Sermo sancti Augustini contra Pelagium
1. Causa adventus et incarnationis Domini nostri Iesu Christi, quod omnes, quando venit, peccatores invenit. Apostolus hanc fuisse adventus eius causam apertissime dicit hoc modo: Humanus sermo est, inquit, et omni acceptione dignus, quia Iesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum 1. Nulla ergo causa Filium Dei, Deum et sempiternum Deum et Patri coaeternum et aequalem, adduxit de caelis ad terras carnem sumere et mori pro nobis, nisi quia vita non erat in nobis. Non descenderet medicus, nisi ad aegrotos; non descenderet vita, nisi ad mortuos. Hodie cum legeretur Apostolus, qui intenti eratis, audistis: Commendat ergo, inquit, caritatem suam Deus in nobis, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum 2. Ista est gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 3, quam prius prophetae, deinde ipse ore suo, deinde apostoli post praesentiam carnis eius, deinde universa Ecclesia tenet, fatetur, praedicat et commendat et colit. Haec est gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum.
2. Unde primitus nosse debeat caritas vestra, immo recolere quod nostis et quod semper audistis, nullum hominem posse salvari meritis ac viribus suis. Facilis enim fuit homo ad vulnerandum se, sicut et de ipsa vita carnis nostrae facile est ut quisquis occidat se: numquid potens est resuscitare? Ut ergo caderemus, nullo egebamus adiutorio; immo quia Dei adiutorium dimisimus, ideo cecidimus. Ut autem a ruina nostra surgamus, adiutorium eius petamus, ne in nostris peccatis remaneamus. Christus pro nobis mortuus est 4 - Apostolum audistis -, non pro se, sed pro nobis. Quare pro se non, sed pro nobis? Quia causam mortis non habebat, in quo peccatum non erat 5. Mors est poena peccati 6. Nam et Adam nisi peccasset, non utique moreretur, neque nos mortales ex eius propagine nasceremur. Venit autem ille unus sine peccato, qui solveret cuncta peccata: non enim obnoxius solvere posset ligatos, vel reus liberare damnatos. Carnem sumpsit ex virgine sine viri concupiscentia; caro adsumpta non vulnus, sed medicina vulneris fuit. Christus pro nobis mortuus est 7.
3. Quid aliud quaeremus ab eo? Quid est Christus? Audistis: quando interrogavit discipulos suos 8, dictum est a Petro: Tu es Christus, Filius Dei vivi 9. Ille natura Filius, nos gratia; ille unicus, nos multi, quia ille natus, nos adoptati. Cum ergo unum et unicum Filium haberet Deus, ipso unico et proprio Filio, sicut dicit Apostolus, non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum 10. Quam maiorem medicinam possit poscere vel sperare genus humanum, quam ut Filius unicus mitteretur non nobiscum vivere, sed mori? Ut autem pro nobis moreretur, accepit carnem in qua moreretur, quia, cum esset apud Deum Patrem Verbum Deus, non habebat unde moreretur. In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum 11. Ubi visibilitas et tractabilitas in Verbo, ubi passio vel mors in Deo? Mente sola videri potest, quod videri non potest. Sed etiam ipsa mens obtecta tenebris, excaecata peccatis, totum hominem infirmum, totum languidum, totum sauciatum, audeo dicere totum mortuum et exstinctum, unde videret ubique praesentem, non habens oculum interiorem sanum, unde videntur invisibilia?
4. Totum ergo in nobis sanum non erat: descendit curator corporis et animae, quia Salvator corporis et animae. Si enim medici isti possunt curare quod non creaverunt de his medicamentis et herbis quas non creaverunt, si ergo medicus homo curat de Deo, quanto magis Deus curat de suo? Curat autem medicus moriturum, curat Deus in aeternum victurum. Et hoc ipsum quod mori pro nobis voluit, medicina nostra fuit. Magna illa misericordia est, fratres, medici nostri curare nos eum voluisse non de narthecio suo, sed de sanguine suo. Multo magis, inquit, nunc iustificati. Unde? In sanguine ipsius, non in viribus nostris, non in meritis nostris, sed in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum 12, non per nos, sed per ipsum. Constrinxit nos ad crucem: prorsus si vivere volumus, morti non adhaereamus 13. Qui sibi haesit, morti haesit. Vita enim non est in mortuo. Quid de se praesumit mortuus? Mori potuit de suo, reviviscere de suo non potest. Peccare per nos ipsos et potuimus et possumus nec tamen per nos resurgere aliquando poterimus. Spes nostra non sit, nisi in Deo 14. Ad illum gemamus, in illo praesumamus; quod ad nos pertinet, voluntate conemur, ut oratione mereamur.
