PRAEFATIO

1. Quod petis saepissime atque instantissime, sancte fili Quodvultdeus, ut de haeresibus aliquid scribam dignum lectione cupientium dogmata devitare contraria fidei christianae et christiani nominis obumbratione fallentia, scias me olim longe antequam peteres facere cogitasse, atque fuisse facturum, nisi diligenter considerans quale quantumque id esset, ultra vires meas esse sentirem. Sed quoniam fateor nullum mihi ut te institisse poscendo, in ipsa tam molesta instantia tua etiam tuum nomen attendi et dixi: " Aggrediar et faciam quod vult Deus ". Hoc enim Deum velle confido, si me ad huius operis terminum misericordi favore perduxerit, ut per ministerium linguae meae tanta huius rei difficultas aut ostendatur tantummodo aut, ipso etiam plenius adiuvante, tollatur. Quorum duorum quod priore loco posui, iam diu est ut animo volvo ac revolvo, et quadam meditatione contueor. Quod autem postea dixi, non me accepisse confiteor. Et utrum dum hoc ago ut efficiam, dum peto, dum quaero, dum pulso, sim fortasse accepturus ignoro. Scio me tamen nec petiturum nec quaesiturum ac pulsaturum quantum sat est, nisi et hunc affectum munere divinae inspirationis accepero.

2. In hoc igitur opere, quod te vehementer urgente in Dei voluntate suscepi, cernis me ut id peragam non tam crebrescentibus ad me tuis petitionibus esse cogendum, quam piis ad Deum non solum tuis, verum et aliorum fratrum quos tibi in hac re fideles socios potueris invenire orationibus adiuvandum. Quod ut fiat, has ipsas primas huius laboris mei partes ubi est ista praelocutio curavi tuae Caritati in auxilio Domini accelerare mittendas, ut propter noveritis quantum pro me orare debeatis, quicumque nosse potueritis a me iam fuisse susceptum hoc tam grande negotium quod a me desideratis impleri.

3. Petis ergo, quod tuae indicant litterae, quas ad me dedisti cum primum a me petere ista coepisti, ut exponam: " Breviter, perstricte atque summatim, ex quo christiana religio promissae hereditatis nomen accepit, quae haereses fuerint, sint; quos errores intulerint, inferant; quid adversus catholicam Ecclesiam senserint, sentiant de fide, de Trinitate, de Baptismo, de paenitentia, de homine Christo, de Deo Christo, de resurrectione, de Novo et Veteri Testamento ". Istas autem inquisitiones tuas in immensum procedere cum videres, putasti cuiusdam generalitatis adhibendum esse compendium, atque dixisti: " Et omnia omnino quibus a veritate dissentiunt ". Deinde addidisti: " Quae etiam baptismum habeant, quaeve non habeant; et post quas baptizet nec tamen rebaptizet Ecclesia; qualiter suscipiat venientes, et quid singulis lege, auctoritate atque ratione respondeat ".

4. Haec omnia cum quaeris ut exponantur a me, miror luculentum ingenium tuum tot tantarumque rerum et sitire veritatem, et fastidium iam timendo poscere brevitatem. Sed vidisti etiam ipse quid hoc loco possem tuae huius epistolae cogitare, et quasi vigilanter occurristi cogitationi meae dicens: " Nec me tantae Beatitudo tua credat ineptiae ut non inspiciam quantis et quam ingentibus voluminibus opus sit ut possint ista dissolvi. Verum hoc ego fieri non expeto, id enim multipliciter factum esse non dubito ". Et tamquam consilium subiciens quomodo possit et servari brevitas et veritas pandi, adiungis ea verba quae paulo ante iam posui et dicis: "Sed breviter, perstricte atque summatim et opiniones rogo cuiuslibet haeresis poni et, quid contra teneat Ecclesia catholica, quantum instructioni satis est, subdi ". Ecce iterum remittis in longum, non quia dici ista breviter sive non valent sive non debent, sed quia tam multa sunt ut, quamlibet breviter dicenda, multas litteras flagitent. Tu autem: " Ut velut quodam - inquis - ex omnibus concepto commonitorio, si quis aliquam obiectionem aut convictionem uberius, plenius ac planius nosse voluerit, ad opulenta et magnifica volumina transmittatur, quibus a diversis et praecipue - inquis - a Veneratione tua in hoc ipso constat elaboratum ". Quae cum dicis, unum quasi commonitorium de his omnibus te desiderare significas. Audi ergo unde commonearis quid petas.

5. Opiniones omnium philosophorum qui sectas varias condiderunt usque ad tempora sua - neque enim plus poterat - sex non parvulis voluminibus quidam Celsus absolvit. Nec redarguit aliquem, sed tantum quid sentirent aperuit ea brevitate sermonis, ut tantum adhiberet eloquii, quantum rei nec laudandae nec vituperandae, nec affirmandae aut defendendae, sed aperiendae indicandaeque sufficeret; cum ferme centum philosophos nominasset quorum non omnes instituerunt haereses proprias quoniam nec illos tacendos putavit qui suos magistros sine ulla dissensione secuti sunt.

6. Noster vero Epiphanius, Cyprius episcopus, abhinc non longe humanis rebus exemptus, de octoginta haeresibus loquens, sex libros etiam ipse conscripsit, historica narratione commemorans omnia, nulla disputatione adversus falsitatem pro veritate decertans. Breves sane sunt hi libelli, et si in unum librum redigantur, nec ipse erit nostris vel aliorum quibusdam libris longitudine comparandus. Huius brevitatem si fuero in commemorandis haeresibus imitatus, quid a me brevius postulare vel exspectare debeas non habebis. Sed non ibi huius laboris mei summa consistit, quod et tibi, vel me demonstrante vel etiam te praecurrente, poterit apparere cum hoc fecero. Videbis enim in eo quod supradictus episcopus fecit quantum desit operi quod ipse vis fieri quanto magis quod ego. Tu namque quamvis: " breviter, perstricte atque summatim ", tamen vis etiam responderi commemoratis haeresibus, quod ille non fecit.

7. Ego vero magis hoc volo facere, si et Deus velit, unde possit omnis haeresis, et quae nota est et quae ignota, vitari, et unde recte possit quaecumque innotuerit iudicari. Non enim omnis error haeresis est, quamvis omnis haeresis quae in vitio ponitur nisi errore aliquo haeresis esse non possit. Quid ergo faciat haereticum regulari quadam definitione comprehendi, sicut ego existimo, aut omnino non potest aut difficillime potest. Quod in processu huius operis declarabitur, si Deus rexerit atque ad id quod intendo perduxerit dispositionem meam. Quid autem prosit ipsa inquisitio, etiamsi non potuerimus comprehendere quomodo sit definiendus haereticus, suo loco videndum atque dicendum est. Nam si hoc comprehendi potuerit, quis non videat utilitas quanta sit? Erunt ergo primae partes operis huius de haeresibus quae post Christi adventum et ascensum adversus doctrinam ipsius exstiterunt, et utcumque nobis innotescere potuerunt. In posterioribus autem partibus, quid faciat haereticum disputabitur. Cum ergo Dominus ascendisset in caelum, hi haeretici exorti sunt: