Sermo sancti Augustini
de ministerio rerum carnalium quod fit in sanctos
1. Apostolus dicit: Communicet autem qui catechizatur verbo ei qui se catechizat in omnibus bonis 1, admonens utique id quod alio quoque loco lege teste confirmat, ut bovi trituranti os non infrenetur. Sic enim ait: Presbyteri duplici honore honorentur, maxime qui laborant in verbo et doctrina. Dicit enim scriptura: «Bovi trituranti os non infrenabis» 2.Hoc ad Timotheum; ad Corinthios autem cum de hac re ageret sibique hoc legitime deberi, sed non se exigere praedicaret: Quis militat inquit suis stipendiis umquam? quis plantat vineam et de fructu eius non comedit? quis pascit gregem et de lacte gregis non percipit? Numquid secundum hominem haec loquor? an et lex haec non dicit? In lege enim Moysi scriptum est: «Bovi trituranti os non infrenabis». Numquid de bubus ad Deum pertinet? an propter nos omnino dicit? Propter nos enim scriptum est, quia debet in spe qui arat arare et triturans in spe participandi. Si nos vobis spiritalia seminamus, magnum est si vestra carnalia metamus? si alii potestatis vestrae participant, non magis nos? Sed non sumus usi hac potestate 3.
2. Cum ergo haec ita sint, dilectissimi fratres, cum omnino nemo dubitet fidelium et bonorum ecclesiae filiorum servis et ministris Dei, spiritalium dispensatoribus, debito obsequio ad necessarios usus reddenda esse carnalia, mirum videri potest, quemadmodum ea ipsa quae carnalia praebentur non in carne sed in spiritu seminentur. Cum enim ad Galatas scribens dixisset, quod paulo ante commemoravi: Communicet autem qui catechizatur verbo ei qui se catechizat in omnibus bonis, deinde secutus adiunxit: Nolite errare: Deus non subsannatur. Quod enim seminaverit homo, hoc et metet, quia qui seminaverit in carne sua, ex carne metet corruptionem; qui autem seminaverit in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. Bonum autem facientes non infirmemur; tempore enim proprio metemus. Infatigabiles itaque dum tempus habemus operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei 4. Si ergo qui seminat in carne de carne metet corruptionem, manifestum est quod illa carnalia, quae ministrantur ad victum dispensatoribus Dei, non in carne sua quisque seminat, quandoquidem non inde metet corruptionem sed vitam aeternam Domino dicente: Esurivi enim et dedistis mihi manducare 5, et quaerentibus respondente: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 6, et ipsam mercedem in ultimo commendante: Sic ibunt impii in ambustionem aeternam, iusti autem in vitam aeternam 7. Dantes autem cibum esurienti potumque sitienti Christo in minimis Christi carnalia ministrant secundum Apostolum dicentem: Magnum est si vestra carnalia metamus? 8, et tamen de spiritu metunt vitam aeternam, non utique in carne sua sed in spiritu quamvis carnalia seminando. Tantum valet non quod datur, sed quo animo datur: quod enim datur terrena esca est, quae sicut Dominus commemorat et res ipsa clamat in ventrem vadit et in latrinam emittitur 9; accedit autem dantis intentio rem carnalem in spiritu seminans, et exigua portio fructuum terrenorum fit pretium regni caelorum.
3. Quae sunt haec nisi magnalia et mirabilia Dei? Seminantur spiritalia et metuntur carnalia: quid est enim aliud: Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus? 10 Item seminantur carnalia et metuntur spiritalia: quid enim est aliud Venite benedicti Patris mei percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi, esurivi enim et dedistis mihi manducare 11? O commercia veneranda sanctorum! Magna dantur et parva sumuntur, et rursus pro ipsis parvis magna redduntur, si tamen illa magna et haec parva dicenda sunt quasi magnus sol et parva luna, cum luminaria sint ambo caelestia; hoc vero nec ita comparandum est, tamquam si comparetur magno soli parva stella, quia et hoc utrumque de caelo est. Absit ut sic dicamus magnam doctrinam sapientiae, quam Christi Apostoli praedicabant, ut tamquam ex eo genere parva sit humanitas mensae, quam credentes praedicantibus ministrabant, cum illa sit mentis illuminatio, haec ventris sustentatio, illi sit minimum praecedere et solem, haec non possit perdurare sub sole. Iam vero si spiritalia quae seminant sancti doctores a devotis fidelibus metentes ista carnalia incomparabiliter superant, quid dicendum est de illa vita aeterna quae in fine pro his vilissimis carissima retribuitur? Deus enim tunc videndus est, illi inhaerendum, illo sine fine perfruendum. Haec est enim inquit vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum et quem misisti Iesum Christum 12. Hoc enim aperte promisit, cum ait: Qui habet mandata mea et servat ea, ipse est qui me diligit; et qui me diligit, diligetur a patre meo et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi 13. Pro his ergo terrenis exiguis et temporalibus rebus, pro eo quod in minimis suis esurienti datur Christo cibus, non aliquid suum sed se ipsum est redditurus. Qualis erit victor in illo iudicio, cuius praemium iudex ipse erit!
