Tractatus Augustini episcopi contra paganos.
1. {Admonemus caritatem vestram, quoniam vos quasi sollemniter convenisse conspicimus et ad hanc horam atque ad hunc locum solito frequentius congregatos, ut etiam atque etiam memineritis quod modo cantabatis, ne sit lingua perstrepens corde muto, sed quod sonuistis voce ad aures invicem vestras clametis affectu ad aures Dei. Hoc autem cantastis: Salva nos, Domine Deus noster, et congrega nos de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo 1. Et modo si sollemnitas gentium quae fit hodierno die in laetitia saeculari atque carnali, in strepitu vanissimarum turpissimarumque cantionum, in celebratione ipsius falsae festivitatis, si ea quae agunt hodie gentes non vos delectent, congregamini ex gentibus.
2. Vos certe cantabatis, et adhuc divini cantici sonus recens est in auribus vestris: Salva nos, Domine Deus noster, et congrega nos de gentibus. Quis potest congregari de gentibus, nisi cum fit salvus? Qui ergo miscentur gentibus 2 salvi non sunt. Salvantur autem qui congregantur de gentibus, salvantur salute fidei, salute spiritali, salute promissorum Dei, salute spei bonae, salute sincerissimae caritatis. Qui ergo credit et sperat et amat, non continuo iam salvus dicendus est. Interest enim quid credat, quid speret, quid amet. Nemo quippe vivit in quacumque vita sine tribus istis animae affectionibus credendi, sperandi, amandi. Si non credis quod credunt gentes, non speras quod sperant gentes, non amas quod amant gentes, congregaris de gentibus. Nec te terreat commixtio corporalis in tanta separatione mentis. Quid enim tam separatum quam ut credant illi daemones deos, credas tu Deum qui verus est Deus? sperent illi inania saeculi, speres tu vitam aeternam in Christo? ament illi mundum, ames tu artificem mundi? Qui ergo aliud credit, aliud sperat, aliud amat, vita probet, factis ostendat. Acturus es hodie celebrationem strenarum cum pagano, lusurus alea cum pagano, inebriaturus es te cum pagano: quomodo aliud credis, aliud speras, aliud amas? quomodo salva fronte cantas: Salva nos, Domine Deus noster, et congrega nos de gentibus 3? Segregaris enim de gentibus, mixtus corpore gentibus, dissimili vita. Et quanta sit ista segregatio videte, si modo faciatis, si modo probetis. Iam enim Dominus Deus noster Iesus Christus Dei Filius, qui propter nos homo factus est, dedit pro nobis pretium. Itaque si iam ille dedit pretium, ad hoc dedit ut redimat, ut congreget de gentibus. Si autem misceris gentibus, non vis sequi eum qui redemit. Misceris autem vita, factis, corde, talia sperando, talia credendo, talia diligendo. Ingratus es redemptori tuo nec agnoscis pretium tuum, sanguinem agni immaculati 4. Ut ergo sequaris redemptorem tuum, qui te redemit sanguine suo, noli misceri gentibus similitudine morum atque factorum. Dant illi strenas, vos date eleemosynas 5.} Non enim vobis dicimus, fratres: " Dant illi, vos dare nolite "; immo plus date quam dant, sed sicut hi qui aliud creditis, aliud speratis, aliud amatis, quia non vobis dicimus: " Illi credunt, vos nolite credere; illi sperant, vos nolite sperare; illi amant, vos nolite amare "; sed dicimus vobis: " Illi illud credunt, vos hoc credite; illi illud sperant, vos hoc sperate; illi illud amant, vos hoc amate; illi illud dant vel illis dant, vos istud date vel istis date ". Dant ergo illi strenas, vos date eleemosynas. {Committunt se casibus illi terrenarum, committite vos sermonibus Scripturarum divinarum. Currunt illi ad theatrum, vos ad ecclesiam. Inebriantur illi, vos ieiunate. Si facitis haec, vere cantastis: Salva nos, Domine Deus noster, et congrega nos de gentibus 6. Modo qui libenter audierunt quae dixi cum his certe stant qui non libenter audierunt,} et tamen iam sunt illi congregati de gentibus, illi mixti sunt gentibus.
3. {Ego nunc christianis loquor:} si creditis quod credunt gentes, si speratis quod sperant gentes, si amatis quod amant gentes, vivite quomodo vivunt gentes; {si autem aliud creditis, aliud speratis, aliud amatis, aliter vivite et distantem fidem et spem et caritatem vestram distantibus moribus approbate.} Quid est quod credunt gentes? Ut iam dixi, deos dicunt quos apostolus Paulus aliter nobis ostendit: {Quae enim immolant, inquit, gentes, daemoniis immolant et non Deo. Nolo vos fieri socios daemoniorum 7. Ergo deos ipsorum delectant mores ipsorum. Ille autem qui dixit: Nolo vos socios fieri daemoniorum, voluit ut ab illis qui daemonibus serviunt vita et moribus separemur. Etenim illa daemonia delectantur canticis vanitatis, delectantur nugatorio strepitu et turpitudinibus variis theatrorum, insania circi, crudelitate amphitheatri, certaminibus animosis eorum qui pro pestilentibus hominibus et lites et contentiones usque ad inimicitias suscipiunt, pro mimo, pro histrione, pro auriga, pro venatore. Ista facientes quasi tura ponunt daemonibus de cordibus suis. Spiritus enim seductores 8 gaudent seductis, et eorum quos seduxerint atque deceperint malis moribus et vita turpi infamique pascuntur.} Iam vero si dicas homini: " Amas aurigam ", respondet: "Utique amo ", quia, etsi neget, deprehenditur favens illi, clamans illi, rixans pro illo. Et si addas: " Valde illum amas ", respondebit: " Valde ". Si dicas illi: " Sis talis et filii tui ", statim si honestus apparet, stomachans respondebit: " Quare mihi fecisti iniuriam? ". " Egone tibi facio iniuriam, cum dico: Sis talis, an tu facis qui talem sic amas qualis esse formidas? ". Vos contra amatis martyres. Ergo quomodo pagano dicis: " Amas aurigam istum ", et dicit: " Amo ", nec erubescit, sic christiano dic: " Amas Cyprianum ", respondet: "Amo ", dic ei: " Sis talis ", respondet: " Utinam praestet hoc Deus! ". Quam sincerus amor iste est, quam castus, quam securus, maxime de iam coronato! Nam de adhuc luctante sollicitus amor est, sed tamen omnes in illo amantur qui iam vicit, iam sedet ad dexteram Patris 9, iam desuper, tamquam illius agonis quem commemorat Paulus agonotheta 10, non solum spectat luctantes, sed et adiuvat perdurantes.
4. {Itaque multi luctabuntur hodie in corde suo cum verbo quod audierunt. Diximus enim: Nolite strenas dare, pauperibus date 11. Parum est ut tantum detis, amplius etiam detis. Non vultis amplius? vel tantum date. Sed dicis mihi: " Quando strenas do, accipio et ego". Quid ergo? Quando das pauperi, nihil accipies? Certe non hoc credis quod gentes credunt, certe non hoc speras quod gentes sperant, certe non hoc amas quod gentes amant. Ecce si dicis te nihil recipere cum pauperi dederis, factus es par gentilium, sine causa cantasti: Salva nos, Domine Deus noster, et congrega nos de gentibus 12. Oblitus es quid dicetur eis qui dederint: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum 13, et quid dicetur eis qui non crediderint: Ite in ignem aeternum,} qui paratus est diabolo et angelis eius 14. Si ita istis regnum daret, ut illis nihil daret sed tantum relinqueret eos, debuistis amare quod dat et tam ingenti atque ineffabili bono nolle fraudari. Non autem hoc solum est ut istos mittat in regnum, illos autem non, sed etiam dicit: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Compellat te timor et amor. Si minus amas quod pollicetur, time quod minatur. Incipis enim a timore, perficieris in amore. Timendo gehennas facis quod dicitur, sed quamdiu timendo facis, tamquam servus facis; quando autem amans facis, iam liber facis. Esto bonus servus, ut liber esse merearis. Incipe timere quem diligas, quem cum dilexeris non timebis. Scriptum est enim: Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem 15. Iohannes hoc apostolus dicit. Si autem perfecta caritas foras mittit timorem, possideat primo pectus timor: nascetur ibi caritas, atque ita, quantum crescit caritas, decrescet timor; quantum illa augebitur, ille minuetur; cum illa perficitur, ille excluditur. Timor enim non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem. Facitis si amatis; si nondum amatis, facite si timetis; si autem nec timetis nec amatis, sine causa cantabitis: Salva nos, Domine Deus noster, et congrega nos de gentibus 16. Adhuc enim gentes estis, iugum ducentes cum infidelibus 17. Dominus tuus pro te quod fecit, fac tu pro paganis, quia, cum pro te fecit Dominus, nondum eras christianus. Audiant, velint nolint, qui aliud credunt, aliud sperant, aliud amant: nos dicamus quod scimus; faciant illi quod volunt, tantum sciant quod non gratis faciunt quidquid fecerint. Est enim merces non solum bonis factis, sed etiam malis. Malorum factorum merces poena appellatur, bonorum corona.
5. Quid ergo pro te fecit Dominus tuus, antequam esses christianus? Passus est pro te. Et quid ait in psalmis? Ego autem, cum mihi molesti essent, induebam me sacco et humiliabam in ieiunio animam meam 18. Si figuraliter intellegas, tamquam ieiunabat Dominus, non accipiendo in corpus suum impios. Et ipso ieiunio esuriebat, quando in illa arbore fructum non inveniens ei maledixit, atque aruit 19. Quid est quod ait: Induebam me sacco 20? Veluti occultata potestate intra carnis infirmitatem, eandem ipsam carnem mortalem persequentium oculis opponebam. In illa enim carne, quam ex nostrae mortalitatis vetustate susceperat sine ullo suo peccato, peccata nostra portabat 21. Et ad peccata utique pertinet saccus propter cilicium de pilis haedorum qui ad sinistram ponentur 22, nisi in agnum prius transierint. In illa ergo forma servi 23 nihil peccans, et ideo nihil morti debens, reddidit tamen pro nobis quod non debebat, ut nos a debito liberaret. In illo sacco ferebat pretium nostrum. A sacco enim deminutive etiam saccellus dictus est. Sed magnum pretium nostrum ferebat in sacco quo se induebat, opponens eum persecutoribus, a quorum impietate humiliabat in ieiunio animam suam 24. Denique cum penderet in cruce, lancea diruptus est saccus, et manavit pretium orbis terrarum 25. Passus est ergo pro te Dominus tuus, antequam esses christianus, ut emeret te et fieres christianus.
6. Sed quid ait Scriptura? Sicut ille pro nobis animam suam posuit, sic nos debemus pro fratribus animam ponere 26. Si nondum possumus pati pro gentibus, possumus saltem ieiunare pro gentibus. Quam longe es ab imitatione Domini tui! et cum ieiunaveris, quantum inde adhuc longe es! Et bonum est ut prope fias. Sed quomodo ipsam perfectionem perhorrescis, cuius gradum times, gradum tam proximum, tam humilem! Prope in terra est gradus iste - nescio si vel gradus dicendus est -, quem non vis ascendere. Quid enim magnum est hoc tempore ieiunare, tam parvo die sero prandere? Non est magnum, prorsus non est laboriosum. Unius negotii cura plerumque cogit facere, quod Deo non vis devotione exhibere. Quia Ecclesia Dei vult, tu non vis ieiunare. Si alea luderes, ieiunares, et ieiunares ne surgeres victus. Ut vincas, timens ne in nummo vincereris ab homine, ieiunares, et non ieiunas, <non> timens ne in corde vincaris a diabolo. Nihil est enim facilius tam parvis diebus ieiunio. Sed kalendis ianuariis non vis ieiunare. Probate vos ut gaudeatis de vobis, ut gaudeamus de vobis. Quam parva temptatio! Probat tamen pectus christianum.
7. Audis modo sermonem: suspenderis, vegetaris verbo Dei, et hortatio ipsa calet in corde. Accendimus aliquid in animis vestris: videmus, agnoscimus, sed flamma ista robur apprehendat. Ex hoc enim loco post paululum finito sermone ad tempestates exituri estis et ad frigus mundi. Nostis quia fervere videtur hic mundus in sollemnitate perversa: venti sunt frigidi, ubi metuendum est ne congelescant corda christiana. Itaque, fratres, ut dixi, robur vestri cordis apprehendat sermo divinus. Quod si apprehenderit, tempestates illae quas passuri estis post paululum foris maiorem flammam potius excitabunt - non exstinguent -, si non est parvus igniculus qui possit exstingui. Si tamquam stupa ardet modo cor vestrum, cum clamatis, cum amatis, cum gaudetis verbo Dei, exituri estis post paululum foras, et unius oris flatu exstinguetur, cum dicetur homini: "Itane vere tu ieiunaturus es hodie? ". Exstinguetur statim, quia sicut stupa ardere coeperat. Si autem sic ardet ut carbones ignis, quantumlibet suasione perversa contrarii flatus exstiterint, augebunt ignem et vehementius excitabunt. Illi autem ardent sicut carbones, qui revixerunt. Carbones enim, cum ardent, quasi ex mortuis reviviscunt. Multi habent et hoc verbum in consuetudine; quando mittunt ut accendant, dicunt: " Affer vivos ", quos volunt ardentes intellegi. Unde utique exstinctos quasi mortuos esse significant. Si ergo revixistis fervore caritatis Christi, sic ardeat desiderium eius in cordibus vestris, ut nullus id dissuadentium flatus exstinguat. Novi enim quid passuri estis cum hinc exieritis, et Deo gratias quia convenistis. Nam quod frequentius convenitis his diebus, non nobis displicet, immo etiam placet. Invenistis enim modum, quia illi quibus non sunt similes mores vestri ad alia properant et occupant se in diversis vanis voluptatibus, et sic vobis otium praestant et vacationem, ut fiat in vobis quod dictum est: Salva nos, Domine Deus noster, et congrega nos de gentibus 27. Ergo congregati estis nunc; etsi exieritis et mixti eis per corporalem conversationem fueritis nec eis tamen ad mala et nugatoria consenseritis, congregati de gentibus permanebitis, ubicumque corpore fueritis. Atque utinam in solis plateis patiamini improbos dissuasores, et non forte etiam in domibus vestris! Vult pater ieiunare, non vult filius, aut vult filius, non vult pater; aut vult maritus, non vult mulier, aut illa vult et ille non vult. Qui ergo non vult, et ideo non vult quia festum istum diem putat, flatus est contrarius: ille autem sic ardeat, ut non solum ipse non possit exstingui, sed ab eo ille possit accendi.
