SERMO 218 augm.

Tractatus sancti Augustini de passione Domini

«Domino nostro exemplum patientiae».

1. Passio Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi cuius sanguine delicta nostra deleta sunt sollemniter legitur, sollemniter celebratur, ut annua devotione memoria nostra laetius innovetur et ipsa frequentia populorum fides nostra clarius praedicetur. Exigit ergo a nobis ipsa sollemnitas ut de passione Domini vobis sermonem qualem donat ipse reddamus. Et quidem ad salutem nostram et vitae huius transigendae utilitatem in his quae passus est ab inimicis Dominus noster exemplum patientiae nobis praebere dignatus est, ut pro evangelica veritate, si hoc ipse voluerit, nihil tale perpeti recusemus. Verumtamen quia nec ipsa carne mortali aliquid ille necessitate, sed omnia voluntate perpessus est, recte creditur etiam significare nobis aliquid voluisse in singulis quibusque factis, quae circa eius passionem gesta atque conscripta sunt.

Quid gesta passionis significent.

2. Ac primum quod traditus ut crucifigeretur crucem suam ipse portavit 1, continentiae signum dedit et demonstravit praecedens, quid facere debeat qui eum sequi voluerit. Hoc etiam verbo commonuit ubi ait: Qui diligit me tollat crucem suam et sequatur me 2. Tollit enim quodam modo crucem suam qui regit mortalitatem suam.

3. Quod in loco calvariae crucifixus est 3 significavit in passione sua remissionem omnium peccatorum, de quibus in psalmo dicitur: Multiplicatae sunt iniquitates meae super capillos capitis mei 4.

4. Quod duo cum illo ab utroque latere crucifixi sunt 5 ostendit alios sibi dextros, alios sinistros esse futuros 6, dextros de quibus dicitur: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam 7, sinistros autem de quibus dicitur: Si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest 8.

5. Quod titulus est positus super eius crucem, in quo scriptum erat: Rex Iudaeorum 9, illud ostendit quia nec occidendo efficere potuerunt ut eum regem non haberent, qui eis manifestissima et eminentissima potestate secundum sua opera redditurus est 10. Unde in psalmo canitur: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius 11.

6. Quod tribus linguis titulus conscriptus erat, hebraea, graeca et latina 12, non solum Iudaeis, sed etiam gentibus eum regnaturum fuisse declaratum est. Proinde in eodem psalmo cum dixisset: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius 13, ubi scilicet hebraea lingua regnavit, continuo tamquam graecam latinamque subiungens: Dominus, inquit, dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te, postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae 14. Non quia graeca et latina solae sunt gentium linguae, sed quia ipsae maxime excellunt, graeca propter studium litterarum, latina propter Imperium Romanorum. Quamvis in his tribus linguis Christo subiuganda universitas omnium gentium monstraretur, non tamen illic scriptum est et rex gentium, sed tantum modo Iudaeorum, ut commendaretur origo seminis in proprietate nominis. Lex enim a Sion prodiit, ut dictum est, et verbum Domini ab Hierusalem 15. Nam qui sunt qui dicunt in psalmo: Subiecit plebes nobis et gentes sub pedibus nostris 16, nisi de quibus Apostolus dicit: Si enim spiritalibus eorum communicaverunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis 17? An non videamus apostolorum excellentissimae gratiae subiectas esse nationes aut ramos fractos 18 debemus attendere, qui hodie Iudaei appellantur, an non potius audire illum israhelitam ex genere Abraham 19 de Saulo Paulum et ideo de parvo magnum, ammonentem et dicentem inserto oleastro 20: " Intellige!. Non tu radicem portas, sed radix te 21 "? Rex ergo Iudaeorum Christus, sub cuius lene iugum 22 etiam gentes missae sunt in salutem. Quod eis maiore misericordia concessum est, hoc apertius ipse ostendit Apostolus ubi ait: Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum, gentes autem super misericordiam glorificare Deum 23. Neque enim debitum erat panem filiorum tollere et mittere canibus, nisi canes humiliati ad colligendas micas quas de mensa dominorum suorum carpunt 24, per ipsam humilitatem exaltati atque homines facti, ad ipsam mensam mererentur accedere.

