(Erfurt 1 = Serm. 282 augm.)

Sermo sancti Augustini episcopi

Sanctarum Perpetuae et Felicitatis.

De nominibus martyrum Perpetuae et Felicitatis.

1. {Quarum sanctarum martyrum festum diem hodie celebramus non solum eminuerunt excellentibus in passione virtutibus, verum etiam pro tanto labore pietatis mercedem suam ceterorumque sociorum propriis vocabulis signaverunt. Perpetua quippe et Felicitas nomina quidem duarum, sed merces est omnium. Neque enim omnes martyres in certamine confessionis atque passionis ad tempus fortiter laboraverunt, nisi ut perpetua felicitate gauderent. Divina ergo providentia gubernante istae non solum martyres, verum etiam coniunctissimae comites, sicut factum est, esse debuerunt, ut unum suae gloriae signarent diem communemque sollemnitatem celebrandam posteris propagarent. Sicut enim exemplo gloriosissimi certaminis ut imitemur hortantur, ita suis nominibus munus inseparabile nos accepturos esse testantur. Ambae invicem teneant, invicem nectant; alteram sine altera non speramus. Nam nec prodest Perpetua si Felicitas non sit, et Felicitas deserit si Perpetua non sit. Haec de vocabulis martyrum, quibus iste nobis consecratus est dies, pro tempore pauca suffecerint.

Istae non solum feminae, verum etiam mulieres fuerunt.

2. Quod autem attinet ad ipsas, quarum sunt ista vocabula, sicut audivimus cum earum passio legeretur, sicut memoriae traditum novimus, istae tantarum virtutum atque meritorum non solum feminae, verum etiam mulieres fuerunt, quarum altera et mater, ut ad infirmitatem sexus impatientior adderetur affectus.} Fidei, fortitudinis, patientiae, pietatis exemplum capite de matre caelibes, de feminis iuvenes, de mulieribus virgines! Huc accedebat quod etiam pro loco natalium suorum delicato fuerunt parentum more atque amore nutritae, {ut in omnibus eas hostis attemptans tamquam non valentes dura et crudelia persecutionis onera sustinere cessuras sibi continuo et suas crederet mox futuras. Sed illae interioris hominis cautissimo et firmissimo robore omnes eius obtuderunt insidias impetusque fregerunt.

Martyres in proposito victorioso fixerunt immobiles

3. In militia regis Christi} quominus expeditissimo procinctu nullis adversitatibus cederent, {non sexu invalidiore tardatae, non muliebribus cogitationibus enervatae, non mundo blandiente mollitae, non minante perterritae, feminae ardenter, mulieres viriliter, delicatae duriter, infirmae fortiter certaverunt, spiritu carnem, spe timorem, diabolum fide, mundum caritate vincentes. His armis exercitus nostri regis invictus est, his armis accincti milites Christi non conservatis sed trucidatis corporis membris nec occidendo sed moriendo triumpharunt.} Imperium quippe regis aeterni regis temporalis imperio praetulerunt et tradiderunt corpora sua, ut neque servirent neque adorarent omnem deum, sed deum suum, non timentes qui corpus occidunt, sed eum qui habet potestatem et corpus et animam occidere in gehennam ignis 1, atque ita non solum spiritibus suis quos in proposito victorioso fixerunt immobiles, verum etiam ipsis corporibus quae videbantur contemnere consulentes, ut ea persecutionis iniquitas in contumelia seminaret et iudicii veritas resuscitaret in gloria 2.

Perpetua diabolum vicit.

4. In hoc agone Perpetua, sicut ei per visionem revelatum fuerat, in virum conversa diabolum vicit, exspoliata saeculo et induta Christo, in unitatem fidei et agnitionem Filii Dei 3 occurrens in virum perfectum et in eius corpore membrum facta praecipuum, pro quo totum corpus, non unum abiecerat membrum.

Quid Felicitas fuit in martyrii passione.

5. In hoc agone Felicitas a confessione martyrii nec uteri onere praepedita est. Gravida enim erat et corpore et corde. Istud divino consortio fecundante conceperat, illud humano conubio; illum partum lex naturae differebat, istum vis persecutionis urgebat; illi deerat maturitas temporis, huic aderat opportunitas quaestionis; ille abortiretur si properaretur, iste necaretur si negaretur. Meminerat ergo piissima femina et poenam se mulieris parturituram et partum virginis confessuram: illi quippe locum in ventre carnali, huic in spiritali pectore fecerat; isto humanitus onerata languebat, illo divinitus honorata gaudebat. Proinde quae bene audierat firmeque crediderat ipsum Christum dicentem: Quicumque fecerit voluntatem Patris mei ipse mihi frater et soror et mater est 4, non prius Adae mater facta quam Christi caelestem hominem confitendo edidit ante iudicem, terrenum gemendo servavit ad carcerem. Ibi etiam qualis eius responsio fuit, cum voces Evae parturitionis doloribus daret eique diceretur, quae sic esset impatiens in necessitate parientis quid esset factura sub bestiis! Hic inquit quod patior ego patior; ibi autem pro me ille patietur, pro cuius fide passura sum. Merito factum est, ut illam saevitia nobilem vaccam ita non sentiret experta, ut nec memoria retineret. Demonstratum est ei, quid ipsa fuerit, in uteri onere, quid illi donatum sit, in martyrii passione.

Cur martyrum comitum nomina non pariter celebrantur.

6. (3) {In hoc insignis gloriae comitatu etiam viri martyres fuerunt, eodem ipso die etiam viri fortissima passione vicerunt; nec tamen eundem diem suis nominibus commendarunt. Quod non ideo factum est, quia feminae maribus dignitate praelatae sunt, sed quia et muliebris infirmitas inimicum acerrimum miraculo maiore devicit et virilis virtus pro perpetua felicitate certavit.}