8. Fratres mei, si bene intellegitis quod auditis, non dubito quod doletis eos qui adhuc illa insania detinentur. Doletis eos, quia et vos forte retinebamini aliquando huiusmodi insania; et modo sanum est cor vestrum quod comparastis illorum insaniae, et miserantes doletis, sed non cum desperatione doleatis. Si enim in te potuit effici ut quod heri amabas non ames hodie, potest et in illo. Si autem potest et in illo, quamdiu talis est et doles eum, ora pro illo. Ut autem oratio tua exaudiatur, ieiuna pro illo et da eleemosynam, et in eo contere tu diem pro illo quem diligis - ille se non diligens in contrariis eum conterat: qui enim diligit iniquitatem odit animam suam 28 -, ut aliquando et ipse oderit iniquitatem amans animam suam et intus tecum doleat alios tecumque oret et ieiunet pro eis. Etenim, fratres, quamquam et ceteri dies in nugis eos teneant, tamen maxime sollemnitatibus eorum maior nugarum licentia excitat eos ad maiorem amorem mundi et perniciem voluptatum. Nam quando unus facit in domo sua, frigidioribus vicinitatibus minus insanit; cum autem omnes faciunt, accendunt se invicem. Sed iam dixi vobis: ardor illorum frigus vestrum est. Omnis amor ardor est. Sed interest quid ametur. Cum ardet cor saeculo, frigidum est Deo. Ergo frigescat saeculo, ardeat Deo. Quando ergo faciunt haec ferventius et celebrius, sicut seipsos excitant ad nequitiam adversum se, ita vos excitent ad misericordiam pro se. Semper quidem dolendi sunt, quamdiu pagani sunt, quamdiu sectantur vanitates, quamdiu daemonibus dediti sunt. Quamdiu volunt adorare quod fecerunt, obliti a quo facti sunt, semper plangendi sunt. Sed per sollemnitates suas novum dolorem excitant. Cum vides eos diffluere per varias nugas, per luxuriae voluptates, per immoderatas ebriositates, per aleam et insanias multiformes, novus motus eorum faciat tibi novum dolorem, si christianus es, si misereris, quia, et quando non eras quod es, Ecclesia miserebatur tui, quae adhuc in paucis erat. Ea vero adulta et in nomine Christi copiose lateque diffusa, nonne plus dolendi sunt qui sunt adhuc usque graves corde ac diligunt vanitatem et quaerunt mendacium 29? Illis utique qui iam separati a genere humano nescio qua durissima pertinacia pauci remanserunt, maior dolor debetur, quia maior morbus eos facit evanescere nec tantae medicinae auctoritate sanari.
9. Atque utinam solos paganos plangeremus! Prope iam neminem plangeremus. Non accedant ad theatra christiani: fugiunt inde pagani, etsi non amore veritatis, saltem pudore paucitatis. Maius utique nobis sacrificium precum offerendum est in dolore cordis acriore, ut qui vocantur christiani corrigi mereantur. Non est ergo impudens, fratres, immo valde opportunum ieiunium est, cum pro eis fit qui laborant quia volunt, qui, si nollent, non laborarent. Premuntur enim peccatis suis et congratulantur inquinatissimis voluptatibus suis, et non audiunt vocem dicentis: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos 30. Nolunt refici in Christi dulcedine et refici se putant in libidinis satietate. Non est illa refectio, sed ruina. Nec ipsos dies festos christianorum, quomodo ebriosi, sic celebretis, quamquam ieiunia propter sacramentum laetitiae relaxari debent. Aliud est tamen relaxatione ieiunii significare laetitiam, aliud onere cordis repellere iustitiam. Dominus dicit, veritas dicit: Non graventur corda vestra in crapula et ebrietate 31. Stultum est et irreligiosum inde velle placere martyribus, quod illi, si non contempsissent, numquam ad martyris gloriam pervenissent.
10. Sed forte non paganos huiusmodi passuri estis. Istos enim deditos nequitiae voluptatum et ebriositatum quidam ipsorum contemnunt et dicunt: " Sicut vos habetis malos christianos, sic nos habemus malos paganos. Nam boni pagani, videte quid sint ". Deinde nominant velut sapientes et philosophos mundi, quasi excellenti doctrina praeditos. Sed vos non terreant. Aliud est granditas, aliud tumor. Nam et quod tumet quasi grande apparet, sed sanum non est. Audite Apostolum dicentem: Cavete ne quis vos seducat per philosophiam et inanem seductionem secundum traditionem hominum, secundum elementa huius mundi et non secundum Christum, quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis 32. Ut enim docte et quasi prudenter interpretentur idola sua, ad mundi elementa confugiunt. Reprehendis aliquem quod idola colat, et manifestum est quod idolum adoret: convincitur re ipsa, et ibi habet affectum - in illo scilicet idolo -, ibi ponit exauditionem suam, sed quasi peritior paganus et doctior quid tibi dicit? " Imperiti pagani faciunt hoc, ut idolum tamquam idolum adorent, quomodo faciunt et vestri qui adorant columnas in ecclesia ".
11. Ideo dico, fratres: ne faciatis unde nobis insultent pagani; sic intrate ecclesiam ut non detis occasionem paganis, quare nolint intrare ecclesiam. Propter fraternam enim congregationem intratur ecclesia. Nam templum orationis tuae cor tuum est. Munda locum ubi oras, et exaudieris. Si enim visibilem locum ubi facis orationem mundas, non propter oculos Dei - nam ipse sic omnia videt, sicut omnia creavit -, sed ne offendantur oculi tui et avertant intentionem tuam, quanto magis mundare debes ubi invocas et quo invocas Deum? Interius cubiculum tuum, quo intres et claudas ostium, sicut ipse Dominus dicit 33, id est sensum corporis tui, habeas adversus corporales illecebras obseratum; sed congregatio fraterna ardorem facit in orando et laudando Deum. Quomodo si aliquid ponderis moveretur, et ea quae dicitur celeuma caneretur, nonne ipsa concinentium et cooperantium multitudo in eandem vocem consona et in eundem conatum concordissima etiam imbecilles vires tuas excitarent, ut velles et tu tenere funem et illius operis gaudere consortio? Fratrum ergo conventus acuunt caritatem. Et omnis homo intus orat, cum bene orat, sicut Dominus samaritanae mulieri respondit: Veniet, inquit, hora et nunc est, quando neque in monte hoc neque Hierosolymis adorabitis Patrem 34. Et paulo post: Veniet, inquit, hora et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit qui adorent eum. Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare 35. Si ergo in spiritu rogandus est Deus, fiat mansio: aderit mansor. Intramus, inquit, ad eum, ego et Pater meus, et mansionem apud eum faciemus 36. Veni ergo ad ecclesiam, ut excitetur fervor orandi, ut devotio pacatae congregationis faciat meritum exauditionis ad Deum, non quia in loco terreno manet Deus, ubi te exaudiat. Ne putes quod intra huiusmodi parietes tantummodo exaudit Deus: in carcere martyres exaudivit. Quam domum, inquit, aedificabitis mihi, aut quis locus requietionis meae? Nonne manus mea fecit haec? 37 Et tamen dixit se habere locum in corde pio hominis. Ait enim: Super quem requiescit Spiritus meus? Super humilem et quietum et trementem verba mea 38.
12. Quare hoc diximus? Ne, cum insultamus paganis, faciamus unde nobis insultent pagani. Ad loca martyrum sic venite, ut ex locis fiat pia commemoratio in cordibus vestris, et ex honore martyrum exsurgat affectus in Deum, qui martyres in tribulatione non deseruit, qui dimicantes adiuvit, qui vincentes coronavit. Ita vos facitis dignos, pro quibus orent martyres. Alioquin valde indignatur bonus servus, si contempto Domino ipse fuerit adoratus, bonus servus, qui etiam filius ex servo factus est 39. Aliud est enim adhuc servus, qui etiam filius ex servo futurus est, et aliud iam filius. Aliud servus timore, aliud filius caritate. Omnia habet domus magna et mercenarios et servos et filios. Mercenarii sunt qui commoda saecularia quaerunt in Ecclesia, de quibus dicit Apostolus quod Evangelium annuntient non caste 40, et tamen permittit dicens: Sive occasione sive veritate Christus annuntietur 41. Servi autem sunt qui timore faciunt quod iubetur a Domino. De domo sunt quidem, et interiores in domo magna 42 quam mercenarii; ex ipsis servis fiunt filii, cum coeperint amore servire. Ergo, ut dicere coeperam, habet omnia domus magna. Quid putamus martyres, fratres mei? Absit ut illos inter mercenarios deputemus, sed neque inter eos qui necdum sunt filii! Amaverunt enim Christum et prae illius amore non solum voluptates omnes saeculi, sed etiam tormenta omnia contempserunt, inebriati calice Spiritus eius de quo dictum est: Calix tuus inebrians, quam praeclarus! 43 Bonus ergo servus, ut dixi, qui iam etiam filius dicitur 44, non vult se adorari, sed Dominum suum. Attendite, fratres, et recordamini quod cottidie frequentatis, quid doceat veritas in Ecclesia. Norunt fideles in quo ordine commemorentur martyres in sacramentis, cum vota nostra precesque diriguntur ad Deum; norunt fideles, et catechumeni festinent ut noverint. Quis enim eos repellit? Cui non patet volenti quod clausum est differenti?
13. Attendamus autem, fratres, quid servi boni fecerint adhuc in isto corpore constituti, cum honorarentur ab hominibus et tamquam dii gentium inciperent coli: Paulus et Barnabas quia miracula operabantur in Christo, quia humanum excesserant modum, pagani secundum consuetudinem suam appellaverunt Barnabam Iovem, Paulum autem Mercurium, quod erat promptior in loquendo, et coeperant eis victimas immolare; quem illi honorem sic exhorruerunt ut sua vestimenta conscinderent docerentque illos, quantum possent, quis unus esset adorandus, in cuius virtute haec faciebant 45. Attendite ista, fratres, ut fortes et muniti sitis adversus paganos etiam lautiores. Quid dico lautiores, qui magis periclitantur? Quanto enim sibi doctiores videntur, tanto indociliores fiunt. Erubescunt enim discere, ne se ignorare fateantur, et non est in eis pia humilitas quam solam docere venit humilis Deus. An forte dicet aliquis: " Propterea respuerunt Paulus et Barnabas sacrificiorum honorem qui eis deferebatur, quoniam illi unum fecerunt Iovem, alterum Mercurium, quos falsos deos apostoli christiana religione detestabantur, et ideo se daemoniis vel idolis indignati sunt comparatos, non quia Deum potius volebant adorari quam se "? Hoc ergo dicerent sacrificare volentibus: " Iniuriam nobis irrogatis, daemonibus nos comparatis quibus meliores sumus "; immo sciderunt vestimenta sua dolentes et humiliter monuerunt nec sibi nec cuiquam ista fieri debere, sed ad unum Deum ab his vanitatibus oportere converti 46, dicentes: Viri, quid facitis? Nos homines sumus vestri similes, annuntiantes vobis ut ab istis vanis revertamini ad eum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt 47. Haec et talia dicentes, vix eis persuaserunt ne immolarent sibi. Sed ut plenius impiis ostendatis quod non propterea respuerunt ista sacrificia, quod iniuriam sibi factam putarent, sed ut solus honoraretur Deus, ad cuius cultum, ut omnes converterentur, maxime laborabant, Petrum attendite: cum mirarentur homines factum ipsius - immo non ipsius, sed Dei -, quando claudus ille quadraginta annorum, qui sedebat ad portam speciosam, verbo Dei surrexit et ambulavit, noluit sibi dari gloriam, sed Christo 48, et ait: Viri israelitae, quid admiramini super hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate hoc fecerimus ut ambularet iste? Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, clarificavit Filium suum, quem vos tradidistis ad iudicium 49.
14. Sed si hoc parum est quod homines fecerunt, ut non sibi, sed Deo vellent gloriam dari, angelos intuemini. In Apocalypsi angelus sanctus 50 - quia sunt angeli etiam perversi, quibus et diabolo principi eorum paratus est ignis aeternus 51 -, angelus ergo non lapsus superbia, sed manens in sancta humilitate sub Deo, non elatione sese erigens adversus Deum nec dicens: Ponam sedem meam ad aquilonem et ero similis Altissimo 52, sed permanens in meridie, ubi pascit et ubi cubat Christus... Scriptum est enim: Ubi pascis, ubi cubas in meridie 53. Meridianae quippe parti contraria est aquilonia: ideo significat frigidos et obscuros. Meridies autem significat illuminatos et ferventes. Qui ergo boni sunt, tamquam in meridie, fervent et lucent; qui autem mali sunt, tamquam in aquilone, frigidi obscura caligine obtenebrantur. Apud illos in meridie pascit et cubat Deus, unde dictum est: Ubi pascis, ubi cubas in meridie, non apud eos, de quorum parte diabolus ait: Ponam sedem meam in aquilone et ero similis altissimo 54. Non enim adorari nisi a talibus posset, ut eum putarent deum. Angelus ergo ille manens in meridie, fervens sanctitate et lucidus sapientia, demonstrabat quaedam in Apocalypsi apostolo Iohanni. At ille perturbatus cecidit ad pedes angeli 55.
15. Videte, fratres, ante omnia, quibus angelis similes sint homines humiles et quibus similes sint superbi. Illi enim, qui schismata et haereses faciunt, nomen suum volunt nominari et obscurari nomen Christi, et ipsi in aquilone eligunt sedem. Neque enim eos, deserta Ecclesia, tamquam Christum homines sequerentur, nisi obscurati intellegentia et alienati a fervore caritatis 56. Quibus autem similes sint illi qui humilitatem tenentes eligunt abici in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum 57? {Quid volebat Simon, nisi laudari in miraculis, extolli in superbia? Ipsa enim eum compulit, ut pecunia emendum putaret donum Spiritus sancti 58. Cui superbiae contrarius Apostolus in humilitate, manendo in meridie, fervens spiritu 59, fulgens prudentia, dicit: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus 60. Et iterum: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis? 61 Quomodo se respuit coli pro Christo, quomodo zelat sponso et non vult se fornicanti animae ostentare pro sponso?} Quales ergo sancti illi pro modulo suo - nam perfecti sicut angeli post resurrectionem corporis erunt 62 -, sed tamen pro modulo suo, quemadmodum et ipsi, respuebant honorem quem illis quasi proprie homines impendebant, dum vellent illum coli et in illum omnia corda converti, in quo et ipsi gloriabantur 63, vere boni servi et fideles, filii, tales et sancti angeli 64. Nam etsi adhuc homines in carne constituti et in tantis temptationibus positi, respuerunt honorem qui eis ad superbiam conferebatur, ut ille unus honoretur in omnibus, qui solus sine periculo honorantis honoratus est. Ut enim ille honoretur, ubi se ponunt? quomodo se abiciunt? {Nonne magnum videtur plantare et rigare? Sed neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat 65. Non se dicit aliquid ad salutem eorum, quos in Christo aedificare cupiebat.} Si ergo haec faciunt homines adhuc in carne viventes, quanto magis martyres et angeli! Quanto enim sanctius vivunt, tanto magis amant Dei gloriam et in illo solo habent spem suam 66. Nam erimus et nos sicut angeli, sed post resurrectionem 67. Sic dixit Dominus: Erunt aequales angelis Dei 68.