7. Quod suggesserunt principes Iudaeorum Pilato, ne absolute scriberet quod sit rex Iudaeorum, sed quod ipse regem se dixerit Iudaeorum, ille autem respondit: Quod scripsi, scripsi 25, sicut principes Iudaeorum ramos illos fractos, ita Pilatus insertum figurabat oleastrum 26, quia homo erat ex gentibus scribens gentium confessionem, convincens Iudaeorum negationem, quibus merito ipse Dominus dixit: Auferetur a vobis regnum et dabitur genti facienti iustitiam 27. Nec ideo tamen non est ille rex Iudaeorum. Radix enim portat oleastrum, non oleaster radicem 28. Et quamvis illi rami per infidelitatem fracti sint 29, non ideo reppulit Deus plebem suam quam praescivit 30. Nam et ego, ait, israelita sum 31. Et quamvis filii qui noluerunt filium Dei regnare sibi, eant in tenebras exteriores, tamen multi ab oriente venient et occidente et recumbent non cum Platone et Cicerone, sed cum Abraham, Isaac et Iacob in regno Dei 32. Pilatus quippe regem Iudaeorum scripsit, non regem Graecorum aut Latinorum, quamvis gentibus regnaturum. Et quod scripsit, scripsit neque infidelium suggestione mutavit 33, quod tanto ante praedictum est in psalmis: Tituli inscriptionem ne corrumpas 34. Omnes gentes credunt in regem Iudaeorum, omnibus gentibus regnat, sed tamen rex Iudaeorum. Tantum valuit illa radix, ut insertum oleastrum in se possit ipsa mutare, oleaster autem nomen olivae non possit auferre 35.

8. Quod in quattuor partes divisa vestimenta eius milites abstulerunt 36, per quattuor orbis partes peragratura sacramenta eius significaverunt.

9. Quod unam tunicam inconsutilem desuper textam sortiti sunt potius quam partiti 37, satis demonstratum est sacramenta visibilia quamvis et ipsa indumenta sint Christi, posse tamen habere quoslibet haec sive bonos sive malos; sincerissimam vero fidem quae per dilectionem operatur 38 unitatis integritatem, quae dilectio desuper diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 39, non pertinere ad quoslibet, sed occulta Dei gratia tamquam sorte donari. Unde Simoni qui baptismum habebat et istam non habebat a Petro dictum est: Non est tibi sors neque pars in hac fide 40.

10. Quod de cruce cognitam matrem dilecto discipulo commendavit 41, congruenter tunc humanum affectum, quando ut homo moriebatur ostendit. Ista hora nondum venerat, quando aquam in vinum conversurus ut Deus eidem matri dixerat: Quid mihi et tibi est mulier? Nondum venit hora mea 42. Non enim de Maria sumpserat quod habebat in divinitate, sicut de Maria sumpserat quod pendebat in cruce.

11. Quod dixit: Sitio 43, fidem quaerebat a suis. Sed quia in propria venit et sui eum non receperunt 44, pro suavitate fidei acetum perfidiae dederunt, et hoc in spongia 45. Vere spongiae comparandi, non solidi sed tumidi, non recto aditu confessionis aperti, sed insidiarum tortuosis anfractibus cavernosi. Sane ille potus habebat et hyssopum 46, quae humilis herba radice firmissima petrae dicitur adhaerere. Erant quippe in illo populo, quibus hoc facinus ad humiliandam paenitendo animam post abiciendum servabatur. Noverat eos ipse qui hyssopum cum aceto accipiebat. Nam pro eis et oravit sicut alius evangelista testatur, cum pendens in cruce dixit: Pater, ignosce illis quia nesciunt quid faciunt 47.

12. Quod ait: Perfectum est, et inclinato capite reddidit spiritum 48, non necessitatem sed potestatem suae mortis ostendit, qui donec omnia quae pro illo prophetata erant perficerentur expectans quia et hoc erat scriptum: Et in siti mea potaverunt me aceto 49, tamquam potestatem habens ponendi animam suam, sicut ipse de se testatus est 50, tradidit spiritum per humilitatem, hoc est capite inclinato, recepturus eum per resurrectionem, capite sublimato. Istam mortem et capitis inclinationem magnae potestatis fuisse Iacob ille patriarcha in Iudae benedictionem praenuntians: Ascendisti, inquit, recumbens, dormisti sicut leo 51, per ascensionem crucem, per recumbationem capitis inclinationem, per dormitionem mortem, per leonem significans potestatem.

13. Iam vero quod crura illis duobus confracta sunt, ei autem non, quia defunctus est, quare factum sit ipsum evangelium declaravit 52. Oportebat enim ut isto etiam signo demonstraretur in eius praenuntianda prophetia commendatum esse pascha Iudaeorum, ubi hoc praeceptum est, ut ovis ossa non frangerent 53.

14. Quod latus lancea percussum in terra sanguinem et aquam manavit 54, procul dubio sacramenta sunt quibus formatur Ecclesia, tamquam Eva facta de latere dormientis Adam 55, qui erat forma futuri 56.

15. Quod Ioseph et Nichodemus eum sepeliunt 57, sicut nonnulli nomina interpretati sunt, Ioseph interpretatur auctus, Nichodemus autem, quia nomen est graecum, pluribus notum est, quod ex victoria et populo sit compositum, quia nicos victoria est, demos populus. Quis est ergo moriendo auctus, nisi qui dixit: Granum tritici si non moriatur, solum remanet; si autem moriatur, multiplicatur 58? Et quis etiam moriendo persecutorum populum vicit, nisi qui eos resurgendo iudicabit?