatorum. Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno. Inde orabit ad te omnis sanctus, quia dimisisti peccata. Nam si non dimitteres peccata, non esset sanctus qui ad te oraret: Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno: quando manifestabitur Novum Testamentum, quando manifestabitur gratia Christi, quod est tempus opportunum. Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, id est ex femina; indiscrete enim vocabant hoc Antiqui, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant, redimeret 39. Unde redimeret? A diabolo, a perditione, a peccatis suis, ab eo cui se vendiderant. Ut eos qui sub Lege erant redimeret. Sub Lege enim erant, quia premebat eos Lex. Conditio eos premebat, convincendo de reatu, non salvando. Et quidem mala prohibebat: sed quia illi vires non habebant per seipsos iustificandi se, clamandum erat ad illum, quomodo clamabat qui captivus ducebatur sub lege peccati: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius 40? Erant omnes homines sub Lege, non in Lege: iam illa deprimente, illa de reatu convincente. Demonstravit enim peccatum Lex: illa fixit spinam, illa fecit cor compungi; ipsa admonuit ut reum se quisque cognosceret, et pro venia clamaret ad Deum. Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno. Ergo dicebam de tempore opportuno: Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Item dicit Apostolus: Tempore acceptabili et placito exaudivi te, et in die salutis adiuvi te. Et quia hoc de omnibus Christianis praedictum erat a Propheta, subiecit Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis 41. Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno.

Humiles Deum adeamus.

18. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non appropinquabunt. Ad eum: ad quem? Ad Deum. Solet enim personam mutare: quomodo est: Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua 42. Non dixit, Domini est salus, et super populum eius benedictio eius: aut, Domine, tua est salus, et super populum tuum benedictio tua: sed cum inciperet: Domini est salus, non ad illum, sed de illo dicens; ibi conversus est ad illum, et ait: Et super populum tuum benedictio tua. Sic et hic cum audis primo ad te, deinde ad eum, ne putes alium esse; Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non appropinquabunt. Quid est, in diluvio aquarum multarum? Qui natant in diluvio aquarum multarum, non appropinquant ad Deum. Quid est diluvium aquarum multarum? Multiplicitas variarum doctrinarum. Intendite, fratres. Multae aquae sunt variae doctrinae. Doctrina Dei una est, non sunt multae aquae, sed una aqua, sive sacramenti baptismi, sive doctrinae salutaris. De ipsa doctrina qua irrigamur per Spiritum sanctum, dicitur: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus 43. Ad istos fontes non accedunt impii, sed credentes in eum qui iustificat impium 44, iam iustificati accedunt. Aliae aquae multae, multae doctrinae inquinant animas hominum, quod paulo ante dicebam. Alia doctrina est, Fatum mihi fecit. Alia doctrina, Casus mihi fecit, fortuna fecit. Si casibus reguntur homines, nulla providentia aliquid geritur: et ipsa doctrina est. Alius dixit: Est gens contraria tenebrarum, quae rebellavit adversus Deum, ipsa facit peccare homines. In hoc diluvio aquarum multarum ad Deum non appropinquabunt. Quae est illa aqua, illa vera quae manat de intimo fonte purae venae veritatis? Quae illa aqua est, fratres, nisi quae docet confiteri Domino? Quae est illa aqua, nisi quae docet: Bonum est confiteri Domino45 Quae est illa aqua, nisi quae docet hanc vocem: Dixi: Pronuntiabo adversum me iniustitiam meam Domino: et: Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi? Haec aqua confessionis peccatorum, haec aqua humilationis cordis, haec aqua vitae salutaris, abicientis se, nihil de se praesumentis, nihil suae potentiae superbe tribuentis. Haec aqua in nullis alienigenarum libris est, non in epicureis, non in stoicis, non in manichaeis, non in platonicis. Ubicumque etiam inveniuntur optima praecepta morum et disciplinae, humilitas tamen ista non invenitur. Via humilitatis huius aliunde manat: a Christo venit. Haec via ab illo est, qui cum esset altus, humilis venit. Quid enim aliud docuit humilando se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis 46? Quid aliud docuit solvendo quod non debebat, ut nos a debito liberaret? Quid aliud docuit baptizatus qui peccatum non fecit, crucifixus qui reatum non habebat? Quid aliud docuit, nisi hanc humilitatem? Non immerito ait: Ego sum via et veritas et vita 47. In hac ergo humilitate propinquatur ad Deum, quia prope est Dominus his qui obtriverunt cor 48. In diluvio autem aquarum multarum extollentium se adversus Deum, et docentium superbas impietates, ad Deum non appropinquabunt.