16. Redite ergo mecum ad id quod narrare coeperam, et instruimini salubriter, quare vacatis Deo. Angelus ergo ille ostendebat in Apocalypsi mirabiles visiones et mysticas apostolo Iohanni servo Christi, filio matris Ecclesiae et facto inter filios Dei. At ille perturbatus in quadam visione cecidit, ut dicere coeperam, ad pedes angeli 69. Angelus autem non accepit honorem ab homine sibi delatum, qui deberetur Deo, et ait illi: " Surge, quid facis? Deum adora. Nam et ego conservus tuus sum, et fratrum tuorum " 70. Quare hoc diximus, summam contemplamini. Coeperamus agere de paganis quasi doctioribus - nam illi indoctiores sunt, de quibus isti sibi praescribi nolunt -, quoniam nobis dicunt: " Habetis et vos adoratores columnarum et aliquando etiam picturarum ". Atque utinam non haberemus, et praestet Dominus ut non habeamus! Sed tamen non hoc docet te Ecclesia. Quis enim eorum sacerdos aliquando ascendit, et de superiore loco praecepit populo ut idola non adoret, sicut nos in Christo publice praedicamus, ne columnae vel lapides aedificiorum in locis sanctis vel etiam picturae adorentur? Immo vero ipsi sacerdotes eorum ad idola conversi pro populis victimas offerebant, et adhuc offerre desiderant.
17. " Nos, inquiunt, non simulacra colimus, sed quod per simulacrum significatur ". Quaero quid significent simulacra, quaero quid significet simulacrum solis: numquid aliud quam solem? Etenim interpretationes aliorum simulacrorum occultos forte intellectus habent. Interim haec dimittamus et repetenda paululum seponamus. Simulacrum certe solis non significat nisi solem et lunae lunam et Telluris terram. Si ergo non adorant illud quod vident in simulacro, sed id quod significat simulacrum, cur ipsas res notissimas quae illis simulacris significantur habentes ante oculos suos, pro eis adorant simulacra earum? Si enim illud quod significatur non videretur, merito signum pro re quae significatur adoraretur. Cum vero videant solem qui significatur simulacro solis, quare ponunt dorsum ad eum qui significatur, et faciem ad signum quo significatur 71? Nam si eis rebus quae videntur non facerent simulacra et illis solis facerent quae non videntur, possent decipere minus prudentes et dicere: " Ecce solem colimus. Sed quia eum videmus, nullum ei simulacrum instituimus. Similiter et lunam et stellas, sicut videmus, ita colimus; nulla eorum simulacra fecimus aut habemus. Stultum est enim signum visibile ponere in templo clauso rei eius quae in aperto caelo videri et adorari potest. Cum vero colimus mentem vel ingenium vel animam vel virtutem aut iustitiam - iam haec invisibilia sunt -, constituimus eis visibilia simulacra, quibus visis atque adoratis illa invisibilia venerabiliter cogitemus ". Nunc vero apertissime convincuntur ipsis esse dediti simulacris, non eis quae per simulacra significantur, quando rebus etiam visibilibus et in promptu oculorum omnium constitutis simulacra fecerunt. Habet simulacrum sol, quem si adorarent in caelo, iuste reprehenderentur pietate ac religione verissima. Insuper ad tantam dementiam venerunt, ut ponant ad solem dorsum et faciem ad simulacrum eius. Quomodo te exaudiet tam perversum, quando relinquis eum et ad eius falsam et fallacissimam [eius] imaginem manu hominis factam converteris? Tamquam si venias ad domum patrisfamilias ut aliquid roges, et ille stet in atrio suo, tu autem convertas ad eum dorsum et ad tabulam ubi pictus est faciem, ac si fundas preces desiderii tui non solum non homini sed picturae, verum etiam praesente ipso homine, cuius imago est illa pictura, nonne ille te irrisum aut tamquam insanum deputatum de domo sua propelli iubet? Nihil esset huic stultitiae similius quod isti faciunt, etiam si sol esset adorandus. Quia vero non sunt adoranda ista, dicemus in nomine Domini, si spatium et facultatem dederit. Sed nunc isti quomodo deprehendantur in operibus suis, ista dicimus. Fecisti templum lunae, collocasti ei simulacrum; luna ipsa cottidie oritur, vix per mensem biduo vel triduo videri non potest: adora, si adoranda est, si ad hoc dedecoris iam venisti, ut visibilem creaturam tamquam Deum velis adorare, qua utique potior est creatura invisibilis, quae tamen nec ipsa, sed solus Creator ut Deus adorandus est. Verum ecce sunt ante oculos tuos ipsa quae colis, vel sol vel luna vel stellae vel terra, cur quaeris eorum simulacra, cum tibi adoratura sint ipsa praesentia, nisi quia homines dediti sunt eis quae manibus suis fecerunt, obliviscentes eum cuius manibus facti sunt?
18. Sed iam videamus quomodo interpretentur simulacra. " Non, inquit, Neptunum Neptuni statuam dico, sed est Neptunus aliud aliquid quod per hanc imaginem significatur ". Quid est Neptunus? "Mare ", inquit. Iste totus est intellectus, quia Neptunus mare est. Sed christianus nec statuam illam colit quam vocas Neptunum, nec mare quod interpretaris Neptunum. Et quid colit? Eum scilicet qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt 72. Tu autem quid dicis? " Mare significat ista statua ". Et hoc quasi in parte, in secreto, in aure dicitur, ut mysterium magnum existimetur, quod statua illa mare significat, ut scilicet, si quis adorat illam statuam, mare sibi videatur adorare. Soli ergo mediterranei debuerunt habere simulacra Neptuni, qui mare ipsum non vident, ut qui rem non habent signum pro re haberent. Nunc autem Neptuni cellam iuxta ipsum mare fecerunt, et dorsum ponentes ad mare adorant Neptunum. Nec ipsi fluctus a tergo concrepantes convertunt ad se adoratorem suum, et, quod est stultius, ille qui orat vult ut taceat mare et audiat statua, quia videlicet mare non in salsis fluctibus suis, sed in auribus aereis alienis, habet auditum.
19. Sic et simulacrum Telluris. " Non, inquit, hoc quod vides colitur, sed hoc terram significat ". Istud, etsi non diceret, appareret. Frustra vult quasi ex mysterio promere quod clamat in nomine. Tellus enim alio vocabulo terra est. Eandem tamen vocant terram matrem, cui templum et simulacrum fecerunt. Ecce intellego, quomodo de sole, quomodo de luna: non opus est ut exponat; hoc enim appellantur eadem simulacra, quod et res ipsae quarum simulacra sunt, quas utique videmus et notissimae apparent. An forte quod addunt et matrem, hoc discendum est? " Mater est, inquiunt, omnium gignentium ". Et sit mater omnium gignentium: numquid ego ideo terram adoraturus sum, ac non eum qui dixit: Producat terra 73 quaecumque produxit? Nam sine verbo eius non solum sterilis esset, sed omnino non esset. Quid ergo iste, quasi mysteriorum enarrator, volens avertere a Creatore et convertere ad creaturam, quid mihi pro magno exponit, ut colam terram? Plane hoc recte dicitur agricolis, ut, si famem pati nolint, colant terram, non adorando, sed arando.
20. Sic quaero de simulacro Iunonis: iam hic mysticum interpretem desideramus. Iuno enim non, quomodo mater terra, nomine suo ostendit quid significet, aut simulacrum solis vel lunae. Iunonis ergo magnum secretum est. Quod secretum, rogo te? " Hoc, inquit, pauci sciunt ". Forte ab illis paucis audierunt et dixerunt multi. Forte et litterae ipsorum produnt eis quibus nolunt prodi quod colunt, quamquam et litterae nostrae prodant eis quod colimus, sed non timemus. Codices nostri publice venales feruntur: lux non erubescit. Emant, legant, credant; aut emant, legant, irrideant. Novit Scriptura illa reos tenere qui legunt et non credunt. Circumfertur venalis codex, sed ille qui praedicatur in codice non est venalis. An et ipse venalis est, quia exposuit se emendum gentibus pretio tanto quantum quisque habet? Ipsum emit Zachaeus dimidio patrimonii sui, ipsum emit vidua duobus minutis, ipsum emit pauper hospes aquae frigidae calicem porrigens 74; et ab omnibus emptoribus possidetur: nulli est angustus, omnes dilatat. Talis est qui praedicatur in codice. Eme tu codicem et lege, nos non erubescimus. Absconde tu codices sacrorum tuorum in speluncis abditis 75, tanta est curiositas hominum ut et pervestiget et prodat.
21. {Quid est ergo Iuno? " Iuno, inquiunt, aer est ". Iamdudum invitabant ut mare coleremus in Neptuno, terram coleremus in simulacro Telluris; nunc invitant ut aerem colamus. Elementa sunt ista, quibus mundus iste consistit. Hoc ergo apostolus Paulus in epistula sua praemonens: Cavete, inquit, ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem seductionem, secundum elementa huius mundi 76. Ipsos enim tangebat, qui quasi prudentius idola exponunt. Ideo cum diceret: Per philosophiam, in eodem loco ait: Secundum elementa huius mundi. Non qualescumque quasi adoratores simulacrorum, sed quasi doctiores interpretatores signorum cavendos esse admonuit.} " Ergo, inquiunt, aer est Iuno ". Appellent quod libet rem omnibus notam: ego non colam aerem, quia nec sic potest coli, quomodo colitur terra ab agricolis. In terra enim agricola operatur, sicut supra dixi, non adorando, sed laborando, ut inveniat fructum. Aer autem iste nec sic coli potest nec adorandus est. Lauda opus, adora opificem. " Ut noveritis, inquiunt, quod aer Iuno est, graeci eam sic appellant: {hra dicitur graece; era autem saepe repetitum aer sonat ". Sed nos, qui dicimus uni Creatori in religione serviendum, propterea non adoramus Iunonem, quia simulacrum est; propterea non adoramus, quia creatura est.
22. Illud autem quaero ab istis, si coluero solum Deum, utrum irascatur aer; si enim coluero aerem, irascitur Deus 77; quamvis semper tranquillus sit et sine ulla perturbatione universa quae creavit administret ac regat, modo tamen quodam inenarrabili irascitur Deus. Qui cum vult se solum coli, solus hoc non superbe vult: solus enim dignus est coli, et non ad hoc se vult coli, ut ipse sit excelsior, sed ut homo sit melior. Non enim ille indiget cultoribus, sed tu indiges culto. Dixi, inquit propheta, Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges 78. Si ergo ille solus sine superbia exigit ut colatur, quisquis alius id exigit et arrogat sibi privatim, ut quasi proprie colatur, cui non sufficit, ut in illo qui condidit colatur, superbia id exigit. Et vitanda est superbia diaboli, ut humiles perveniamus ad altitudinem Dei. Solus enim diabolus se vult coli pro Deo, quia ipse dixit: Ponam sedem meam ad aquilonem et ero similis altissimo 79.
23. Quid enim dicturi sunt de signo etiam verbi gratia Vulcani, ut omnia commemoremus elementa - quattuor enim esse dicuntur: terra, aqua, aer, ignis; et de caelo iam diximus, cum de sole et luna diceremus? " Vulcanus, inquiunt, ignis est ", non ignis aethereus, ubi sunt sol et luna et cetera sidera, sed ignis iste qui est in terra ad usus hominum accommodatus. " Nam ideo, inquiunt etiam, claudus Vulcanus pingitur, quia motus huius ignis quasi claudicans vibrat ". Quid ergo? Cum ignem habeat in potestate homo qui eum accendit et exstinguit cum libet, utitur eo quomodo libet, tantane est potestas hominum in deum, et qui in lucernam sufflat deum exstinguit? Nescio utrum deterius sit simulacrum ipsum per seipsum colere, quam eius talem interpretationem. Sed quid ad nos? Fortassis enim interpretentur et invisibilia: ista enim visibilia sunt. Cito veniamus ad securitatem fidei nostrae, ut omnino ab eis non corrumpamur.
24. " Mercurium, inquit, cum colo, ingenium colo; ingenium non videtur, invisibile aliquid est ". Plane concedimus et nos invisibile aliquid esse ingenium, et ita esse invisibile et tale aliquid quod melius sit quam caelum, quam terra, quam mare et omnia ista quae videntur; substantia quippe invisibilis, quandoquidem vita quaedam est, melior omni substantia visibili, quia omne visibile corpus est. Et magna quaedam res est ingenium: si consideres tamen ipsum ingenium quod se colere dicunt, quid fecit? Nonne cum ingenio magno multi errant? Et forte ipsi maxime qui Mercurii simulacro ingenium colendum putant. Si ergo ingenium humanum potest errare sine duce Deo, cum sanum est humanum ingenium, non vult adorari pro Deo, sed eum vult adorari, a quo vult illuminari. Nisi quippe illuminetur humanum ingenium ab illuminante Deo, tenebrosum est in erroribus suis. Te autem quaero quid colas in Mercurio? " Ingenium " dixisti. Ingenium media quaedam res est, quia ingenium aut aversum a Creatore tenebratur et fit stultum, aut conversum ad Creatorem illuminatur et fit sapiens. Tu autem medium quiddam dixisti, cum dixisti te colere ingenium. " Ita, inquit, medium, nam et ipsum Mercurii nomen quasi medium currentem sonat ". Dicitur enim quasi medius currens appellatus esse Mercurius. Si ergo propterea colitur, quia medium quiddam est, cur non potius ille colitur, qui medium quod dicis ingenium revocat ad se, ut ab inferioribus suspensum et aversum sibi faciat cohaerere, qualia sunt ingenia sanctorum, ingenia martyrum, ingenia angelorum? Nam si fuerit ingenium tale quale huius angeli quem commemoravi illuminatum a Deo, repellit a se adorationem hominis et monet adoratorem suum ut potius adoret Deum. " Deum adora, inquit, nam ego conservus tuus sum et fratrum tuorum 80 ". Numquid ergo debes colere medium ingenium, unde te reprehendat melius ingenium? Si enim medium colueris ingenium, reprehendet te illuminatum ingenium. Quare? Quia illuminatum ingenium non vult coli ingenium, sed illuminatorem ingeniorum. Ipsa quippe illuminatione benignum est et benevolum, et ad eum vult converti omnia ingenia, a quo etiam se illuminatum esse cognoscit. An forte stultum ingenium se vult coli? Plane hoc verum est. Cave ergo ne, cum vis colere Mercurium tamquam ingenium, diabolum colas, qui habet stultum ingenium. Nam et diabolus cum diceret: Ponam sedem meam ad aquilonem et ero similis Altissimo 81, noluit colere Deum et voluit coli pro Deo, exsurgens adversus Deum. Sed quia discessit tamquam a meridie ad aquilonem, factum est eius ingenium tenebrosum, et quia tenebrosum, etiam superbum, et quia superbum, ideo a te decepto vult coli Mercurium, ut, dum colis Mercurium, colas diabolum.
