SERMO 20/B

<De responsorio psalmi:
Da nobis auxilium de tribulatione,
et vana salus hominis 1>

Deus miseretur si aliquando nos non exaudit.

1. {Non sufficio gratias agere Domino Deo et vestrae caritati apud eum, huic gratulationi quam video dilectionis fonte manare. Hoc est enim, fratres, quod nos reficit, quod nos consolatur: dilectio pura atque sincera, quae me adiuvat apud Dominum qui dignatus est vocem nostram reddere auribus vestris. Nec miremini quod talia in hoc corpore patimur. Oportet enim ut patiamur, nec potest Domini voluntas esse in aliquo iniusta: quia et peccatores sumus, flagellari debemus, et si iusti essemus, probari deberemus. Nam qui sibi optat salutem corporis in qua non proficiat inhabitator corporis animus, vanum aliquid optat. Sed non attendit Deus quid petat error optantis, sed quid praestet misericordia liberantis.} Dicit enim Apostolus quia quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus, inquit, postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus 2. Aliquando enim optamus nobis quod scit Deus adversum esse nobis; et tunc miseretur, si non exaudiat, vel potius quodammodo verius dicitur: tunc exaudit, si non exaudire videtur.

Deus adfuit Paulo etiam cum petitionem eius non exaudivit.

2. Quis enim nostrum, fratres, aequari potest meritis apostoli Pauli, cuius de laudibus non opus est nos aliquid dicere? Qui enim cottidie legitur, frustra a quoquam laudatur. Quia neque ipse tamquam se ipsum laudari umquam voluit, cum diceret de conversatione sua, quod audirent Ecclesiae quae in Christo essent ex Iudaeis, id est qui Christo credidissent, et mirarentur quod esset ille conversus 3, non ait: " Magnificabant me ", sed: In me magnificabant Dominum 4. Item cum multa de sua efficacia diceret: Non ego, inquit, sed gratia Dei mecum 5. Quis ergo aequari potest vel humilitati eius vel pietati vel doctrinae vel laboribus vel tribulationibus vel meritis vel coronae? Ille ergo bis postulavit a Domino, ut auferretur ab eo stimulus carnis, et non est ablatus 6; et tamen dicit Dominus animae bene servienti: Adhuc te loquente dicam: Ecce adsum 7, ut concederet quod petebat. Quis nostrum sibi audet promittere quod Paulo negatum est? Quid ergo dicimus quia non adfuit Deus, quando dicit Apostolus: Datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet - ut non extolleretur; propter quod Dominum ter rogavi, ut auferret eum a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur 8? Non ergo adfuit? non dixit: Ecce adsum 9, quando docuit quare non daret?

Deus aeternam salutem petentem exaudit.

3. Exaudit Deus semper, fratres carissimi - noveritis hoc ut certi petatis -, exaudit Deus, quando non dat quod petimus. Exaudit Deus, et, si nescio quid inutile petimus nescientes, non dando magis exaudit, qui quosdam puniendos dando magis non exaudit. Hoc dicimus. Aliquando fidelis petit a Deo, quemadmodum pium est deprecari Dominum, sed non accipit specialiter quod petit, sed illud accipit propter quod hoc petit. Aliquando homo impius, homo perversus, homo facinorosus petit aliquid, et datur ei, quia damnatione, non exauditione, dignus fuit. Habemus ergo exemplum Pauli apostoli, quia petiit, et non illi datum est, sed ostenditur illud ei datum esse propter quod hoc petebat. Quia, quidquid petit homo christianus et fidelis, propter regnum caelorum debet petere, propter vitam aeternam, propter id quod promisit et daturus est post hoc saeculum Deus, propterea debet petere, qui aliquid petit, propter perfectam illam sanitatem quam habebimus etiam in resurrectione corporis. Tunc enim erit perfecta sanitas, quando absorbebitur mors in victoria 10. Iam ergo, quia sanitatem nominavimus et salutem sempiternam propter quam debet petere, quisquis petit aliquid etiam temporaliter <...>, de medico isto cottidiana sumamus exempla.

Medico sapienti cordi est aegroti salus.

4. Quando aeger petit a medico quod delectat ad tempus - et medicum propterea adhibuit, ut sanitas ei per illum praestetur. Non enim alia causa fuit adhibendi medicum, nisi ut salutem impetraret. Et ideo, si forte poma illum delectant, si frigida delectant, eligit a medico petere quam a servo suo. Potest enim in perniciem salutis suae occultare medico et a servo petere: imperanti quidem domino obtemperat servus ad nutum potius dominationis quam ad remedium salutis. Sed prudens aeger, qui diligit et exspectat salutem suam, hoc ipsum quod delectat eum ad tempus eligit a medico petere, ut negante medico non accipiat aliquid ad voluntatem, sed ei credat potius ad salutem. Videtis ergo quia, et quando non dat medicus petenti aliquid, ideo non dat, ut det. Ideo enim non praestat immoderatam voluntatem, ut praestet utilem sanitatem. Huic ergo non dando dat, et magis illud dat propter quod est adhibitus, id est sanitatem. Si ergo huic non dando dat, illi importune extorquenti dando non dat; plerumque autem etiam desperato dat quod petit. Aliquando autem sic dat, ut aculeis doloris fiat aeger correctior et discat medico credere; aliquando autem desperans de salute ipsius, quomodo solent dicere medici: " Iam date illi quidquid petit: nulla enim spes est salutis eius ". Ergo, tribus istis petentibus, inveniamus exempla in Scripturis.