5. Haec ergo cum ita sint, fratres, apertius dicam vobis, quia quod occultemus non est: haeresim quandam novam latentem et occulte lateque serpentem, quantum potuimus, donec ipsa erumperet, silentio toleravimus; errorem ipsum semper convincebamus; nomina tacebamus, ne forte, quando errorem convincebamus, corrigerentur homines; nomina tacebamus: nihil enim esse melius, nihil optabilius quam ut illi audientes quid secundum Ecclesiae antiquissimum fundamentum a nobis praedicaretur, timerent praedicare errores suos et in silentio sanarentur, conversi ad eum qui sanat omnes invocantes nomen suum 15. Hoc diu egimus. Nam circa huiusmodi impietatem etiam nonnulla conscripsimus, et in manibus legentium iam erant, et tamen illorum nomina circa quos conscripseramus nondum vobis in notitiam perlata erant. Fuerunt hic aliqui eorum et nonnulli correcti sunt, de quorum, in nomine et misericordia Domini, salute gaudemus. Nam ex his, qui ab illo errore correcti sunt nos plurimum rogaverunt, ut circa ipsum errorem etiam litteras conderemus.
6. Nunc vero audivimus: eundem ipsum, qui princeps est et auctor huius perniciosi dogmatis, dicebant in orientalibus partibus gestis episcopalibus absolutum et catholicum pronuntiatum. Propterea quae illi obiecta sunt, negavit sua esse, et quod per eius doctrinam alii spargere videbantur, non sentire se negavit, sed etiam anathematizavit. Gesta quidem ad nos nondum pervenerunt. Verumtamen, quia solemus ei tamquam servo Dei familiariter scribere, ut ipse nobis, priore anno, cum filius meus presbyter Orosius, qui nobiscum est ex Hispania servus Dei, isset ad orientem cum litteris meis, scripsi per eundem ad eundem Pelagium, non eum notans litteris meis, sed exhortans audiret a presbytero quod mandavi. Verum autem presbyter locum ipsum ubi ille erat iam illius praedicationibus et fratrum dissensionibus perturbatissimum invenit; inde retulit ad me litteras sancti multumque nobis pro merito aetatis et sanctitatis et eruditionis venerandi presbyteri Hieronymi, omnibus noti. Hic autem presbyter Hieronymus iam contra illum etiam <librum ... > liberum arbitrium scripserat, qui et nobis allatus est. Ille vero, sicut dixi, gestis ecclesiasticis absolutus est, confitens gratiam Dei quam videbatur negare et oppugnare disputationibus suis.
7. Postea vero ante paucos dies venit inde ad nos civis noster, diaconus Palatinus, Gatti filius, hipponensis - agnoscunt multi et ipsius nomen plures; patri praesens est; adest inter diaconos, stat, audit me, iste est. Attulit mihi ipsius Pelagii quendam brevem libellum <contra> quae illi obiciebantur, non quasi partem gestorum, sed ab eo factam et compositam defensionem, sicut se forte etiam gestis episcopalibus defendit, quae nondum, sicut dixi, in nostras manus pervenire potuerunt. Et mandavit diacono, ut mihi daret legendam eandem defensionem suam; litteras tamen suas mihi non misit. Unde sollicitus sum, ne postea et hoc quod misit misisse neget. Disputare ergo inde nihil volui, donec legeremus gesta, ubi ecclesiastica et episcopalis contineri videtur auctoritas. Quare autem hoc insinuare volui fidei vestrae? Quia nescio qua magna perturbatio Hierosolymis facta est nobisque nuntiata plena tristitia, ut etiam tumultu populari duo monasteria in Bethlehem incensa esse dicantur. Quae vobis non opus erat dicere, nisi iam et ad aliquos vestrum pervenisse cognoscerem. Melius ergo a me totum audistis, quam occultis rumoribus vulneraremini.