25. Intendat sanctitas vestra, et ex hominibus videte quid dicimus. Intendite animum et intellegite. Omnis creatura aut corporalis est aut spiritalis. Creator tantummodo spiritalis est; creatura vero, ut diximus, corporalis aut spiritalis. Intendite, ut habeatis pro viribus nostris quantum Dominus adiuverit adversus paganos, non qualeslibet, sed illos qui se doctiores et simulacrorum interpretatores putant et inflantur et inflant et inanes veri nomini veritatis illudunt. Omnis creatura, ut dixi, aut corporalis est aut spiritalis. Corporalis sicut terra et omnia quae gignuntur in ea, sicut mare et omnia quae natant vel repunt in eo, sicut aer et omnia quae volant in eo, sicut caelum et omnia quae fulgent in eo. Omnis haec creatura corporalis est. Spiritalis autem melior quam corporalis. Quae est spiritalis creatura? Quae non sentitur sensibus corporis, sed intellectu animi, sicut sunt omnes animae, sive irrationales ut in pecoribus, sive rationales ut in hominibus, sive deficientes ut in impiis, sive proficientes ut in conversis, sive perfectae ut in angelis et archangelis, sedibus, dominationibus, principatibus, potestatibus superioris habitationis 82. Cum ergo creatura sit aut corporalis aut spiritalis, nec inveniri tertium possit, summa corpora, quibus meliora non sunt, caelestia sunt. Iam quod ultra est - non locorum spatiis, sed vi naturae - non est corpus, sed spiritus: vita quaedam, sed vita mutabilis, quia creatura; vita vera incommutabilis, Creator. Vita ergo mutabilis, id est creatura spiritalis, etiam formabilis et illuminabilis est, id est quae formari et illuminari potest; vita vero incommutabilis, id est ipsa substantia Creatoris, creatrix et illuminatrix est. Formatur vero et illuminatur creatura, format autem et illuminat Creator.
26. Attendite et intellegite. Omnis ergo vita quae illuminari potest et ad sapientiam pervenire, cum voluntatis bonae est, amat illuminantem se Deum et ad eum conversa proficit atque inhaerens illi formatur ad integritatem perfectionemque sapientiae, et in genere suo ad plenitudinem beatitudinis: vita scilicet rationalis et intellectualis, qualis est angelorum, qualis est hominum. Si ergo talis vita, cum laudabilis est, amat illuminatorem suum, omnis talis vita per culpabilem voluntatem deserens illuminantem se vitam tenebratur et fit superba, sicut est vel iniqui angeli vel iniqui hominis: non vult enim haerere Deo, sed vult privato quodam fastu haberi pro Deo. In hanc quandam vitam superbam et iniquam lapsus atque conversus, archangelus et angeli eius diabolus effectus est et illa daemonia, et acceperunt spatium quoddam caliginosi aeris huius, ubi principentur omnibus iniquis hominibus. Ideoque Apostolus: Secundum principem, inquit, potestatis aeris huius, qui nunc operatur in filiis diffidentiae 83. Et iterum exhortans ad perferendas huius saeculi persecutiones: Non est nobis, inquit, colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est adversus homines, sed adversus principes, inquit, et potestates et rectores mundi tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus 84. Quia enim principem potestatis aeris huius dixit operari in filiis diffidentiae 85, ne illi intenderent in homines et cum eis reluctari arbitrarentur, per quos persecutiones patiebantur, et non intuerentur animo illum hostem quem in Christo superare deberent: Non est vobis, inquit, colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates et rectores mundi tenebrarum harum, et adversus spiritalia nequitiae in caelestibus 86. Etenim ne dicens eos rectores mundi putaretur dicere huius universae fabricae quam Deus condidit esse rectores, ostendit quem dixerit esse mundum, addendo et dicendo: tenebrarum harum. Et quid sunt tenebrae potestis agnoscere. Nam infideles significari nomine tenebrarum ipse apostolus ait, cum fidelibus loqueretur: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 87. Ita et in caelestibus quod ait 88, non in illis supernis sedibus sanctorum angelorum, ubi etiam luminaria et sidera collocata sunt, eum dixisse oportet intellegi, sed quia et iste aer caelum vocatur, unde etiam volatilia caeli appellantur 89.
27. Intendat itaque sanctitas vestra, ut misericordia Domini illuminet vos. Nos enim auribus sonamus; intus ille agit, sicut credimus, sicut speramus de misericordia eius cui cantamus laudes. Ergo, ut dicere coeperam, anima aversa a Deo tamquam a lumine veritatis et tamquam a meridie fit in aquilone. Regnum autem aquilonis regnum diaboli est dicentis: Ponam sedem meam ad aquilonem et ero similis altissimo 90; frigescunt ibi corda hominum, et frigida facta ab illo igne divinae sapientiae spiritalia sapere non possunt. Itaque incipiunt sola corpora cogitare, ut ipsam etiam divinitatem in corporibus quaerant, id est in mari, in terra, in aere maximeque in corporibus caelestibus, veluti in luna aut sole aut sideribus. Quia enim praecipuus est in corporis sensibus sensus oculorum, quidquid ad oculos fulget, si etiam loco mundi superemineat, magnum putatur. At si eis quisquam dixerit esse magnum aliquid quod nec oculus vidit nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 91, dicunt non esse aliquid quod videri non potest. Talia itaque corda friguerunt. Si friguerunt, in aquilone sunt; si in aquilone sunt, dominatur eis qui dixit: Ponam sedem meam ad aquilonem et ero similis altissimo 92. Qui vero quoquomodo erexerunt corda sua et quantum potuerunt acuerunt studio, ut viderent aliquid quod videri oculis corporis non potest, transcendentes - quod facile fuit - terram quam calcabant et omnia quae sunt in terra, transcendentes etiam mare et quidquid natat vel repit in eo, transcendentes quoque aerem et omnes aves - nam et ipsum corporeum elementum est -, transcendentes caelum totum illud aethereum cum omnibus luminaribus quae ibi lucent sive quae forte alia latent, viderunt esse aliquid quod non videtur, sicut est animus, sicut ingenium, sicut ratio; viderunt etiam quod et hoc mutatur et quaesierunt aliquid incommutabile, transierunt cogitatione et acie mentis etiam spiritalem creaturam et intellexerunt spiritum creatorem, et tamquam reverberati insolito fulgore sapientiae redierunt, veluti requieturi in tenebris carnis suae, atque senserunt quidam eorum opus esse purgatione animae suae, quae mundata ab omnibus carnalibus concupiscentiis idonea fieret ad obtinendum illud cuius ineffabili luce perstricta est.
28. Attendite, fratres mei, et dolenter advertite. Viderunt opus sibi esse purgatione, ut illa lux quae capi non potest infirmo mentis aspectu, sanato eodem aspectu et formato atque firmato, posset capi. Viderunt opus esse medicina, atque ipsam medicinam quaerentibus continuo diabolus se interposuit, quia superbe quaerebant, iactantes se velut in doctrinis suis, maxime quia potuerunt, si qui potuerunt, acrimoniam ingenii et aciem mentis, transcensis omnibus creaturis et corporalibus et spiritalibus, pertingere, ut nossent esse aliquid quod et spiritale sit et incommutabile, et inde esse omnia ista quae subsistunt sive spiritaliter sive corporaliter; illum vero Creatorem non moveri locis, non moveri temporibus, cum corpora locis et temporibus moveantur; animae autem substantiam, id est creaturam spiritalem, non quidem moveri locis, sed tamen moveri temporibus per variarum affectionum mutabilitatem, et ideo eam quiddam esse medium, quia summus Deus nec locis movetur nec temporibus, iam vero substantia corporum - id est infima creatura - et locis movetur et temporibus. Unde illa media est, quia non movetur locis sicut nec Deus, sed movetur temporibus sicut corpora. Cum ergo viderent et quaererent purgationem, diabolus ille superbus superbe quaerentes et superbe se iactantes praeoccupavit et pro mediatore se opposuit, per quem videretur eis animas suas posse purgari. Hic quibusdam signis superbiae suae se necessarium persuadens, ut videretur hominibus per magicas artes posse purgari animam quae ad Deum vult pervenire, instituit sacra sacrilega in templis, quae purgationem promittunt sacrilegis. Nam multa simulacrorum, sicut Scriptura dicit 93, ex honoribus hominum qui magni habebantur vel absentium vel mortuorum instituta sunt. Quae quidem omnia in nomine Christi iam sublata publicis legibus publice fieri destiterunt, cum fuissent quaedam eorum tamquam magica publica. Sed sicut antea magica privata, sic modo ista occulte fiunt, posteaquam prohibita sunt publice fieri.
29. Cum ergo se opponeret pro mediatore ille superbus et iniquus hostis animarum, audite Apostolum docentem quare se opposuit, scilicet quia locum ei dedit illorum superbia. Unde admonet dicens: Neque detis locum diabolo 94. Quomodo autem inveniamus eorum superbiam, dicat idem Apostolus. Et prius attendamus quod etiam eorum quidam pervenerant ad cognitionem Dei, quos tamen volebat salvos fieri per Christum. Pervenerant enim ad cognitionem Dei, sed non pervenerant ad salutem. Aliud est enim pervenire ad cognitionem Dei, aliud pervenire ad salutem, ubi fit et plena ipsa cognitio, cum inhaeret cognitor cognito. Apud Athenienses cum loqueretur Apostolus tamquam paganis hominibus, quia ipsi se fastigio doctrinae super gentes ceteras iactitabant, et apud illos erat quasi summa philosophia - ibi quippe exstiterunt docti et sapientes huius mundi -, cum ibi ergo loqueretur Apostolus, non eis protulit testimonia de prophetis, sed de suis protulit nec tacuit ipsorum esse, non nostros 95, quia, etsi invenitur ibi aliquid boni, multa ibi inveniuntur mala, non sicut prophetae nostri quidquid habent in Scripturis suis bonum est. Apud Athenienses itaque Apostolus cum de Deo diceret: In illo, inquit, vivimus, movemur et sumus, sicut et quidam secundum vos dixerunt 96.
30. Sed quales fuerint illi quidam et quare improbati sint, alio loco exponens: {Revelatur, inquit, ira Dei de caelo super omnem impietatem 97. Quid intellegimus super impietatem, nisi et Iudaeorum et gentium? Sed ne diceretur: " Quare super impietatem gentium revelatur ira Dei, quia dixisti super omnem? Numquid enim gentes legem acceperunt et praevaricatores facti sunt? Recte revelatur ira Dei super Iudaeos, quibus data lex est et eam observare noluerunt; gentibus autem non est data ", intuemini, fratres, et intellegite quomodo omnes reos ostendat idem Apostolus, et omnes salutis indigere ac misericordiae Dei 98. Revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum, eorum qui veritatem in iniquitate detinent 99. Intellegite, fratres, videte quemadmodum non dixerit: " Non habent veritatem ", sed: Veritatem, inquit, in iniquitate detinent. Et quasi quaereres dicens: " Quomodo possunt habere veritatem, qui legem non acceperunt? ", quia quod notum est, inquit, Dei manifestum est in illis 100. Quomodo potuit esse manifestum in illis quod notum est Dei, qui legem non acceperunt? Sequitur et dicit: Invisibilia enim eius a constitutione mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus eius et divinitas, utique subaudimus " intellecta conspicitur ". Per quid conspicitur? Per ea quae facta sunt 101.
31. Cur enim homo attendat opera, et non quaerat artificem? Attendis terram fructificantem, attendis mare plenum animalibus suis, attendis aerem plenum volatilibus, attendis caelum fulgere stellis, temporum vicissitudines agnoscis, quadripertitum annum consideras, cadere et redire frondes arboribus, seminibus suis numeros datos, suas cuique rei esse mensuras, sua pondera 102, suis ordinibus omnia administrari, superius caelum cum tota pace, inferiorem terram habere propriam sui generis pulchritudinem cedentium succedentiumque rerum: haec omnia intuens, conspicis iam cuncta vivificata spiritali creatura, et non quaeris tanti operis artificem? Sed dicis mihi: " Ista video, illum non video ". Quia tibi aliud fecit unde ista videas, aliud unde ipse videatur - ad ista videnda corporis oculos dedit, ad se videndum mentem dedit -, non ergo permitteris inaniter dicere: " Non eum video "; inspice ista secundum intellectum, et videbis operantem. Neque enim et animam hominis vides; non videtur quippe anima hominis, sed ex administratione corporis, cum intuemur ambulantem, operantem, loquentem, moventem membra omnia secundum officia propria singulorum, dicimus: " Vivit, inest in eo quod non videmus ", et intellegimus id per ista quae videmus. Sicut ergo ex motibus et administratione corporis animam, quam non vides, intellegis, sic ex administratione totius mundi et ex regimine animarum intellege Creatorem.
32. Sed parum est intellegere; nam et illi intellexerunt, et vide quid ait Apostolus, ipsa quae dicere coeperam ab exordio verba considera. Revelatur, inquit, ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniquitate detinent, quia quod notum est Dei manifestum est in illis: Deus enim illis manifestavit 103. Et quasi quaereres unde manifestaverit, invisibilia, inquit, a constitutione mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus eius et divinitas - id est intellecta conspicitur -, ut sint, inquit, inexcusabiles 104. Quare inexcusabiles? Quia enim dixerat: Veritatem in iniquitate detinent 105, ostendit quemadmodum. Quia cognoscentes, inquit, Deum - non dixit: " Quia non noverunt Deum ", sed quid ait? - quia cognoscentes Deum non sicut Deum honorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum 106. Quo merito, nisi superbiae? Nam sequentia vide: Dicentes enim, inquit, se esse sapientes, stulti facti sunt 107. Non enim debebant sibi arrogare quod ille donaverat, nec se iactare ex eo quod non a seipsis, sed ab illo habebant: quod illi utique reddendum fuit, ut ad hoc tenendum quod videre potuerant, ab illo sanarentur qui dederat ut viderent. Si enim hoc facerent, humilitatem servarent, et possent purgari atque illi beatissimae contemplationi cohaerere. Talibus enim revelaretur verus et verax medicus, mediator, expugnator superbiae, exaltator humilitatis. Sed inquies: " Nondum erat natus humiliter? ". Sed revelaretur per prophetiam, sicut revelatus est Abrahae - nam dixit ipse Dominus: Abraham concupivit diem meum videre, et vidit, et gavisus est 108 -, sicut revelatus est ceteris patribus et prophetis. Nam sic illi salvati sunt fide nascituri atque passuri, sicut nos nati passique salvamur. Sed non est mirandum quia se revelavit illorum humilitati et obvelavit illorum superbiae. Quia vero superbia erat in eis, interposuit se falsus et fallax et superbus, qui eis promitteret quod per artes nescio quas superbiae purgarentur animae eorum, et fecit cultores daemoniorum, id est angelorum malorum. Inde sacramenta omnia quae celebrantur a paganis, quae valere dicunt ad purgationem animarum suarum.
