Erfurt 2 = Sermo 350/D)
Sermo sancti Augustini episcopi
De eleemosynis rerum spiritalium
1. Fidei fructus est bene facere egenti, quia infructuosa fides est ita credere in Deum, ut opera misericordiae neglegantur. Sicut enim frustra sterilis arbor excolitur, frustra silex dura compluitur, frustra harenae siccitas exaratur, ita nihil prodest homini non negare quod verum est, qui non vult praestare quod bonum est. Merito scriptum est quoniam fides sine operibus mortua est 1 in semetipsa, unde etiam tales daemonibus comparantur; quibusdam enim de fide gloriantibus et a bono opere vacantibus ita loquitur apostolus Iacobus: Tu credis quoniam unus est Deus, bene facis. Et daemones credunt et contremiscunt 2, ut nihil distare videatur inter timorem patientis daemonis et gratiam fidelis hominis, nisi quia illius facta mala sunt, huius autem bona, cum ex eadem credulitate utrumque procedat, sicut ex eadem aqua pullulat et horror spinarum et fructus uvarum.
2. Misericordia porro prima est fidelis hominis in se ipsum; hanc praecipit scriptura dicens: Miserere animae tuae placens Deo 3. Inde in proximum crescendo porrigitur ut impleatur praeceptum: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum 4. Vera ergo misericordia quae impenditur proximo ad hoc impendenda est, ut etiam ipse Deo placeat: ad hoc vocandus, ad hoc exhortandus, ad hoc erudiendus et instruendus est. Nam etiam ipsae quae corporalibus necessitatibus et temporali vitae praebentur eleemosynae eo animo atque intentione faciendae sunt, ut illi in quos fiunt Deum diligant cuius munere fiunt. Hoc et Dominus admonet dicens: Luceant opera vestra bona coram hominibus, ut videant bona facta vestra et glorificent patrem vestrum qui in caelis est 5. Homo ergo Dei, vas in honore sanctificatum, utile Domino, paratum ad omne opus bonum 6, quicquid agit in vita sua, non est nisi opus misericordiae, sive erga se ipsum sive erga proximum. Et erga se ipsum quidem misericors est, sicut supra commemoravimus, cum placet Deo; placet autem Deo, cum in eo quod boni facit placet ei Deus, et in eo quod mali patitur non ei displicet Deus. Nam et apostolus cum de suis bonis operibus loquens dixisset: Plus omnibus illis laboravi, continuo [autem] subiungit: non ego autem, sed gratia Dei mecum 7, et Iob in sua temptatione ac tribulatione Sicut Domino inquit placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum 8. Erga proximum autem misericors est, cum dat operam quantam potest, ut etiam ille similiter placendi Deo suavitate perfruatur.
3. De operibus misericordiae loqui proposueram, unde possum iam videri nonnullis aberrasse a proposito atque in aliud perrexisse, quia non dico: Frange esurienti panem tuum, egenum et sine tecto induc in domum tuam, si videris nudum vesti eum 9et cetera huiusmodi. Hae quippe quasi proprie putantur et vocantur eleemosynae, tamquam ad opera misericordiae ista sola pertineant; quae pertinent quidem, sed usque adeo non sola, ut ipsa sint minima, nisi forte ita desipiant homines, ut arbitrentur eos, qui apostolis carnalia metenda praebebant, magis fuisse misericordes quam ipsos apostolos, qui spiritalia seminabant. Absit ut hoc existimet, qui intellegenter audit apostolum dicentem: Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus? 10In seminando autem spiritalia vide, qualis erogator appareat ubi ait: Ita desiderantes vos placet impertire vobis non solum evangelium Dei, verum etiam animas nostras 11, et alio loco: Ego autem libentissime impendam inquit et expendar pro animabus vestris 12. Compara nunc eum qui panem suum frangit esurienti, et eum qui animam suam impertit credenti, compara eum qui pro temporali vita inopis impendit aurum, et eum qui pro aeterna vita fratris impendit se ipsum: si recte misericors est et dicitur et habetur qui peregrinum tecto indigentem inducit in domum suam, mensa ministrat saturitatem, lecto quietem, quanto amplius misericors invenitur qui per vias iniquitatis errantem revocans et adsumens introducit in domum Dei, membris incorporat Christi, ubi reddatur iustitiae refectione recreatus, peccatorum remissione securus!