8. Quid ergo mali habet ista haeresis, breviter accipite, ut caveatis et, quoscumque talia vel occulte susurrare vel apertis disputationibus strepere audieritis, nobis non occultetis. Timemus enim ne serpat cancer 16, cum parcitur, et subito multos tales inveniamus, quot vel vix vel numquam sanare possimus. Quid ergo mali ista haeresis habeat, audite. Quod paulo ante dicebam et commendabam vobis gratiam Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 17, hanc oppugnat gratiam illa haeresis pestiferis disputationibus suis. Quomodo, inquis? Dicunt tantum posse naturam humanam, tantum posse liberum voluntatis arbitrium ut, quomodo per nos facti sumus peccatores, sic et per nos ipsos iustificari possimus. Et cum sit melior homo iustus quam homo - hominis enim nomen naturae est; iustitiae nomen, felicitatis et beatitudinis -, cum ergo melior sit homo iustus quam quicumque homo, illi dicunt quia Deus hominem fecit, iustum autem ipse homo se fecit, ut videatur plus sibi dare homo quam illi dederat Deus.
9. Attendat ergo caritas vestra: per horum disputationes malignas et orationes nostrae impugnantur. Sic enim agunt, sic disputant, ut sine causa orare videamur. Docuit enim nos Dominus quomodo oremus, ne forte in orationibus nostris carnalia et temporalia postulemus, sicut est petere ne tibi doleat caput, ne moriaris, ne efferas filium, ne damnum patiaris, ne ab aliquo oppressus in carcerem mittaris, et si qua similia hic temporalia et saecularia sunt. Haec illi nobis concedunt orare; illud quod docuit Dominus tollunt, non quia negare illud audent, sed quia talia disputant unde tollatur. Cum enim tibi dicit: " Sufficis tibi ad faciendam iustitiam; si vis, facis; si vis, non facis; nullo adiutorio Dei opus habes ad implenda quae iussit, quia gratia Dei non est ista quae te adiuvat ut non pecces, sed illa gratia quae te fecit cum libera voluntate ". Cum ergo ista dicunt, gratiam Dei dicunt qua facti sumus, quam gratiam etiam cum paganis communem habemus. Non enim nos creati sumus, et illi non sunt creati, aut de alterius artificis officina nos processimus quam illi: unum Deum auctorem et nos et illi habemus, unum conditorem, unum creatorem, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos 18. Hanc illi dicunt gratiam Dei; aliam nolunt dicere, non qua homines etiam cum paganis sumus, sed qua christiani sumus. Scitis quam gratiam negant, audite evidentius.
10. Nostis quod Paulus apostolus conflictationem nostram cum carne, ut pie et iuste vivamus 19, ipsum certamen in quo laboramus, ante oculos posuit dicens: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati - et mortis - quae est in membris meis 20. In ista difficultate clamavit et ait: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? 21 et tamquam responsum est: Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 22. Non hanc illi gratiam negant, sed audiunt quod cum carne luctaris et cum consuetudine mala peccatorum tuorum: " Sufficis tibi ut vincas. Quid adiutorium postulas? Virtute tua hoc potes implere ". Apostolus autem succubuit. Confessus est infirmitatem ut impetraret sanitatem: Video, inquit, aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati 23. Quid mihi prodest quia interior homo mente condelector legi Dei? Ecce pugnor, ecce trahor, ecce opprimor, ecce captivor. Videte, si non quasi ex magna pressura suspiciens ad Deum clamavit. Si diceret: Quis me liberabit de corpore mortis huius 24, nisi virtus mea?, superbe dixisse videretur, sed forsitan et hoc intellegeremus, quia non potuit dicere nisi de Deo, cui dicit psalmus: Diligam te, Domine, virtus mea 25. Numquid ergo dixit: Quis me liberabit 26, nisi natura mea, nisi voluntas mea, nisi vires arbitrii et potestatis meae? Non dixit. Humiliavit se, ut exaltaretur 27: Gratia Dei, dixit, per Iesum Christum Dominum nostrum 28.