33. Et audi Apostolum consequenter hoc dicentem, quia pro mercede superbiae suae ista receperunt, quia non sic honoraverunt Deum ut honorandus est Deus. Obscuratum est, inquit, cor eorum insipiens. Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt 109, iam vero per illum falsum mediatorem, qui gaudet simulacris, qui gaudet cum pascuntur pecora immunda - id est porci quos pavit ille filius minor, longe profectus a patre 110: sicut enim prope est Dominus eis qui obtriverunt cor 111, id est humilibus, sic longe est Dominus ab eis qui exaltaverunt cor, id est superbis. Dicentes, inquit, esse se sapientes, stulti facti sunt, et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis 112. Iam simulacra sunt, et ista quidem omnium Graecorum aliarumque gentium, quae similitudinem hominum habent. Quia vero non est maior neque superstitiosior idolatria quam Aegyptiorum - nam Aegyptus perfudit mundum figmentis talibus, qualia deinceps dicit Apostolus -, cum dixisset: In similitudinem imaginis corruptibilis hominis, addidit: Et volucrum et quadrupedum et serpentium 113. Numquid enim, fratres, in aliis templis vidistis simulacra capite canino vel taurino, ceterorumve animalium irrationalium figmenta? Numquid in aliquo templo quisquam, nisi in templo Isidis, vidit haec? Idola enim Aegyptiorum sunt. Utrumque autem genus complexus Apostolus ait: In similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium. Propterea tradidit illos Deus in desideria cordis illorum in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis 114. Haec mala eorum ex impietate. Caput enim superbia fuit. Ista vero peccata sequentia, non solum peccata, sed etiam supplicia sunt. Cum enim dicit: Tradidit illos Deus, iam de vindicta est cuiusdam peccati, ut haec fiant,} sed supplicia ista adhuc et peccata sunt. Quare? Quia possunt inde adhuc redire, si velint. At vero cum ventum fuerit ad supplicium, inde reverti iam non conceditur; ipsum erit supplicium quod non vocabitur iam peccatum. Nam in istis mediis et supplicia sunt et peccata. Primum quod est superbia peccatum solum est, nondum supplicium. Quae sequuntur et peccata sunt et supplicia. Qui inde redire noluerit, veniet ad supplicium quod iam non sit peccatum, sed poena omnium peccatorum. Quia vero primum peccatum superbia est, aperte alibi scriptum est: Initium omnis peccati superbia 115. Et quomodo radix omnium malorum avaritia 116? Quia plus velle quam Deum avaritia est, plus velle quam sufficit avaritia est. Solus enim Deus sufficit animae. Unde dicitur a Philippo: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis 117. Quid autem superbius eo qui de se praesumendo deserit Deum? Quid avarius eo cui non sufficit Deus? Ipsa est ergo superbia quae avaritia in origine peccatorum. Ideo fornicatrix anima, deserto uno vero tamquam legitimo viro Deo, prostituit se multis falsis diis, id est daemoniis, et nullo modo satiatur.
34. Quam multos deos colebant Romani! Primo quasi suos, dimisso uno vero et incommutabili Deo, quasi proprios deos colebant. Coeperunt pugnare cum aliis gentibus, et credentes eos quasi defendi a diis suis instabant et deos eorum quibusdam sacrificiis praevaricare, et augebant numerum deorum suorum, suscipiendo sacra sacrilega gentium vel subiectarum vel subigendarum: sic invitaverunt facies caninas et taurinas et serpentium atque alitum formas et omnia monstra Aegyptiorum, et sic eos quasi propitiando placaverunt. Nam etiam adversos fuisse deos Aegyptiorum diis Romanis non multum ante tempus incarnationis Domini legitur apud auctores eorum. Nam sicut dicit Apostolus de Cretensibus: Dixit quidam proprius eorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri 118, sic et nos possumus dicere: Dixit quidam proprius eorum propheta:
omnigenumque deum monstra et latrator Anubis
contra Neptunum et Venerem contraque Minervam
tela tenent 119.
Indignum enim videbatur huic poetae, quia capita canina Aegyptiorum pugnabant adversus humana simulacra Romanorum. Pugnabant autem adversum seipsa daemonia, Aegyptiorum pro Aegyptiis, et Romanorum pro Romanis. Ut autem omnes utrasque gentes simul possiderent, composuerunt inter se, et a Romanis omnia coli coeperunt. Sic enim dicit Apostolus: Non quod idolum sit aliquid, sed quae immolant gentes daemoniis et non Deo immolant. Nolo vos socios fieri daemoniorum 120. Sicut isti faciunt fallentes semetipsos et dicentes: <...> quasi contemneres idolum quod faber fecit, quia nullam vitam habet: contemneres idolum, si contemneres daemonium quod gaudet in idolo. Frustra ergo interpretaris simulacrum ad significationem creaturae, quia nec creatura gaudet tali cultu hominum venerantium, nisi creatura peccatrix quae indebitum honorem superbiens exigit, humanam fragilitatem fallaciter territans. Tradidit illos Deus, inquit, in desideria cordis eorum in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis, {qui transmutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula 121. Quid est commutaverunt veritatem Dei in mendacium? In similitudinem scilicet imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium 122.
35. Et ne quisquam eorum diceret: " Non simulacra colo, sed quod significant simulacra ", subiecit statim: Et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori 123. Intellegite prudenter, carissimi. Aut simulacrum enim colunt, aut creaturam. Qui simulacrum colit, convertit veritatem Dei in mendacium 124. Nam mare veritas est, Neptunus autem mendacium factum ab homine, conversa veritate Dei in mendacium, quia Deus fecit mare, homo autem simulacrum Neptuni. Sic Deus fecit et solem, homo autem simulacrum solis faciendo convertit veritatem Dei in mendacium. Sed ne dicat: " Non colo simulacrum, sed solem colo ", audiat quod sequitur: Coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori 125}. Dimisso ergo Creatore ad creaturam ceciderunt. Et quod est turpius, nec ipsa contenti fuerunt. Si enim dimisso Deo colerent quod fecit Deus, detestandi essent. Quanto autem detestabiliores sunt, qui etiam dimissis quae fecit Deus colunt quae fabri fecerunt? Dimissa creatura, is ad simulacrum, et confusus de simulacro, quando te conaris defendere, redis ad creaturam. Iam plane aliquando, ut vere te defendas, transi a creatura ad Creatorem. " Sed non possum, inquit, nisi per haec ad illum pervenire ". Quis hoc dicit? Doctus ille. Quis hoc dicit? Qui detinet veritatem Dei in mendacium 126. Quis hoc dicit? Qui, cum cognovisset Deum, non ut Deum glorificavit aut gratias egit 127: non ille qui non cognovit, sed ille qui cognovit.
36. Horum autem superborum qui detinent veritatem Dei in mendacium 128, duo sunt genera. Alii suae virtuti se commiserunt, nullum adiutorem quaesiverunt, arbitrantes animas suas per philosophiam posse purgari, quasi nullo egentes mediatore. Sed de his in praesentia non est disputandum. Contra paganorum sacrilega sacra nunc agimus. Illi autem nulla sacrificia sibi opitulari dixerunt. Talem fuisse Pythagoram ferunt. Viderit etiam ista iactantia quid sibi promittat de viribus suis! Qui de se praesumit, de homine praesumit. Infelicem autem hominem quis liberabit de corpore mortis huius, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 129, per solum verum mediatorem, Deum et hominem 130? Qui, si tantum homo esset, mediator non esset; si tantum Deus esset, mediator non esset. Si autem mediator non esset, non reconciliaret hominem Deo, qui per iniquitatem longe fuerat separatus 131. Et isti ergo veritatem Dei in mendacio tenent 132, quia de se praesumunt, cum omnis homo mendax sit 133, nec quisquam nisi per confessionem peccatorum interposito propitiatore liberetur. Et istos non quidem per sacra sacrilega, sed alio modo superbus ille seducit hostis animarum, faciens eos similes sui per fastum praesumptionis humanae nec humilitate repetentes eum a quo superbia ceciderunt. Tales fuerunt omnes quibus Christus revelatus non est, etiam si nullis falsis sacris purgari voluerunt. Immundae quippe animae ea ipsa magna immunditia est per seipsam se putare posse purgari. Sed de illis qui nulla idola coluerunt neque aliquibus chaldaicis aut magicis sacris sese obstrinxerunt, temere aliquid dicendum non est, ne forte nos lateat quod eis aliquo modo Salvator ille revelatus sit, sine quo salvari nemo potest.
37. Sunt autem alii qui, cum vidissent vel credidissent esse Deum cui reconciliandi sunt et de viribus suis non praesumerent, purgari sacris voluerunt, sed etiam ipsi vana curiositate tumidi et doctrinis daemoniorum 134 se ceteris praeferentes per ipsam superbiam dederunt locum diabolo 135 et per aeriarum potestatum 136, id est daemonum, fallacias et vana mysteria se arbitrati sunt posse mundari. Tales Apostolus commemoravit, cum ait: Immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium 137. Nam quidam eorum extenderunt se et transcensa universa creatura intellexerunt Creatorem super omnia, sed infirmi remanentes etiam superbierunt in eo. Et modo tales dicunt nobis vel qui eorum auctoritatem sequuntur: " Non possumus nisi per istos mediatores purgari ", potestates videlicet huiusmodi. Mediatorem ergo quaerunt. Quare? "Quia mens humana, cupiditatibus suis involuta et oppressa, purgatione opus habet. Et nisi purgetur, non eam delectat quod videt incommutabile, etiam si aliquantum et utcumque id possit videri ". Et illud quidem bene sentiunt, quia sine mediatore nemo potest ad Deum venire.
38. Sed quid sit mediator, quaerendum est. Est enim mediator falsus, est verus. Mediator falsus, ut saepe diximus, diabolus est. Interponit se male quaerentibus et superbire volentibus, signa quaedam et miracula faciens. Nam fecerunt et magi pharaonis similiter ut Moyses, quamvis non omnia facere potuerunt 138, quia tantum isti faciunt, quantum permittuntur aerii spiritus per quos faciunt. Tantum autem Deus fecit, quantum ei placuit. Per quaedam ergo signa, ut dixi, interponunt se superbis 139 spiritus et promittunt eis purgationem. Mediator autem verus Dominus Iesus Christus est unus, quem et antiqui humiles per revelationem agnoverunt, et per eum se purgari voluerunt. Antequam de Maria nasceretur, revelatus est dignis, ut per fidem eius qui nasciturus erat atque passurus salvarentur, sicut nos per eius fidem salvamur qui natus et passus est. Ideo quippe tam humiliter venit, ut ostenderet non se purgare et salvare, nisi humiles. Neque enim et illo tempore, antequam Verbum caro fieret 140, solis in populo hebraico sanctis patriarchis et prophetis revelabatur, sed etiam in aliis gentibus inveniuntur exempla, quoniam, quicumque humiliter quaesiverunt, non illis defuit humilis mediator, qui solus reconciliat Patri solusque verissimus ait: Nemo venit ad Patrem nisi per me 141, accommodans eis humilitatem suam, ut perseverantes in humilitate purgari per eum, qui est mediator humilis, mererentur. Numquid enim Melchisedech de populo Israel fuit? Et commendat eum tamen Scriptura sacerdotem Dei excelsi 142, in praefiguratione ipsius mediatoris. Nam ab illo etiam benedicitur Abraham 143. Numquid Iob, tantus vir ille et tam magnus cum diabolo luctator et victor, qui sedens in stercore, vermibus plenus, humilis vicit eum a quo Adam superbus, integro corpore, in paradiso victus est, numquid iste vir de populo erat Israel 144? Et tamen in eius verbis praedicatus et praenuntiatus intellegitur verus ille mediator. Sicut autem mediator quosdam commemorat, quantum satis fuit, ita credendum est omnibus adfuisse revelationem mediatoris, per quem purgarentur, etiam antequam in carne apparuisset, qui mediatorem purgantem, sine quo nemo purgatur, humiliter quaesiverunt. Nemo autem, nisi per mediatorem purgatus, pervenit ad illud quod, etsi per quandam intellegentiam animae quantulacumque ex parte aspici potest, obtineri tamen nisi a purgatissimis non potest. Ergo etiam si sic quaesiverunt quidam, quomodo dicit Apostolus, ut invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspicerent, sed ita ut veritatem Dei in mendacio tenerent, id est ut seipsos dicerent sapientes et inflarentur per superbiam, non digne honorando eum a quo acceperant intellectum 145, talibus se, ut dixi, ille mediator opponit superbus superbis, sicut humilibus humilis, per quasdam congruentias et per quandam ineffabilem mirandamque iustitiam, permanentem in Dei penetralibus, quam etsi videre non possumus honoremus. Superbus ergo mediator superbis, humilibus humilis occurrit, sed ideo humilibus humilis, ut perducat ad altitudinem Dei; ideo superbus superbis, ut altis in se intercludat altitudinem Dei.
39. Nam videte quemadmodum se pro mediatore diabolus interponat. Non est carne mortalis, sed peccator. Dominus autem voluit esse carne mortalis, sed non peccator. Mortem communicavit cum hominibus, non peccata. Nam et si peccator esset, mediator esse non posset. Si enim et mortalis et peccator esset, hoc esset quod ceteri homines, et non iam mediator esset, sed mediatoris indigeret. Quilibet enim homo, peccator et mortalis. Deus autem iustus, et immortalis. Mediator humilis, iustus, mortalis, et non utcumque iustus, sed iustus quia Deus, mortalis quia homo. Mediator autem superbus, iniustus et immortalis: non enim solvitur corpore, quia non carne indutus est - secundum hoc immortalem dico; nam vera immortalitas non nisi Dei est, secundum quod dictum est: Qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem 146, secundum quod et Filius unicus immortalis, quia ipse et Pater unum sunt 147, sed mortalis esse voluit homine assumpto. Diabolus ergo, iniustus et secundum quendam modum immortalis, interposuit se mediatorem homini, iniusto, mortali. Duo quaedam in imo, duo quaedam in summo. Sed ut ima summis reconcilientur, indigent mediatore. Quae duo in imo? Iniustus, mortalis. Quae duo in summo? Iustus, immortalis. Mediator ergo ille purgans atque reducens, si et iniustus et mortalis esset, non esset mediator, qui non unum haberet ab imo et unum a summo, sed utrumque ab imo et iniquitatem et mortalitatem. Rursus si haberet a superioribus immortalitatem et ab inferioribus iniquitatem, unum quidem hinc et unum inde haberet ac per hoc mediator videretur, sed non reducens, quia non purgans. Habens enim cum homine iniquitatem, poena cum illo dignus haberetur et sic esset mediator, ut intercluderet iter ad Deum. Peccata enim non noverunt, nisi separare a Deo; audi Scripturam dicentem: Numquid gravavit Deus aurem, ne audiat? Sed peccata vestra inter vos et Deum separant 148.
40. Ergo peccata intercludunt; mortalitas autem non intercludit, quia mortalitas poena peccati est, veniens de iudicio Dei. Illud intercludit quod meruit hanc poenam. Hoc dicimus: non quod tibi fecit Deus intercludit tibi iter ad Deum, sed quod tibi ipsi fecisti. Mortalitatem enim corporis Deus tibi fecit, peccatum autem ipse fecisti. Mediator itaque ille verus et verax communicavit tecum quod tibi fecit Deus vindicans, non autem communicavit tecum quod fecisti tu peccans. Communicavit tecum mortalitatem, sed non communicavit tecum iniquitatem. Factus est enim in carne mortali, non est tamen factus per peccatum debitor mortis. Semetipsum enim exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo 149. Quod sic dictum est, ut non eum arbitremur [eum] esse mutatum, sed quia humiliter et serviliter voluit apparere, manens in secreto Dominus et Deus apud Deum, Filius aequalis Patri, per quem facta sunt omnia 150. Assumpta itaque mortalitate et participata nobiscum infirmitate poenae nostrae, purgat a peccatis et ab ipsa mortalitate liberat: ideo dignus qui moriendo interficeret mortem, quia indignus passus est mortem. Iste mediator verus et verax, mediator humilis et excelsus, mediator reducens ad id unde cecidimus. At ille mediator superbus, mediator falsus et fallax, cum peccatoribus hominibus iniquitatem habet communem; mortalitatem autem non habet carnis, et ideo non solvit eorum mortalitatem, cum praebet imitandam iniquitatem, quia, quemadmodum primae vitae iniquitas fecit meritum mortis huius, sic huius vitae iniquitas perseverans facit meritum mortis aeternae. Quam quidem cum his quos seducit communiter diabolus patietur, pro quibus modo non suscipit mortalitatem, quae in carnis mortalitate peragitur; et ideo vult esse mediator, quia unum cum eis habet commune - id est iniquitatem -, alterum autem non habet - id est mortalitatem.