19. [v 7.] Tu autem quid, qui etiam iustificatus es, inter medias illas aquas es? Undique, fratres mei, etiam cum confitemur peccata, perstrepunt circa nos aquae illae diluvii. Non sumus in ipso diluvio, sed circumdamur ab ipso diluvio. Premunt nos, sed non opprimunt, urgent nos, sed non demergunt. Quid ergo tu facies, quia in medio diluvio es, ambulans in hoc saeculo? Num enim non audit tales doctores, non audit tales superbos, aut non ex verbis eorum quotidianas patitur in corde suo persecutiones? Quid ergo dicat iste iam iustificatus et praesumens de Deo, qui circumdatur diluvio isto? Tu mihi es refugium a pressura quae circumdedit me. Refugiant illi, vel ad deos suos, vel ad daemones suos, vel ad vires suas, vel ad defensionem peccatorum suorum: mihi in isto diluvio non est refugium nisi tu, a pressura quae circumdedit me.

20. Exsultatio mea, redime me. Si iam exsultas, quid vis redimi? Exsultatio mea, redime me. Audio vocem gaudii: Exsultatio mea: audio gemitum: Redime me. Gaudes, et gemis. Ita, inquit, et gaudeo, et gemo: gaudeo in spe, gemo adhuc in re. Exsultatio mea, redime me. Spe gaudentes, ait Apostolus. Ergo recte: Exsultatio mea, redime me. Unde redime me? Sequitur: In tribulatione patientes 49. Exsultatio mea, redime me. Iam iustificatus erat et Apostolus: et quid ait? Non solum, inquit, sed etiam nos ipsi primitias habentes Spiritus, et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus. Unde redime me? Quia ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Ecce ergo unde redime me; quia adhuc exspectamus in nobis ingemiscentes redemptionem corporis nostri. Unde ergo exsultatio mea? Ibi sequitur idem apostolus, et dicit: Spe enim salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 50. Si speras, gaudes; si per patientiam exspectas, adhuc gemis: non enim opus est patientia, ubi nihil mali perpeteris. Tolerantia quae dicitur, patientia quae dicitur, sustinentia quae dicitur, longanimitas quae dicitur, non est nisi in malis. Ubi premeris, ibi angustia est. Ergo si per patientiam exspectamus, adhuc dicimus: Redime me a pressura quae circumdedit me: quia vero spe salvi facti sumus, simul utrumque dicimus: Exsultatio mea, redime me.

21. [v 8.] Respondetur: Intellectum dabo tibi. Ipse est psalmus intellegentiae. Intellectum dabo tibi, et statuam te in via hac, qua ingredieris. Quid est, statuam te in via hac, qua ingredieris? Non ut haereas ibi, sed ut ab ea non aberres. Dabo intellectum, ut cognoscas te semper, et semper gaudeas in spe ad Deum; donec ad illam patriam pervenias, ubi iam non spes, sed res erit. Obfirmabo super te oculos meos: non a te auferam oculos meos, quia et tu non auferes a me oculos tuos. Iam iustificatus, iam post remissionem peccatorum leva oculos tuos ad Deum. Putruerat enim cor tuum cum esset in terra. Non gratis audis: Sursum cor, ne putreat. Ergo et tu leva iam oculos tuos semper in Deum, ut firmet super te oculos suos. Sed quid times ne cum habes oculos ad Deum, offendas, ne non respicias ante te, et forte incurras in laqueum? Noli timere: ibi enim sunt oculi ipsius, quos obfirmat super te; Nolite, inquit, solliciti esse 51; et apostolus Petrus: Omnem sollicitudinem vestram super illum mittite, quia illi cura est de vobis 52. Ergo obfirmabo super te oculos meos. Tu ergo oculos tuos in illum erige, et non timebis, ut dixi, ne in laqueum incurras. Audi alium psalmum: Oculi mei semper ad Dominum. Et quasi diceretur illi: Quid agis de pedibus tuis, cum non ante te attendis? Quoniam ipse, inquit, evellet de laqueo pedes meos 53. Obfirmabo super te oculos meos.

