SERMO 204/A

Sermo de Epiphania

«Stella tamquam caelorum lingua».

1. Caelis enarrantibus gloriam Dei 1 ad Christum adorandum magos stella perduxit 2. Isti magi primitiae gentium fuerunt. Ad faciendum vos exortantur quod ipsi fecerunt. Hodie Christus munera accepit 3, mittite manus in sarcinas vestras, proferte inde quod Christo sit gratum. Voluit enim egere in pauperibus suis et non erat illi in diversorio locus 4, cui totus non sufficit mundus, et positus est sicut scitis in praesepe 5. Quaerebatur adorandus, latebat indicatus. Interrogantur Iudaei ubi Christus nascitur 6, dicunt: in Betleem 7. Ostendunt quo eatur et non eunt. Lapides miliarii viam ostendunt, loco figuntur. Apparet stella tamquam caelorum lingua, ducit magos, ostendit locum 8. Non contemnitur infantia, adoratur et parvus, quia intellegitur magnus. Accepit munera Verbum Dei, infans adhuc tacebat et tamen in doctrina angelorum erat. Adhuc tacebat de quo implendum fuit Evangelium.

«Christiinfantia nostra est eloquentia».

2. Caeli enim etiam postea narraturi erant gloriam eius 9; caeli apostoli sunt, fulgurantes miraculis, tonantes praeceptis. De his enim dictum est: In omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum 10. Quando nos laterent verba quae venerunt usque in fines terrae? Venerunt ad nos et invenerunt atque immutaverunt nos. Christi infirmitas nostra firmitas, Christi infantia nostra est eloquentia, Christi indigentia nostra est habundantia, quia etiam postea Christi mors nostra facta est vita. Panis de caelo 11 iacebat in praesepe. Iumenta dominica si esuritis accedite, portate illum in cordibus vestris et iumenta ipsius estis. Ipse est sessor vester, ipse cibaria vestra. Scitis quia in asino sedit et ipsum asinum in Hierusalem duxit 12. Portate illum, novit quo vos ducat. Securi ambulate, in nullo eritis errore sub tanto sessore, est via quae ducit ad Hierusalem caelestem. Fides est, in illa ambulate, ut Christum portetis, et ad beatitudinem aeternam pervenire possitis.