41. Propterea magis superbus superbos seducit, quia superbos plus offendit mortalitas quam iniquitas, et ideo potius abominantur in humanitate Christi mortalitatem quam in superbia diaboli iniquitatem. Itaque inflatos vanis falsisque doctrinis ducit per nescio quae sacra sacrilega, promittens purgationem in templis, et per magicas consecrationes et detestanda secreta trahit ad mathematicos, ad sortilegos, ad augures, ad haruspices. Audet se fortiorem Christo potioremque iactare, quia non in carne natus ex femina, non apprehensus, non flagellatus, non sputis aspersus, non spinis coronatus, non suspensus in cruce, non mortuus atque sepultus est: quae omnia superbi derident, quae suscepit humilis mediator, non suscipiens iniquitatem cum hominibus et suscipiens humanitatem ut eos sanaret a tumore superbiae victoresque faceret illius falsi mediatoris, cum confiteri peccata sua didicissent, et per Christi iustitiam ab iniustitia propria purgarentur ac per humile consortium mortalitatis eius ad sublime immortalitatis fastigium pervenirent.
42. Respuamus itaque, fratres, mediatorem malignum, mediatorem falsum atque fallacem, mediatorem non reconciliantem, sed magis magisque separantem. Nemo vobis aliquam purgationem extra Ecclesiam promittat, vel in templis vel ubilibet per sacra sacrilega; nemo extra unitatem etiam per sacramenta christiana, quia, etsi est sacramentum extra unitatem - quod negare non possumus nec audemus violare -, virtus tamen et salus sacramenti, Christo faciens coheredem, non est nisi in unitate et in vinculo pacis Ecclesiae 151. Nemo vos seducat a Deo, nemo ab Ecclesia, nemo a Deo patre, nemo ab Ecclesia matre. A Deo vult separare falsus ille mediator, transfigurans se in angelum lucis, et ministri, transfigurantes se in ministros iustitiae 152; si non potest inducere ad sacra sacrilega, vult ab Ecclesia separare vel ad haereses vel ad schismata, ut vel deserendo matrem offendatur pater. Duos parentes habuimus qui nos mortaliter genuerunt, duos habemus qui nos immortaliter generant: Deum et Ecclesiam. Generarunt successores illi sibi, generant isti secum permansores. Ad quid enim aliud nati a parentibus hominibus sumus, nisi ut mortuis succederemus? A patre autem Deo et matre Ecclesia sic generamur, ut cum parentibus in aeternum vivamus. Quisquis ierit ad sacra sacrilega vel ad magicas artes vel ad consulendos de vita sua sive quae ad istam vitam pertinent mathematicos, augures, haruspices atque huius mundi machinamenta diabolica, a patre separatus est, quamvis ab Ecclesia non recedat. Si quis vero ab Ecclesia fuerit per divisionem schismatis separatus, quamvis patrem sibi tenere videatur, perniciosissime deserit matrem. Utrumque autem deserit qui et fidem christianam et matrem relinquit Ecclesiam. Tene patrem, tene et matrem. Parvulus es: inhaere matri. Parvulus es: suge lac matris, et nutritum lacte perducet ad mensam patris 153.
43. Assumpsit carnem Salvator tuus, assumpsit carnem mediator tuus, et carnem assumendo assumpsit Ecclesiam. Praelibavit tamquam de capite quod offerret Deo, sacerdos in aeternum 154 et propitiatio pro peccatis nostris 155. Verbum assumpsit naturam humanam, et facta sunt duo unus, sicut scriptum est: Erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, inquit, ego autem dico in Christo et in Ecclesia 156. Huius coniugii thalamus uterus virginis fuit. Et ipse, tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exultavit ut gigas ad currendam viam 157. Gigas quia fortis, infirmitate vincens infirmitatem et morte perimens mortem. Cucurrit autem in via: non stetit in via, ne fieret homo qui significatus est in via peccatorum stetisse. Cum enim dicit psalmus: Beatus qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit 158, significat quendam qui in via peccatorum stetit. Cucurrit ergo in via peccatorum Dominus Iesus Christus, Adam vero stetit in via peccatorum. Et quia stetit, vulneratus a latronibus, cecidit et iacuit. Sed vidit ille qui sic ambulavit hanc viam, ut non staret, sed curreret; invenit vulneratum, imposuit iumento et tradidit stabulario 159, quia ipse currebat viam, ut impleret quod de ipso praedictum erat: De torrente in via bibit, propterea exaltabit caput 160. Torrens enim est hoc saeculum. Torrentes aquae dicuntur quae repentinis imbribus vel hiemalibus vel alluvionibus fluunt, cito utique transiturae. Sic sunt omnia ista temporalia: torrens est transiens, cito desiturus. Hodierno die kalendarum ianuariarum, qui gaudent in luxuriis et vanitatibus saeculi non se vident torrentis impetum rapere. Vocent, si possunt, anni prioris similem diem; revocent saltem hesternum diem. Non vident etiam gaudia sua sicut torrentem transire, ut postea dicant: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum et in similitudinem improperii. Nos insensati, vitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore. Quomodo computantur inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est? Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis 161. Quis sol? Numquid iste visibilis? Cottidie illis iste oritur. De hoc enim dicit Dominus: Qui solem suum facit oriri super bonos et malos 162. Est alius qui fecit hunc solem, invisibilis atque intellegibilis, sol iste iustitiae, de quo alio loco dicitur: Ortus est mihi iustitiae sol 163. Ipse istis non est ortus. Et audi quid plangant: Quid nobis profuit superbia, et divitiarum iactatio quid contulit nobis? Transierunt omnia illa, tamquam umbra 164. Tamquam torrens ille iam effluxerit; sed tamen ille qui natus est, passus est, crucifixus est, sepultus est, resurrexit: de ipso torrente in via bibit, transiens hinc ad Patrem, secuturis fidelibus pro quibus de hoc torrente in via bibit; propterea exaltavit caput 165, id est seipsum.
44. Caput enim Ecclesiae ipse est 166, qui iam ascendit in caelum et sedet ad dexteram Patris 167, in holocausto suo nobis ostendens quid etiam de carne nostra sperare debeamus. Sicut enim dicit Apostolus: Spe enim salvi facti sumus, et in nobismetipsis ingemiscimus adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri 168. Nos enim adoptati, ille autem unicus natus: in principio Verbum Deus apud Deum, sicut evangelista testatur 169, et aequalis Patri, sicut Paulus apostolus dicit 170, factus est tamen humilis, ut esset unus mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus 171. Qualis est autem malus ille falsusque mediator qui intercludit iter ad Deum, tales esse effectant omnes superbi homines: ubicumque sint, similes volunt esse mediatori suo. Et quomodo videtis in hominibus, sic et in angelis. Ille qui voluit esse mediator et reconciliator Deo, de quo multa diximus, id est mediator humilis et excelsus Dominus Iesus Christus, omnem creaturam suscepit - in homine quippe omnis est: superius enim diximus creaturam aut spiritalem esse aut corporalem -, suscepit ergo hominem totum, formam servi accipiens 172; quidquid in mente rationali, quidquid in anima, quidquid in carne est, suscepit totum, praeter peccatum. Ergo in illo sunt omnia, ne quisquam erraret ad purgationem suam mediatricem et quasi mundatricem quaerendo creaturam; ideo totum habet ille mediator, ideo totum suscepit ille mediator, quia creatura mediatrix talis mundare potest ab iniquitatibus et a mortalitate liberare, quae non seipsam aliquid valere praesumit, sed inhaeret personaliter et ineffabili modo copulata atque commixta est Deo Verbo, ut dici posset: Verbum caro factum est 173. Cuius humilitas ad hoc contempta est et exaltata, ne homines de se humiles desperarent et superbi praesumerent. Cum ergo superbi homines se coli volunt et, si Deus illis praeponatur, irascuntur, imitatores sunt fallacis illius mediatoris. Contra humiles homines sancti, quando ita honorantur ab hominibus errantibus qui volunt in homine spem suam ponere, non intendentes divinam Scripturam dicentem: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine 174, dolent eos in corde suo et fideliter monent, quantum possunt, ut in Deo, non in homine sperent, quando {nec ipse Apostolus voluit in se poni spem, sed in veritate quam annuntiabat. Quod per ipsum dicebatur melius erat quam ipse per quem dicebatur, et volebat credentes in eo quod per eum dicebatur spem ponere, non in ipso per quem dicebatur. Licet si nos, inquit - parum est si nos, audi sequentia -, aut angelus, inquit, de caelo annuntiaverit vobis aliud praeterquam quod accepistis, anathema sit 175. Videbat posse falsum mediatorem transfigurare se in angelum lucis 176 et aliquid falsum annuntiare. Sicut ergo superbi homines volunt se coli pro Deo, sibi arrogare quidquid possunt, se nominari et, si fieri potest, Christum ipsum gloria transire, ita diabolus et angeli eius.
45. Fratres mei, catholicis loquimur. Donatum donatistae pro Christo habent. Si audiant aliquem paganum detrahentem Christo, patientius forsitan ferunt quam si audiant detrahentem Donato.} Nostis quod dico, et hoc cottidie experiri cogimini. Tam perverse amant Donatum, ut eum Christo praeponant. Non solum enim non habent quod dicant, sed etiam sciunt se non habere quod dicant. Nihil enim eos tenet, nisi nomen Donati sub nomine Christi; ad nomen hominis contra Christum seducti sunt. Propterea contra nos odium immanissimum et contraxerunt, quia clamamus eis: " Nolite spem vestram in homine ponere 177, ne maledicti sitis ". Oderunt praedicantes pacem et, si aliquid patiantur pro tanto scelere suo - et non pro Christo, sed pro Donato -, martyres se putant; et quia eis dicimus: " Noli exsufflare baptismum Christi, ama pacem, redde te orbi terrarum: totum redemit Christus sanguine suo, noli emptorem totius reducere ad partem ", propter hoc oderunt nos et, si facultas detur, occidunt manu circumcellionum. Sed quia Dominus adiuvit, evasimus, gratias agentes misericordiae Domini. Unde admonemus et petimus pro nobis oretis, ut inspiret nobis Dominus semper fiduciam praedicandae pacis suae, nec timeamus eos, sed potius diligamus et compleri gaudeamus in nobis quod scriptum est: Cum his qui oderunt pacem eram pacificus; cum loquebar illis, debellabant me gratis 178. Et si aliter sanari non possunt, debellent nos, feriant, occidant, et tamen sanentur.
46. Sed redeamus ad illud, fratres, quod dicere coeperam; ab eo enim quod intenderam dolor me abripuit. Sicut sunt superbi homines - se malunt coli quam Deum -, ita superbi angeli se malunt coli quam Deum. Et sicut sunt sancti homines - Deum malunt coli quam se -, ita omnes sancti angeli, quod etiam de martyribus sine ulla dubitatione credendum est, Deum malunt coli quam se. Illum volunt honorari quem honorant, in eo se diligi eligunt; privatos honores ab hominibus non solum non accipiunt, sed etiam respuunt. Unde etiam exemplum, quantum Dominus dedit, de angelo illo in Apocalypsi dedimus, qui se noluit ab homine adorari, sed Deum 179. Nolite ergo timere, fratres, ne forte, si solum Deum religiosa servitute colueritis, offendatis aliquem angelum sanctum aut aliquem martyrem. Hoc enim si vobis prudentia carnis 180 persuaserit, ut ex vobis metientes - si forte vos privato quodam fastu superbiae, non in Deo nec propter Deum, sed in vobismetipsis propter vosmetipsos, delectat honorari, ita ut, si non fiat, indignemini -, ita putetis vel sanctos angelos vel sanctos martyres gaudere talibus hominum obsequiis et eam quae Deo debetur sibi exigere servitutem, facillima seductione a paganis decipiemini et omnino longe secedetis a Domino Deo vestro, de quo tale mandatum accepimus: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies 181. Vultis securi honorare angelos sanctos et martyres sanctos? Illum colite, in quo uno se honorari volunt. Si enim sancti sunt, irascuntur vobis, si eos privatim colueritis et non illum solum a quo et ipsi beatitudinis suae gratiam perceperunt. Quia ergo sancti sunt, magis eos nolite offendere quasi volendo eos extra colere. Deum enim colentes, omnem colitis qui pia dilectione et sancta devotione cohaeret Deo. Si autem irascitur, quia propriis aliquibus sacramentis ipse non colitur, iam superbus est ille transgressor falsusque mediator, transfigurans se in angelum lucis 182. Iam si te detorsit ad se, interclusit viam: non solum non potes per eum pervenire, sed per eum potius non sineris pervenire.
47. Non vobis vendant vaniloquia sua et dicant: " Nos virtutes Dei colimus, ut per ipsas perveniamus ad Deum, et illa sacra facimus Saturno, illa Iovi, illa Plutoni, illa Neptuno, illa Marti, illa Cereri ". Ideo quippe non eisdem sacris omnes gaudent, quia privatos et proprios cultus sibi arrogant; ac per hoc non sunt illa sacra, sed sacrilega. Et in his omnibus princeps eorum exsultat et triumphat, non tam in illis sacris quam hominum deceptione et errore per superbam malevolentiam delectatus. Non vos itaque seducant, cum vobis dicunt: " Si vos martyres colitis et per illos putatis adiuvari apud Deum, quanto magis nos virtutes Dei colere debemus, per quas nos apud Deum adiuvari ". Attendite enim Ecclesiae sacramenta et videte utrum alicui martyris sacrificium offeratur, ut aliud illi martyri, aliud illi exhibeamus; sed apud omnes memorias unum offerimus, nec alicui eorum, sed Domino omnium nostrum, in quo sacrificio pro suo gradu etiam martyres honoramus, non in seipsis, sed in illo per quem diabolum vicerunt. Et tanto carius memores sunt nostri, quanto minus eis privata sacra deferimus, quia, in quo uno solo habent gaudium suum, in illo uno solo habent honorem suum. Si quis tibi dixerit: " Sic invoca angelum Gabrielem, sic invoca Michaelem, hoc exhibe illi, hoc illi ", non decipiaris, non consentias; nec ideo te fallat, quia istorum angelorum nomina in Scripturis sanctis leguntur 183: attende potius quemadmodum ibi legantur, utrum sibi aliquid ab hominibus privatae religionis exegerint et non potius uni Deo, cui parent, semper gloriam dari voluerint.
