IN PSALMUM 18

ENARRATIO I

1. [v 1.] Titulus notus est: nec Dominus Iesus Christus haec dicit, sed de illo haec dicuntur.

2. [v 2.] Coeli enarrant gloriam Dei: iusti Evangelistae, in quibus Deus tamquam in coelis habitat, exponunt gloriam Domini nostri Iesu Christi, sive gloriam qua glorificavit Patrem Filius super terram. Et opera manuum eius annuntiat firmamentum: et facta virtutum Domini annuntiat firmamentum, fiducia Spiritus sancti et coelum factum, quod antea timore terra erat.

3. [v 3.] Dies diei eructat verbum: Spiritus spiritalibus profert plenitudinem incommutabilis Sapientiae Dei, quod Verbum in principio Deus apud Deum est 1. Et nox nocti annuntiat scientiam: et mortalitas carnis tamquam longe positis carnalibus, fidem insinuando, annuntiat futuram scientiam.

4. [v 4.] Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum: per quos non auditae sint voces Evangelistarum, cum omnibus linguis Evangelium praedicaretur.

5. In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.

Nativitas Christi temporalis et aeterna.

6. [v 6.] In sole posuit tabernaculum suum: Dominus autem ut adversus regna temporalium errorum belligeraret, non pacem, sed gladium missurus in terram 2, in tempore vel in manifestatione posuit tamquam militare habitaculum suum, hoc est dispensationem incarnationis suae. Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo: et ipse procedens de utero virginali, ubi Deus naturae humanae tamquam sponsus sponsae copulatus est. Exsultavit sicut gigas ad currendam viam: exsultavit sicut fortissimus, et caeteros homines incomparabili virtute praecedens, non ad habitandam, sed ad currendam viam. Non enim in via peccatorum stetit 3.

7. [v 7.] A summo coelo egressio eius: a Patre egressio eius, non temporalis, sed aeterna, qua de Patre natus est. Et occursus eius usque ad summum coeli. Et occurrit plenitudine divinitatis usque ad aequalitatem Patris. Et non est qui se abscondat a calore eius: cum autem Verbum etiam caro factum est et habitavit in nobis 4 mortalitatem nostram suscipiens, non permisit ullum mortalium excusare se de umbra mortis; et ipsam enim penetravit Verbi calor.

Quomodo et quibus Christus revelatur.

8. [v 8.] Lex Domini immaculata convertens animas. Lex ergo Domini ipse est, qui venit legem implere, non solvere 5: et immaculata lex, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius 6; non premens animas servitutis iugo, sed ad se imitandum libertate convertens. Testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis: Testimonium Domini fidele, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare 7: quae abscondita sunt a sapientibus, et revelata parvulis; quoniam Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 8.

9. [v 9.] Iustitiae Domini rectae, laetificantes cor: omnes iustitiae Domini in illo rectae, qui non docuit quod ipse non fecit; ut qui imitarentur, corde gauderent, in eis quae libere cum caritate facerent, non serviliter cum timore. Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos: praeceptum Domini lucidum, sine velamento carnalium observationum, illuminans hominis interioris aspectum.

10. [v 10.] Timor Domini castus permanens in saeculum saeculi: timor Domini, non ille sub lege poenalis, temporalia bona sibi subtrahi perhorrescens, quorum dilectione anima fornicatur; sed castus, quo Ecclesia sponsum suum quanto ardentius diligit, tanto diligentius cavet offendere: et ideo non foras mittit consummata dilectio timorem hunc 9, sed permanet in saeculum saeculi.

11. [v 11.] Iudicia Domini vera, iustificata in idipsum: iudicia eius qui non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio 10, vere iustificata incommutabiliter; neque enim vel minatus vel pollicitus Deus quemquam fallit, aut quisquam vel impiis supplicium, vel piis praemium eius potest eripere. Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum: sive multum ipsum aurum et lapidem, sive multum pretiosum, sive multum desiderabilia; tamen desiderabilia iudicia Dei super pompas huius saeculi, quarum desiderio fit ut non desiderentur, sed timeantur, aut contemnantur, aut non credantur iudicia Dei. Quod si quisque ipse sit aurum lapisque pretiosus, ut igne non consumatur, sed assumatur in thesaurum Dei, plus quam seipsum desiderat iudicia Dei, cuius voluntatem praeponit suae. Et dulciora super mel et favum: et sive quisque iam sit mel, qui iam solutus vitae huius vinculis exspectat diem quo veniat in epulas Dei; sive adhuc sit favus, ut quasi cera circumplicetur hac vita, non huic concretus, sed implens eam, cui opus sit aliqua pressura non opprimentis, sed exprimentis manus Dei, qua de temporali vita in aeternam eliquetur; dulciora illi sunt iudicia Dei, quam sibi ipse est, quia super mel et favum illi dulciora sunt.

12. [v 12.] Etenim servus tuus custodit ea: nam non custodienti amara dies Domini. In custodiendo illa retributio multa: non in aliquo extra posito commodo, sed in eo ipso quo iudicia Dei custodiuntur, multa retributio: multa est, quia gaudetur in eis.

13. [v 13.] Delicta quis intellegit? In delictis autem qualis suavitas potest esse, ubi non est intellectus? quoniam delicta quis intellegit, quae ipsum oculum claudunt, cui suavis est veritas, cui desiderabilia et dulcia sunt iudicia Dei; et sicut tenebrae oculos, ita delicta mentem claudunt, nec lucem sinunt videre, nec se?

De peccato apostasiae.

14. [v 14.] Ab occultis meis munda me, Domine: a cupiditatibus in me latentibus munda me, Domine. Et ab alienis parce servo tuo: ne seducar ab aliis; neque enim alienis capitur qui est mundus a suis. Parce itaque ab alienis cupiditatibus, non superbo et in sua potestate esse cupienti, sed servo tuo. Si mei non fuerint dominata, tunc immaculatus ero: si mei non fuerint dominata occulta mea, et aliena peccata, tunc immaculatus ero; non enim est tertia origo peccati, praeter occultum suum quo cecidit diabolus, et alienum quo seductus est homo, ut consentiendo suum faceret. Et mundabor a delicto magno: quo alio, nisi superbiae? Non enim est maius delictum, quam apostatare a Deo, quod est initium superbiae hominis 11: et vere ille immaculatus est, qui etiam hoc delicto caret; quia hoc est ultimum redeuntibus ad Deum, quod recedentibus primum fuit.

15. [v 15.] Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper: meditatio cordis mei non ad iactantiam placendi hominibus, quia iam nulla superbia est; sed in conspectu tuo semper, qui conscientiam puram inspicis. Domine adiutor meus, et redemptor meus: Domine adiutor meus, tendentis ad te; quoniam redemptor meus es tu, ut tenderem ad te: ne quisquam vel sapientiae suae tribuens quod ad te convertitur, vel viribus quod ad te pervenit, magis repellatur abs te qui superbis resistis; quia mundatus non est a delicto magno, nec complacuit in conspectu tuo, qui redimis ut convertamur, et adiuvas ut perveniamus ad te.