Sermo sancti Augustini
De resurrectione mortuorum
[In natali Marcellini martyris]
1. Si fides adsit, non sunt vana solacia Christianorum. Ut autem fides adsit, praecesserunt exempla sanctorum et clamant documenta librorum. Cur enim non credamus quae in praeteritis temporibus nobis gesta narrantur, cum videamus fieri quae futura praedicta sunt? Illi enim nobis praeteritan narraverunt qui futura quae cernimus praenuntiaverunt. Ista quae modo videmus in terra, relinquere omnes homines daemonia quibus serviebant, simulacra quae adorabant frangi, ubique templa everti et ad unum nomen converti totum genus humanum, praedicta sunt in libris sanctis, et quando praedicebantur valde incredibilia videbantur. Sed quia videmus impleta, vilia facta sunt, quia prompta sunt. Proinde constituamus ante oculos terras et omnes gentes, quae prius fuerunt, ubi nullus erat omnino Christianus, ubi sacrificabatur daemoniis, arae constituebantur lapideae, lapidibus sacrificia immolabantur, sacerdotes constituebantur et quidquid Deo vero debetur diis falsis, hoc est daemonibus, exhibebatur. Ponamus ante oculos tales terras et exstitisse nescio quem subito qui diceret illa omnia cito posse mutari et relictis illis vanis ad unum Deum esse homines conversuros: quis illum non irrideret? Quis illum non delirantem putaret? Quis audire dignaretur? Quis pellere dubitaret? Et tamen facta sunt. Ubi autem scripta sunt ista quae videmus et quando dicebantur non videbantur, ibi scripta sunt et quae non<dum> vide[ba]ntur. Quae sunt quae nondum videntur? Venturum ipsum Dominum in corpore in quo hic apparere dignatus est et mori et resurgere, sed iam immortali et incorruptibili, sicut manet in caelis et sedet ad dexteram Patris, futurum esse [ad] iudicium, resurrecturos omnes mortuos de sepulcris, reditura omnia corpora de omni consumptione nec tantum monumenta, sed mundum ipsum de elementis quod suscepit redditurum. Quando ista facta fuerint, similiter mira non erunt, quomodo ista mira non sunt quae iam facta sunt. Modo autem non creduntur quia nondum ostenduntur. Hic exigitur fides. Crede quod nondum vides: quid magnum facturus si cum videris tunc crediturus es? Merces datur credulitati quoniam credidit quod nondum videbat, ut ex eo gaudeat cum viderit; rursusque supplicium redditur infidelitati quae noluit credere quod nondum videbat, ut plangat cum viderit.
2. Hoc autem solum solet quasi movere homines, quomodo resurgent consumpta corpora quae propterea sepeliuntur, quia offendunt oculos cum <con>sumuntur; quia cara nobis erant cum animabus quas habebant, recedentibus autem inde animabus iacent ea quae diligebamus et nolumus ante conspectum illa corrumpi, propterea sepelimus. Cum ergo dicitur quod sint resurrectura, intendis, cor humanum, quid nunc fiat, et non credis quod futurum est? Nam si perpendas et recte iudices, parum consideras secreta et cotidiana naturae miracula. Unde enim procedunt in segetibus quae non obruuntur in semine? Unde folia in arboribus revirescunt? Unde silvae nudae hieme aestate vestiuntur? Propterea ista omnia reparantur, ut et corpora tempore suo reparari posse credamus. Incredibilius est quod non erat institui quam quod erat restitui. Institutus est homo qui non erat: et non credis restitui posse quod erat? Ista quae sepulta sunt et caro et ossa sunt: tu antequam natus esses quid fuisti? Eductus es de naturae latebris, ut in ista specie conspicua oculis appareres: et non credis quia cum in naturae latebras discesseris, inde te ipsum possit educere, qui te potuit antequam esses creare?
3. Postremo credamus hoc quia ille dixit, qui fallere non potest. Qui nobis corporum resurrectionem promisit, cum hic esset in corpore, mortuos suscitavit. Qui nobis resurrectionem corporum promisit, cum hic esset in corpore, ipse die tertia resurrexit. Non credamus et ista facta, si non exinde secuta sunt quae praedicta sunt secutura. Quando apparuit Dominus post resurrectionem discipulis suis, quia et ipsi non credebant eum resurgere putaverunt se spiritum videre. Ait illis: Quid turbati estis et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos quia ipse ego sum. Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere 1. Praebuit se non solum oculis videndum sed et manibus contrectandum. Fecit cum illis quadraginta dies intrans et exiens, manducans et bibens 2, sed potestate non necessitate. Persuasit illis resurrectionis gratiam veri corporis evidentia et ante oculos eorum ascendit in caelum. Quando autem eum videbant post resurrectionem, ait illis: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quia necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege et prophetis et psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum - hoc dicit evangelium - ut intellegerent scripturas et dixit eis quia sic scriptum est et sic oportebat pati Christum et resurgere a mortuis tertio die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Ierusalem 3. Hoc habet evangelium. Videte quando conscriptum sit. Tunc enim scribebatur, quando non erat quod ibi praenuntiabatur. Erat enim praeteriens Christus et intuebantur eum discipuli eius in corpore quo noverant. Numquid tunc, quando illum intuebantur in eo corpore quo noverant, erat quod sequitur? Et quid? Et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Ierusalem. Illud erat, hoc non erat. Illud discipuli videbant quod erat, credebant quod nondum erat. Nos iam videmus impletum: praedicatur in nomine Domini nostri Iesu Christi paenitentia et remissio peccatorum per omnes gentes. Numquid non fit? Numquid iam era[n]t, quando illa ostendebantur et quando scribebantur? Quomodo ergo Apostoli Christum videbant et Ecclesiam futuram credebant, sic nos Ecclesiam videmus, de Christo credamus. Horum enim duorum unum illi videbant, alterum credebant. Sed quod videbant illi nos non videmus. Si videmus quod credebant, credamus quod videbant.
4. Hic ergo Dominus noster Iesus Christus, verbum patris, unigenitus filius, per quem facta sunt omnia, qui dignatus est tempore opportuno de virgine Maria carnem suscipere et humanis oculis apparere, digna facere, perpeti indigna, divina operari, humana tolerare, mori resurgere in caelos ascendere, iste ergo Dominus Deus noster de resurrectione futura audite quid dixerit et remotis disputationibus credite, quia qui dixit non potest fallere: Veniet hora inquit quando omnes qui sunt in monumentis audient vocem eius et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui autem mala egerunt in resurrectionem iudicii 4. Deo ergo gratias propter quod resurgent <...> ad iudicium qui mala egerunt. Omnia, fratres, nobis in baptismo remissa sunt. Credite, fratres carissimi, quia quem voluit puncto temporis de peccatis omnibus liberare, donat ei secum sine fine regnare.