48. Non solum autem si homo, sed si quisquam quasi angelus sive aliqua visitatione sive per somnium temptare voluerit et dixerit: " Hoc mihi fac, hoc mihi celebra, quia ego sum angelus " verbi gratia " Gabriel ", noli credere 184. Unum Deum tu securus cole, qui est Pater et Filius et Spiritus sanctus. Tali tuo cultu gaudet, si est angelus; si autem irascitur, quia extra aliquid non dedisti, ille iam intellegendus est de quo dicit Apostolus quod transfigurat se in angelum lucis 185: intercludere vult viam, male se interponit; non est mediator reconcilians, sed magis separans. Nam ille angelus in Apocalypsi et ceteri tales nolunt se adorari, sed Deum 186. Nuntii sunt, nuntiantes quod nuntiandum acceperint; ministri sunt, agentes quod agere iussi fuerint, referentes preces nostras ad Deum, non ipsi eas exigentes pro Deo. Dicit angelus homini: Ego obtuli deprecationem tuam in conspectu claritatis Dei 187. Tamen non ipsum angelum rogabat, et ille Deum rogabat: minister obtulit eius precem. Numquid dixit, quomodo faciunt ministri quarundam potestatum perversi atque corrupti: " Da mihi aliquid, si vis ut nuntiem, si vis ut admittam "? Non talem domum magnam habet Dominus noster. Amant eum servi sui, amant eum filii sui. Si volueris aliquem eorum quasi privatim corrumpere, ut admittaris ad Dominum eorum, de domo ipsa magna longe expelleris. Si enim <...> angelicam vitam imitantur - quia scriptum est: Anima una et cor unum est in Deum, et nemo habet aliquid proprium, sed sunt eis omnia communia 188, sicut in Actibus apostolorum legimus ex Iudaeorum numero tot milia hominum esse conversa 189, quibus nihil proprium possidentibus de communi distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat 190 -, si ergo isti angelicam vitam imitantur, et si cui eorum aliquis amicus eius, vel frater vel pater vel mater vel quilibet propinquus, privatim aliquid offerre voluerit, non solum respuit, sed etiam monet ut, si offerendum et accipiendum est, offeratur Deo, sicut illi faciebant qui pretia rerum suarum ad pedes apostolorum ponebant 191, sicut etiam illi quos hortatus est Apostolus oblationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui erant Hierusalem 192 - et hoc docet, ut sciant Deo se offerre quod faciunt -, quanto magis illi angeli utique perfectiores, qui in caelestibus apparatibus et in domo magna et civitate caelesti Hierusalem, matre omnium nostrum 193, concordissima caritate Deo serviunt, nihil sibi honoris privatim et proprie volunt exhiberi, sed eo solo gaudent honore qui Deo tamquam Deo, et ipsi civitati tamquam templo eius, hoc est universae Ecclesiae, communiter exhibetur.
49. Et ideo propter purgationem, quae fit per mediatorem, unus voluit esse mediator et ipse homo fieri, qui aequalis est Patri, ut per cognatam substantiam - quod est homo - ad summam substantiam - quod est Deus - perveniremus. Ideoque descendit, quia in inferioribus eramus, et ascendit, ne in inferioribus remaneremus. Ille unus mediator verus est, qui neminem fallit, qui etiam cum sit Patri aequalis, etiam minor illo propter nos esse voluit, non amittendo quod aequale est, sed suscipiendo quod minus est 194. Iam liberavit etiam carnem nostram in carne sua. Iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 195. Ad illum veniunt preces nostrae, quamvis in sacramentis Ecclesiae ad Patrem dirigantur. Iam non moritur. {Ipse enim summus sacerdos eas offert, qui semetipsum holocaustum pro nobis obtulit 196. Ipse est qui nos perducit, interponens se, non ut intercludat, sed ut dirigat; non ut separet, sed ut reconciliet; non ut impediat, sed ut impedimenta dirumpat. Ipse est pontifex unus et sacerdos unus, qui praefigurabatur in antiquis sacerdotibus Dei. Ideo quaerebatur sacerdos sine macula corporis 197, quia ille solus sine macula peccati vixit, etiam in corpore mortali. Nam quod in corpore praefigurabatur illorum, in illius vita significabatur.} Nos autem omnes episcopi sacerdotes ideo dicimur, quia praepositi sumus. Universa tamen Ecclesia corpus est illius sacerdotis. Ad sacerdotem pertinet corpus suum. Nam et {apostolus Petrus ideo dicit ad ipsam Ecclesiam: Plebs sancta, regale sacerdotium 198.
50. Tunc unus sacerdos ungebatur, modo christiani omnes unguntur. Ungebatur rex, ungebatur sacerdos, ceteri non ungebantur. Utramque personam gerebat Dominus, non in figura, sed iam in veritate, et regis et sacerdotis. Nam ideo in ipso rege David, ex cuius semine factus est secundum <carnem> 199, utraque figurata est. Rex erat, quod novimus et quod manifestum est. Praefigurata est in illo etiam sacerdotis persona, quando manducavit de panibus illis propositionis, quos non licebat manducare, nisi solis sacerdotibus 200: quod et ipse Dominus in Evangelio commemoravit 201, ut ab eis qui possunt intellegere ipse recognosceretur in David fuisse praefiguratus. Nam et ipsa Maria non solum de genere regio, sed etiam de genere sacerdotali ducebat originem. Et de genere regio manifestum est; ob hoc de ipso Domino dicit Apostolus: Qui factus est ei ex semine David secundum carnem 202. Quamvis enim pater eius dicatur Ioseph caritatis effectu, non tamen ex eius semine natus est, sicut in Evangelio declaratur 203. Restat ergo ut ex semine David propter Mariam Christus dicatur, quia illa erat ex semine David, hoc est de regali. Sed quomodo invenimus etiam sacerdotale genus in Maria? Scriptum est in Evangelio sacerdotem Zachariam habuisse uxorem Elisabeth de filiabus Aaron 204. Ergo de genere sacerdotali erat Elisabeth: Aaron quippe frater Moysi sacerdos fuit, et tota ipsa tribus Levi 205. Dicitur autem in Evangelio Mariae virgini ab angelo: Cognata tua, Elisabeth 206. Si ergo Elisabeth, una ex filiabus Aaron sacerdotis, cognata erat Mariae, non dubitatur virginem Mariam non tantum ad regalem, sed etiam ad sacerdotalem sanguinem pertinere. Quapropter inest in Domino secundum hominem quem suscepit utraque persona, regia et sacerdotalis: regia, ducens nos ad omnem imitationem spiritalis militiae, donec ponat inimicos sub pedibus suis 207, et novissima inimica destruetur mors 208 - namque ab hoste nostro etiam ipse rex temptatus est 209, ut miles disceret militare -; sacerdos autem, quo ad expianda et purganda peccata nostra seipsum holocaustum obtulit 210. Ideo tunc in figura duo ungebantur: rex et sacerdos.}
51. Propterea et duo pisces cum illis quinque panibus hordeaceis sunt 211. Pisces enim ad pulmentum pertinent: solent autem oleo pulmenta condiri. Duo ergo pisces cum quinque panibus, id est cum vetere testamento, ubi quinque libri Moysi principatum tenent. At vero cum septem panibus, qui non dicuntur hordeacei et novum testamentum iam significant, pauci pisces dicuntur fuisse 212, quia christiani iam pauci esse coeperant, id est uncti, ex quibus universa per totum orbem Ecclesia repleretur. Hordeacei enim panes quinque significant, obtecta quasi tuniculis, ea quae spiritaliter in ipsa lege intellegenda sunt, quae exposita Dominus apostolos erudivit. Unde illic ex reliquiis fragmentorum duodecim cophini implentur 213. Septem autem panes significant septenariam Spiritus operationem in novo testamento, sicut et Iohannes in Apocalypsi dicit 214. Septem quippe spiritus pro septem operationibus spiritalibus commemorare intellegitur, quarum prius Isaias meminerat: Sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, et timoris Domini 215. Et ideo de illis reliquiis fragmentorum septem sportae impletae sunt 216, quo numero universa significatur Ecclesia. Unde et idem apostolus Iohannes ad septem scribit ecclesias 217. Et in epistulis Pauli apostoli idem septenarius non epistularum, sed ecclesiarum numerus invenitur. Et multa in illis sacramentis diligentius quaesita dulcius inveniuntur. Sed nunc inde aliquid propter unctionem piscium commemoravi, ut ostenderem regalem sacerdotalemque personam duobus tunc piscibus significatam, quia duo tunc ungebantur, rex et sacerdos. A chrismate autem Christus dictus est, id est ab unctione. Christi autem corpus Ecclesia est 218. Et ideo christiani omnes unguntur, occulto sacramento ceteris, sed fidelibus cognito. Solus autem sacerdos ipse mediator, caput Ecclesiae sine peccato, per quem fit nostrorum purgatio peccatorum 219.
52. Unde mihi venit <in> mentem cum magno dolore commemorare ausum fuisse Parmenianum, quondam donatistarum episcopum, in quadam epistula sua ponere episcopum esse mediatorem inter populum et Deum. Videtis quia pro sponso se opponunt: cum sacrilego adulterio corrumpunt animas alienas. Non est ista mediocris audacia, et omnino hoc mihi incredibile videretur, nisi legissem. Si enim episcopus mediator est inter populum et Deum, quoniam multi sunt episcopi, sequitur ut multi mediatores intellegantur. Ut ergo legatur epistula Parmeniani, deleatur epistula Pauli apostoli dicentis: Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus 220. Inter quos est autem mediator, nisi inter Deum et populum suum? Ergo inter Deum et corpus suum, quoniam corpus eius Ecclesia est 221. Immanis itaque illa superbia est, quae constituere audet episcopum mediatorem, coniugium Christi sibi vindicans adulterina fallacia. Videamus amicum sponsi zelantem sponso, non se opponentem pro sponso. Numquid dicit: " Desponsavi vos mihi " 222? Ille hoc dicere potest, qui se dicit mediatorem inter populum et Deum, non iste qui dicit: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis? 223; non iste qui dicit: Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus 224; non iste qui dicit: Desponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo 225. Et ideo adulter ille, qui vestem nuptialem non habebat, proiectus est de convivio nuptiarum 226: non enim habebat vestem in qua honoraret sponsum, sed per eum habitum honorem suum quaesivit in sponsi convivio.
53. Ergo unus nobis est mediator, fratres, qui etiam caput nostrum est. Nos autem in nomine Christi, etsi non vobiscum sumus praepositi Ecclesiarum, vobiscum tamen sumus membra corporis Christi 227: unum caput habemus, non multa; nam corpus quod multa capita vult habere iam monstrum est. Dicebamus autem de unctione, quia sacerdos tunc solus ungebatur et rex, nunc vero omnes christiani. Hinc videte quia omnes ad corpus sacerdotis nobiscum pertinetis, id est quia fideles estis omnes; praecipue tamen illi appellantur sacerdotes qui sunt praepositi Ecclesiae, non ideo tamen ceterum corpus non est corpus sacerdotis. Et ideo {in illis veteribus sacramentis, quia ille praefigurabatur unus, id est Dominus noster sacerdos Iesus Christus, unus sacerdos intrabat in sancta sanctorum; populus autem omnis foris stabat. Numquid modo episcopis ad altare assistentibus vos foris estis, ac non intus videtis et auditis et attestamini et accipitis? Intrabat tunc unus sacerdos in sancta sanctorum semel in anno 228. Annus totum tempus significat. Semel ergo in toto tempore intravit in sancta sanctorum, non figurata, sed vera, ultra velamenta caelorum, unus sacerdos noster resurgens a mortuis, Dominus Iesus Christus, offerens seipsum pro nobis 229. Intravit, et ibi est. Populus autem adhuc nobiscum foris stat: nondum resurreximus ire in obviam Christo et semper cum illo interius permanere 230, cum dicturus est bono servo: Intra in gaudium Domini tui 231. Hoc ergo figurabatur tunc per unum sacerdotem solum intrantem in sancta sanctorum, et populum foris stantem, quod nunc impletum est per Dominum nostrum Iesum Christum solum intrantem supra secreta caelorum 232, et populum adhuc foris gementem, spe salvum factum, exspectantem redemptionem corporis sui 233, quae futura est in resurrectione mortuorum.} Sed tamen habemus sacerdotem et pontificem qui pro nobis interpellat 234 in sanctis sanctorum, sedens ad dexteram Patris 235, ut non timeamus in hac peregrinatione nostra, si non aberremus a via veritatis 236, si non pro illo alium diligamus, sed in illo invicem diligamus, ut in omni fratre nostro vias illius ambulante illum intueamur, illum honoremus, illum suscipiamus, qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram 237 {quia ipse loquitur in sanctis suis, dicente Apostolo: An experimentum vultis accipere eius qui in me loquitur Christus? 238 Et licet dicat: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus 239, non quia seipsum, sed quia illum in se diligi volebat, perhibet testimonium quibusdam 240 dicens: Sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum 241. In omnibus ergo sanctis eius ipse amandus est, quia ait: Esurivi, et dedistis mihi manducare 242. Non enim ait: " Dedistis illis ", sed: Dedistis mihi; tanta est caritas capitis erga corpus suum!}
54. Itaque quia ipse mediator et sacerdos solus intravit in sancta sanctorum 243, Ecclesia vero - quod est corpus eius 244 - adhuc, ut diximus, foris gemit in orationibus lacrimosis et in operibus laboriosis, non invenimus in veteribus libris sacerdotem se commendasse populo, ut oraretur pro eo, quia Dominum nostrum Iesum Christum figurabat, pro quo nullus orat. Cuius enim figura erat sacerdos, pro quo nullus orabat, nisi Domini nostri Iesu Christi qui interpellat pro nobis 245 nec pro se indiget orationibus nostris? Quod etiam in hac terra figurare ipse dignatus est, cum in monte solus oraret, quando discipuli in navicula tempestatibus turbabantur 246. Et nos, tamquam in navi, in Ecclesia tempestatibus huius saeculi fluctuamus; sed quia ille, sicut tunc in monte, ita nunc in excelsis caelorum interpellat pro nobis 247, securi simus.
55. Dicit et Iohannes apostolus: Haec scribo vobis ut non peccetis. Et si quis peccaverit, advocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum: ipse est propitiatio pro peccatis nostris 248. Vide quis Iohannes? Qui super pectus Domini recumbebat 249 et de illo pectore bibebat in illo convivio quod ructaret in populos: In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 250. Ille ergo Iohannes numquid dixit: " Et si quis peccaverit, me habetis ad Patrem: ego pro vobis oro "? Videte quis quid dicat. Non solum enim hoc non dixit, sed etiam si diceret: " Et si quis peccaverit, advocatum habetis apud Patrem, Iesum Christum iustum: ipse est propitiatio pro peccatis vestris " 251, superbus et arrogans forte videretur. Non hoc dixit. Et si hoc non dixit, quanta superbia diceret: " Me habetis advocatum ad Patrem! ", quanto immaniore sacrilegio diceret: " Me habetis mediatorem ad Patrem! ", ut interponere se vellet inter peccatores et Deum! Et hoc isti dicere nec timent nec erubescunt, quod mediator sit episcopus inter Deum et homines. Plane ille mediator, sed in parte Donati, ut intercludat, non ut perducat, sicut fecit Donatus: interposuit enim nomen suum, ut iter excluderet ad Christum. Inde enim nolunt venire ad Ecclesiam, quia interclusit Donatus, quia********. per parietem dealbatum 252: terrenum enim, non autem christiana religione. Dealbavit ut falleret ***************** et usque ad ipsum venientes ad Christum transire non possent, id est ad corpus Christi quod est Ecclesia toto orbe diffusa. Ecce quomodo se fecit mediatorem, quomodo facit et superbus ille angelus, de quo iam multa diximus. Sed illud Iohannis attendite dicentis: Haec scribo vobis ut non peccetis. Et si quis peccaverit, advocatum habemus ad Patrem 253. Non diceret habemus, nisi quia bene se noverat et humiliter commendabat. Et ipse est, inquit, exoratio pro peccatis nostris 254. Non dixit "vestris ", quasi se faciens alienum a peccatis. Quod si diceret, recitaretur sibi ipse alio loco dicens: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est 255.
