Sermo sancti Augustini
De eleemosynis quae fiunt in omnes
1. {Sunt qui eleemosynas putant iustis tantummodo esse praebendas, peccatoribus autem nihil eiusmodi dari oportere. In hoc errore primum sacrilegii locum Manichaei tenent, qui credunt in quocumque cibo Dei membra permixta et colligata detineri, quibus censent esse parcendum, ne a peccatoribus polluantur et nodis miserioribus implicentur. Haec insania minus digne fortasse repellitur quam sanorum omnium sensus offendit, si tantummodo proponatur. Nonnulli autem nihil tale sentientes ideo putant peccatores non esse pascendos, ne contra Deum conemur, cuius in eis indignatio declaratur, tamquam ex hoc etiam possit nobis irasci, quia eis volumus subvenire, quos vult ipse punire. Adhibent etiam testimonia scripturarum sanctarum ubi legimus: Da misericordiam et ne suscipias peccatorem et impiis et peccatoribus redde vindictam; bene fac humili et ne dederis impio, quoniam et altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam 1. Haec verba quemadmodum accipienda sint non intellegentes detestabili crudelitate induuntur. Unde nos oportet de hac re, fratres, vestram paucis alloqui caritatem, ne cogitatione perversa cum divinam voluntatem in divinis libris non intellegitis, humanae pravitati consentiatis.
2. Omnibus enim esse impertiendam misericordiam Paulus apostolus apertissime docens: Infatigabiles itaque cum tempus inquit habemus operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei 2. Unde revera satis apparet in huiusmodi operibus iustos esse praeponendos. Quos enim alios intellegamus domesticos fidei, cum alibi aperte sit positum: Iustus ex fide vivit 3? Non tamen aliis hominibus etiam peccatoribus claudenda sunt misericordiae viscera, nec si etiam adversus nos hostilem animum gerant, ipso nostro salvatore dicente ac monente: Diligite inimicos vestros, bene facite his qui oderunt vos 4. Neque hoc in libris veteribus tacitum est; ibi enim legitur: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi 5, quo testimonio et Apostolus usus est 6. Nec ideo tamen falsa sunt illa quae supra posuimus, quia et ipsa divina praecepta sunt: Da misericordiam et ne suscipias peccatorem 7. Illa enim ob hoc dicta sunt, ne cuiquam peccatori propterea bene facias, quia peccator est, ut bene autem facias ei qui te odit, non quia peccator, sed quia homo est. Ita utrumque praeceptum tenebis, nec ad vindicandum remissus nec ad subveniendum inhumanus. Omnis enim qui recte arguit peccatorem quid aliud quam non vult eum esse peccatorem? Odit ergo in illo quod et Deus odit, ut perimatur quod homo fecit et liberetur quod Deus fecit. Peccatum quippe homo fecit, ipsum autem hominem Deus. Et duo ista nomina cum dicimus, 'homo' 'peccator', non utique frustra dicuntur. Quia ergo peccator est corripe, et quia homo est miserere. Nec omnino liberabis hominem, nisi eum persecutus fueris peccatorem.
3. Huic officio omnis invigilat disciplina, sicut cuique regenti apta et accommodata est, non solum episcopo regenti plebem suam, sed etiam pauperi regenti domum suam, diviti regenti familiam suam, marito regenti coniugem suam, patri regenti prolem suam, iudici regenti provinciam suam, regi regenti gentem suam. Omnes hi, cum boni sunt, quos regunt bene utique volunt et secundum impertitam ab universorum Domino potestatem, qui etiam regentes regit, dant operam, ut idem ipsi quos regunt et conserventur homines et pereant peccatores 8. Ita implent quod scriptum est: Da misericordiam et ne suscipias peccatorem, ne hoc in illo salvum quod peccator est velint, et impiis et peccatoribus redde vindictam 9, ut hoc ipsum quod peccatores et impii sunt deleatur in eis; bene fac humili, propter quod humilis est, et ne dederis impio, propter quod impius est, quoniam et altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam; qui tamen, quia non solum peccatores et impii, verum etiam et homines sunt, facit oriri solem suum super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos 10. Ita nulli homini claudenda est misericordia, nulli peccato impunitas relaxanda.}
4.> Nam quid agimus obiurgando nisi peccata punimus et cum quisque ad Deum paenitendo convertitur quid aliud quam se ipsum obiurgat et punit? Nullo modo ergo aberras ab opere misericordiae cum hoc in quoque persequeris quod etiam ipse ut persequatur in te ipso misericorditer cupis. Vide quid propheta pronuntiet de praedicatoribus futuris regni caelorum: Exultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis, exultationes Dei in faucibus eorum et frameae bis acutae in manibus eorum ad faciendam vindictam in gentibus 11. Et ne quisquam putaret talibus gladiis sanguinem fundi et strages corporum fieri, tamquam exponendo occurrens huiusmodi cogitationibus, cum dixisset ad faciendam vindictam in gentibus, addidit qualem vindictam: Obiurgationes inquit in populis. Hoc faciunt frameae in manibus eorum, id est in potestatem utendi datae. Bis enim acutae sunt dolore praesentium et timore futurorum. Quis est ait Apostolus qui me laetificet nisi qui contristatur ex me? 12Ecce dolor praesentium. Et cum venero inquit non parcam. An experimentum vultis accipere eius qui in me loquitur Christi? 13Ecce timor futurorum. Rursus alio loco ipsius Domini regimen in homines ita commendat: Si enim nos ipsos inquit iudicaremus, a Domino non iudicaremur. Cum iudicamur, a Domino corripimur ne cum mundo damnemur 14. In plaga correptionis est dolor praesentium, in comminatione damnationis timor futurorum. Hae sunt frameae bis acutae, haec debetur persecutio peccatori, ne misericordia homini negetur.
