Sermo sancti Augustini
in natali martyris Cypriani
1. Ago gratias Domino Deo nostro quia, ut vobiscum agam istum diem, et mihi concedere dignatus est et vobis. Praeclarissimi martyris devotissimo conventu sollemnia celebramus. Ornamentum confessionis, Afrorum rector et doctor ecclesiae, martyr verissimus et sincerissimus et praeceptor et rector, docens quod facturus erat, faciens quod docuerat, multos ante se mittens praecepto, multos post se traxit exemplo. Sed quis in illo hoc, nisi qui fecit illum? Fecit enim Deus et hominem et fidelem et martyrem: hominem quando creavit, fidelem quando vocavit, martyrem quando coronavit. Tales martyres sine scrupulo veneramur; praeclarae quippe sunt et omnibus lucidae passiones, quas pro Domino pertulerunt. Missus est et iste beatus Cyprianus tamquam ovis in medio luporum; verbo castigabat lupos et tamquam pastor pro ovibus respondebat et pro ovibus sanguinem profundebat. Tenuit simplicitatem columbae et astutiam serpentis 1, simplicitate columbae nemini nocuit, astutia serpentis caput proprium custodivit. Quando caeduntur serpentes, omnes membrorum circulos pro capite opponunt et magno studio servant, ubi vivunt. Quomodo servavit caput sanctus Cyprianus? Caput viri Christus est 2; caput ergo servavit, quando corpore suo persecutoribus opposito Christum non negavit.
2. <...> alacres, laeti sinceritatem devotionis celebremus, sufficiat nobis, fratres! Non persequamur martyres calicibus, quos pagani sunt persecuti lapidibus! Video propitio Deo plenum istum locum alacritate conventus vestri. Numquid modo non manducamus - nolite interrogare ventres, sed mentes! -, numquid modo non bibimus? Cibus et potus noster interioris hominis esse debet. Gravatus enim exterior interiorem premit, unde Dominus ait: Non graventur corda vestra in crapula et ebrietate 3, quia ebrietate corpora implentur et corda gravantur. Quantum hoc vitare debemus, quando martyrum natalicia celebramus! Etenim ut isti ad coronas illas pervenirent, talia contempserunt, qualia nunc exoptanda celebrantur, quando eorum sollemnia celebrare disponunt. Si enim amamus martyres, vestigia martyrum sequamur! Quem diligitis imitamini: iste est fructus dilectionis, vestigium imitationis.