22. [v 9.] Promisit huic et intellectum et protectionem suam: convertit se ad superbos defendentes peccata sua, et ostendit nobis quid sit intellectus: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Equus et mulus erecta cervice sunt. Non sunt equus et mulus, sicut ille bos qui agnovit possessorem suum, et asinus praesepe domini sui 54. Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Quid enim patiuntur tales? In freno et camo maxillas eorum constringe, qui non appropinquant ad te. Equus et mulus vis esse, vis non habere sessorem? Constringetur os tuum et maxillae tuae in freno et camo: ipsum os tuum constringetur, quo iactas merita tua, et faces peccata tua. Maxillas eorum constringe, qui non appropinquant ad te humilando se.

23. [v 10.] Multa flagella peccatoris. Non est mirum si adhibito freno sequuntur flagella. Indomitum enim animal esse cupiebat, domatur freno et flagello: atque utinam perdometur! Verendum est enim ne nimium resistendo, indomitum relinqui mereatur, et ire in suam vagam licentiam, ut dicatur de illo: Prodiet tamquam ex adipe iniquitas eorum 55: sicut de illis, quibus modo sunt impunita peccata. Ergo cum flagellatur, corrigatur, dometur; quia et iste sic se dixit edomitum. Equum et mulum se dixerat, quoniam tacuit: sed unde domitus est? Flagellis. Conversus sum, inquit, in aerumna mea, dum configeretur spina. Sive flagella dicas, sive stimulos dicas, domat Deus iumentum cui insidet: quia iumento expedit ut insideatur. Non enim defatigatus Deus ambulando pedibus, insidet iumento. Aut vero non plenum mysterii est, quod asellus adductus est Domino 56? Populus mitis et mansuetus portans bene Dominum, asellus est, et tendit in Ierusalem. Diriget enim mites in iudicio, sicut dicit alius psalmus, docebit mansuetos vias suas 57. Quos mansuetos? Non erigentes cervicem adversus domitorem suum, patientes flagella et frenum; postea sic domiti, ut sine flagello ambulent, et sine freno et camo viam teneant. Si carueris isto sessore, tu cades, non ille. Multa flagella peccatoris: sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. Quomodo est refugium a pressura? Quem primo circumdat pressura, postea circumdat misericordia: quoniam misericordiam dabit, qui legem dedit 58; legem in flagellis, misericordiam in consolationibus. Sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.

24. [v 11.] Ergo quid concluditur? Laetamini in Domino, et exsultate iusti. O qui laetamini in vobis! o impii, o superbi, qui laetamini in vobis: iam credentes in eum qui iustificat impium, deputetur fides vestra ad iustitiam 59. Laetamini in Domino, et exsultate iusti. Et exsultate, subaudi, in Domino. Quare? Quia iam iusti. Unde iusti? Non meritis vestris, sed gratia illius. Unde iusti? Quia iustificati.

Quid de Deo pravi corde sentiant.

25. Et gloriamini omnes recti corde. Quid est, recti corde? Non resistentes Deo. Intendat Caritas vestra, et intellegite rectum cor. Breviter dico, sed tamen maxime commendandum: Deo autem gratias, quod in fine est, inhaereat sensibus vestris. Inter rectum cor, et pravum cor hoc interest: quisquis homo quidquid patitur praeter voluntatem, afflictiones, moerores, labores, humilationes, non tribuit nisi voluntati Dei iustae, non illi dans insipientiam, quod quasi nesciat quid agat, quia talem flagellat, et talibus parcit; ipse est rectus corde: perversi autem corde sunt, et pravi et distorti, qui omnia quae patiuntur mala, inique se pati dicunt, dantes illi iniquitatem, per cuius voluntatem patiuntur; aut quia non ei audent dare iniquitatem, auferunt ei gubernationem. Quia ipse, inquit, non potest facere iniquum, iniquum autem est ut ego patiar, et ille non patiatur; concedo enim ut sim peccator, certe sunt peiores qui laetantur, et ego tribulor: quia ergo hoc iniquum est, ut etiam peiores me laetentur, et ego tribuler, qui aut iustus, aut minus peccator quam illi sum, et certum est apud me hoc esse iniustum, et certum est apud me quia Deus non facit iniustum; Deus non gubernat res humanas, nec cura est illi de nobis. Ergo pravi corde, id est distorti corde, tres habent sententias. Aut: Non est Deus: dixit enim stultus in corde suo: Non est Deus 60. Et fuit dictum de diluvio illo: non defuit talis doctrina philosophorum, non defuerunt qui dicerent non esse Deum, qui gubernat omnia et condidit omnia; sed esse multos deos vacantes sibi praeter mundum, non curantes ista. Ergo aut: Non est Deus: hoc dicit impius, cui displicet quidquid illi accidit praeter voluntatem, et alteri non accidit cui se praeponit: aut: Iniustus Deus est, cui ista placent, et qui haec facit: aut: Non gubernat Deus res humanas, nec cura est illi de omnibus. In istis tribus sententiis magna impietas, aut negare Deum, aut dicere iniustum, aut auferre illi gubernationem rerum. Quare hoc? Quia distortus est corde. Rectus est Deus, et ideo distortum cor illi non acquiescit. Quod in alio psalmo est: Quam bonus Deus Israel, rectis corde! Et quia talem habebat ipse aliquando sententiam: Quomodo scivit Deus, aut si est scientia Altissimo? ideo ibi subiecit: Mei autem pene moti sunt pedes 61. Quomodo distortum lignum, etsi ponas in pavimento aequali, non collocatur, non compaginatur, nec adiungitur, semper agitatur et nutat; non quia inaequale est ubi posuisti, sed quia distortum est quod posuisti: ita et cor tuum quamdiu pravum est et distortum, non potest colliniari rectitudini Dei, et non potest in illo collocari ut haereat illi, et fiat Qui adhaeret Domino, unus spiritus est 62. Ideo recti corde gloriamini dixit. Quomodo recti corde gloriantur? Audite gloriationem ipsorum: Non solum autem, dicit Apostolus, sed et gloriamur in tribulationibus. Nam non est magnum gloriari in gaudiis, gloriari in laetitiis: rectus corde etiam in tribulatione gloriatur. Et audi quomodo gloriatur in tribulatione; quia non frustra quisquam, non supervacue: vide rectum cor: Scientes, inquit, quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 63.