5. Mirum autem videri potest parum attendentibus et fortasse incredibile, quomodo suscipiatur et pascatur peccator propter hoc ipsum quia peccator est. Aliud est enim cum quisque ideo pascit hominem, quia esse eum iustum vel cognoscit vel credit intuens illam mercedem de qua dictum est: Qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet 15, aliud autem cum quisque sic pascit hominem quemlibet tamquam homo hominem serviens illi generali mandato ubi Dominus ait: Quaecumque vultis ut faciant vobis homines bona haec et vos facite illis 16. Sunt vero qui peccata ipsa in peccatoribus diligunt et propter haec in eos quicquid largiuntur impendunt, ut omnino non videas contrarium genus operis illi operi quod iustis propter quod iusti sunt exhibetur. Sicut enim iusti et laudabili pietate praediti festinant humanitatis obsequium praebere Dei servis a quibus et ipsi recipiantur in tabernacula aeterna 17, sic ex adverso sacrilegi et impii quaerunt genera nequitiarum in hominibus, quibus quodammodo emendis sua temporalia dissipent bona et cum quibus postea veniant in sempiterna tormenta. Inter haec duo genera medium quendam obtinet locum quo non propter iustitiam neque propter peccatum sed propter ipsius naturae societatem homini ab homine praestatur humanitas. Hoc medio genere et pii scienter utuntur et ipsi iniqui aliquando tanguntur.
6. Cum ergo aliud sit dispensatori regni caelorum necessaria ministrare sicut Onesiphorus Paulo 18, aliud stipem mendicanti porrigere sicut accipiebat ille qui sedebat ad portam Speciosam 19, aliud flagitiis praemia distribuere sicut ab insanis histriones aurigae venatoresque ditantur, illud primum et medium genus erogationis frequentat ecclesia, hoc autem illi primo optimoque contrarium damnat, obiurgat, emendat. Verum ex hoc ipso contrario excitandi sunt pigri nostri qui esurienti Christo vix panem frangunt, quando theatrici largitores vix filiis suis panem relinquunt. Propter illud autem medium genus quo ab homine homini debetur humanitas fieri potest, ut et filius Gehennae nonnulla miseratione commotus pascat Dei dispensatorem et filius ecclesiae si fame deficientem invenerit etiam venatorem. Verum nec ille iustitiam dilexit, sed communem condicionem mortalitatis contemnere usquequaque non potuit, nec iste peccatorem suscepit, sed homini misericordiam non negavit.
7. De illo primo genere boni operis ita Dominus loquitur: Qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet, et qui receperit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet, et qui dederit calicem aquae frigidae uni ex istis minimis tantum in nomine discipuli, amen dico vobis non perdet mercedem suam 20, et illud unde quiddam paulo ante commemoravi: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in aeterna tabernacula 21, inde est et illud: Venite benedicti patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi, esurivi enim et dedistis mihi manducare et cetera. At illi: Quando te vidimus esurientem? Quibus ille: Cum uni inquit ex istis minimis meis fecistis mihi fecistis 22. De illo ergo genere misericordiae, in quo nullius hominis contemnenda miseria est, quamvis peccatori ad hoc quod peccator est nulla debeatur misericordia, sic nos admonuit, quando cuidam a quo cum ceteris invitatus erat ait: Cum facis epulum, noli vocare amicos tuos a quibus et tu possis vocari, sed voca claudos, caecos, debiles, mendicos, qui non habent unde retribuant tibi. Retribuetur autem tibi in resurrectione iustorum 23. Unde et illud advertere possumus de ipsius Domini consuetudine discipulos opinatos quod Iudae illi suo traditori iussisset, ut aliquid praepararet quod daretur pauperibus in die festo, quoniam loculos habebat ipse quando ei dixit: Quod facis fac velociter 24. Nam unde hoc illi suspicarentur, si nullas umquam tales eleemosynas Dominus etiam faciendo docuisset? Nam de illo primo genere bonorum operum, in quo iustis quisque propter iustitiae meritum obsequitur, eidem ipsi potius ab aliis talia ministrabantur obsequia. Nam unde et illi loculi pecuniam colligebant nisi ex oblationibus obsequentium? Et apertissime quaedam etiam religiosae feminae in evangelio nominantur, quae circuitum eius famulante devotione comitatae ministrabant ei de substantia sua.
8. {Hinc itaque maxime intellegendum est, quam non sit contemnenda eleemosyna, quae quibuslibet pauperibus iure humanitatis impenditur, quandoquidem Dominus sublevabat indigentiam pauperum ex his loculis quos ex opibus implebat aliorum. Quod si forte quis dixerit nec illos debiles et mendicos quos Dominus iussit invitari, nec illos quibus solebat de loculis erogare peccatores fuisse, et ideo non esse consequens, ut propter evangelica testimonia etiam peccatores a misericordibus suscipi vel pasci iubeantur, illud attendat quod iam superius commemoravi, quia utique peccatores et maxime scelerati sunt qui oderunt et persequuntur ecclesiam, de quibus tamen dicitur: Bene facite his qui oderunt vos, et hoc exemplo Dei Patris astruitur qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos 25. Non ergo suscipiamus peccatores propter quod sunt peccatores, sed tamen eos ipsos, quia et homines sunt, humana consideratione tractemus. Persequamur in eis propriam iniquitatem, misereamur communem condicionem, ac sic infatigabiles cum tempus habemus operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei 26.}