4. Tantum autem haec opera misericordiae, quibus efficitur ut placeatur Deo, illis operibus, quibus carnali indigentiae necessarium sustentaculum ministratur, veraci lege sapientiae praeponuntur, ut plerumque quo aguntur illa prudentius, ista misericordius subtrahuntur. Nam primo erga se ipsum homo misericors memor divini praecepti quod dictum est: Miserere animae tuae placens Deo 13, ut Deo placeat saepe ieiunat et, cum diligere proximum tamquam se ipsum iubeatur, esurienti proximo panem ministrat, sibi denegat castigans scilicet corpus suum et in servitutem redigens, ne forte aliis praedicans ipse reprobus inveniatur 14. Sed forte hoc in se ipso facere misericordiae est, in alio autem crudelitatis? Quid ergo? Cum esurientibus parvulis cibus saepe a parentibus non praebetur vel propter valetudinis rationem vel propter disciplinae severitatem vel propter magni alicuius reddendam ab omnibus ieiunii humiliationem, numquid non etiam tunc parentes in filios magis misericordes sunt, nisi forte Ninivitae cum credentes Deo et se convertentes ad Deum non tantum eum minantem timerent, sed et miserantem sperarent atque ieiunium iussu etiam regis indictum tanta humilitate observarent, ut etiam pecora a pastu potuque cohiberent 15, crudeles erant in parvulos suos, quos illa universitas continebat quae nec muta animalia praetermiserat? Quam multis utique per aetatem quid ageretur nescientibus et alimentum fletu flagitantibus negabatur, ut etiam hinc maior dolor afflictos maiorum animos pressius humiliaret et hac pressura expressum Domino gemitum precemque fundentes impetrarent salutem non tantum sibi qui volentes ieiunabant, sed etiam suis parvulis quos cogebant! Ista vero non solum nulla crudelitas patrum vel matrum in filios, verum etiam magna misericordia fuit; quae tamen misericordia non panem esurienti frangebat, sed ploranti etiam subtrahebat. Postremo quid misericordius ipso Domino Deo, qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos 16, qui tamen non solum peccatores flagello famis saepe corripit, sed iustorum quoque patientiam tali experimento probationis exercet? An vero in apostolum Paulum non erat misericors, cum eum in fame et siti et frigore et nuditate 17 militantem paterna castigatione firmabat, aut ideo non indignabatur populo Israel, quia cum carnis curam concupivissent, castra eorum volatilibus cumulavit 18? Ista igitur temporalia bona atque terrena saepe dantur ad poenam eorum quibus dantur et saepe ad utilitatem denegantur, saepe illa Deus tollit propitius et donat iratus, et rursus saepe donat propitius et tollit iratus, prout se habet sapientissimum regentis arbitrium. Proinde Apostolus ad visitandam plebem Dei non solum in lenitate spiritus mansuetudinis, sed etiam in virga misericorditer veniebat 19, non solum pythonium spiritum a femina quadam misericordia motus iussit exire 20, sed etiam ipsi satanae misericorditer tradidit quosdam, ut discerent non blasphemare 21, quia et ipsi Apostolo Dominus non solum victum et tegumentum misericorditer praebebat 21, unde infirmitas carnis sub virtute animi sustentaretur, sed etiam colaphizantem angelum satanae misericorditer dabat, ut virtus animi in carnis infirmitate perficeretur 23.
5. Cibus itaque, potus atque vestitus et ipsa universa corporis mortalis salus misericordia opportune subtrahitur; at vero illa misericordia, qua efficitur ut Deo placeamus, debet esse perpetua, iugis atque continua, nullo tempore alternante variata. Neque enim sicut dici potest: «Aliquando expedit cibos sumere, aliquando non expedit», ita etiam dici potest: «Aliquando expedit Deo placere, aliquando non expedit», aut sicut dicitur: «Nunc esurienti frange panem quia hoc ei prodest, nunc eum ieiunare compelle quia hoc ei salubre est», ita etiam recte dicitur: 'Nunc age cum isto ut Deo placeat, hoc enim illi expedit, nunc ut displiceat, quia et hoc aliquando expedit». Absurdissimus certe atque omnino detestandus error huiusmodi est, nec eo quamlibet sacrilegum irretiri posse credendum est! Illa ergo misericordia, qua opera impenditur ut Deo placeamus, ipsa quodammodo car<di>nalis est: recte fiunt ceterae quae misericorditer exhibentur, si numquam ab huius contemplatione discedunt.