«Dimitte medico: novit quid adhibeat».

5. Aliquis petit, et non accipit quod petit. Inveniamus exemplum apostoli Pauli. Nam dixit illi et medicus, quare non daret: Virtus, inquit, in infirmitate perficitur 11. Securus esto, quod tibi non dat: sanare te vult. Dimitte medico: novit quid adhibeat, quid subtrahat, ut ad sanitatem perducat, et ideo facit hoc. Apostolus rogat Dominum ter 12. Iam exaudiebatur, sed non se putabat exaudiri, nisi sic adesset medicus, ut etiam diceret: Virtus in infirmitate perficitur 13, ut securus etiam ipse iam diceret: Quando infirmor, tunc fortis sum 14. Habemus ergo hunc petentem inutile nescio quid et non accipientem, ut id acciperet propter quod illud petebat, id est propter salutem sempiternam.

«Dei patientia ad poenitentiam adducit».

6. Videamus nunc utrum aliquid accipiant homines ad admonitionem, ut aliquas inde tribulationes passi aliquando ad medicinam revertantur, quia aegri sunt. Unde Dominus: Non est opus sanis, inquit, medicus, sed male habentibus 15. Venit ergo ad aegrotos et invenit homines datos in concupiscentias suas. Tribulationis causa, tradidit illos Deus, inquit Apostolus, in concupiscentias cordis illorum, facere quae non conveniunt 16. Concupierunt ea quae non conveniunt, et datum est illis posse facere; pervenerunt inde ad maiores dolores, ad perturbationes eas quas necessario patiuntur omnes iniusti, omnes iniqui: timoris, cupiditatis, erroris, doloris, afflictionis, sollicitudinis. Numquam securitas, numquam requies, numquam amicus. In conscientia sua paululum acquiescunt, foris quaerentes alterum consolatorem, intus habentes se ipsum tortorem. Necesse est ut iuste patiantur iniusti, sed, cum patiuntur, et vivunt. Attendit Deus, qui ad medicinam quaerendam ista concedit, ut passi afflictiones et implicationes cupiditatum suarum discant quid petant. Nam ipsis dictum est: Ignoras quia patientia Dei ad paenitentiam te adducit? 17 Dabat illos in concupiscentias cordis eorum, et faciebant quod volebant 18; et tamen parcebat, ne illos ex hac vita tolleret, ubi est adhuc paenitendi locus 19, et semper invitabat ad paenitentiam, sicut et nunc facit, et numquam hoc usque ad ultimum iudicii diem cum genere humano facere cessabit.

Deus petentem diabolum interdum exaudit.

7. Inveniamus ergo et illum cui propterea concedit, quia iam desperatus est, et hoc de Scripturis. Quid diabolo est desperatius? Petit tamen temptandum Iob, et non ei negatur 20. Magna sacramenta, magna quidem res, et consideratione dignissima. Petit Apostolus ut auferatur ab eo stimulus carnis, et non conceditur; petit diabolus temptandum iustum, et conceditur 21. Sed quod iustus concessus est temptandus a diabolo, nec iusto obfuit nec diabolo profuit, quia et ille probatus est et ille cruciatus.

Deus ad salutem hominem temptat.

8. Illud sane tenete, fratres, quod saepe diximus sanctitati vestrae, ne sollicitudines saeculi tollant de cordibus vestris quae audistis: quando concedit aut temptandos Deus iustos, ut probentur, aut flagellandos, si corripere vult propter peccata quae restant, si propter peccata flagellandos concedit, ipsis prodest; sin autem ut manifestentur, quia ignorabantur, illis prodest quibus innotescunt, ut imitentur eos. Nam Deus servos suos bene novit, sed aliquando ceteris ignoti sunt et non illis possunt manifestari nisi per aliquas temptationes. Aliquando etiam ipse sibi homo est incognitus et omnino nescit quid possit ipse: aut plus se putat posse, et ostenditur ei quia nondum potest, aut desperat et putat se nescio quid non posse tolerare, et ostenditur ei quia potest; quando immoderate extollitur, ad humilitatem deponatur, et quando abiecte frangitur, a desperatione erigatur.

Dominus novit quid, quando et cui det salutem quam petimus.

