SERMO 360/C

Sermo sancti Augustini
de his qui se ad unitatem cogi conqueruntur.
Contra partem Donati

Onera vestra invicem portate.

1. Nihil est enim dulcius quam studium fratrum, sed nihil est periculosius quam dissensio populorum. Sono quidem linguae oris nostri vicina videntur caro et caritas: vicina sunt sono linguae. Quid enim tam vicine sonat quam caro et caritas? Distant tamen plurimum ab invicem et in hoc tempore. Quam distent haec duo quae similiter sonant, satis vobis apparet, quoniam quidem, ubi caritas, cor dilatatur, caro angustatur. Sed quia etiam ipsa caritas nostra laborat in carne, et nondum vos acceperunt spatiosi campi divinitatis, quamdiu adhuc tenet vinculum infirmitatis, verumtamen, carissimi, cogitate quam ampla spatia facta sint aedificiorum istorum! Putatis longe positos difficilius audire? Iter vocis nostrae quies vestra est. Ecce quieti quam cito audiunt, etiam quod non tam magna voce dicitur! Adiuvate ergo vos et, quod scriptum est, onera vestra invicem portate 1, ut simul capiatis quod omnibus datur.

Cur Augustinus tardius venerit quam sibi proposuerat.

2. Videmus post longum et diuturnum desiderium caritatem vestram corporaliter praesentem; spiritu nec vos a nobis, nec nos a vobis umquam discessimus 2. Quando habemus " sursum cor " 3, illic nobiscum habitatis, ubi nemo se premit. Veniam tamen petimus, fratres, si forte aliquibus vestrum tardius videmur venisse ad vos, quam et nos vellemus et vos. Necessitates magnae nos aestivo tempore tenuerunt, et ipsae necessitates non vos utique latuerunt. Nam et adiuti sumus orationibus vestris, ut quae fuerant necessitates fierent voluptates. In Hipponiensi civitate ubi servio filiis meis, fratribus vestris, diu parturivimus, tandem vidimus unitatem. Etiam atque etiam nos votis et orationibus adiuvate, ut confirmet Dominus quod operatus est nobis 4. Nunc autem quamvis adhuc illic haec ageremus, et in Hipponiensi regione nunc converti coeperunt plebes, a quibus tanto tardius tenetur unitas quanto difficilius intellegit rusticitas. Nunc ergo desiderio vestro non ducti, sed rapti sumus, ut ad illos iterum desiderati veniamus. Suscipite itaque veniae petitionem de tarditate. Tunc enim venerabilis etiam frater et collega meus, Maximinus, ad catholicam conversus est. Tunc ergo in catholica novitas eius, per quam dura regna vetustatis obtrivit, deseri a me utique non poterat nec decebat, nec ipsum continuo recedere inde oportebat. Quando ergo Dominus opportunum iudicavit, ut veniremus ambo permisit. Puto ergo facile vos ignoscere tarditati meae, quia cum illo postea veni, propter quem primo non veni.

Christus nobis panis et pax.

3. Iam itaque, carissimi, quod nunc instat, accipite. Audivimus absentes aestus vestros, audistis absentes aestus nostros. Unitatem amatis, pacem diligitis, pacem custoditis, pacem esuritis. Approbamus et gaudemus sanatione palati vestri, quo gustatis quam dulcis est Dominus 5. Bonus enim panis sano bonus est. Aegrotus autem panem, quamvis bonum laudare potest visum, non potest comedere oblatum. Quis est enim panis noster, nisi ille qui dixit: Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi 6? Numquid forte panis est et pax non est? Probemus et quia pax est. Nam probavimus quia panis est testimonio eius manifestissimo: Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Dicat et apostolus: Ipse est enim pax nostra 7. Qui ergo dicit: Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi 8, de illo dicitur: Ipse est pax nostra 9. Panem ergo pacem habemus, sed si sani, comedamus.

Christus via ad salutem.