26. Sic est ergo rectum cor, fratres. Cuicumque aliquid accidit, dicat: Dominus dedit, Dominus abstulit. Ecce rectum cor: Sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum 64. Quis abstulit? quid abstulit? cui abstulit? quando abstulit? Sit nomen Domini benedictum. Et non dixit, Dominus dedit, diabolus abstulit. Intendat ergo Caritas vestra, ne forte dicatis: Haec mihi diabolus fecit. Prorsus ad Deum tuum refer flagellum tuum, quia nec diabolus tibi aliquid facit, nisi ille permittat qui desuper habet potestatem, aut ad poenam, aut ad disciplinam: ad poenam impii, ad disciplinam filii. Flagellat autem omnem filium quem recipit 65. Nec te sine flagello speres futurum, nisi forte cogitas exhaeredari. Flagellat omnem filium quem recipit. Itane omnem? Ubi te volebas abscondere? Omnem: et nullus exceptus, nullus sine flagello erit. Quid? ad omnem? Vis audire quam omnem? Etiam Unicus sine peccato, non tamen sine flagello. Unde ipse Unicus portans infirmitatem tuam, et praefigurans in se personam tuam, tamquam caput gestans personam etiam corporis sui, cum appropinquaret passioni, ex homine quem gerebat contristatus est, ut te laetificaret; contristatus est, ut te consolaretur. Potuit enim utique sine tristitia esse Dominus, iturus ad passionem. Si potuit miles, non potuit imperator? Quomodo potuit miles? Attende Paulum exsultantem, propinquantem passioni: Ego autem iam, inquit, immolor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero superest mihi corona iustitiae, quam mihi Dominus reddet in illa die iustus iudex. Non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt adventum eius 66. Videte quemadmodum exsultat, venturus ad passionem. Ergo gaudet coronandus: contristatur coronaturus. Quid igitur portabat? Infirmitatem quorumdam, qui veniente tribulatione vel morte contristantur. Sed vide quomodo eos ducit in directionem cordis. Ecce tu volebas vivere, non volebas tibi aliquid accidere; sed Deus aliud voluit: duae voluntates sunt; sed voluntas tua corrigatur ad voluntatem Dei, non voluntas Dei detorqueatur ad tuam. Prava est enim tua, regula est illa: stet regula, ut quod pravum est, ad regulam corrigatur. Videte quomodo hoc docet Dominus Iesus Christus: Tristis est anima mea usque ad mortem: et: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Ecce ostendit humanam voluntatem. Sed vide rectum cor: Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater 67. Hoc ergo fac, gaudens in his quae tibi accidunt: et si venerit dies ille ultimus, gaude. Aut si subrepit humanae cuiusdam voluntatis fragilitas, cito dirigatur in Deum; ut sis in eis quibus dicitur: Gloriamini omnes recti corde.