11. Propter hanc gratiam Dominus commendavit nobis quid oremus: Sanctificetur - et quid? - nomen tuum 29. Numquid non sanctum est nomen Dei? Quid est sanctificetur, nisi in nobis? Iam tu, si ex libera voluntate et ex viribus propriis naturae potes in te sanctificare nomen Dei, ut quid oras, ut quid petis de summa maiestate quod habes in potestate? Quid pluribus? {(1.) Illa duo: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 30, et: Ne nos inferas in temptationem 31, quando eis obiciuntur, quid eos putatis respondere? Horrui, fratres mei, quando audivi. Ego quidem non audivi auribus meis, sed sanctus frater et coepiscopus meus, Urbanus noster, qui hic presbyter fuit et modo est Siccensis episcopus, cum remeasset ab urbe Roma et ibi cum quodam talia sentiente confligeret vel se conflixisse narraret, hoc mihi ait illum dixisse, cum urgeretur pondere orationis dominicae. Urgebat enim eum et dicebat: " Si in nostra potestate est non peccare et in nostra potestate est omnes peccatorum temptationes solis voluntatibus nostris superare, quare Deo dicimus ne nos inferat in temptationem? ". Quid eum putatis respondere? " Rogamus, inquit, Deum ne nos inferat in temptationem, ne aliquid mali patiamur, quod non habemus in potestate: ne ruam de equo et frangam pedem, ne latro me interficiat, et si aliquid huius modi. Haec enim, inquit, non habeo in potestate. Nam vincere temptationes peccatorum meorum, si volo, et possum, nec Dei adiutorio possum ".
12. (2.) Videtis, fratres, quam maligna haeresis! Videtis quemadmodum omnes horretis: cavete ne capiamini! Novi enim calliditates et tergiversationes hominum impiorum aversorum a veritate 32 et, quia iam in suas sententias ceciderunt, vinci nolentium. Videte, obsecro vos. Ecce enim invenit quod diceret, ideo nos dicere: Ne nos inferas in temptationem 33, ne aliquid nobis contingat, quod non habemus in potestate secundum corporis temptationem. Inde ergo dicebat Dominus: Vigilate et orate, ne intretis in temptationem 34? Hoc dicebat: Vigilate et orate, ne pedem frangatis, aut ne caput doleatis, aut ne in damnum incurratis? Non hoc dicebat, sed quid dicebat? Quod Petro dixit: Rogavi pro te, ne deficiat fides tua 35. Rogavi, inquit, pro te. Dicit Deus homini, Dominus servo, magister discipulo, medicus aegroto: Rogavi pro te. Quid? Ne deficiat. Quid? Manus tua? pes tuus? oculus tuus? lingua tua, aliqua paralysi, id est dissolutione membrorum? Non, sed ne deficiat fides tua. Secundum istos in potestate habemus, ne deficiat fides nostra.
13. (3.) Quare pro nobis rogatur Deus? Ut concedat nobis quod isti dicunt nos non debere rogare a sempiterna maiestate, sed habere in potestate. Benedictiones, fratres mei, benedictiones nostras quas super vos facimus, evacuant, exinaniunt, elidunt. Audistis me, credo, fratres mei, quando dico: " Conversi ad Dominum benedicamus nomen eius. Det nobis perseverare in mandatis suis, ambulare in via recta eruditionis suae, placere illi in omni opere bono 36, et cetera talia ". " Prorsus, inquiunt, hoc totum in potestate nostra est constitutum ". Ergo nos inaniter talia vobis optamus. Defendamus nos et vos, ne et nos sine causa benedicamus, et vos sine causa "Amen " subscribatis. Fratres mei, " Amen " vestrum subscriptio vestra est, " Amen " stipulatio vestra est, consensio vestra. Ne forte aliqui ipsorum et nos condemnent et vos, defendamus nos de apostolo Paulo: videamus si talia optavit plebi suae, qualia oramus super vos. Audite quid dixerit quodam loco. Rem brevem dico. Quid dicis, o nove haeretice, quicumque me audis, si praesens es? quid dicis? " Quia non peccare in potestate sic habemus, ut hoc sine adiutorio divinae gratiae implere possimus ". Hoc dicis? " Hoc ", inquit. Ergo in potestate habemus non peccare sine adiutorio Dei? "Plane, inquit, liberum arbitrium nostrum ad hoc nobis sufficit ". Quid est ergo quod ait Apostolus scribens ad Corinthios: Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali 37? Attendistis, audistis, accepistis; et quia manifestissimum est, sine dubio intellexistis quid oravit Apostolus. Oramus, inquit, ad Dominum, ne quid faciatis mali. Poterat dicere: Monemus vos, ne quid faciatis mali; docemus vos, ne quid faciatis mali; iubemus vobis, praecipimus vobis. Quod quidem si diceret, recte diceret, quia et voluntas nostra agit aliquid; non enim voluntas nostra nihil agit, sed sola non sufficit. Maluit tamen dicere: Oramus, ut ipsam gratiam commendaret, ut intellegerent illi, quando non faciunt aliquid mali, non sola sua voluntate se vitare malum, sed adiutorio Dei implere quod iussum est.