9. Ideo intellegamus in ipso psalmo quod cantabamus, quia {multi petunt salutem, et aliquando non eis prodest. Sanus est enim et abutitur sanitate ad peccatum. Melius aegrotaret ut quiesceret, quam inquietudini sanaretur. Aliquando autem ex flagello tribulationis, cum evenit quod non optabat, convertitur ad Deum. Erit etenim cautior, erit castior, erit modestior, erit humilior, et recte cantat: Da nobis auxilium de tribulatione, et vana salus hominis 22.} Auxilium quaesivit, et unde auxilium? Ait ad Dominum: " De tribulatione nobis da auxilium, ut tribulati corrigamur, convertamur ad te humiliati, non erigamus cervicem adversum te. Cum enim nobis auxilium de tribulatione dederis, intellegemus quia {vana est salus quam plerumque stultus homo optabat et, cum acceperit, utitur non ad gaudium quietis, sed ad occasionem inquietudinis suae ".} Plerumque processurus erat homo et iratus indignatione iniqua, ei qui sibi forte nihil mali fecerat nociturus; subito aegrotare incipit: quid illi erat utile? procedere et facere iniquitatem, an aegrotare et deprecari salutem? Non enim Dei vana salus, sed vana est salus hominis, quam homo putat quasi pro magno sibi necessariam. Non ergo vana Dei salus est, sed vana salus hominis. Falsa salus est et recte dicitur hominis, si haec sola esse putatur ab homine. Nam illic, ubi non additur hominis, et dicitur: Domini est salus 23. Quid est: Domini est salus? Dominus dat salutem, qui novit quid det, quando, cui det. Quotiens tamquam salutis desperatae homines salutem petunt, ipse Dominus dat. Sequitur in psalmo: Et super populum tuum benedictio tua 24, id est miserere tantum populo tuo, et da eis salutem quam das eis qui non sunt de populo tuo, etiam quam ignorat ipse populus tuus. Tu enim nosti quid des; ille quid accipiat nescit, nisi cum acceperit. Nam quale <est>, fratres, ut noveritis ista esse quae accepturi estis, quod nec oculus vidit nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se 25? Quid putas quia praeparavit? Salutem utique sempiternam, quae nec in cor nostrum potest ascendere, quam nec oculus potest videre nec auris audire; et tamen praeparat ea diligentibus se 26, et, cum acceperimus ea, videbimus quae sit vera salus et quam vana erant quae pro magno putabamus.

Martyres sancti hominum salutem contempserunt.

10. Martyres enim, si optassent et pro magno haberent salutem istam, id est salutem hominis, non dicerent ex corde: Et diem hominis non concupivi, tu scis 27. Quid dicitur in psalmo? Optantes ergo salutem istam ac pro magno habentes, illam sempiternam perdidissent. Nunc autem intellegentes quid sit: Da nobis auxilium de tribulatione 28, eligunt magis perduci ad sempiternam salutem, quam ut istam hominis salutem electam invenirent ad perniciem et consentirent persecutoribus. Statim enim ille persecutor dabat salutem. Vinctus erat martyr, premebatur in carcere colligatus, etiam secum vulneribus tabescebat: concessisset persecutori, statim haberet salutem; sed vana salus hominis 29. Persecutores quidem promittebant salutem, quam statim dabant. Et qualem dabant? Qualem illi noverant, et antequam essent in illis tribulationibus, sed ad illam se tetenderunt quam nec oculus vidit nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 30. Videtur quod promittit persecutor, et quod promittit incertum est et breve et exiguum. Etsi esset sempiterna carnis salus, carnalis esset tamen, talis esset quam oculus vidit et auris audivit, et in cor hominis ascendit 31. Si illa salus maior non videtur, sed certum sequi eam promittit et fallere non potest, teneamus nos sub disciplina eius, sub flagello eius non murmuremus 32, libenter patiamur curantem, et ad Deum sani gaudebimus, iam scientes quid nobis dederit et dicentes: Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? 33

Augustinus aegrotans sermonem concludit.

11. {Novi, fratres, aviditatem vestram, sed opus est ut et infirmitati nostrae parcatis. Nolumus enim negare qualemcumque vocem nostram et ministerium nostrum sanctitati vestrae, ut Domino serviremus, qui nos reparavit. Parcendum tamen adhuc est recentiori cicatrici, nondum fortassis perfectae atque conclusae. Dominus ordinet nos in voluntate sua, aptet ad salutem omnium nostrum et sanctae Ecclesiae suae servitutem.} Conversi ad Dominum petamus: respiciet nos atque perficiet in Verbo Salvatore suo, et det nobis secundum se gaudere et secundum se vivere 34. Avertat a nobis carnalem prudentiam; subiectum faciat sub nostris pedibus inimicum 35, non viribus nostris, sed nomine sancto suo, in quo mundati sumus per Iesum Christum Dominum nostrum.