56. Itaque, fratres, date operam ne peccetis, annitimini fortiter ut non peccetis. Si quis autem peccaverit 256, ille nos expiabit qui est exoratio pro peccatis nostris 257. Evitate omnia illa mala per quae blasphematur nomen Dei 258, ut in vestra bona conversatione alios lucrandos gloria sit nominis Christi. Evitate illa quam maxime quae vos ab altari Dei possunt separare. Quae vero peccata per cottidianae vitae consuetudinem cottidie subrepunt, et quasi de maris fluctibus huius saeculi per quandam nostram infirmitatem subintrare non cessant, bonis operibus sentinate, ne naufragium patiamini. Ista cottidiana vulnera sanentur cottidianis medicamentis eleemosynarum, ieiuniorum, orationum. Fervete in his omnibus bonis operibus, nec hominibus propter vestram gloriam quod facitis ostendatis nec imitari volentium oculos evitetis, ut videant bona facta vestra et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est 259. Quodcumque facitis 260, omnia ad gloriam Dei facite 261, ut ille humilis et excelsus ex humilibus nos faciat excelsos. Sic enim ad illum pervenient eleemosynae nostrae, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset 262, ut ad illum ieiunia nostra pervenient, qui propter nos ieiunavit; sic ad illum pervenient orationes nostrae, et cum in eis veraciter petimus ut dimittantur nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 263, sicut et ipse dimisit debitoribus suis, in cruce pendendo dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 264. Ille benedicatur, qui id vobis dedit facere posse, quod facitis. Nam si vobis tribueritis vobisque arrogaveritis bona opera vestra, ut in ipsis sacrificiis humilitatis vos inflet superbia, dabitis locum illi falso mediatori 265, ut se interponat et intercludat vobis viam. Ille enim omnes aditus quaerit et per ipsa opera bona serpentinis lapsibus conatur irrepere. Qui si invenerit hominem quasi bene operantem et sibi tribuentem quod facit et quodam tumore super eum qui non facit sese extollentem, opponit se statim, ut pro mediatore decipiat.
57. Sed ut dicere coeperam, non invenimus aliquem sacerdotem in veteribus libris commendasse se populo, ut oraret pro eo, quia illum figurabant, pro quo nullus erat oraturus, id est Dominum nostrum Iesum Christum, qui unus non figuratus, sed verus mediator est et sacerdos. At vero Paulus apostolus, qui se sciebat esse de corpore sacerdotis cum ceteris membris, commendat se orationibus Ecclesiae, quia invicem pro se sollicita sunt membra; et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra, et si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra 266. Interpellat caput pro omnibus membris, interpellent pro invicem membra sub capite. Quid ergo Apostolus? Orantes, inquit, simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium verbi 267. Et pro Petro orabat Ecclesia, cum esset in vinculis Petrus 268, et exaudita est, quomodo et Petrus pro Ecclesia, quia invicem pro se orant membra. Isti se non dicunt mediatores et pro eis orant a quibus pro se orari volunt, et illi se dicunt mediatores, qui, si de medio se tollerent, fieret utrumque unum quod scelerata superbia diviserunt. Absit ergo a cordibus christianorum quod in superbia demonstratur haereticorum! Sicut diximus caritati vestrae, figuram quandam gerebat primum illud sacerdotium: modo impletum est quod tunc figurabatur. Habemus mediatorem et pontificem: ascendit in caelum, intravit in interiora veli, in vera illa, non figurata, sancta sanctorum 269. Huius rei sacramentum celebratur in Ecclesia: intus vos oratis nobiscum, ad verba episcopi respondetis " Amen ". Ita enim populus tamquam subscribit, quia omnes ad corpus pertinent sacerdotis. Nemo ergo vobis, ut dici assolet, fumos vendat 270: unum habemus mediatorem Dominum Iesum Christum; ipse oratio, ipse propitiatio est pro peccatis nostris 271; securi nos ad illum teneamus.
58. Videtis enim, fratres, ut ad illud iam redeamus quod contra paganos dicebam, quemadmodum muniti sitis, ut non solum non ab eis superemini, sed - quantum per vos fieri potest - convictos ad salutem lucremini et pro eis oretis et ieiunetis, ut noscant Deum et honorent eum sicut honorandus est, non quemadmodum de quibusdam dicit Apostolus: quia, cum cognovissent Deum, non ut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum 272, ut quaererent superstitiosam et sacrilegam nomine purgationis inquinationem. Volentes enim inhaerere illi rei quae semper est, quae semper eiusmodi est, incommutabilis manet, quam utcumque acuto ingenio attingere potuerunt, sed humili corde honorare noluerunt, inciderunt in illum falsum mediatorem, invidentem animae humanae et omnibus modis conantem, ne a laboribus in quibus dominatur transeat ad requiem ubi sit illo sublimior, ad quem pertinent omnia sacra sacrilega et machinamenta fallacissimae iniquitatis mathematicorum, sortilogorum, haruspicum, chaldaeorum.
59. Vos autem, fratres mei, qui forte non videtis acie mentis quod illi viderunt, et nondum estis idonei transcendere cogitatione animi universam creaturam, non solum corporalem, sed etiam spiritalem, et videre incommutabilem Deum a quo et per quem et in quo facta sunt omnia 273, ne trepidetis, ne desperetis, quia ille qui usque ad infimos et infirmos descendere voluit ipsum vobis fecit viam. Quid enim prodest illis quod de longinquo patriam vident superbientes? Non inveniunt viam, quoniam ad illam altitudinem patriae ab humilitate incipit via. Illi quasi de monte superbiae vident patriam, de monte contrario vident eam. Sed nemo ad eam ascendit, nisi prius descenderit 274. Descendere illi nolunt, ut possint ascendere, id est humiles esse nolunt, ut possint esse christiani. Cum sibi dicunt: " Et hoc futurus sum quod est ostiaria mea, ac non potius quod fuit Plato, quod Pythagoras? ", ore temerato sufflantes inania, nolunt descendere, non possunt ascendere. Dominus enim noster descendit ad nos de altitudine maiestatis suae, et nolunt ad eum isti descendere de tumore superbiae suae. Descendit ergo ille, ut infirma mundi eligeret ut confunderet fortia, et stulta mundi ut confunderet sapientes 275, et ignobilia mundi et contemptibilia elegit et ea quae non sunt tamquam quae sint, ut ea quae sunt evacuet 276.
60. Nam propterea fieri voluit homo, ut doceret humilitatem Deus homo factus, non commutando se in homine, sed assumendo hominem. Ad hanc humilitatem nihil addi posse videretur, et tamen nec ipsis humanis elegit ea de quibus homines tument. Non elegit parentes nobiles vel aliqua praeditos dignitate. Nasci enim voluit de femina quae desponsata erat fabro 277, ne se quisquam adversus iustitiam pauperis et ignobilis de parentum nobilitate iactaret et insanabiliter inflaretur. Non saltem nobilem civitatem in qua nasceretur elegit - paucorum hominum est Bethlehem -: inde erat quidem ipse, de tribu David. Tamen in ipsa tribu, sicut in ceteris, multi erant pauperes et ignobiles. Et ipse David, ex cuius semine factus est secundum carnem 278 Dominus Iesus Christus, nonne oves pascebat, antequam divinitus eligeretur ad regnum 279? Iam enim et in ipso ignobilia mundi elegerat, ut nobilia confunderentur 280, et in eo ipso praefiguraretur quod per semen eius compleretur. Elegit ergo et genus humile, unde nasceretur. {Sed forte diceret aliquis: " Etsi ipse humiliter natus est, in discipulorum nobilitate iactare se voluit". Non elegit reges, aut senatores, aut philosophos, aut oratores. Immo vero elegit plebeios, pauperes, indoctos, piscatores. Petrus piscator, Cyprianus orator. Nisi fideliter praecederet piscator, non humiliter accederet orator. Non de se quisquam desperet abiectus: tantum teneat Christum, et spes eius falsa non erit.}
61. Illi enim qui de longinquo, ut dicere coeperam, et de superbiae monte contrario patriam vident, humilitatem aspernantur: propterea non tenent viam. Nam via nostra humilitas est. Hanc ostendit Christus in semetipso. Ab ista via si quis deviaverit, incurret in montem perplexum et inextricabilem interponentem se, in eum diabolum interponentem se pro mediatore perniciose atque fallaciter per innumerabilia sacra sacrilega, per haruspices, augures, sortilogos, mathematicos, magos. His enim dediti non descendunt ad viam, sed in quodam silvoso monte errant, de quo nonnulli eorum erigunt oculos et vident patriam, sed ad eam pervenire non possunt, quia non tenent viam. Illi autem qui iam tenent viam, id est mediatorem verum et veracem, mediatorem perducentem et non intercludentem, mediatorem purgantem et non implicantem, perseveranter ambulant in eo quod tenent. Nam et quidam eorum vident patriam, quidam eorum non vident. Sed non recedant de via qui nondum patriam vident, et illuc pervenient quo et illi qui vident. Est enim acies oculorum in quibusdam talis, ut de longinquo possint videre. Istis nihil prodest videre quo eant et nescire qua pergant. Si autem viam noverunt, non tam prodest eis quod de longinquo vident quo perveniant, quam quod noverunt quo tendant. Illi vero quibus talis acies non est, si pariter ambulant, pariter perventuri sunt. Qui ergo vestrum potest universam creaturam mente transcendere et videre ineffabilem lucem sapientiae, cum viderit eam, videbit dici non posse, et videbit omnia quae inde dicta sunt illius magnitudine indigna esse, quamvis apta sint parvulis, qui ad hoc nutriuntur, ut audiant sicut dici potest, donec audient quod dici non potest. Qui autem non possunt transcendere creaturam et videre ineffabilem veritatem, teneant mediatorem, quem, nisi et illi teneant qui iam aliquid incommutabile vident, frustra utique vident. In illo habemus corporalem creaturam, quam etiam in carne suscepit; in illo etiam spiritalem creaturam, quia ibi est anima, ibi est mens rationalis; in illo ipsum Verbum per quod facta sunt omnia 281, quia Verbum caro factum est et habitavit in nobis 282. Hanc tenentes viam, non ab ea deviemus, ne incurramus in falsos mediatores qui nobis purgationem promittunt et impedimenta immittunt.
62. Solus enim ille mediator est, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi 283, qui est caput omnis principatus et potestatis 284; per id quod tenemus, perducit ad id quod tenere debemus. Nihil enim tam tenet hominem quam humanus affectus. Ideo ille Deus et homo, per id quod tenemus, nos traicit ad id quod tenendum est. Etenim ne arbitraretur homo longe esse ab humana natura, Verbum illud Dei per quod facta sunt omnia 285 *********** ********************************************************** propinquare autem virtutibus caelestibus vel supercaelestibus, et ideo sibi ad illud verbum ipsas fieri vellet mediatrices et mundatrices suas, et sic per superbiam et vanam curiositatem incideret in aerias potestates quae humanae infirmitatis sensus erroribus variis et multiformibus fallunt atque decipiunt, invidentes transitum ad Deum et captis dominari cupientes, ideo Verbum ipsum per quod facta sunt omnia caro factum est 286, id est etiam carnalem ex homine naturam sibi copulavit, ut sic homo disceret nec a sua natura esse longinquum, quod solis caelestibus propinquare arbitrabatur, et per cognitam medietatem purgatus incommutabili divinitati cohaereret. Propterea et terrena atque caelestia miracula facere dignatus est, ut ostenderet etiam ipsa sibi esse subiecta, quibus terreri homines possent in signis et prodigiis mendacibus 287. Ostendit etiam quod spiritalis omnis potestas aut timet Christum aut diligit Christum, ut quae timet Christum a christiano non timeatur, quae autem diligit Christum in Christo diligatur.
63. Quapropter, fratres carissimi, nec inde vos terreant homines, quia dicunt potestates istas elementorum, propter huius vitae necessitates et propter temporalia quae usibus nostris sunt necessaria, esse placandas et suis sacramentis honorandas: neque in his habent aliquam potestatem, nisi quantum desuper permittuntur 288. Recordamini sanctum illum Iob nec probari potuisse temptationibus tantis, nisi potestatem a Domino Deo temptator acciperet 289. Et attendite Apostolum dicentem: Fidelis Deus qui non vos sinat temptari supra quam potestis ferre, sed faciet cum temptatione etiam exitum, ut possitis sustinere 290. Attendite etiam eos qui de talibus rebus praesumunt et sacrilegis daemoniorum sacramentis atque artibus magicis obligant animas lucis, quemadmodum gratis perdunt salutem suam. Neque enim non patiuntur ea quae ceteri homines, aut non etiam peiora patiuntur cum tormento malae conscientiae: damna, morbos, damnationes, mortes, plerumque de communi flagello generis humani, plerumque etiam pro ipsis factis suis. Videte si felicius navigant qui Neptunum colunt, quam qui eum non colunt; si uberiores agros habent qui templo Telluris obligati sunt, quam qui nulla tali superstitione detinentur; si minore dolore aut periculo pariunt mulieres quae Iunonem colunt, quam christianae quae illam detestantur; si acutiores sunt qui Mercurium colunt, quam qui talia figmenta derident, vel quia etiam dicitur esse mercimoniorum deus, si plura lucra faciunt qui ei sacrificant, quam illi qui nullo tali sacrilegio se contaminant. Et sic per omnia etiam ista commoda temporalia prudentem mentis oculum ducite: invenietis omnia sub altissima Dei potestate gubernari, cui uni serviens christianus et tenens viam mediatorem suum, non curat fallaces vanitatis illecebras atque terrores, dans honorem verissimo Deo, sive prosperitatibus temporalium rerum probetur eius temperantia sive adversitatibus fortitudo, quia fidelis Deus qui nos non sinit temptari supra quam possumus ferre, sed facit cum temptatione etiam exitum, ut possimus sustinere 291, consolans nos in omnibus et implens gaudio spei bonae, donec perducat quo ducit via quam nostrae infirmitati praebere dignatus est. Conversi ad etc.
Finit tractatus sancti Augustini in kalendis ianuarii habitus contra paganos de falso mediatore diabolo et vero mediatore Christo.