14. (4.) Ergo, fratres, quando praecipitur, agnoscite voluntatis arbitrium; quando oratur quod praecipitur, agnoscite gratiae beneficium. Utrumque enim in Scripturis habes: et praecipitur et oratur; quod praecipitur, hoc oratur. Videte quid dico. Praecipitur ut intellegamus. Quomodo praecipitur ut intellegamus? Nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum 38. Audisti quia iussum est: pete, ut possis implere quod iussum est. " Quomodo, inquis, peto? ". Audi Scripturam. Quid tibi iussum est? Nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum. Quia iussum est, agnovisti voluntatem. Audi quia oratur, ut agnoscas gratiam. Da mihi intellectum, ut discam mandata tua 39. Iussum est ut habeamus sapientiam. Quia iussum est, lego. " Ubi legis? ", inquit. Audite: Qui insipientes estis in populo et stulti aliquando sapite 40. Iam ille quid dicit? " Vides quomodo nobis praecepit Deus ut sapiamus ". Ergo sapientia in nostra est potestate? Iam dixi, praeceptum audivi, voluntatem cognovi: audi orationem, ut et gratiam tu possis agnoscere. De sapientia agitur, quae iussa est nobis. Audiamus quid dicat apostolus Iacobus: Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo qui dat omnibus affluenter 41. Iubetur nobis continentia. Ubi iubetur? Apostolus ad Timotheum: Contine te ipsum 42. Iussio est, praeceptio est: audiendum est, faciendum est. Sed nisi Deus adiuvet, remanemus. Conamur quidem facere voluntate, et nititur aliquid voluntas. Non praesumat potestas, nisi adiuvetur infirmitas. Certe enim iussum est: Contine te ipsum. Audi alium locum Scripturae: Et cum scirem, inquit, quia nemo potest esse continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum 43. " Et quid, inquit, feci? ". Adii Dominum et deprecatus sum 44. Quid opus est multa percurrere, fratres mei? Quidquid nobis iubetur, orandum est ut impleatur. Sed non sic ut dimittamus nos et quomodo pigri iaceamus supini et dicamus: " Pluat Deus escas super facies nostras, ut prorsus nos nihil agere velimus "; et cum esca compluta fuerit super os nostrum, dicamus etiam: " Deus gluttiat de nobis ". Aliquid et nos agere debemus, studere debemus, conari debemus et in eo gratias agere in quo potuerimus, in eo quod non potuerimus orare. Quando gratias agis, caves ne damneris ingratus; quando autem quod nondum habes petis, caves ne remaneas inanis, quia impediris.
15. (5.) Cogitate ergo ista, fratres mei: quisquis ad vos accesserit et dixerit vobis: " Quid ergo nos facimus? Nihil habemus in potestate, nisi Deus det omnia. Ergo non nos coronabit Deus, sed se coronabit ", iam videtis quia de illa vena venit. Vena est, sed venenum habet. Percussa est enim a serpente, sana non est. Hoc enim agit nunc cottidie Satanas, quomodo per venena haereticorum eiciat de Ecclesia, sicut tunc per venena serpentis eiecit de paradiso. Illum nemo dicat absolutum esse ab episcopis. Absoluta est, sed confessio quasi correctio ipsa est absoluta, quia ea quae dixit ante episcopos catholica videbantur; quae autem scripsit in libris suis, episcopi qui absolverunt nescierunt. Et forsitan correctus est: desperare enim de homine non debemus, qui forte fidei catholicae adiungi se maluit et ad eius gratiam auxiliumque confugit. Forte hoc factum sit: tamen non haeresis absoluta, sed homo haeresim negans}. Cum autem gesta legerimus, quando in manus nostras <pervenerint>, quidquid apertius de hoc malo aut forte de correctione eius noverimus, vestrae caritati Domino adiuvante nuntiare debebimus.