4. Sciens hoc Apostolus quae merces haec opera maneret non pro sua commoditate gaudebat, quando eius temporalibus necessitatibus ista carnalia praebebantur. Ideo cum inde loqueretur ait: Non quia quaero datum, sed requiro fructum 14. Posset enim operarius agri dominici victum et aliunde transigere, sed malum erat arbori sterilem remanere. Nam et Eliam Dominus corvis ministrantibus pavit, quem pascendum postea viduae praestitit 15, non quia non erat aliud unde Dei servus aleretur, sed ut illa haberet unde Dominum eius promereretur. Gaudent ergo Dei dispensatores seminantes spiritalia et metentes carnalia, sed gaudent non datorum cupiditate sed dantium caritate. Alioquin longe feliciores essent qui praebendo terrena recepturi sunt in fine caelestia quam illi qui seminant spiritalia et metunt carnalia. Sed quia rursus ea ipsa carnalia, quae metunt, referunt ad profectum eorum, <a> quibus metunt, omnia caritas uno fine complectitur, ut simul ab omnibus nullo fine regnetur. Inde est enim quod parvulos suos Deus per hominum dispensationem vult docere et dispensatores suos per hominum ministerium sustentare, ut dum alterutram supplent indigentiam, parturiant benevolentiam et pariant beneficientiam. Alioquin quomodo esurientes nemine alicui aliquid erogante, quando voluit, unde voluit, pavit, sicut Eliam per aves caeli, populum Israel per manna de caelo 16, ita et indoctos etiam nullis verbis hominum potest docere sicut Moysen, sicut alios prophetas, sicut Apostolum qui dicit: Non ab hominibus neque per hominem 17, sicut alium Apostolum cui dicitur: Beatus es Simon Bar Iona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed pater meus qui in caelis est 18. Quod ergo docet quosdam per quos doceat alios et ditat quosdam per quos pascat alios, cum posset omnes sine hominis ministerio vel docere vel pascere, exerceri vult ab hominibus opera misericordiae, ut alter ex alterius inopia temporali aeternae copiae meritum comparet: pro carnalibus supplementis mittitur Elias ad viduam cui cibos alites ministrabant, imperantur plebi decimae praebendae levitis quos omnes simul manna satiaverat 19, ipsum denique Dominum pro nobis hominem factum nunc aliquis Zachaeus 20, nunc aliqua Martha 21 suscipiunt et paucissimis panibus tot milia satiantem 22 tamen tamquam pauperem pascunt; itemque in dispensatione spiritalium de caelo Saulum vocatum accipit Ananias instruendum 23, ad Cornelium missus angelus eum mittit ad Petrum 24, Spiritus Sanctus in omnes venit et tamen alios aliis doctores instituit 25. Ita temporaliter inopes invicem sibi necessarios facit infirmitas, ut omnes faciat divites caritas, omnes excipiat post tempus aeternitas.
5. Emite itaque agrum cum thesauro dum tempus est, emite incorruptibilem candore perpetuo margaritam: regnum caelorum est quod loquor ore dominico in evangelio praedicatum 26. Emerunt illud patres nostri et nobis adhuc emendum reliquerunt. Ab emptore integrum empturo servatur, vicissim ab omnibus emitur, totum a singulis possidetur. Nec pretii cura discruciet; neque enim constitutum est quo facile ditior possit attingere et quo se pauperior non possit extendere: quantum quisque habet, tanti ei valet. Dimidium rerum Zachaei praedivitis suscepit, non exclusit retia piscatoris 27, cuiusdam egenae viduae duos etiam nummos admisit et eos in statera caritatis appendens multis multorum muneribus divitum graviores invenit 28; nec calicem aquae frigidae ab hoc commercio separaveris, ubi dilectio fervet emptoris 29. Etiamsi forte defuerit, non desperet: amet et emit. Sunt quaedam magnae inopum facultates piae voluntates. Quid enim est pace pretiosius aut quo per omnes labores nisi ad aeternam tendimus pacem? Audi ergo salvatore nato angelorum de hac re testimonium laudantium Deum et dicentium: Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis 30. Haec non ex sacculo, non de apothecis profertur: in corde servatur, de corde erogatur, nec corrumpitur servata nec amittitur erogata.