4. Audistis ipsum panem loquentem, modo ex Evangelio. Quaerebant discipuli primum et altum locum, et erat contentio claritatis inter filios caritatis. Quaerebant quis maior esset inter illos 10. Maiorem locum quaerebat infirmitas, quem certe obtinet caritas. Nondum cognoscebant qua irent, etsi intellegebant quo irent. Per humilitatem venitur ad celsitudinem. Via Christus est 11. Ille panis, ille pax, ipse est et via. Quaere ab illo quo vis ire, respondet: " Ad me ". Quaere qua vis ire, respondit: " Per me ". Et mansit quo iremus, et venit qua iremus. Ergo carissimi, filii pacis 12, filii lucis 13, filii caritatis, germina catholicae, si firmi sumus, serviamus infirmis; si sani sumus, serviamus aegrotis. Dominus noster servivit. Attendis quia Dominus servit; aeger est servus, cui Dominus servit. Ecce laudemus panem nostrum, quantis viribus possumus. Ecce quam bonum et quam iucundum fratres habitantes in unum 14. Delectamini, iusti, in Domino 15.

Bonum est habitare fratres in unum.

5. Bonum plane fratres habitantes in unum. Omnes concedunt quia bonum, non omnes capiunt quod iucundum 16. Quaere a quovis, licet sit adhuc haereticus aut iam frontem exhibeat, mentem tegat; quaere, interroga fastidientem, recusantem, manus servientis et cibare volentis aegritudinem repellentem; tamen tene, quaere ab illo: " Bonum est unitas? ". Si potest, dicat: " Malum est ". Prorsus non parco, interrogo: Bonum est unitas? Respondet: " Bonum ". Velit nolit, hoc respondet: " Bonum est unitas ". An taces? Etsi taces, utique ideo taces quia non potes dicere: " Non bonum ". Dicere bonum non permittit iniquitas, sed negare bonum non sinit veritas. Tamen insto ut extorqueam vocem, non desinam, non recedam, non me carebis nisi aliquid dixeris. Inveni tandem aliquando aures tuas; si te non teneo diligentem, teneo vel timentem. Dic, responde mihi. Facile est quod peto, breve est quod interrogo. Bonum est unitas? Quid faciat? Nullo pacto dicturus est: " Non est bonum ". Ergo vel ut careat me, dicturus est: " Bonum ". Et ego respondeo: Quod laudas, si possessio est, tene mecum; si indumentum est, vestire mecum; si panis est, ede mecum. " Bonum est, inquit, non nego, sed quia ad illam cogor, ideo illam nolo ". Ergo bonum est, sed quare cogeris ad bonum, ideo non vis bonum: quasi vero ego molestus essem in cogendo, si tu esses avidus in petendo. Si bonum est et non vis, ideo cogo. Quod enim bonum fateris, non veritate non vis, sed infirmitate. Infirmo servio: aeger es, minister tuus sum. Cibum offero, escam quam laudas accipe. Numquid forte quomodo aegroti solent recusare escas appositas, calumniaris quod male coctum sit? Nihil horum poteris dicere ad escam quam offero. Christus est panis, Christus est pax. Ista esca formata est in utero virginitatis, cocta est igne passionis. Sume, frater; accipe, frater, accipe aliquid ne moriaris. Tu certe laudas unitatem. Infirmitas tua est contra me, non iudicium tuum. Escam offero, non solum quae confirmet aegrotum, sed etiam quae sustinet aegrotum. Molestus sum cum ingero, sed impius si detraxero. " Ecce, inquit, accipio ".

«Deus pater est et mater Ecclesia».

6. Quales aegros patimur, fratres? " Ecce, inquit, accipio ". Venerunt aliqui cedentes molestiis servientium, sollicitudini quamvis importunae, tamen parentum caritatem maternam exhibentium. Quid dico parentum, fratres? Non me, non quemquam hominem dico. Parentes nostri, pascentes sanos, reficientes aegrotos, Deus pater est et mater Ecclesia. Ista itaque mater pia, filios suos et conceptos pariens et periclitantes parturiens, non sprevit aegritudinem suorum; etsi molesta, etsi importuna, accessit ad iacentes; cibum ingessit recusantibus. Oderunt reficientem, plus timent experiri plangentem. Aegrotum reficit, mortuum plangit. Sit molesta in eo ...